Plautus Persa


Qui amans egens ingressus est princeps in Amoris uias

Superauit aerumnis suis aerumnas Herculei.

Nam cum leone, cum excetra, cum ceruo, cum apro Aetolico,

Cum auibus Stymphalicis, cum Antaeo deluctari mauelim

5

Quam cum Amore: ita fio miser quaerendo argento mutuo

Nec quicquam nisi "non est" sciunt mihi respondere quos rogo.

Qui ero suo seruire uolt bene seruos seruitutem,

Ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet

Quae ero placere censeat praesenti atque apsenti suo.

10

Ego neque lubenter seruio neque satis sum ero ex sententia,

Sed quasi lippo oculo me erus meus manum apstinere hau quit tamen

Quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat.

Quis illic est qui contra me astat? Quis hic est qui sic contra me astat?

Similis est Sagaristionis. Toxilus hicquidem meus amicust.

15

Is est profecto. Eum esse opinor. Congrediar. Contra adgredibor.

O Sagaristio, di ament te. O Toxile, dabunt di quae exoptes.

Vt uales?

17a

Vt queo. Quid agitur?

17b

Viuitur.

Satin ergo ex sententia? Si eueniunt quae exopto, satis.

Nimis stulte amicis utere. Quid iam? Imperare oportet.

20

Mihi quidem tu iam eras mortuos, quia non te uisitabam.

Negotium edepol - ferreum fortasse? Plusculum annum

Fui praeferratus apud molas tribunus uapularis.

Vetus iam istaec militiast tua. Satin tu usque ualuisti? Hau probe.

Ergo edepol palles. Saucius factus sum in Veneris proelio:

25

Sagitta Cupido cor meum transfixit. Iam serui hic amant?

Quid ego faciam? Disne aduorser? Quasi Titani cum is belligerem

Quibus sat esse non queam?

Vide modo ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus.

Basilice agito eleutheria.

29a

Quid iam? Quia erus peregri est. Ain tu,

30

Peregri est? Si tute tibi bene esse

30a

Pote pati, ueni: uiues mecum,

Basilico accipiere uictu.

Vah! Iam scapulae pruriunt, quia te istaec audiui loqui.

Sed hoc me unum excruciat. Quidnam id est?

Haec dies summa hodie est, mea amica sitne libera

34a

An sempiternam seruitutem seruiat.

34b

Quid nunc uis ergo et ego <uolo>.

35

Emere amicum tibi me potis es sempiternum. Quem ad modum?

Vt mihi des nummos sescentos quos pro capite illius pendam,

Quos continuo tibi reponam in hoc triduo aut quadriduo.

Age fi benignus, subueni.

Qua confidentia rogare tu a med argenti tantum audes,

40

Inpudens? Quin si egomet totus ueneam, uix recipi potis est

Quod tu me rogas; nam tu aquam a pumici nunc postulas,

Qui ipsus siti aret. Sicine hoc te mi facere? Quid faciam? Rogas?

Alicunde exora mutuom. Tu fac idem quod rogas me.

Quaesiui, nusquam repperi. Quaeram equidem, si quis credat.

45

Nempe habeo in mundo. Si id domi esset mihi, iam pollicerer:

Hoc meumst ut faciam sedulo. Quidquid erit, recipe te ad me.

Quaere tamen, ego item sedulo. Si quid erit, ... iam ut scias

Opsecro te - Resecroque. Operam da hanc mihi

48a

Fidelem. Ah! Odio me enicas.

Amoris uitio, non meo, nunc tibi morologus fio.

50

At pol ego aps te concessero. - Iamne abis? Bene ambulato.

Sed recipe quam primum potes, caue fuas mi in quaestione.

Vsque ero domi dum excoxero lenoni malam rem aliquam.

Veterem atque antiquom quaestum maiorum meum

Seruo atque optineo et magna cum cura colo.

55

Nam numquam quisquam meorum maiorum fuit

Quin parasitando pauerint uentris suos:

Pater, auos, proauos, abauos, atauos, tritauos

Quasi mures semper edere alienum cibum,

Neque edacitate eos quisquam poterat uincere,

60

Neque is cognomentum erat duris Capitonibus.

Vnde ego hunc quaestum optineo et maiorum locum.

Neque quadrupulari me uolo, neque enim decet

Sine meo periclo ire aliena ereptum bona

Neque illi qui faciunt mihi placent. Planen loquor?

65

Nam puplicae rei caussa quiquomque id facit

Magis quam sui quaesti, animus induci potest

Eum esse ciuem et fidelem et bonum.

Si legerupam qui damnet, det in publicum

Dimidium; atque etiam in ea lege adscribier:

70

Vbi quadrupulator quempiam iniexit manum,

Tantidem ille illi rusus iniciat manum,

Vt aequa parti prodeant ad trisuiros:

Si id fiat, ne isti faxim nusquam appareant

Qui hic albo rete aliena oppugnant bona.

75

Sed sumne ego stultus qui rem curo publicam

Vbi sint magistratus quos curare oporteat?

Nunc huc intro ibo, uisam hesternas reliquias,

Quierintne recte necne, num †infuerit† febris,

Opertaen fuerint, ne quis obreptauerit.

80

Sed aperiuntur aedes, remorandust gradus.

Omnem rem inueni, ut sua sibi pecunia

Hodie illam faciat leno libertam suam.

Sed eccum parasitum quoius mihi auxiliost opus.

Simulabo quasi non uideam: ita adliciam uirum.

85

Curate istic uos atque adproperate ocius,

Ne mihi morae sit quicquam ubi ego intro aduenero.

Commisce mulsum, struthea coluteaque appara,

Bene ut in scutris concaleat, et calamum inice.

Iam pol ille hic aderit, credo, congerro meus.

90

Me dicit, eugae! Lautum credo e balineis

Iam hic adfuturum. Vt ordine omnem rem tenet!

Collyrae facite ut madeant et colyphia,

Ne mihi incocta detis. Rem loquitur meram.

Nihili sunt crudae nisi quas madidas gluttias;

95

Tum nisi cremore crassost ius collyricum

Nihilist macrum illud epicrocum pellucidum:

Quasi †iuream† esse ius decet collyricum.

Nolo in uesicam quod eat, in uentrem uolo.

Prope me hic nescioquis loquitur. O mi Iuppiter

100

Terrestris, coepulonus compellat tuos.

O Saturio, opportune aduenisti mihi.

Mendacium edepol dicis atque hau te decet:

Nam essurio uenio, non aduenio saturio.

At edes, nam iam intus uentris fumant focula.

105

Calefieri iussi reliquias. Pernam quidem

Ius est adponi frigidam postridie.

Ita fieri iussi. Ecquid hallecis? Vah, rogas?

Sapis multum ad genium. Sed ecquid meministin here

Qua de re ego tecum mentionem feceram?

110

Memini: ut murena et conger ne calefierent;

Nam nimio melius oppectuntur frigida.

Sed quid cessamus proelium committere?

