Te quoque Thessalico iam serus ab hospite uesper
Diuidit et iam te tua gaudia, uirgo, relinquunt
Noxque ruit soli ueniens non mitis amanti.
Ergo ubi cunctatis extremo in limine plantis
5
Contigit aegra toros et mens incensa tenebris
Vertere tunc uarios per longa insomnia questus
Nec pereat quo scire malo, tandemque fateri
Ausa sibi paulum medio sic fata dolore est.
"Nunc ego quo casu uel quo sic peruigil usque
10
Ipsa uolens errore trahor? non haec mihi certe
Nox erat ante tuos, iuuenis fortissime, uultus,
Quos ego cur iterum demens iterumque recordor
Tam magno discreta mari? quid in hospite solo
Mens mihi? cognati potius iam uellera Phrixi
15
Accipiat, quae sola petit quaeque una laborum
Causa uiro. nam quando domos has ille reuiset
Aut meus Aesonias quando pater ibit ad urbes?
Felices mediis qui se dare fluctibus ausi
Nec tantas timuere uias talemque secuti
20
Huc qui deinde uirum; sed, sit quoque talis, abito."
Tum iactata toro totumque experta cubile
Ecce uidet tenui candescere limen Eoo;
Nec minus insomnem lux orta refecit amantem
Quam cum languentes <leuis> erigit imber aristas
25
Grataque iam fessis descendunt flamina remis.
At sua longarum Minyas iam cura uiarum
Admonet inque ipso nequiquam tempore regem
Laetitiae meritique petunt. quem passus Iason
Vota prius captasque deis accendere praedas
30
Prominet atque oculos longe tenet, aurea si iam
Pellis et oblatis clarescant atria uillis.
Ille autem iamiam uultus uocesque parantem
Ante capit rumpitque moras inque ipsa *morantis*
Prosilit ora uiri talique effunditur ira:
35
"Orbe satos alio, sua litora regnaque habentes,
Quis furor has mediis tot fluctibus egit in oras
Quisue mei uos tantus amor? tu prima malorum
Causa mihi, tu, Phrixe gener. non te aequore mersum
Quo soror, ut felix nullos nunc nomine Graios
40
Nossem ego! quis regum Pelias, quis Thessalus aut quae
Graecia? quodnam hominum cerno genus, aut ubi cautes
Cyaneae? uenit Scythicas en hospes in oras.
Quinquaginta Asiam (pudet heu) penetrarit Iason
Exulibus, meque ante alios sic spreuerit una,
45
Vna ratis spolium ut uiuo de rege reportet?
Ipsum offerre meos, ipsum ** pandere lucos
Imperet et nullo dignetur uincere bello?
Cur age non templis sacrata auellere dona
Omnibus atque ipsas gremiis abducere natas,
50
Praedo, libet? uobisne domos, uobisne penates
Esse putem, ratis infandis quos sola rapinis
Saeuaque pascit hiems et quos, credamus ut ipsis,
Rex suus illisit pelago uetuitque reuerti?
Scilicet Aeoliae pecudis poteretur ut auro?
55
Ante meus caesa descendet Caucasus umbra
Ac prior Haemonias repetet super aequora praedas.
Haud ego cum uittis statui feralibus Hellen.
Si tamen his aliter perstas non cedere terris
Teque pudor cassi reditus mouet ac latet una
60
Nescioquid plus puppe uiris, haud ipse morabor
Quae petitis; modo nostra prior tu perfice iussa.
Martius ante urbem longis iacet horridus annis
Campus et ardentes ac me quoque uomere presso,
Me quoque cunctantes interdum agnoscere tauri.
65
His magis atque magis rabiem nunc nostra senectus
Luxuriemque dedit, solitoque superbior ignis
Ore fremit. succede meae, fortissime, laudi
Et nostros recole, hospes, agros. nec semina derunt
Quae prius ipse dabam, et messes quas solus obibam.
70
Consiliis nox una satis, tecumque retracta
Cumque tuis haec iussa deis, ac siquid in isto est
Robore praedicti uenies in iura laboris.
Ipse incertus adhuc tenebris te protinus illis
Inuolui flammisque uelim, durare parumper
75
An magis euerso iacias dum semina campo
Ac tibi Cadmei dum dentibus exeat hydri
Miles et armata florescant pube nouales."
Filia prima trucis uocem mirata tyranni
Haesit et ad iuuenem pallentia rettulit ora
80
Contremuitque metu <ne> nescius audeat hospes
Seque miser ne posse putet. perstrinxerat horror
Ipsum etiam et maesta stabat defixus in ira.
