Martialis epigrammata 1, 10

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: A. Fusi, 2009

Other sections


Petit Gemellus nuptias Maronillae

Et cupit et instat et precatur et donat.

"Adeone pulchra est?" immo foedius nil est.

Quid ergo in illa petitur et placet? tussit.

1

Gemellus T β

gemellus uenustus γ Cfr. tit. De uenusto et marino β; De uenusto et maronilla EXV