Dum mane est, omnis esse mortalis decet.

Nimis paene manest. Mane quod tu occeperis

115

Negotium agere, id totum procedit diem.

Quaeso animum aduorte hoc. Iam heri natraui tibi

Tecumque oraui ut nummos sescentos mihi

Dares utendos mutuos. Memini et scio

Et te me orare et mihi non esse quod darem.

120

Nihili parasitus est qui Argentumdonidest:

Lubido extemplo coeperest conuiuium,

Tuburcinari de suo, si quid domist.

Cynicum esse egentem oportet parasitum probe:

Ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium,

125

Marsuppium habeat, inibi paullum praesidi

Qui familiarem suam uitam oblectet modo.

Iam nolo argentum: filiam utendam tuam

Mihi da. Numquam edepol quoiquam etiam utendam dedi.

Non ad istuc quod tu insimulas. Quid eam uis? Scies.

130

Quia forma lepida et liberali est. Res itast.

Hic leno neque te nouit neque gnatam tuam.

Me ut quisquam norit nisi ille qui praebet cibum?

Ita est. Hoc tu mi reperire argentum potes.

Cupio hercle. Tum tu me sine illam uendere.

135

Tun illam uendas? Immo alium adlegauero

Qui uendat, qui esse se peregrinum praedicet.

Sicut istic leno non sex menses Megaribus

Huc est quom commigrauit. Pereunt reliquiae.

Posterius istuc tamen potest. Scin quam potest?

140

Numquam hercle hodie hic prius edis, ne frustra sis,

Quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi;

Atque nisi gnatam tecum huc iam quantum potest

Adducis, exigam hercle ego te ex hac decuria.

Quid nunc? Quid est? Quin dicis quid facturus sis?

145

Quaeso hercle me quoque etiam uende, si lubet,

Dum saturum uendas. Hoc, si facturus, face.

Faciam equidem quae uis. Bene facis. Propera, abi domum;

Praemostra docte, praecipe astu filiae,

Quid fabuletur: ubi se natam praedicet,

150

Qui sibi parentes fuerint, unde surrupta sit.

Sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet;

Et ut adfleat quom ea memoret. Etiam tu taces?

Ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse uis.

Lepide hercle dicis. Sed scin quid facias? Cape

155

Tunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam

Quam ille habeat qui hanc lenoni huic uendat - Eu, probe!

Quasi sit peregrinus. Laudo. Et tu gnatam tuam

Ornatam adduce lepide in peregrinum modum.

 Πόθεν ornamenta? Aps chorago sumito;

160

Dare debet: praebenda aediles locauerunt.

Iam faxo hic aderunt. Sed ego nihil horunc scio.

Nihil hercle uero. Nam ubi ego argentum accepero,

Continuo tu illam a lenone adserito manu.

Sibi habeat, si non extemplo ab eo abduxero. -

165

Abi et istuc cura. Interibi ego puerum uolo

Mittere ad amicam meam, ut habeat animum bonum,

Med esse ecfecturum hodie. Nimis longum loquor. -

Satis fuit indoctae, inmemori, insipienti dicere totiens.

Nimis tandem me quidem pro barda et pro rustica reor habitam esse aps te.

170

Quamquam ego uinum bibo, at mandata non consueui simul bibere una.

Me quidem iam satis tibi spectatam censebam esse et meos mores.

Nam equidem te iam sector quintum hunc annum, quom interea, credo,

Ouis si in ludum iret, potuisset iam fieri ut probe litteras sciret,

Quom interim tu meum ingenium fans atque infans nondum etiam edidicisti.

175

Potin ut taceas? Potin ne moneas?

Memini et scio et calleo et commemini.

Amas pol misera: id tuos scatet animus.

Ego istuc placidum tibi ut sit faciam.

Miser est qui amat. Certo is quidem nihilist

180

Qui nihil amat: quid ei homini opus uita est?

Ire decet me, ut erae opsequens fiam, libera ea opera ocius ut sit.

Conueniam hunc Toxilum: eius auris, quae mandata sunt, onerabo.

Satin haec tibi sunt plana et certa? Satin haec meministi et tenes?

Melius quam tu qui docuisti. Ain uero, uerbereum caput?

185

Aio enim uero. Quid ergo dixi? Ego recte apud illam dixero.

Non edepol scis. Da hercle pignus, ni omnia memini et scio,

Et quidem si scis tute quot hodie habeas digitos in manu.

Egon dem pignus tecum? Audacter, si lubidost perdere.

Bona pax sit potius. Tum tu igitur sine me ire. Et iubeo et sino;

190

Sed ita uolo te: curre ut domi sis, quom ego te esse illi censeam.

Faciam. Quo ergo is nunc? Domum; uti domi sim, quom illi censeas.

Scelus tu pueri es atque ob istanc rem ego aliqui te peculiabo.

Scio fide hercle erili ut soleat inpudicitia opprobrari

Nec subigi queantur umquam ut pro ea fide habeant iudicem.

195

Abi modo. Ego laudabis faxo. Sed has tabellas, Paegnium,

Ipsi Lemniseleni fac des et quae iussi nuntiato.

Cesso ire ego quo missa sum.

Eo ego. I sane. Ego domum ibo. Face rem hanc cum cura geras.

Vola curriculo. - Istuc marinus passer per circum solet.

200

Illic hinc abiit intro huc. Sed quis haec est quae me aduorsum incedit?

Paegnium hicquidem est. Sophoclidisca haec peculiarest eiius

Quo ego sum missus. Nullus esse hodie hoc puero peior perhibetur.

Compellabo. Commorandust. <Standumst> apud hanc obicem.

Paegnium, deliciae pueri, salue. Quid agis? Vt uales?

205

Sophoclidisca, di - me amabunt. Quid me? Vtrum hercle illis lubet;

Sed si ut digna es faciant, odio hercle habeant et faciant male.

Mitte male loqui. Quom ut digna es dico, bene, non male loquor.

Quid agis? Feminam scelestam te astans contra contuor.

Certe equidem puerum peiorem quam te noui neminem.

210

Quid male facio aut quoi male dico? Quoi pol quomque occasio est.

Nemo homo umquam ita arbitratust. At pol multi esse ita sciunt.

Heia! Beia! Tuo ex ingenio mores alienos probas.

Fateor ego profecto me esse ut decet lenonis familiae.

Satis iam dictum habeo. Sed quid tu? Confitere ut te autumo?

215

Fatear, si ita sim. Iam abi, uicisti. Abi nunciam ergo. Hoc mi expedi,

Quo agis? Quo tu? Dic tu. <Dic tu.> Prior rogaui. At post scies.

Eo ego hinc hau longe. Et quidem ego <eo> hau longe. quo ergo <tu is>, scelus?

Nisi sciero prius ex te, tu ex me numquam hoc quod rogitas scies.

Numquam ecastor hodie scibis priuquam ex ted audiuero.

220

Itane est? Itane est. Mala es. Scelestus. Decet me. me quidem hau decet.