Non ita Tyrrhenus stupet Ioniusque magister
Qui iam te, Tiberine, tuens clarumque serena
85
Arce pharon praeceps subito nusquam ostia, nusquam
Ausoniam uidet et saeuas accedere Syrtes.
Tum tamen infando quae det responsa tyranno
Colligit et tandem obtutu consurgit ab alto.
"Non" ait "hos reditus, non hanc, Aeeta, dedisti
90
Spem Minyis cum prima tuis pro moenibus arma
Induimus. quo uersa fides? quos uestra uolutant
Iussa dolos? alium hic Pelian, alia aequora cerno.
Quin agite hoc omnes odiisque urgete tyranni
Imperiisque caput: numquam mihi dextera nec spes
95
Defuerit; mos iussa pati nec cedere duris.
Vnum oro, seu me illa suis seges obruet hastis
Hauriet aduerso seu crastinus ignis hiatu,
Nuntius hinc saeuas Peliae mittatur ad aures
Hic periisse uiros et me, si uestra fuisset
100
Vlla fides, reducem patriae potuisse referri."
Talibus attonitos dictis natamque patremque
Linquit et infida praeceps prorumpit ab aula.
At trepida et medios inter deserta parentes
Virgo silet nec fixa solo seruare parumper
105
Lumina nec potuit maestos non flectere uultus
Respexitque fores et adhuc inuenit euntem:
Visus et heu miserae tunc pulchrior hospes amanti
Discedens; tales umeros, ea terga relinquit.
Illa domum atque ipsos paulum procedere postes
110
Optat, at ardentes tenet intra limina gressus.
Qualis ubi extremas Io uaga sentit harenas
Fertque refertque pedem, tumido quam cogit Erinys
Ire mari Phariaeque uocant trans aequora matres,
Circuit haud aliter foribusque impendet apertis
115
An melior Minyas reuocet pater, oraque quaerens
Hospitis aut solo maeret defecta cubili
Aut uenit in carae gremium refugitque sororis
Atque loqui conata silet, rursusque recedens
Quaerit ut Aeaeis hospes consederit oris
120
Phrixus, ut aligeri Circen rapuere dracones.
Tum comitum uisu fruitur miseranda suarum
Implerique nequit subitoque parentibus haeret
Blandior et patriae circumfert oscula dextrae.
Sic adsueta toris et mensae dulcis erili
125
Aegra noua iam peste canis rabieque futura
Ante fugam totos lustrat queribunda penates.
Tandem etiam molli semet sic increpat ira:
"Pergis" ait, "demens, teque illius angit imago
Curaque qui profuga forsan tenet alta carina
130
Quique meum patrias referet nec nomen ad urbes?
Quid me autem sic ille mouet, superetne labores
An cadat et tanto turbetur Graecia luctu?
Saltem, fata uirum si iam suprema ferebant,
Iussus ad ignotos potius foret ire tyrannos
135
O utinam, ut tandem non hac moreretur in urbe!
Namque et sidereo nostri de sanguine Phrixi
Dicitur, et caram uidi indoluisse sororem,
Seque ait has iussis actum miser ire per undas.
At redeat quocumque modo meque ista precari
140
Nesciat atque meum non oderit ille parentem."
Dixerat haec stratoque graues proiecerat artus
Si ueniat miserata quies, cum saeuior ipse
Turbat agitque sopor; supplex hinc sternitur hospes,
Hinc pater. illa noua rumpit formidine somnos
145
Erigiturque toro; famulas carosque penates
Agnoscit, modo Thessalicas raptata per urbes:
Turbidus ut Poenis caecisque pauoribus ensem
Corripit et saeuae ferit agmina matris Orestes;
Ipsum angues, ipsum horrisoni quatit ira flagelli
150
Atque iterum infestae se feruere caede Lacaenae
Credit auens falsaque redit de strage dearum
Fessus et in miserae collabitur ora sororis.
His ubi nequiquam nutantem Colchida curis
Iuno uidet necdum extremo parere furori
155
Non iam mentitae uultum uocemque resumit
Chalciopes. quando ardor hebet leuiorque pudori
Mensque obnixa malo, tenues sublimis in auras
Tollitur et fuluo Venerem uestigat Olympo.
"Sum memor ut *tecum* mecum partita laborem;
160
Illa nimis sed dura manet conuersaque in iram
Et furias dolet ac me nunc decepta reliquit.
