Exi e culina sis foras, mastigia,
Qui mi inter patinas exhibes argutias.
Egredere, erilis permities, ex aedibus.
Ego pol te ruri, si uiuam, ulciscar probe.
5
<Exi,> exi, inquam, nidoricupi, nam quid lates?
Quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost?
An ruri censes te esse? Apscede ab aedibus.
Abi rus, abi dierecte, apscede ab ianua.
10
Em, hoccine uolebas? Perii! Qur me uerberas?
Quia uiuis. Patiar. Sine modo adueniat senex
Sine modo uenire saluom quem apsentem comes.
Nec ueri simile loquere nec uerum, frutex,
Comesse quemquam ut quisquam apsentem possiet.
15
Tu urbanus uero scurra, deliciae popli,
Rus mihi tu obiectas? Sane hoc, credo, Tranio,
Quod te in pistrinum scis actutum tradier.
Cis hercle paucas tempestates, Tranio,
Augebis ruri numerum, genus ferratile.
20
Nunc, dum tibi lubet licetque, pota, perde rem,
Corrumpe * erilem adulescentem optumum;
Dies noctesque bibite, pergraecaminei,
Amicas emite, liberate: pascite
Parasitos: opsonate pollucibiliter.
25
Haecine mandauit tibi, quom peregre hinc it, senex?
Hocine modo hic rem curatam offendet suam?
Hoccine boni esse officium serui existumas
Vt eri sui corrumpat et rem et filium?
Nam ego illum corruptum duco quom his factis studet;
30
Quo nemo adaeque iuuentute ex omni Attica
Antehac est habitus parcus nec magis continens,
Is nunc in aliam partem palmam possidet.
Virtute id factum tua et magisterio tuo.
Quid tibi, malum, med aut quid ego agam curatiost?
35
An ruri, quaeso, non sunt quos cures boues?
Lubet potare, amare, scorta ducere.
Mei tergi facio haec, non tui fiducia.
Quam confidenter loquitur! at te Iuppiter
Dique omnes perdant! <fu!> oboluisti alium
40
Germana inluuies, rusticus, hircus, hara suis,
Canem, capram commixtam. Quid uis fieri?
Non omnes possunt olere unguenta exotica,
Si tu oles, neque superiores accumbere
45
Neque tam facetis quam tu uiuis uictibus.
Tu tibi istos habeas turtures, piscis, auis,
Sine me aliato fungi fortunas meas.
Tu fortunatus, ego miser: patiunda sunt.
50
Meum bonum me, te tuom maneat malum.
Quasi inuidere mihi hoc uidere, Grumio,
Quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst:
Decet med amare et te bubulcitarier,
Me uictitare pulchre, te miseris modis.
55
O carnuficium cribrum, quod credo fore,
Ita te forabunt patibulatum per uias
Stimulis, * si huc reueniat senex.
Qui scis an tibi istuc eueniat prius quam mihi?
Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres.
60
Orationis operam compendi face,
Nisi te mala re magna mactari cupis.
Eruom daturin estis bubus quod feram?
Date aes inhonestis: agite, porro pergite
Quoniam occepistis: bibite, pergraecamini,
65
Este, ecfercite uos, saginam caedite.
Tace atque abi rus. Ego ire in Piraeum uolo,
In uesperum parare piscatum mihi.
Eruom tibi aliquis cras faxo ad uillam adferat.
Quid est quod tu me nunc optuere, furcifer?
70
Pol tibi istuc credo nomen actutum fore.
Dum interea sic sit, istuc "actutum" sino.
Ita est. Sed unum hoc scito, nimio celerius
Venire quod obest quam illuc quod cupide petas.
Molestus ne sis nunciam, i rus, te amoue.
75
Ne tu hercle praeterhac mihi non facies moram. -
Satin abiit neque quod dixi flocci existumat?
Pro di inmortales, opsecro uostram fidem!
Facite huc ut redeat noster quam primum senex,
Triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia
80
Periere, et aedes et ager; qui nisi huc redit,
Paucorum mensum sunt relictae reliquiae.
Nunc rus abibo. Nam eccum erilem filium
Video, corruptum ex adulescente optumo. -
Recordatus multum et diu cogitaui
85
Argumentaque in pectus multa institui
Ego, atque in meo corde, si est quod mihi cor,
Eam rem uolutaui et diu disputaui,
Hominem quoiius rei, quando natus est
Similem esse arbitrarer simulacrumque habere
90
Id repperi iam exemplum.