Quid ais? Certumnest celare quo iter facias, pessuma?

Offirmastin occultare quo te immittas, pessume?

Par pari respondes dicto. Abi iam, quando ita certa rest.

Nihili facio scire. Valeas. Asta. At propero. Et pol ego item.

225

Ecquid habes? Ecquid tu? Nil equidem. Cedo manum ergo. Estne haec manus?

Vbi illa altera est furtifica laeua? Domi eccam. Huc nullam attuli.

Habes nescioquid. Ne me attrecta, subigitatrix. Sin te amo?

Male operam locas. Qui? Quia enim nihil amas quom ingratum amas.

Temperi hanc uigilare oportet formulam atque aetatulam,

230

Ne, ubi uorsicapillus fias, foede semper seruias.

Tuquidem haud etiam es octoginta pondo. At confidentia

Illa militia militatur multo magis quam pondere.

Atque ego hanc operam perdo. Quid iam? Quia peritae praedico.

Sed ego cesso. Mane. Molesta es. Ergo ero quoque, nisi scio

235

Quo agas te. Ad uos. Et pol ego ad uos. quid eo? Quid id ad te attinet?

Enim non ibis nunc, uicissim nisi scio. Odiosus. Lubet.

Numquam hercle istuc exterebrabis, tu ut sis peior quam ego siem.

Malitia certare tecum miseria est. Mers tu mala es.

Quid est quod metuas? Idem istuc quod tu: mora. Dic ergo. At uotita sum

240

Ne hoc quoiquam homini edicerem, omnes muti ut loquerentur prius.

Edictum est magno opere mihi, ne quoiquam hoc homini crederem,

Omnes muti ut eloquerentur prius hoc quam ego. At tu hoc face:

Fide data credamus. Noui: omnes sunt lenae leuifidae,

Neque tippulae leuius pondust quam fides lenonia.

245

Dic amabo. Dic amabo. Nolo ames. Facile impetras.

Tecum habeto. Et tu hoc taceto. Tacitum erit. Celabitur.

Toxilo has fero tabellas tuo ero. Abi, eccillum domi.

At ego hanc ad Lemniselenem tuam eram opsignatam abietem.

Quid istic scriptum? Iuxta tecum, si tu nescis, nescio;

250

Nisi fortasse blanda uerba. Abeo. Et ego abiero. - Ambula.

Ioui opulento, incluto, Ope gnato,

Supremo, ualido, uiripotenti,

Opes, spes bonas, copias commodanti

* lubens uitulorque merito,

255

Quia meo amico amiciter hanc commoditatis copiam

Danunt, argenti mutui ut ei egenti opem adferam;

Quod ego non magis somniabam neque opinabar neque censebam,

Eam fore mihi occasionem, ea nunc quasi decidit de caelo;

Nam erus meus me Eretriam misit, domitos boues uti sibi mercarer,

260

Dedit argentum, nam ibi mercatum dixit esse dieseptumei:

Stultus, qui hoc mihi daret argentum, quoius ingenium nouerat.

Nam hoc argentum alibi abutar: "boues quos emerem non erant."

Nunc et amico prosperabo et genio meo multa bona faciam,

Diu quo bene erit, die uno apsoluam: tuxtax tergo erit meo. Non curo.

265

Nunc amico hominibus domitis mea ex crumina largiar.

Nam id demum lepidumst, triparcos homines, uetulos, auidos, ardos

Bene admordere, qui salinum seruo opsignant cum sale.

Virtus est, ubi occasio

268a

Admonet, dispicere. Quid faciet mihi?

Verberibus caedi iusserit, compedis impingi. Vapulet,

270

Ne sibi me credat supplicem fore: uae illi! Nihil iam mihi noui

Offerre potest quin sim peritus. Sed Toxili puerum Paegnium eccum.

Pensum meum quod datumst confeci. Nunc domum propero. Mane, etsi properas.

Paegnium, ausculta. Emere oportet, quem tibi oboedire Velis. Asta.

Exhibeas molestiam, ut opinor, si quid debeam,

275

Qui nunc sic tamen es molestus. Scelerate, etiam respicis?

Scio ego quid sim aetatis, eo istuc maledictum inpune auferes.

Vbi Toxilus est tuos erus?

277a

Vbi illi lubet, nec

277b

Te consulit. Etiam

Dicis ubi sit, uenefice?

Nescio, inquam, ulmitriba tu.

280

Male dicis maiori. Prior promeritus perpetiare.

280a

Seruam operam, linguam liberam erus iussit med habere.

Dicisne mi ubi sit Toxilus? Dico ut perpetuo pereas.

Caedere hodie tu restibus. Tua quidem, cucule, caussa!

Non hercle, si os perciderim tibi, metuam, morticine.

Video ego te: iam incubitatus es. Ita sum. Quid id attinet ad te?

285

At non sum, ita ut tu, gratiis. Confidens. Sum hercle uero.

Nam ego me confido liberum fore, tu te numquam speras.

Potin ut molestus ne sies? Quod dicis facere non quis.

Abi in malam rem. At tu domum: nam ibi tibi parata praestost.

Vadatur hic me. Vtinam uades desint, in carcere ut sis.

290

Quid hoc? Quid est? Etiam, scelus, male loquere? Tandem uti liceat,

Quom seruos sis, seruom tibi male dicere. Itane? Specta

Quid dedero. Nihil, nam nihil habes. Di deaeque me omnes perdant -

Amicus sum, eueniant uolo tibi quae optas. Atque id fiat,

Nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colapheis.

295

Tun me defigas? Te cruci ipsum adfigent propediem aliei.

Qui te di deaeque - scis quid hinc porro dicturus fuerim,

Ni linguae moderari queam. Potin abeas? Abigis facile.

Nam umbra mea hic intus uapulat. - Vt istunc di deaeque perdant!

Tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus.

300

Hercle istum abiisse gaudeo. Foris aperit, eccere autem

Quem conuenire maxume cupiebam egreditur intus.

Paratum iam esse dicito unde argentum sit futurum,

Iubeto habere animum bonum, dic me illam amare multum;

Vbi se adiuuat, ibi me adiuuat. Quae dixi ut nuntiares,

305

Satin ea tenes? Magis calleo quam aprugnum callum callet. -

Propera, abi domum. Nunc huic ego graphice facetus fiam.

Subnixis alis me inferam atque amicibor gloriose.

Sed quis hic ansatus ambulat? Magnufice conscreabor.

Sagaristio hicquidemst. Quid agitur, Sagaristio? Vt ualetur?

310

Ecquid, quod mandaui tibi, estne in te specula? Adito.

Videbitur. Factum uolo. Venito. Promoneto.

Quid hoc hic in collo tibi tumet? Vomicast, pressare parce;

Nam ubi qui mala tangit manu, dolores cooriuntur.

Quando istaec innatast tibi? Hodie. Secari iubeas.

315

Metuo ne inmaturam secem, ne exhibeat plus negotei.