I precor atque istum quo me frustratur amorem
Vince *precor* patriis ut tandem euadere tectis
Audeat atque meum casu defendere ab omni
165
Aesoniden. quin illa sacro, quo freta, ueneno
Illum etiam totis astantem noctibus anguem,
Qui nemus omne suum quique aurea (respice porro)
Vellera tot spiris circum, tot ductibus implet,
*soluat* et in somnos ingenti soluat ab orno.
170
Haec tibi nunc, Furiis atque ipsi cetera mando."
Tum Venus aligerum mater sic fatur Amorum:
"Nec tibi cum primos aggressa es flectere sensus
Virginis ignotaque animum contingere cura
Defuimus, data continuo <quin> cingula soli
175
Nostra tibi, quis mota loco labefactaque cessit.
Haud satis est, sed me ipsa opus et cunctantia poscunt
Pectora me dubiusque pudor. iam foedera faxo
Aesonii petat ipsa uiri metuatque morari.
Tu fac luciferae citus ad delubra Dianae
180
Deueniat, sacras solita est ubi fundere taedas
Colchis et aequali dominam lustrare caterua.
Nec te nunc Hecates subeat metus, aut mea forte
Impediat ne coepta time. quin audeat opto;
Continuo transibit amor cantuque trilingui
185
Ipsam flammiferos cogam compescere tauros."
Amplexuque petit; uolucrem tunc aspicit Irin
Festinamque iubet monitis parere Diones
Et iuuenem Aesonium praedicto sistere luco.
Protinus hinc Iris Minyas, Cytherea petiuit
190
Colchida, Caucaseis speculatrix Iuno resedit
Rupibus attonitos Aeaea in moenia uultus
Speque metuque tenens et adhuc ignara futuri.
Vix primas occulta Venus prospexerat arces:
Virginis ecce nouus mentem perstringere languor
195
Incipit; ingeminant commotis questibus aestus.
Ergo iterum sensus uarios super hospite uoluens
Maeret et absenti nequiquam talia fatur:
"Si tibi Thessalicis, nunc si tua forte uenenis
Mater et heu siqua est posset succurrere coniunx!
200
Quidne tuos uirgo possim nisi flere labores?
Hoc satis ipse *etiam spectare supremos
Atque iterum durae cogar comes ire sorori!
Et nunc ille sua non quemquam sorte moueri,
Non ullum meminisse putat, cumque omnibus odit
205
Me quoque. siquando fuerit tamen ulla potestas
Illum ego qui diris cinis ultimus haeserit aruis
Ossaque quis tauri saeuusque pepercerit ignis
Componam sedemque dabo. fas tunc mihi manes
Dilexisse uiri tumuloque has reddere curas."
210
Dixerat. ecce toro Venus improuisa resedit,
Sicut erat mutata deam mentitaque pictis
Vestibus et magica Circen Titanida uirga.
Illa, uelut lenti fallatur imagine somni,
Sic oculos incerta tenet magnique sororem
215
Paulatim putat esse patris. tum flebile gaudens
Prosiluit saeuaeque ultro tulit oscula diuae
Ac prior "o tandem, uix tandem reddita Circe,
Dura, tuis, quae te biiugis serpentibus egit
Hinc fuga quaeue fuit patriis mora gratior oris?
220
Ante et Thessalicae Phasin petiere carinae
Perque tot infelix frustra uada uenit Iason
Quam patriae te mouit amor." tum cetera rumpit
Occurritque Venus: "tu nunc mihi causa uiarum
Sola, tuae uenio, iam pridem ignaua, iuuentae.
225
Cetera parce queri neu me, meliora secutam,
Argue; quippe etiam reputentur munera diuum.
Omnibus hunc potius communem animantibus orbem
Communes et crede deos. patriam inde uocato
Qua redit itque dies, nec nos, o nata, malignus
230
Clauserit hoc uno semper sub frigore mensis.
Fas mihi non habiles, fas et tibi linquere Colchos.
Et nunc Ausonii coniunx ego regia Pici
Nec mihi flammiferis horrent ibi pascua tauris
Meque uides Tusci dominam maris: at tibi quinam
235
Sauromatae, miseranda, proci? cui uadis Hibero,
Ei mihi, uel saeuo coniunx non una Gelono?"
Illa deae contra iamdudum spernere uoces.
"Non ita me immemorem magnae Perseidos" inquit
"Cernis ut infelix thalamos ego cogar in illos.
240
I precor atque illum pro me dimitte timorem.
Sed magis his miseram, quando potes, eripe curis
Vnde metus aestusque mihi quaeque aspera, mater,
Perpetior dubiae iamdudum incendia mentis.
