Est sane iocus iste, quod libellum
Misisti mihi, Grype, pro libello.
Vrbanum tamen hoc potest uideri
Si post hoc aliquid mihi remittas;
5
Nam si ludere, Grype, perseueras,
Non ludis. Licet, ecce, computemus.
Noster purpureus nouusque charta
Et binis decoratus umbilicis
Praeter me mihi constitit decussis;
10
Tu rosum tineis situque putrem,
Quales aut Libycis madent oliuis
Aut tus Niliacum piperue seruant
Aut Byzantiacos cocunt lacertos,
Nec saltem tua dicta continentem
15
Quae trino iuuenis foro tonabas
Aut centum prope iudices, priusquam
Te Germanicus arbitrum sequenti
Annonae dedit omniumque late
Praefecit stationibus uiarum,
20
Sed Bruti senis oscitationes
De capsa miseri libellionis,
Emptum plus minus asse Gaiano,
Donas. Vsque adeone defuerunt
Caesis pillea suta de lacernis
25
Vel mantelia luridaeue mappae,
Chartae Thebaicaeue Caricaeue?
Nusquam turbine conditus ruenti
Prunorum globus atque cottanorum?
Non enlychnia sicca, non replictae
30
Bulborum tunicae? nec oua tantum
Nec lenes halicae nec asperum far?
Nusquam Cinyphiis uagata campis
Curuarum domus uda cochlearum?
Non lardum graue debilisue perna?
35
Non Lucanica, non graues Falisci,
Non sal oxyporumue caseusue
Aut panes uiridantis aphronitri
Vel passum psithiis suis recoctum
Dulci defruta uel lutosa caeno?
40
Quantum uel dare cereos olentes,
Cultellum tenuesue codicillos?
Ollares, rogo, non licebat uuas,
Cumano patinas in orbe tortas
Aut unam dare synthesin (quid horres?)
45
Alborum calicum atque caccaborum?
Sed certa uelut aequus in statera
Nil mutas, sed idem mihi rependis.
Quid si cum bene mane semicrudus
Inlatam tibi dixero salutem,
50
Et tu me uicibus domi salutes?
Aut cum me dape iuueris opima,
Exspectes similes et ipse cenas?
Irascor tibi, Grype. sed ualebis;
Tantum ne mihi, quo soles lepore,
55
Et nunc hendecasyllabos remittas.