Inspicere morbum tuom lubet. Ah ah! Abi atque caue sis

A cornu. Quid iam? Quia boues bini hic sunt in crumina.

Emitte sodes, ne enices fame; sine ire pastum.

Enim metuo ut possiem in bubile reicere, ne uagentur.

320

Ego reiciam. Habe animum bonum. Credetur, commodabo.

Sequere hac sis. Argentum hic inest quod mecum dudum orasti.

Quid tu ais? Dominus me boues mercatum Eretriam misit.

Nunc mi Eretria erit haec tua domus. Nimis tu facete loquere.

Atque ego omne argentum tibi hoc actutum incolume redigam;

325

Nam iam omnis sycophantias instruxi et comparaui

Quo pacto ab lenone auferam hoc argentum - Tanto melior.

Et mulier ut sit libera atque ipse ultro det argentum.

Sed sequere me: ad eam rem usus est tua mihi opera. - Vtere ut uis. -

Quae res bene uortat mihi et tibi et uentri meo

330

Perennitatique adeo huic, perpetuo cibus

Vt mihi supersit, suppetat, superstitet:

Sequere hac, mea gnata, me, cum dis uolentibus.

Quoi rei opera detur scis, tenes, intellegis;

Communicaui tecum consilia omnia.

335

Ea caussa ad hoc exemplum te exornaui ego.

Venibis tu hodie, uirgo. Amabo, mi pater,

Quamquam lubenter escis alienis studes,

Tuin uentris caussa filiam uendas tuam?

Mirum quin regis Philippi caussa aut Attali

340

Te potius uendam quam mea, quae sis mea.

Vtrum pro ancilla me habes an pro filia?

Vtrum hercle magis in uentris rem uidebitur.

Meum, opino, imperiumst in te, non in me tibi.

Tua istaec potestas est, pater. Verum tamen,

345

Quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae,

Modice et modeste meliust uitam uiuere;

Nam ad paupertatem si admigrant infamiae,

Grauior paupertas fit, fides sublestior.

Enim uero odiosa es. Non sum neque me esse arbitror,

350

Quom parua natu recte praecipio patri.

Nam inimici famam non ita ut natast ferunt.

Ferant eantque maxumam malam crucem

Non ego inimicitias omnis plure existumo

Quam mensa inanis nunc si apponatur mihi.

355

Pater, hominum inmortalis est infamia;

Etiam tum uiuit quom esse credas mortuam.

Quid? metuis ne te uendam? Non metuo, pater.

Verum insimulari nolo. At nequiquam neuis.

Meo modo istuc potius fiet quam tuo.

360

Fiat. Quae hae res sunt? cogita hoc uerbum, pater:

Erus si minatus est malum seruo suo,

Tam etsi id futurum non est, ubi captumst flagrum,

Dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria!

Ego nunc quod non futurumst formido tamen.

365

Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,

Quae praeter sapiet quam placet parentibus.

Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,

Quae reticet si quid fieri peruorse uidet.

Malo cauere meliust te. At si non licet

370

Cauere, quid agam? Nam ego tibi cautum uolo.

Malune ego sum? Non es neque me dignumst dicere,

Verum ei rei operam do ne alii dicant quibus licet.

Dicat quod quisque uolt; ego de hac sententia

Non demouebor. At, meo si liceat modo,

375

Sapienter potius facias quam stulte. Lubet.

Lubere tibi per me licere intellego;

Verum lubere hau liceat, si lubeat mihi.

Futura es dicto oboediens an non patri?

Futura. Scis nam tibi quae praecepi? Omnia.

380

Et ut ui surrupta fueris? Docte calleo.

Et qui parentes fuerint? Habeo in memoria.

Necessitate me mala ut fiam facis.

Verum uideto, me ubi uoles nuptum dare,

Ne haec fama faciat repudiosas nuptias.

385

Tace, stulta. Non tu nunc hominum mores uides,

Quoiius modi hic cum mala fama facile nubitur?

Dum dos sit, nullum uitium uitio uortitur.

Ergo istuc facito ut ueniat in mentem tibi

Me esse indotatam. Caue sis tu istuc dixeris.

390

Pol deum uirtute dicam et maiorum meum,

Ne te indotatam dicas quoi dos sit domi:

Librorum eccillum hibeo plenum soracum.

Si hoc adcurassis lepide, quoi rei operam damus,

Dabuntur dotis tibi inde sescenti logei

395

Atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis:

Cum hac dote poteris uel mendico nubere.

Quin tu me ducis, si quo ducturus, pater?

Vel tu me uende uel face - quid tibi lubet.

Bonum aequomque oras. Sequere hac. - Dicto sum audiens. -

400

Quidnam esse acturum hunc dicam uicinum meum,

Qui mihi iuratust sese hodie argentum dare?

Quod si non dederit atque hic dies praeterierit,

Ego argentum, ille iusiurandum amiserit.

Sed ibi concrepuit foris. Quisnam egreditur foras?

405

Curate isti intus, iam ego domum me recipiam. Oh,

Toxile, quid agitur? Oh, lutum lenonium,

Commixtum caeno sterculinum publicum,

Inpure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli,

Pecuniai accipiter auide atque inuide,

410

Procax, rapax, trahax - trecentis uersibus

Tuas inpuritias traloqui nemo potest -

Accipin argentum? Accipe sis argentum, inpudens,

Tene sis argentum, etiam tu argentum tenes?

Possum te facere ut argentum accipias, lutum?

415

Non mihi censebas copiam argenti fore,

Qui nisi iurato mihi nil ausus credere?

Sine respirare me, ut tibi respondeam.

Vir summe populi, stabulum seruitricium,

Scortorum liberator, suduculum flagri,

420

Compedium tritor, pistrinorum ciuitas,

Perenniserue, lurcho, edax, furax, fugax,

Cedo sis mi argentum, da mihi argentum, inpudens,

Possum te exigere argentum? Argentum, inquam, cedo,

Quin tu mi argentum reddis? Nihilne te pudet?

425

Leno te argentum poscit, solida seruitus,

Pro liberanda amica, ut omnes audiant.

Tace, opsecro hercle. ne tua uox ualide ualet

Referundae ego habeo linguam natam gratiae.

Eodem mihi pretio sal praehibetur quo tibi.

430

Nisi me haec defendet, numquam delinget salem.

Iam omitte iratus esse. Id tibi suscensui

Quia te negabas credere argentum mihi.

Mirum quin tibi ego crederem, ut idem mihi

Faceres quod partim faciunt argentarii:

435

Vbi quid credideris, citius extemplo foro

Fugiunt quam ex porta ludis quom emissust lepus.

Cape hoc sis. Quin das? Nummi sescenti hic erunt,

Probi, numerati. Fac sit mulier libera

Atque huc continuo adduce. Iam faxo hic erit.

440

Non hercle quoi nunc hoc dem spectandum scio.

Fortasse metuis in manum concredere?

Mirum quom citius iam a foro argentarii

Abeunt quam in cursu rotula circumuortitur.