Nulla quies animo, nullus sopor, arida **
245
Quaere malis nostris requiem mentemque repone,
Redde diem noctemque mihi, da prendere uestes
Somniferas ipsaque oculos componere uirga.
Tu quoque nil, mater, prodes mihi; fortior ante
Sola fui. tristes thalamos infestaque cerno
250
Omnia, uipereos ipsi tibi surgere crines."
Talia uerba dabat collapsaque flebat iniquae
In Veneris Medea sinus pestemque latentem
Ossibus atque imi monstrabat pectoris ignem.
Occupat amplexu Venus et furialia figit
255
Oscula permixtumque odiis inspirat amorem,
Dumque illam uariis maerentem uocibus ambit
Inque alio sermone tenet "quin hoc" ait "audi
Atque attolle genas" lacrimisque haec infit obortis:
"Cum leuis a superis ad te modo laberer auris
260
Forte ratem primo fulgentem litore cerno
Qualem nostra suo numquam dimittere portu
Vellet adhuc omnes quae detinet insula nautas.
Vnus ibi ante alios qui tum mihi pulchrior omnes
Visus erat, longeque ducem mirabar et ipsa,
265
Aduolat atque unam comitum ratus esse tuarum
"Per tibi siquis" ait "morituri protinus horror
Et quem non meritis uideas occurrere monstris
Haec precor, haec dominae referas ad uirginis aurem.
Tu fletus ostende meos; illi has ego uoces,
270
Qua datur, hasque manus, ut possum, a litore tendo.
Ipsae quas mecum per mille pericula traxi
Defecere deae; spes et uia sola salutis
Quam dederit, si forte dabit. ne uota repellat,
Ne, mea, totque animas, quales nec uiderit ultra,
275
Dic, precor, auxilio iuuet atque haec nomina seruet.
Si Pelopis duros prior Hippodamia labores
Expediit totque ora simul uulgata procorum
Respiciens tandem patrios exhorruit axes,
Si dedit ipsa neci fratrem Minoia uirgo,
280
Cur non hospitibus fas sit succurrere dignis
Te quoque et Aeaeos iubeas mitescere campos?
Occidat aeterna tandem Cadmeia morte
Iam seges et uiso fumantes hospite tauri.
Ei mihi quod nullas hic possum exsoluere grates!
285
At tamen hoc saeua corpus de morte receptum,
Hanc animam sciat esse suam. miserebitur ergo?
Dic" ait "an potius -?", strictumque ruebat in ensem.
Promisi (ne falle, precor) cumque ipsa mouerer
Alloquio casuque uiri te passa rogari
290
Sum potius: tu laude noua, tu supplice digno
Dignior es et fama meis iam parta uenenis."
Torserat illa graui iamdudum lumina uultu
Vix animos dextramque tenens quin ipsa loquentis
Iret in ora deae; tanta pudor aestuat ira.
295
Verba cauens; horror molles inuaserat annos.
Iamque toro trepidas infelix obruit aures
Nec quo ferre fugam nec quo se uertere posset
Prensa uidet; rupta condi tellure premique
Iamdudum cupit ac diras euadere uoces.
300
Illa sequi iubet et portis exspectat in ipsis
Saeuus Echionia ceu Penthea Bacchus in aula
Deserit infectis per roscida cornua uittis,
Cum tenet ille deum pudibundaque tegmina matris
Tympanaque et mollem subito miser accipit hastam;
305
Haud aliter deserta pauet perque omnia circum
Fert oculos tectisque negat procedere uirgo.
Contra saeuus amor, contra periturus Iason
Vrget et auditae crescunt in pectore uoces.
Heu quid agat? uidet externo se prodere patrem
310
Dura uiro, famam scelerum iamque ipsa suorum
Prospicit et questu superos questuque fatigat
Tartara; pulsat humum manibusque immurmurat uncis
Noctis eram Ditemque ciens, succurrere tandem
Morte uelint ipsumque simul demittere leto
315
Quem propter furit; absentem saeuissima poscit
Nunc Pelian, tanta iuuenem qui perderet ira:
Saepe suas misero promittere destinat artes;
Dein negat atque una potius decernit *in ira,*
Ac neque tam turpi cessuram semper amori
320
Proclamat neque opem ignoto uiresque daturam
Atque toro proiecta manet, cum uisa uocari
Rursus et impulso sonuerunt cardine postes.
Ergo ubi nescioquo penitus se numine uinci
Sentit et abscisum quicquid pudor ante monebat
325
Tum thalami penetrale petit quae maxima norat
Auxilia Haemoniae quaerens pro rege carinae.