Nouarum aedium esse arbitro similem ego hominem
Quando hic natus est. Ei rei argumenta dicam.
Atque hoc hau uidetur ueri simile uobis,
At ego id faciam esse ita ut credatis.
95
Profecto esse ita ut praedico uera uincam.
Atque hoc uosmet ipsi, scio, proinde uti nunc
Ego esse autumo, quando dicta audietis,
Haud aliter id dicetis.
Auscultate, argumenta dum dico ad hanc rem:
100
Simul gnaruris uos uolo esse hanc rem mecum.
Aedes quom extemplo sunt paratae, expolitae,
Factae probe examussim,
Laudant fabrum atque aedes probant, sibi quisque inde exemplum expetunt,
Sibi quisque similis uolt suas, sumptum, operam <parum> parcunt suam.
105
Atque ubi illo immigrat nequam homo, indiligens
Cum pigra familia, inmundus, instrenuos,
Hic iam aedibus uitium additur, bonae quom curantur male;
Atque illud saepe fit: tempestas uenit,
Confringit tegulas imbricesque: ibi
110
Dominus indiligens reddere alias neuolt;
Venit imber, lauit parietes, perpluont,
Tigna putefacit, perdit operam fabri:
Nequior factus iam est usus aedium.
Atque <ea> haud est fabri culpa, sed magna pars
115
Morem hunc induxerunt: si quid nummo sarciri potest,
Vsque mantant neque id faciunt donicum
Parietes ruont: aedificantur aedes totae denuo.
Haec argumenta ego aedificiis dixi; nunc etiam uolo
Dicere uti homines aedium esse similis arbitremini.
120
Primumdum parentes fabri liberum sunt:
I fundamentum supstruont liberorum;
Extollunt, parant sedulo in firmitatem,
Et ut <et> in usum boni et in speciem
Poplo sint sibique, hau materiae reparcunt
125
Nec sumptus ibi sumptui ducunt esse;
Expoliunt: docent litteras, iura, leges,
Sumptu suo et labore
Nituntur ut alii sibi esse illorum similis expetant.
Ad legionem quom ita * * * adminiclum is danunt
130
Tum iam, aliquem cognatum suom.
Eatenus abeunt a fabris. Vnum ubi emeritum est stipendium,
Igitur tum specimen cernitur quo eueniat aedificatio.
Nam ego ad illud frugi usque et probus fui
In fabrorum potestate dum fui.
135
Postea quom immigraui ingenium in meum,
Perdidi operam fabrorum ilico oppido.
Venit ignauia, ea mi tempestas fuit,
Mihi aduentu suo grandinem imbrem attulit;
Haec uerecundiam mi et uirtutis modum
140
Deturbauit detexitque a med ilico;
Postilla optigere eam neglegens fui.
Continuo pro imbre amor aduenit †in cor meum†,
Is usque in pectus permanauit, permadefecit cor meum.
Nunc simul res, fides, fama, uirtus, decus
145
Deseruerunt: ego sum in usu factus nimio nequior.
Atque edepol ita haec tigna umiditate putent: non uideor mihi
Sarcire posse aedis meas quin totae perpetuae ruant,
Cum fundamento perierint nec quisquam esse auxilio queat.
Cor dolet quom scio ut nunc sum atque ut fui,
150
Quo neque industrior de iuuentute erat
* * * * * arte gymnastica:
Disco, hastis, pila, cursu, armis, equo
Victitabam uolup,
Parsimonia et duritia discipulinae alieis eram,
155
Optumi quique expetebant a me doctrinam sibi.
Nunc, postquam nihili sum, id uero meopte ingenio repperi.
Iam pridem ecastor frigida non laui magis lubenter
Nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam.
Euentus rebus omnibus, uelut horno messis magna
160
Fuit. Quid ea messis attinet ad meam lauationem?
Nihilo plus quam lauatio tua ad messim. Venus uenusta,
Haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem
Detexit, tectus qua fui, quom mihi Amor et Cupido
In pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum:
165
Madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedes.
Contempla, amabo, mea Scapha satin haec uestis deceat.
Volo me placere Philolachi, meo ocello, meo patrono.
Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es?
Non uestem amatores amant mulieris, sed uestis fartim.
170
Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum.
Vt lepide res omnis tenet sententiasque amantum!
