Statius siluae 4, 7

Altre sezioni


Iam diu lato sociata campo

Fortis heroos, Erato, labores

Differ atque ingens opus in minores

Contrahe gyros,

5

Tuque regnator lyricae cohortis

Da noui paulum mihi iura plectri,

Si tuas cantu Latio sacraui,

Pindare, Thebas.

Maximo carmen tenuare tempto;

10

Nunc ab intonsa capienda myrto

Serta, nunc maior sitis et bibendus

Castior amnis.

Quando te dulci Latio remittent

Dalmatae montes, ubi Dite uiso

15

Pallidus fossor redit erutoque

Concolor auro?

Ecce me natum propiore terra

Non tamen portu retinent amoeno

Desides Baiae liticenue notus

20

Hectoris armis.

Torpor est nostris sine te Camenis,

Tardius sueto uenit ipse Thymbrae

Rector et primis meus ecce metis

Haeret Achilles.

25

Quippe te fido monitore nostra

Thebais multa cruciata lima

Temptat audaci fide Mantuanae

Gaudia famae.

Sed damus lento ueniam, quod alma

30

Prole fundasti uacuos penates.

O diem laetum! uenit ecce nobis

Maximus alter.

Orbitas omni fugienda nisu,

Quam premit uotis inimicus heres,

35

Optimo poscens (pudet heu) propinquum

Funus amico,

Orbitas nullo tumulata fletu;

Stat domo capta cupidus superstes

Imminens leti spoliis et ipsum

40

Computat ignem.

Duret in longum generosus infans

Perque non multis iter expeditum

Crescat in mores patrios auumque

Prouocet actis.

45

Tu tuos paruo memorabis enses

Quos ad Eoum tuleras Oronten

Signa frenatae moderatus alae

Castore dextro;

Ille ut inuicti rapidum secutus

50

Caesaris fulmen refugis amaram

Sarmatis legem dederit, sub uno

Viuere caelo.

Sed tuas artes puer ante discat,

Omne quis mundi senium remensus

55

Orsa Sallusti breuis et Timaui

Reddis alumnum.