Vtque procul magicis spirantia tecta uenenis
Et saeuae patuere fores oblataque contra
Omnia quae ponto, quae manibus eruit imis
330
Et quae sanguineo lunae destrinxit ab ore
"Tune sequeris" ait "quidquam aut patiere pudendum
Cum tibi tot mortes scelerisque breuissima tanti
Effugia?" haec dicens qua non uelocior ulla
Pestis erat toto nequiquam lumine lustrat
335
Cunctaturque super morituraque colligit iras.
O nimium iucunda dies, quam cara sub ipsa
Morte magis! stetit <et> sese mirata furentem est.
"Occidis heu; primo potes hoc durare sub aeuo?
Nec tu lucis" ait "nec uideris ulla iuuentae
340
Gaudia, non dulces fratris pubescere malas?
Hunc quoque, quicumque est, crudelis, Iasona nescis
Morte perire tua, qui te nunc inuocat unam,
Qui rogat, heu nostro quam primam in litore uidit?
Cur tibi fallaces placuit coniungere dextras
345
Tunc, pater, atque istis iuuenem non perdere monstris
Protinus? ipsa etiam, fateor, tunc ipsa uolebam.
Testor, cara, tuas, Circe Titania, uoces,
Te ducente sequor, tua me, grandaeua, fatigant
Consilia et monitis cedo minor." haec ubi fata
350
Rursus ad Haemonii iuuenis curamque metumque
Vertitur, hunc solum propter seu uiuere gaudens
Siue mori, quodcumque uelit. maiora precatur
Carmina, maiores: Hecaten immittere uires
Nunc sibi, nec notis stabat contenta uenenis.
355
Cingitur inde sinus et, qua sibi fida magis uis
Nulla, Prometheae florem de sanguine fibrae
Caucaseum promit nutritaque gramina *ponti*
Quae sacer ille niues inter tristesque pruinas
Durat alitque cruor cum uiscere uultur adeso
360
Tollitur e scopulis et rostro irrorat aperto.
Idem nec longi languescit finibus aeui
Immortale uirens, idem stat fulmina contra
Saluus et in mediis florescunt ignibus herbae.
Prima Hecate Stygiis duratam fontibus harpen
365
Intulit et ualidas scopulis effodit aristas;
Mox famulae monstrata seges, quae lampade Phoebes
Sub decima iuga feta metit saeuitque per omnes
Reliquias saniemque dei; gemit irritus ille
Colchidos ora tuens; totos tunc contrahit artus
370
Sponte dolor cunctaeque tremunt sub falce catenae.
Talibus infelix contra sua regna uenenis
Instruitur noctique tremens infertur opacae.
Dat dextram blandisque fauens *Venus os quoque soluit
Alloquiis iunctoque trahit per moenia passu.
375
Qualis adhuc teneros ubi primum callida fetus
Mater ab excelso produxit in aera nido
Hortaturque sequi breuibusque insurgere pinnis;
Illos caerulei primum ferit horror Olympi
Iamque redire rogant adsuetaque quaeritur arbor:
380
Haud aliter caecae per moenia deficit urbis
Incedens horretque domos Medea silentes.
Hic iterum extremae nequiquam in limine portae
Substitit atque iterum fletus animique soluti
Respexitque deam paulumque his uocibus haesit:
385
"Ipse rogat certe meque ipse implorat Iason?
Nullane culpa subest, labes non ulla pudoris,
Nullus amor? nec turpe uiro seruire precanti?"
Illa nihil contra uocesque abrumpit inanes.
Et iamiam magico per opaca silentia Colchis
390
Coeperat ire sono, montanaque condere uultus
Numina cumque suis auerti *collibus* amnes.
Iam stabulis gregibusque pauor strepitusque sepulchris
Inciderat; stupet ipsa graui nox tardior umbra.
Iamque tremens longe sequitur Venus; utque sub altas
395
Peruenere trabes diuaeque triformis in umbram
Hic subito ante oculos nondum speratus Iason
Emicuit, uiditque prior conterrita uirgo.
Atque hinc se profugam uolucri Thaumantias ala
Sustulit, inde Venus dextrae dilapsa tenenti.
400
Obuius ut sera cum se sub nocte magistris
Impingit pecorique pauor, qualesue profundum
Per chaos occurrunt caecae sine uocibus umbrae,
Haud secus in mediis noctis nemorisque tenebris
Inciderant ambo attoniti iuxtaque subibant
405
Abietibus tacitis aut immotis cyparissis
Adsimiles, rapidus nondum quas miscuit Auster.