Quid nunc? quid est? Quin me aspice et contempla ut haec me deceat.
Virtute formai euenit te ut deceat quidquid habeas.
Ergo ob istoc uerbum te, Scapha, donabo ego hodie - aliqui
175
Neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi.
Nolo ego te adsentari mihi. Nimis tuquidem stulta es mulier.
Eho, mauis uituperarier falso quam uero extolli?
Equidem pol uel falso tamen laudari multo malo
180
Quam uero culpari aut meam speciem alios inridere.
Ego uerum amo, uerum uolo dici mi: mendacem odi.
Ita tu me ames, ita Philolaches tuos te amet, ut uenusta es.
Quid ais, scelesta? Quo modo adiurasti? Ita ego istam amarem?
Quid istaec me, id qur non additum est? Infecta dona facio.
185
Periisti: quod promiseram tibi dono perdidisti.
Equidem pol miror tam catam, tam doctam te et bene eductam
Nunc stultam stulte facere. Quin mone quaeso, si quid erro.
Tu ecastor erras quae quidem illum exspectes unum atque illi
Morem praecipue sic geras atque alios asperneris.
190
Matronae, non meretricium est unum inseruire amantem.
Pro Iuppiter! Nam quod malum uorsatur meae domi illud?
Di deaeque omnes me pessumis exemplis interficiant,
Nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu.
Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere. Stulta es plane
195
Quae illum tibi aeternum putes fore amicum et beneuolentem.
Moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate.
Non spero. insperata accidunt magis saepe quam quae speres.
Postremo, si dictis nequis perduci ut uera haec credas
Mea dicta, ex factis nosce rem. Vides quae sim et quae fui ante.
200
Nihilo ego quam nunc tu * * *
200a
* * * amata sum; atque uni modo gessi morem:
Qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutauit,
Reliquit deseruitque me. Tibi idem futurum credo.
Vix comprimor quin inuolem illi in oculos stimulatrici.
Solam ille me soli sibi suo <sumptu> liberauit:
205
Illi me soli censeo esse oportere opsequentem.
Pro di inmortales, mulierem lepidam et pudico ingenio!
Bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huiius caussa.
Inscita ecastor tu quidem es. Quapropter? Quae istuc <cures>,
Vt te ille amet. Qur opsecro non curem? Libera es iam.
210
Tu iam quod quaerebas habes: ille te nisi amabit ultro,
Id pro capite tuo quod dedit perdiderit tantum argenti.
Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso!
Illa hanc corrumpit mulierem malesuada †uitilena†.
Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me.
215
Scapha, id tu mihi ne suadeas ut illum minoris pendam.
At hoc unum facito cogites: si illum inseruibis solum
Dum tibist nunc haec aetatula, in senecta male querere.
In anginam ego nunc me uelim uorti, ut ueneficae illi
Fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem.
220
Eundem animum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetraui,
Atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar.
Diui me faciant quod uolunt, ni ob istam orationem
Te liberasso denuo et ni Scapham enicasso.
Si tibi sat acceptum est fore tibi uictum sempiternum
225
Atque illum amatorem tibi proprium futurum in uita,
Soli gerundum censeo morem et capiundas crinis.
Vt fama est homini, exin solet pecuniam inuenire.
Ego si bonam famam mihi seruasso, sat ero diues.
Siquidem hercle uendundust pater, uenibit multo potius
230
Quam te me uiuo umquam sinam egere aut mendicare.
Quid illis futurum est ceteris qui te amant? Magis amabunt,
Quom <me> uidebunt gratiam referre bene merenti.
Vtinam meus nunc mortuos pater ad me nuntietur,
Vt ego exheredem me meis bonis faciam atque haec sit heres.
235
Iam ista quidem apsumpta res erit: dies noctesque estur, bibitur,
Neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est.
In te hercle certumst principi ut sim parcus experiri,
Nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus.
Si quid tu in illum bene uoles loqui, id loqui licebit:
240
Nec recte si illi dixeris, iam ecastor uapulabis.
Edepol si summo Ioui bono argento sacruficassem,
Pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem.
Videas eam medullitus me amare. Oh! Probus homo sum:
Quae pro me caussam diceret, patronum liberaui.
245
Video enim te nihili pendere prae Philolache omnis homines.
Nunc, ne eius caussa uapulem, tibi potius adsentabor,
Si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum.
Cedo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha,
Ornata ut sim, quom huc adueniat Philolaches uoluptas mea.