Abi istac trauorsis angiportis ad forum;

445

Eadem istaec facito mulier ad me transeat

Per hortum. Iam hic faxo aderit. At ne propalam.

Sapienter sane. Supplicatum cras eat.

Ita hercle uero. - Dum stas, reditum oportuit.

Si quam rem accures sobrie aut frugaliter,

450

Solet illa recte sub manus succedere.

Atque edepol ferme ut quisque rem accurat suam,

Sic ei procedit postprincipio denique,

Si malus aut nequamst, male res uortunt quas agit,

Sin autem frugist, eueniunt frugaliter.

455

Hanc ego rem exorsus sum facete et callide,

Igitur prouenturam bene confido mihi.

Nunc ego lenonem ita hodie intricatum dabo

Vt ipsus sese qua se expediat nesciat.

Sagaristio, heus, exi atque educe uirginem

460

Et istas tabellas quas consignaui tibi,

Quas tu attulisti mi ab ero meo usque e Persia.

Numquid moror? Eugae, eugae! Exornatus basilice

Tiara ornatum lepida condecorat schema.

Tum hanc hospitam autem crepidula ut graphice decet!

465

Sed satin estis meditati? Tragici et comici

Numquam aeque sunt meditati. Lepide hercle adiuuas.

Age, illuc apscede procul e conspectu, tace.

Vbi cum lenone me uidebis conloqui

Id erit adeundi tempus. Nunc agerite uos.

470

Quoi homini di propitii sunt, aliquid obiciunt lucri;

Nam ego hodie compendi feci binos panis in dies.

Ita ancilla mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento uicit;

Iam hodie alienum cenabit, nihil gustabit de meo.

Sumne probus, sum lepidus ciuis, qui Atticam hodie ciuitatem

475

Maxumam maiorem feci atque auxi ciui femina?

Sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi!

Nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus;

Nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mihi in iure abiurassit:

Bonus uolo iam ex hoc die esse - quod neque fiet neque fuit.

480

Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis,

Itaque huic insidiae paratae sunt probe. Adgrediar uirum.

Quid agis? Credo. Vnde agis te, Dordale? credo tibi.

Di dent quae uelis. Eho, an iam manu emisisti mulierem?

Credo edepol, credo, inquam, tibi. Iam liberta auctus? Enicas.

486

Quin tibi me dico credere. Dic bona fide: iam liberast? <Pol aio.>

I ad forum ad praetorem, exquire, siquidem credere mihi non uis.

Libera, inquamst: ecquid audis? At tibi di bene faciant omnes!

Numquam enim posthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis uolam.

490

Abi, ne iura, satis credo.

Vbi nunc tua libertast? Apud te. Ain, apud mest? Aio, inquam, apud te est, inquam.

Ita me di ament ut ob istanc rem tibi multa bona instant a me.

Nam est res quaedam quam occultabam tibi dicere: nunc eam narrabo,

Vnde tu pergrande lucrum facias: faciam ut mei memineris, dum uitam

495

Viuas. Bene dictis tuis bene facta aures meae auxilium exposcunt.

Tuom promeritumst merito ut faciam. Et ut me scias esse ita facturum,

Tabellas tene has, pellege. Hae quid ad me? Immo ad te attinent et tua re

Fert, nam ex Persia ad med adlatae modo sunt istaec a meo ero. Quando? Hau dudum.

Quid istae narrant? Percontare ex ipsis: ipsae tibi narrabunt.

500

Cedo sane mihi. At clare recitato. Tace, dum pellego. Recita: hau uerbum faciam.

"Salutem dicit Toxilo Timarchides

Et familiae omni. Si ualetis, gaudeo.

Ego ualeo recte et rem gero et facio lucrum

Neque istoc redire his octo possum mensibus,

505

Itaque hic est quod me detinet negotium.

Chrysopolim Persae cepere urbem in Arabia,

Plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum

Ea comportatur praeda, ut fiat auctio

Publicitus; ea res me domo expertem facit.

510

Operam atque hospitium ego isti praehiberi uolo

Qui tibi tabellas adfert. Cura quae is uolet,

Nam is mihi honores suae domi habuit maxumos."

Quid id ad me aut ad meam rem refert Persae quid rerum gerant

Aut quid erus tuos? Tace, stultiloque; nescis quid te instet boni

515

Neque quam tibi Fortuna faculam lucriferam adlucere uolt.

Quae istaec lucrifera est Fortuna? Istas quae norunt roga.

Ego tantumdem scio quantum tu, nisi quod pellegi prior.

Sed, ut occepisti, ex tabellis nosce rem. Bene me mones.

Fac silentium. nunc ad illud uenies quod refert tua.

520

"Iste qui tabellas adfert adduxit simul

Forma expetenda liberalem uirginem,

Furtiuam, abductam ex Arabia penitissuma;

Eam te uolo curare ut istic ueneat.

Ac suo periclo is emat qui eam mercabitur:

525

Mancupio neque promittet neque quisquam dabit.

Probum et numeratum argentum ut accipiat face.

Haec cura et hospes cura ut curetur. Vale."

Quid igitur? Postquam recitasti quod erat cerae creditum,

Iam mihi credis? Vbi nunc illest hospes qui hasce huc attulit?

530

Iam hic credo aderit: arcessiuit illam a naui. Nil mi opust

Litibus neque tricis. Quamobrem ego argentum enumerem foras?

Nisi mancupio accipio, quid eo mihi opust mercimonio?

Tacen an non taces? Numquam ego te tam esse matulam credidi.

Quid? Metuis? Metuo hercle uero. Sensi ego iam compluriens,

535

Neque mi haud inperito eueniet tali ut in luto haeream.

Nihil pericli mihi uidetur. Scio istuc, sed metuo mihi.

Mea quidem istuc nihil refert: tui ego hoc facio gratia,

Vt tibi recte conciliandi primo facerem copiam.

540

Gratiam habeo. Sed te de aliis quam alios de te suauiust

Fieri doctos. Ne quis uero ex Arabia penitissuma

Persequatur. Etiam tu illam destinas? Videam modo

Mercimonium. Aequa dicis. Sed optume eccum ipse aduenit

Hospes ille qui has tabellas attulit. Hicinest? Hic est.

545

Haecine illist furtiua uirgo? Iuxta tecum aeque scio,

Nisi quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est.

Sat edepol concinnast facie. Vt contemptim carnufex!

Taciti contemplemus formam. Laudo consilium tuom.

Satin Athenae tibi sunt uisae fortunatae atque opiparae?

550

Vrbis speciem uidi, hominum mores perspexi parum.

Numquid in principio cessauit uerbum docte dicere?

Hau potui etiam in primo uerbo perspicere sapientiam.

Quid id quod uidisti? Vt munitum muro tibi uisum oppidumst?

Si incolae bene sunt morati, id pulchre moenitum arbitror.