Ergo, ut erat, uultu defixus uterque silenti
Noxque suum peragebat iter. iamiam ora leuare
Aesoniden farique cupit Medea priorem.
410
Quam simul effusis pauitantem fletibus heros
Flagrantesque genas uidit miserumque pudorem
Has tandem uoces dedit et solatus amantem est.
"Fersne aliquam spem lucis?" ait. "miserata laborem
Nempe uenis? an et ipsa mea laetabere morte?
415
Ne precor infando similem te, uirgo, parenti
Gesseris; haud tales decet inclementia uultus.
Hascine nunc grates, haec exspectata laborum
Dona dari decuit? sic te sub teste remitti
Fas mihi, uirgo, *tuum*? iustas da uocibus aures.
420
Dic, pater ille tuus tantis me opponere monstris
Quid meritum aut tales uoluit <cur> pendere poenas?
An iacet externa quod nunc mihi cuspide Canthus
Quodque meus uestris cecidit pro moenibus Iphis
Aut Scythiae tanta inde manus? iussisset abire
425
Perfidus atque suis extemplo cedere regnis.
Spem mihi promissam per quae discrimina rursus
Et reddat qua lege uides. occumbere tandem
Possumus, idque sedet quam non quaecumque subire
Patris iussa tui; numquam sine uellere abibo
430
Hinc ego, degenerem nec tu me prima uidebis."
Haec ait. illa tremens, ut supplicis aspicit ora
Conticuisse uiri iamque et sua uerba reposci,
Nec quibus incipiat demens uidet ordine nec quo
Quoue tenus, prima cupiens effundere uoce
435
Omnia, sed nec prima pudor dat uerba timenti.
Haeret et attollens uix tandem lumina fatur.
"Quid, precor, in nostras uenisti, Thessale, terras?
Vnde mei spes ulla tibi, tantosque petisti
Cur non ipse tua fretus uirtute labores?
440
Nempe ego si patriis timuissem excedere tectis
Occideras, nempe hanc animam cras saeua manebant
Funera. Iuno ubi nunc, ubi nunc Tritonia uirgo,
Sola tibi quoniam tantis in casibus adsum
Externae regina domus? miraris et ipse,
445
Credo, nec agnoscunt hae nunc Aeetida siluae.
Sed fatis sum uicta tuis; cape munera supplex
Non mea, teque iterum Pelias si perdere quaeret
Inque alios casus, alias <si> mittet ad urbes,
Heu formae ne crede tuae." Titania iamque
450
Gramina Persaeasque sinu depromere uires
Coeperat his<que> iterum compellat Iasona dictis:
"Si tamen aut superis aliquam spem ponis <in istis>
Aut tua praesenti uirtus [te] educere leto
Si te forte potest, etiam nunc deprecor, hospes,
455
Me sine et insontem misero dimitte parenti."
Dixerat. extemplo (neque enim immatura ruebant
Sidera et extremum suspexerat axe Booten)
Cum gemitu et multo iuueni medicamina fletu
Non secus ac patriam pariter famamque decusque
460
Obicit; ille manu subit et uim corripit omnem.
Inde ubi facta nocens et non reuocabilis unquam
Cessit ab ore pudor propiorque impleuit Erinys,
Carmina nunc totos uoluit figitque per artus
Aesonidae et totum septeno murmure fertur
465
Per clipeum atque uiro grauiorem reddidit hastam,
Iamque sui tauris languent absentibus ignes.
"Nunc age et has" inquit "cristas galeamque resume
Quam modo funerea tenuit Discordia dextra.
Hanc iace per medias, cum uerteris aequora, messes;
470
Protinus in sese conuersa furoribus ibit
Cuncta phalanx, atque ipse fremens mirabitur et me
Respiciet fortasse pater." sic deinde locuta
Iam magis atque magis mentem super alta ferebat
Aequora, pandentes Minyas iam uela uidebat
475
Se sine. tum uero extremo percussa dolore
Arripit Aesoniden dextra ac summissa profatur.
"Sis memor, oro, mei, contra memor ipsa manebo,
Crede, tui. quantum hinc aberis, dic quaeso, profundi?
Quod caeli spectabo latus? sed te quoque tangat
480
Cura mei quocumque loco, quoscumque per annos,
Atque hunc te meminisse uelis et nostra fateri
Munera, seruatum pudeat nec uirginis arte.
Ei mihi, cur nulli stringunt tua lumina fletus?
An me mox merita morituram patris ab ira
485
Dissimulas? te regna tuae felicia gentis,
Te coniunx natique manent; ego prodita abibo.
Nec queror et pro te lucem quoque laeta relinquam."
