Martialis de spectaculis 3

Reference basis text: W. M. Lindsay, 1929

Editing of the digital edition: M. Manca, 2009

Other sections


Quae tam seposita est, quae gens tam barbara, Caesar,

      Ex qua spectator non sit in urbe tua?

Venit ab Orpheo cultor Rhodopeius Haemo,

      Venit et epoto Sarmata pastus equo,

5

Et qui prima bibit deprensi flumina Nili,

      Et quem supremae Tethyos unda ferit;

Festinauit Arabs, festinauere Sabaei,

      Et Cilices nimbis hic maduere suis.

Crinibus in nodum torti uenere Sicambri,

10

      Atque aliter tortis crinibus Aethiopes.

Vox diuersa sonat populorum, tum tamen una est,

      Cum uerus patriae diceris esse pater.

9

Sicambri Duff

Sicambri T