555

Perfidia et peculatus ex urbe et auaritia si exsulant,

Quarta inuidia, quinta ambitio, sexta obtrectatio,

Septumum peiiurium, - Eugae! Octaua indiligentia,

Nona iniuria, decumum, quod pessumum adgressust, scelus:

Haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici;

560

Vbi ea aderunt, centumplex murus rebus seruandis parumst.

Quid ais tu? Quid uis? Tu in illis es decem sodalibus:

Te in exsilium ire hinc oportet. Quid iam? Quia peiiurus es.

Verba quidem haud indocte fecit. Ex tuo, inquam, usust: eme hanc.

Edepol qui quom hanc magis contemplo, magis placet. Si hanc emeris,

565

Di inmortales! Nullus leno te alter erit opulentior.

Euortes tuo arbitratu homines fundis, familiis;

Cum optumis uiris rem habebis, gratiam cupient tuam:

Venient ad te comissatum. At ego intro mitti uotuero.

At enim illi noctu occentabunt ostium, exurent fores:

570

Proin tu tibi iubeas concludi aedis foribus ferreis,

Ferreas aedis commutes, limina indas ferrea,

Ferream seram atque anellum; ne sis ferro parseris:

Ferreas tute tibi impingi iubeas crassas compedis.

I sis malum cruciatum. I sane tu - hanc eme; ausculta mihi.

575

Modo uti sciam quanti indicet. Vin huc uocem? Ego illo accessero.

Quid agis, hospes? Venio, adduco hanc ad te, ut dudum dixeram.

Nam heri in portum noctu nauis uenit. Veniri hanc uolo,

Si potest; si non potest, iri hinc uolo quantum potest.

Saluos sis, adulescens. Siquidem hanc uendidero pretio suo.

580

Atqui aut hoc emptore uendes pulchre aut alio non potis.

Esne tu huic amicus? Tam quam di omnes qui caelum colunt.

Tum tu mihi es inimicus certus. Nam generi lenonio

Numquam ullus deus tam benignus fuit qui fierit propitius.

Hoc age. Opusnest hac tibi empta? Si tibi uenissest opus,

585

Mihi quoque emptast; si tibi subiti nihil est, tantumdemst mihi.

Indica, fac pretium. Tua mers est, tua indicatiost.

Aequom hic orat. Vin bene emere? Vin tu pulchre uendere?

Ego scio hercle utrumque uelle. Age, indica prognariter.

Prius dico: hanc mancupio nemo tibi dabit. Iam scis? Scio.

590

Indica minimo daturus qui sis, qui duci queat.

Tace, tace. Nimis tu quidem hercle homo stultus es pueriliter.

Quid ita? Quia enim te ex puella prius percontari uolo

Quae ad rem referunt. Atque hercle tu me monuisti hau male.

Vide sis, ego ille doctus leno paene in foueam decidi,

595

Ni hic adesses. Quantum est adhibere hominem amicum ubi quid geras!

Quo genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus,

Ne temere hanc te emisse dicas me impulsore aut inlice,

Volo te percontari. Quin laudo, inquam, consilium tuom.

Nisi molestum est, percontari hanc paucis hic uolt. Maxume,

600

Suo arbitratu. Quid stas? Adi sis tute atque ipse itidem roga

Vt tibi percontari liceat quae uelis; etsi mihi

Dixit dare potestatem eiius; sed ego te malo tamen

Eumpse adire, ut ne contemnat te ille. Satis recte mones.

Hospes, uolo ego hanc percontari. A terra ad caelum, quidlubet.

605

Iube dum ea huc accedat ad me. I sane ac morem illi gere.

Percontare, exquire quiduis. Age, age nunc tu, in proelium

Vide ut ingrediare auspicato. Liquidumst auspicium, tace.

Curabo ut praedati pulchre ad castra conuortamini.

Concede istuc, ego illam adducam. Age, ut rem esse in nostram putas.

610

Ehodum huc, uirgo. Vide sis quid agas. Taceas, curabo ut uoles.

Sequere me. Adduco hanc, si quid uis ex hac percontarier.

Enim uolo te adesse. Hau possum quin huic operam dem hospiti,

Quoi erus iussit. Quid si hic non uolt me una adesse? Immo i modo.

Do tibi ego operam. Tibi ibidem das, ubi tu tuom amicum adiuuas.

615

Exquire. Heus tu, aduigila. Satis est dictum: quamquam ego serua sum,

Scio ego officium meum, ut quae rogiter uera, ut accepi, eloquar.

Virgo, hic homo probus est. Credo. Non diu apud hunc seruies.

Ita pol spero, si parentes facient officium suom.

Nolo ego te mirari, si nos ex te percontabimur

620

Aut patriam tuam aut parentes. Qur ego hic mirer, mi homo?

Seruitus mea mi interdixit ne quid mirer meum malum.

Noli flere. Ah, di istam perdant! Ita catast et callida.

Vt sapiens habet cor, quam dicit quod opust! Quid nomen tibist?

Nunc metuo ne peccet. Lucridi nomen in patria fuit.

625

Nomen atque omen quantiuis iam est preti. Quin tu hanc emis?

Nimis pauebam ne peccaret. Expediuit. Si te emam,

Mihi quoque Lucridem confido fore te. Tu si hanc emeris,

Numquam hercle hunc mensem uortentem, credo, seruibit tibi.

Ita uelim quidem hercle. Optata ut eueniant operam addito.

630

Nihil adhuc peccauit etiam. Vbi tu nata es? Vt mihi

Mater dixit, in culina, in angulo ad laeuam manum.

Haec erit tibi fausta meretrix: natast in calido loco,

Vbi rerum omnium bonarum copiast saepissuma.

Tactus lenost; qui rogaret ubi nata esset diceret,

635

Lepide lusit. At ego patriam te rogo quae sit tua.

Quae mihi sit, nisi haec ubi nunc sum? At ego illam quaero quae fuit.

Omne ego pro nihilo esse duco quod fuit, quando fuit:

Tamquam hominem, quando animam ecflauit, quid eum quaeras qui fuit?

Ita me di bene ament, sapienter! Atque eo miseret tamen.

640

Sed tamen, uirgo, quae patriast tua, age mi actutum expedi.

Quid taces? Dico equidem: quando hic seruio, haec patriast mea.

Iam de istoc rogare omitte (non uides nolle eloqui?)

Ne suarum se miseriarum in memoriam inducas. Quid est?

Captusne est pater? Non captus, sed quod habuit perdidit.

645

Haec erit bono genere nata: nihil scit nisi uerum loqui.

Quis fuit? Dic nomen. Quid illum miserum memorem qui fuit?

Nunc et illum Miserum et me Miseram aequom est nominarier.

Quoiusmodi is in populo habitust? Nemo quisquam acceptior:

Serui liberique amabant. Hominem miserum praedicas,

650

Quom et ipsus prope perditust et beneuolentis perdidit.

Emam, opinor. Etiam "opinor"? Summo genere esse arbitror;

Diuitias tu ex istac facies. Ita di faxint! Eme modo.

Iam hoc tibi dico: actutum ecastor meus pater, ubi me sciet

Veniisse, ipse aderit et me aps te redimet. Quid nunc? Quid est?