Protinus hospes ad haec (tacitis nam cantibus illum
Flexerat et simili iamdudum afflabat amore)
490
"Tune" ait "Aesoniden quicquam te uelle relicta
Credis et ulla peti sine te loca? redde tyranno
Me potius, recipe ingratos atque exue cantus.
Quis mihi lucis amor? patriam cur amplius optem
Si non et genitor te primam amplectitur Aeson
495
Teque tuo longe fulgentem uellere gaudens
Spectat et ad primos procumbit Graecia fluctus?
Respice ad has uoces et iam, precor, adnue coniunx.
Per te, quae superis diuisque potentior imis,
Perque haec, uirgo, tuo redeuntia sidera nutu
500
Atque per has nostri iuro discriminis horas:
Vnquam ego si meriti sim noctis <et> immemor huius,
Si te sceptra, domum, si te liquisse parentes
Senseris et me iam non haec promissa tuentem,
Tum me non tauros iuuet euasisse ferosque
505
Terrigenas, tum me tectis tua turbet in ipsis
Flamma tuaeque artes; nullus succurrere contra
Ingrato queat, et siquid tu saeuius istis
Adicias meque in medio terrore relinquas."
Audiit atque simul meritis periuria poenis
510
Despondet questus semper Furor ultus amantis.
Haec ubi dicta, tamen perstant defixus uterque
Et nunc ora leuant audaci laeta iuuenta,
Ora simul totiens dulces rapientia uisus,
Nunc deicit uultus aeger pudor et mora dictis
515
Redditur, ac rursus conterret Iasona uirgo.
"Accipe perdomitis quae deinde pericula tauris
Et quis in Aeolio maneat te uellere custos.
Nondum cuncta tibi, fateor, promissa peregi;
Saeuior ingenti Mauortis in arbore restat,
520
Crede, labor; quem - tanta utinam fiducia nostri
Sit mihi nocturnaeque Hecates nostrique uigoris-
Dixerat, utque uirum doceat quae monstra supersint
Protinus immensis recubantem anfractibus anguem
Turbat et Haemonii subito ducis obicit umbram.
525
Ille, quod haud alias, stetit et trepidantia torsit
Sibila, seque metu postquam sua uellera circum
Sustulit atque omnis spiris exhorruit arbor
Incipit inde sequi et uacuo furit ore per auras.
"Quis fragor hic? quaenam tantae, dic, uirgo, ruinae?"
530
Exclamat stricto Aesonides stans frigidus ense.
Illa trahit ridens tandemque ait angue represso
"Hunc tibi postremum nostri parat ira parentis,
Heu miser, heu tantis iterum mihi care periclis.
O utinam haud ullo te sim uisura labore
535
Ipsam caeruleis squalentem nexibus ornum
Ipsaque peruigilis calcantem lumina monstri;
Contingat mox deinde mori." sic fata profugit
Seque sub extremis in moenia rettulit umbris.
Et iam puniceo regem spes uana sub ortu
540
Extulerat, quantis nox una diremerit undis
Aesoniden, liberne freto iam uultus aperto
Vtque prius totum sileat mare. dumque ea longe
Explorare *quaeat* contra uenit Arcas Echion
Dicta ferens iam Circaeis Mauortis in agris
545
Stare uirum, daret aeripedes in proelia tauros.
Et "uocor en ultro" dixit "spesque addidit alas.
Vos mihi nunc primum in *flammas* inuertite, tauri,
Aequora, nunc totas aperite et uoluite flammas;
Exeat Haemonio messis memoranda colono.
550
Tuque tuum <in> pestem Graium da, nata, draconem;
Ipsius aspectu pereant in uelleris, ipsa
Terga mihi diros seruent infecta cruores."
Fatur et effusis pandi iubet aequora tauris.
Pars et Echionii subeunt immania dentis
555
Semina, pars diri portant graue robur aratri.
At sua magnanimum contra Pagasaea iuuentus
Prosequitur stipatque ducem; tum maxima quisque
Dicta dedit saeuisque procul discessit in agris.
Fixerat ille gradus totoque ex agmine solus
560
Stabat *ut extremis desertus ab oribus axis,*
Quem iam lassa dies Austrique ardentis harenae
Aut quem Rhipaeas exstantem rursus ad arces
Nix et caerulei Boreae ferus abstulit horror;
Cum subito attoniti longissima Phasidis unda
565
Caucaseaeque trabes omnisque Aeetia tellus
Fulsit et ardentes stabula effudere tenebras.