250
Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est:
Quid opust speculo tibi quae tute speculo speculum es maxumum?
Ob istuc uerbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris,
Dabo aliquid hodie peculi - tibi, Philematium mea.
Suo quique loco uiden capillum satis compositumst commode?
255
Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito.
Vah! Quid illa pote peius quicquam mulieri memorarier?
Nunc adsentatrix scelesta est, dudum aduorsatrix erat.
Cedo cerussam. Quid cerussa opust nam? Qui malas oblinam.
Vna opera ebur atramento candefacere postules.
260
Lepide dictum de atramento atque ebore. Eugae! Plaudo Scaphae.
Tum tu igitur cedo purpurissum. Non do. Scita es tu quidem.
Noua pictura interpolare uis opus lepidissumum?
Non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere,
Neque cerussam neque Melinum neque aliam ullam offuciam.
265
Cape igitur speculum. Ei mihi misero! Sauium speculo dedit.
Nimis uelim lapidem qui ego illi speculo dimminuam caput.
Linteum cape atque exterge tibi manus. Quid ita, opsecro?
Vt speculum tenuisti, metuo ne olant argentum manus:
Ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches.
270
Non uideor uidisse lenam callidiorem ullam alteras.
Vt lepide atque astute in mentem uenit de speculo malae!
Etiamne unguentis unguendam censes? Minime feceris.
Quapropter? Quia ecastor mulier recte olet ubi nihil olet.
Nam istae ueteres, quae se unguentis unctitant interpoles,
275
Vetulae, edentulae, quae uitia corporis fuco occulunt,
Vbi sese sudor cum unguentis consociauit, ilico
Itidem olent quasi quom una multa iura confudit coquos.
Quid olant nescias, nisi id unum ut male olere intellegas.
Vt perdocte cuncta callet! Nihil hac docta doctius.
280
Verum illuc est: maxuma adeo pars uostrorum intellegit,
Quibus anus domi sunt uxores, quae uos dote meruerunt.
Agedum contempla aurum et pallam, satin haec <me> deceat, Scapha.
Non me istuc curare oportet. Quem opsecro igitur? Eloquar:
285
Philolachem, is ne quid emat, nisi quod tibi placere censeat.
Nam amator meretricis mores sibi emit auro et purpura.
Quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier?
Purpura aetati occultandaest, aurum turpi mulieri.
Pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior:
290
Poste nequiquam exornata est bene, si morata est male.
Pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt.
Nam si pulchra est nimis ornata est. Nimis diu apstineo manum.
Quid hic uos diu agitis? Tibi me exorno ut placeam. Ornata es satis.
Abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. Sed, uoluptas mea,
295
Mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi.
Et edepol mihi tecum, nam quod tibi lubet idem mihi lubet,
Mea uoluptas. Em istuc uerbum uile est uiginti minis.
Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc uerbum uolo.
Etiam nunc decem minae apud te sunt; uel rationem puta.
300
Triginta minas pro capite tuo dedi. Qur exprobras?
Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?
Nec quicquam argenti locaui iam diu usquam aeque bene.
Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.
Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos conuenit:
305
Tu me amas, ego te amo; merito id fieri uterque existumat.
Haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono;
Qui inuident, ne umquam eorum quisquam inuideat prosus commodis.
Age accumbe igitur. Cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam.
Vide tali ubi sint. Vin unguenta? Quid opust? Cum stacta accubo.
310
Sed estne hic meus sodalis qui huc incedit cum amica sua?
Is est, Callidamates cum amica incedit. Eugae! Oculus meus,
Conueniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.
Aduorsum ueniri mihi ad Philolachem
Volo temperi. Audi, em tibi imperatum est.
315
Nam illi ubi fui, inde ecfugi foras,
Ita me ibi male conuiui sermonisque taesumst.
Nunc comissatum ibo ad Philolachetem,
Vbi nos hilari ingenio et lepide accipient.
Ecquid tibi uideor mamma - madere?
320
Semper istoc modo
Moratus †uite† debebas.
Visne ego te ac tu me amplectare?
Si tibi cordi est face, licet. Lepida es.
Duce me amabo. Caue cadas, asta.
325
O- o- ocellus meus;
325a
Tuos sum alumnus, mel meum.
Caue modo ne prius in uia accumbas
Quam illi, ubi lectust stratus, coimus.
Sine, sine cadere me.