655

Audin quid ait? Nam etsi res sunt fractae, amici sunt tamen.

Ne sis plora; libera eris actutum, si crebro cades.

Vin mea esse? Dum quidem ne nimis diu tua sim, uolo.

Satin ut meminit libertatis? Dabit haec tibi grandis bolos.

Age si quid agis. Ego ad hunc redeo. Sequere. Redduco hanc tibi.

660

Adulescens, uin uendere istanc? Magis lubet quam perdere.

Tum tu pauca in uerba confer: qui datur, tanti indica.

Faciam ita ut te uelle uideo, ut emas. Habe centum minis.

Nimiumst. Octoginta. Nimiumst. Nummus abesse hinc non potest,

Quod nunc dicam. Quid id est ergo? Eloquere actutum atque indica.

665

Tuo periclo sexaginta haec datur argenti minis.

Toxile, quid ago? Di deaeque te agitant irati, scelus,

Qui hanc non properes destinare. Habeto. Abi, argentum ecfer huc,

Non edepol minis trecentis carast. Fecisti lucri.

668a

* * <habeto>. Eu! praedatus probe.

Heus tu, etiam pro uestimentis huc decem accedant minae.

670

Apscedent enim, non accedent. Tace sis, non tu illum uides

Quaerere ansam, infectum ut faciat? Abin atque argentum petis?

671a

* * Atque ut dignust perit.

Heus tu serua istum. Quin tu is intro? Abeo atque argentum adfero.-

Edepol dedisti, uirgo, operam adlaudabilem,

Probam et sapientem et sobriam. Si quid bonis

675

Boni fit, esse id et graue et gratum solet.

Audin tu, Persa? Vbi argentum ab hoc acceperis,

Simulato quasi eas prosum in nauem. Ne doce.

Per angiportum rusum te ad me recipito

Illac per hortum. Quod futurum est praedicas.

680

At ne cum argento protinam permittas domum,

Moneo, te. Quod te dignumst, me dignum esse uis?

Tace, parce uoci: praeda progreditur foras.

Probae hic argenti sunt sexaginta minae,

Duobus nummis minus est. Quid ei nummi sciunt?

685

Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum.

Ne non sat esses leno, id metuebas miser,

Inpure, auare, ne crumillam amitteres?

Sine, quaeso. Quando lenost, nihil mirum facit.

Lucro faciundo ego auspicaui in hunc diem:

690

Nil mihi tam paruist quin me id pigeat perdere.

Age, accipe hoc sis. Hunc in collum, nisi piget,

Impone. Vero fiat. Numquid ceterum

Me uoltis? Quid tam properas? Ita negotiumst:

Mandatae quae sunt, uolo deferre epistulas;

695

Geminum autem fratrem seruire audiui hic meum,

Eum ego ut requiram atque uti redimam uolo.

Atque edepol tu me commonuisti hau male.

Videor uidisse hic forma persimilem tui,

Eadem statura. Quippe qui frater siet.

700

Quid est tibi nomen? ... Quod ad te attinet.

Quid attinet non scire? Ausculta ergo, ut scias:

Vaniloquidorus Virginesuendonides

Nugiepiloquides Argentumextenebronides

Tedigniloquides Nugides Palponides

705

Quodsemelarripides Numquameripides. Em tibi!

Eu hercle! Nomen multimodis scriptumst tuom.

Ita sunt Persarum mores, longa nomina,

Contortiplicata habemus. Numquid ceterum

Voltis? Vale. Et Vos, nam animus iam in nauist mihi.

710

Cras ires potius, hodie hic cenares. Vale. -

Postquam illic abiit, dicere hic quiduis licet.

Ne hic tibi dies inluxit lucrificabilis;

Nam non emisti hanc, uerum fecisti lucri.

Ille quidem iam scit quid negoti gesserit,

715

Qui mihi furtiuam meo periclo uendidit,

Argentum accepit, abiit. Qui ego nunc scio

An iam adseratur haec manu? Quo illum sequar?

In Persas? Nugas! Credidi gratum fore

Beneficium meum apud te. Immo equidem gratiam

720

Tibi, Toxile, habeo; nam te sensi sedulo

Mihi dare bonam operam. Tibin ego? Immo sedulo.

Attat! Oblitus sum intus dudum edicere

Quae uolui edicta. Adserua hanc. - Saluast haec quidem.

Pater nunc cessat. Quid si admoneam? Tempus est.

725

Heus, Saturio, exi. Nunc est illa occasio

Inimicum ulcisci. Ecce me. Numquid moror?

Age, illuc apscede procul e conspectu, tace;

Vbi cum lenone me uidebis conloqui,

Tum turbam facito. Dictum sapienti sat est.

730

Tunc, quando abiero - Quin taces? Scio quid uelis.

Transcidi loris omnis adueniens domi,

Ita mihi supellex squalet atque aedes meae.

Redis tu tandem? Redeo. Ne ego hodie tibi

Bona multa feci. Fateor, habeo gratiam.

735

Num quippiam aliud me uis? Vt bene sit tibi.

Pol istuc quidem omen iam ego usurpabo domi,

Nam iam inclinabo me cum liberta tua.

Nisi ego illunc hominem perdo, perii. Atque optume

Eccum ipsum ante aedes. Salue multum, mi pater.

740

Salue, mea gnata. Ei! Persa me pessum dedit.

Pater hic meus est. Hem, quid? Pater? Perii oppido!

Quid ego igitur cesso infelix lamentarier

Minas sexaginta? Ego pol te faciam, scelus,

Te quoque etiam ipsum ut lamenteris. Occidi!

745

Age ambula in ius, leno. Quid me in ius uocas?

Illi apud praetorem dicam. Sed ego in ius uoco.

Nonne antestaris? Tuan ego caussa, carnufex,

Quoiquam mortali libero auris atteram,

Qui hic commercaris ciuis homines liberos?

750

Sine dicam. Nolo. Audi. Surdus sum. Ambula.

Sequere hac, scelesta feles uirginaria.

Sequere hac, mea gnata, me usque ad praetorem. - Sequor. -

Hostibus uictis, ciuibus saluis, re placida, pacibus perfectis,

Bello exstincto, re bene gesta, integro exercitu et praesidiis,

755

Quom bene nos, Iuppiter, iuuisti, dique alii omnes caelipotentes,

Eas uobis gratis habeo atque ago, quia probe sum ultus meum inimicum.

Nunc ob eam rem inter participes diuidam praedam et participabo.

Ite foras: hic uolo ante ostium et ianuam

758a

Meos participes bene accipere.

Statuite hic lectulos, ponite hic quae adsolent.

759a

Hic statui uolo primum †aquilam†,

760

Vnde ego omnis hilaros, ludentis, laetificantis faciam ut fiant,

Quorum opera mihi facilia factu facta haec sunt quae uolui ecfieri.

Nam inprobus est homo qui beneficium scit accipere et reddere nescit.