Ac uelut ex una siquando nube corusci
Ira Iouis torsit geminos mortalibus ignes,
Aut duo cum pariter ruperunt uincula uenti
570
Dantque fugam, sic tunc claustris euasit uterque
Taurus et immani proflauit turbine flammas
Arduus atque atro uoluens incendia fluctu.
Horruit Argoae legio ratis, horruit audax
Qui modo uirgineis seruari cantibus Idas
575
Flebat, et inuito prospexit Colchida uultu.
Non tulit ipse moras seseque immisit Iason;
Diuersos postquam ire uidet galeamque minantem
Quassat <et> errantem dextra ciet obuius ignem.
<>
580
<>
Cunctatus paulum subito furit. aequora non sic
In scopulos irata ruunt eademque recedunt
Fracta retro. bis fulmineis se flatibus infert
Obnubitque uirum, sed non incendia Colchis
585
Aspirare sinit clipeoque illiditur ignis
Frigidus et uiso pallescit flamma ueneno.
Inicit Aesonides dextram atque ardentia *mittit*
Cornua, dein totis propendens uiribus haeret.
Ille uirum atque ipsam tunc te, Medea, recusans
590
Concutit et tota nitentem *carminis* ira
Portat iners; tandem grauius mugire recedens
Incipit et fesso uictus descendere cornu.
Respicit hinc socios immania uincula poscens
Aesonides iamque ora premit trahiturque trahitque
595
Obnixusque genu superat cogitque trementes
Sub iuga aena toros. alium dehinc turbida Colchis
Exarmat lentumque offert timideque minantem
Iamque propinquanti noctem implicat; ille fatiscens
In caput inque umeros ipsa ui molis et irae
600
Proruit. inuadit totusque incumbit Iason
Desuper atque suis defixum flatibus urget,
Vtque dedit uinclis ualidoque obstrinxit aratro
Suscitat ipse genu saeuaque agit insuper hasta,
Non secus a medio quam qui telluris hiatu
605
Terga recentis equi primumque inuasit habenis
Murmur et in summa Lapithes apparuit Ossa.
Ille, uelut campos Libyes ac pinguia Nili
Fertilis arua secet, plena sic semina dextra
Spargere gaudet agris oneratque noualia bello.
610
Martius hic primum ter uomere fusus ab ipso
Clangor et ex omni sonuerunt cornua sulco;
Bellatrix tunc gleba quati pariterque creari
Armarique phalanx totisque insurgere campis.
Cessit et ad socios paulum se rettulit heros
615
Opperiens ubi prima sibi daret agmina tellus.
At uero ut summis iam rura recedere cristis
Vidit et infesta uibrantes casside terras
Aduolat atque, imo tellus qua proxima collo
Necdum umeri uidere diem, prior ense sequaci
620
Aequat humo truncos; rutilum thoraca sequenti
Aut primas a matre manus premit obuius ante.
Nec magis aut illis aut illis milibus ultra
Sufficit, ad dirae quam cum Tirynthius Hydrae
Agmina Palladios defessus respicit ignes.
625
Ergo iterum ad socias conuertere Colchidos artes
Et galeae nexus ac uincula dissipat imae
Cunctaturque tamen totique occurrere bello
Ipse cupit; spes nulla datur, sic undique densant
Terrigenae iam signa duces clamore tubaque.
630
Iamque omnes uidere uirum iamque omnia contra
Tela ibant. tum uero amens discrimine tanto
Quam modo Tartareo galeam Medea ueneno
<>
In medios torsit; conuersae protinus hastae.
635
Qualis ubi attonitos maestae Phrygas annua Matris
Ira uel exsectos lacerat Bellona comatos,
Haud secus accensas subito Medea cohortes
Implicat et miseros agit in sua proelia fratres.
Omnis ibi Aesoniden sterni putat, omnibus ira
640
Letifera est. stupet Aeetes ultroque furentes
Ipse uiros reuocare cupit, sed cuncta iacebant
Agmina, nec quisquam primus ruit aut super ullus
Linquitur atque hausit subito sua funera tellus.
Protinus in fluuium fumantibus euolat armis
645
Aesonides, qualis Getico de puluere Mauors
Intrat equis uritque grauem sudoribus Hebrum,
Aut niger ex antris rutilique a fulminis aestu
Cum fugit et Siculo respirat in aequore Cyclops.
Redditus hinc tandem sociosque amplexus ouantes
650
Haud iam mendacem promissa reposcere regem
Dignatur, nec, si ipse sibi terga ingerat ultro
Qui pepigit, uelit in pacem dextramque reuerti
Amplius; ambo truces, ambo abscessere minantes.