Toxile mi, qur ego sine te sum, qur tu autem sine med es? Agedum er-

Go accede ad me atque amplectere sis. Ego uero. Oh, nil hoc magis dulcest.

765

Sed, amabo, oculus meus, quin lectis nos actutum commendamus?

Omnia quae tu uis, ea cupio.

766a

Mutua fiunt a me. Age, age, age ergo,

Tu Sagaristio, accumbe in summo.

767a

Ego nil moror: cedo parem, quem pepigi.

Temperi. Mihi istuc temperi serost. Hoc age, accumbe. Hunc diem suauem

Meum natalem agitemus amoenum.

769a

Date aquam manibus, apponite mensam.

770

Do hanc tibi florentem florenti. Tu hic eris dictatrix nobis.

Age, puere,

771a

Ab summo septenis cyathis committe hos ludos.

Moue manus, propera.

772a

Paegnium, tarde cyathos mihi das;

Cedo sane. Bene mihi, bene uobis, bene meae amicae,

773a

Optatus hic mi

Dies datus hodiest ab dis, quia te licet liberam med amplecti.

775

Tua factum opera. Bene omnibus nobis.

775a

Hoc mea manus tuae poclum donat, ut amantem amanti

Decet. Cedo. Accipe. Bene

776a

Ei qui inuidet mi et ei qui hoc gaudet.

Qui sunt, qui erunt quique fuerunt quique futuri sunt posthac,

Solus ego omnibus antideo facile, miserrumus hominum ut uiuam.

780

Perii, interii! Pessumus hic mi dies hodie inluxit corruptor, -

Ita me Toxilus perfabricauit itaque meam rem diuexauit.

Vehiclum argenti miser eieci, amisi, neque quam ob rem eieci, habeo.

Qui illum Persam atque omnis Persas atque etiam omnis personas

Male di omnes perdant! Ita misero Toxilus haec mihi conciuit.

785

Quia ei fidem non habui argenti, eo mihi eas machinas molitust:

Quem pol ego ut non in cruciatum atque in compedis cogam, si uiuam!

Siquidem huc umquam erus redierit eiius, quod spero - sed quid ego aspicio?

Hoc uide, quae haec fabulast? Pol hic quidem potant. Adgrediar. O bone uir,

790

Salueto, et tu, bona liberta. Dordalus hicquidemst. - Quin iube adire.

Adi, si lubet. Agite, adplaudamus. Dordale, homo lepidissume, salue.

Locus hic tuos est, hic accumbe. Ferte aquam pedibus. Praeben tu puere?

Ne sis me uno digito attigeris, ne te ad terram, scelus, adfligam.

At tibi ego hoc continuo cyatho oculum excutiam tuom.

795

Quid ais, crux, stimulorum tritor? Quomodo me hodie uorsauisti,

Vt me in tricas coniecisti, quomodo de Persa manus mi aditast?

Iurgium hinc auferas, si sapias.

At, bona liberta, haec sciuisti et me celauisti? Stultitiast,

Quoi bene esse licet, eum praeuorti

800

Litibus. Posterius istaec te

Magis par agerest.

801a

Vritur cor mi.

801b

Da illi cantharum, exstingue ignem, si

Cor uritur, caput ne ardescat.

Ludos me facitis, intellego.

Vin cinaedum nouom tibi dari, Paegnium?

805

Quin elude, ut soles, quando liber locust hic.

Hui, babae! Basilice te intulisti et facete.

Decet me facetum esse et hunc inridere

Lenonem lubidost, quando dignus est.

Perge ut coeperas. Hoc, leno, tibi.

810

Perii! Perculit me prope. Em, serua rusum.

Delude, ut lubet, erus dum hinc abest.

Viden ut tuis dictis pareo?

Sed quin tu meis contra item dictis seruis

Atque hoc quod tibi suadeo facis? Quid est id?

815

Restim tu tibi cape crassam ac suspende te.

Caue sis me attigas, ne tibi hoc scipione

Malum magnum dem. Tu utere, te condono.

Iam iam, Paegnium, da pausam.

Ego pol uos eradicabo. At te ille, qui supra nos habitat,

820

Qui tibi male uolt maleque faciet. Non hi dicunt, uerum ego.

Age, circumfer mulsum, bibere da usque plenis cantharis.

Iam diu factum est, postquam bibimus; nimis diu sicci sumus.

Di faciant ut id bibatis quod uos numquam transeat.

Nequeo, leno, quin tibi saltem staticulum olim quem Hegea

825

Faciebat. Vide uero, si tibi satis placet. Me quoque uolo

Reddere Diodorus quem olim faciebat in Ionia.

Malum ego uobis dabo, ni abitis. Etiam muttis, inpudens?

Iam ego tibi, si me inritassis, Persam adducam denuo.

Iam taceo hercle. Ac tu Persa es, qui me usque admutilasti ad cutem.

830

Tace, stulte: hic eius geminust frater. Hicinest? Ac geminissumus.

Di deaeque et te et geminum fratrem excrucient! Qui te perdidit:

Nam ego nihil merui. At enim quod ille meruit, tibi id opsit uolo.

Agite sultis, hunc ludificemus. Nisi si dignust, non opust.

Et me hau par est. Credo eo quia non inconciliat, quom te emo.

835

At tamen non - tamen - Caue ergo sis malo et sequere me.

Te mihi dicto audientem esse addecet, nam hercle apsque me

Foret et meo praesidio, hic faceret te prostibilem propediem.

Sed ita pars libertinorum est: nisi patrono qui aduorsatust,

Nec satis liber sibi uidetur nec satis frugi nec sat honestus,

840

Ni id ecfecit, ni ei male dixit, ni grato ingratus repertust.

Pol bene facta tua me hortantur tuo ut imperio paream.

Ego sum tibi patronus plane qui huic pro te argentum dedi.

* Graphice hunc uolo ludificari. Meo ego in loco sedulo curabo.

Certo illi homines mihi nescioquid mali consulunt, quod faciant. Heus uos!

845

Quid ais? Hicin Dordalus est leno qui hic liberas uirgines mercatur?

Hicinest qui fuit quondam fortis? Quae haec res est? Ei! Colapho me icit.

Malum uobis dabo. At tibi nos dedimus dabimusque etiam. Ei! Natis peruellit.

Licet: iam diu saepe sunt expunctae. Loquere tu etiam, frustum pueri?

Patrone mi, i intro, amabo, ad cenam.

850

Mea Ignauia, tu nunc me inrides?

Quiane te uoco, bene ut tibi sit? Nolo mihi bene esse. Ne sit.

Quid igitur? Sescente nummi quid agunt, quas turbas danunt?

Male disperii! Sciunt referre probe inimico gratiam.

Satis sumpsimus supplici iam.

855

Fateor, manus do uobis.

855a

Et post dabis sub furcis.

Abi intro - in crucem. An me hic parum exercitum hisce

Habent? Conuenisse * te Toxilum.

Mei spectatores, bene ualete. Leno periit. Plaudite.