328a
Sino. Sed et hoc quod mihi in manus est:
Si cades, non cades quin cadam tecum.
330
Iacentis tollet postea nos ambos aliquis.
Madet homo. Tun me ais mammamadere?
Cedo manum, nolo equidem te adfligi.
Em tene. Age, i simul. Quo ego eam? an nescis?
335
Scio, in mentem uenit modo: nempe domum eo comissatum.
335a
Immo, istuc quidem. Iam memini.
Num non uis me obuiam his ire, anime mi?
Illi ego ex omnibus optume uolo.
Iam reuortar. Diu est "iam" id mihi.
Ecquis hic est? Adest. Eu, Philolaches,
340
Salue, amicissume mi omnium hominum.
Di te ament. Accuba, Callidamates.
Vnde agis te? Vnde homo ebrius probe.
Quin amabo accubas, Delphium mea?
Da illi quod bibat. Dormiam ego iam.
345
Num mirum aut nouom quippiam facit?
Quid ego istoc faciam postea? Mea, sic sine eumpse.
Age tu interim da ab Delphio cito cantharum circum.
Iuppiter supremus summis opibus atque industriis
Me periisse et Philolachetem cupit erilem filium.
350
Occidit spes nostra, nusquam stabulum est confidentiae,
Nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest:
Ita mali, maeroris montem maxumum ad portum modo
Conspicatus sum: erus aduenit peregre, periit Tranio.
Ecquis homo est qui facere argenti cupiat aliquantum lucri,
355
Qui hodie sese excruciari meam uicem possit pati?
Vbi sunt isti plagipatidae, ferritribaces uiri,
Vel isti qui hosticas trium nummum caussa subeunt sub falas,
Vbi †aliqui quique† denis hastis corpus transfigi solet?
Ego dabo ei talentum primus qui in crucem excucurrerit;
360
Sed ea lege ut offigantur bis pedes, bis bracchia.
Vbi id erit factum, a me argentum petito praesentarium.
Sed ego - sumne infelix qui non curro curriculo domum?
<Adest>, adest opsonium. Eccum Tranio a portu redit.
Philolaches. Quid est? <Et> ego et tu - Quid et ego et tu? Periimus.
365
Quid ita? Pater adest. Quid ego ex te audio? Apsumpti sumus.
Pater inquam tuos uenit. Vbi is est, opsecro? <Vbi is est?> Adest.
Quis id ait? Quis uidit? Egomet inquam uidi. Vae mihi!
Quid ego ago? Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? Accubas.
Tutin uidisti? Egomet inquam. Certe? <Certe> inquam. Occidi,
370
Si tu uera memoras. Quid mihi sit boni, si mentiar?
Quid ego nunc faciam? Iube haec hinc omnia amolirier.
Quis istic dormit? Callidamates. Suscita istum, Delphium.
Callidamates, Callidamates, uigila! Vigilo, cedo bibam.
Vigila. Pater aduenit peregre Philolachei. Valeat pater.
375
Valet illequidem atque <ego> disperii. Bis periisti? Qui potest?
Quaeso edepol, exsurge; pater aduenit. Tuos uenit pater?
Iube abire rusum. Quid illi reditio etiam huc fuit?
Quid ego agam? Pater iam hic me offendet miserum adueniens ebrium,
Aedis plenas conuiuarum et mulierum. Miserum est opus
380
Igitur demum fodere puteum, ubi sitis faucis tenet;
Sicut ego aduentu patris nunc quaero quid faciam miser.
Eccere autem hic deposiuit caput et dormit. Suscita.
Etiam uigilas? Pater, inquam, aderit iam hic meus. Ain tu, pater?
Cedo soleas mi, ut arma capiam. Iam pol ego occidam patrem.
385
Perdis rem. Tace, amabo. Abripite hunc intro actutum inter manus.
Iam hercle ego uos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis.
Perii! Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum.
Nullus sum! Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi.
Satin habes si ego aduenientem ita patrem faciam tuom,
390
Non modo ne intro eat, uerum etiam ut fugiat longe ab aedibus?
Vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini.
Vbi ego ero? Vbi maxume esse uis: cum hac, cum istac eris.
Quid si igitur abeamus hinc nos? Non hoc longe, Delphium.
Nam intus potate hau tantillo hac quidem caussa minus.
395
Ei mihi! Quom istaec blanda dicta quo eueniant madeo metu.
Potin animo ut sies quieto et facias quod iubeo? Potest.
Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium.
Morigerae tibi erimus ambae. - Ita ille faxit Iuppiter!
Animum aduorte nunciam tu quae uolo accurarier.
400
Omnium primumdum aedes iam fac occlusae sient;
Intus caue muttire quemquam siueris. Curabitur.
Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet. Licet.
Neu quisquam responset quando hasce aedis pultabit senex.
Numquid aliud? Clauem mi harunc aedium Laconicam
405
Iam iube ecferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris.
In tuam custodelam meque et meas spes trado, Tranio. -
408
Pluma haud interest patronus an cliens probior siet.
Homini, quoi nulla in pectore est audacia,
410
Nam quoiuis homini uel optumo uel pessumo,
Quamuis desubito facile est facere nequiter:
Verum id uidendum est, id uiri doctist opus,
Quae dissignata sint et facta nequiter,
Tranquille cuncta et ut proueniant sine malo,
415
Ni quid potiatur quam ob rem pigeat uiuere.
Sicut ego ecficiam, quae facta hic turbauimus,
Profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint
Neque quicquam nobis pariant ex se incommodi.
Sed quid tu egredere, Sphaerio? Iam iam. Optume
420
Praeceptis paruisti. Iussit maxumo
Opere orare ut patrem aliquo apsterreres modo
Ne intro iret ad se. Quin etiam illi hoc dicito,
Facturum <me> ut ne etiam aspicere aedis audeat,
Capite obuoluto ut fugiat cum summo metu.
425
Clauim cedo atque abi intro atque occlude ostium,
Et ego hinc occludam. Iube uenire nunciam.
Ludos ego hodie uiuo praesenti hic seni
Faciam, quod credo mortuo numquam fore.
Concedam a foribus huc, hinc speculabor procul,
430
Vnde aduenienti sarcinam imponam seni.
Habeo, Neptune, gratiam magnam tibi,
Quom med amisisti a te uix uiuom domum.
Verum si posthaec me pedem latum modo
Scies imposisse in undam, hau caussast ilico
435
Quod nunc uoluisti facere quin facias mihi.
Apage, apage te a me nunciam post hunc diem!
Quod crediturus tibi fui omne credidi.
Edepol, Neptune, peccauisti largiter
Qui occasionem hanc amisisti tam bonam.
440
Triennio post Aegypto aduenio domum;
Credo exspectatus ueniam familiaribus.
Nimio edepol ille potuit exspectatior
Venire qui te nuntiaret mortuom.
Sed quid hoc? Occlusa ianua est interdius.
445
Pultabo. Heus, ecquis †ist†? Aperitin fores?
Quis homo est qui nostras aedis accessit prope?
Meus seruos hicquidem est Tranio. O Theopropides,
Ere, salue, saluom te aduenisse gaudeo.
Vsquin ualuisti? Vsque, ut uides. Factum optume.
450
Quid uos? Insanin estis? Quidum? Sic, quia
Foris ambulatis, natus nemo in aedibus
Seruat neque qui recludat neque respondeat.
Pultando paene confregi hasce ambas <fores>.
455
Eho an tu tetigisti has aedis? Qur non tangerem?
Quin pultando, inquam, paene confregi fores.
Tetigistin? Tetigi, inquam, et pultaui. Vah! Quid est?
Male hercle factum. Quid est negoti? Non potest
Dici quam indignum facinus fecisti et malum.
460
Quid iam? Fuge, opsecro, atque apscede ab aedibus.
Fuge huc, fuge ad me propius. Tetigistin fores?
Quo modo pultare potui, si non tangerem?
Occidisti hercle - Quem mortalem? Omnis tuos.
Di te deaeque omnes faxint cum istoc omine -
465
Metuo te atque istos expiare ut possies.
Quam ob rem? Aut quam subito rem mihi adportas nouam?
Et heus, iube illos illinc ambo apscedere.
Apscedite. Aedis ne attigatis. Tangite
Vos quoque terram. Opsecro hercle, quin eloquere <rem>.
470
Quia septem menses sunt quom in hasce aedis pedem
Nemo intro tetulit, semel ut emigrauimus.
Eloquere, quid ita? Circumspicedum, numquis est
Sermonem nostrum qui aucupet? Tutum probest.
Circumspice etiam. Nemo est. Loquere nunciam.
475
Capitale scelus factumst. Quid est? Non intellego.
Scelus, inquam, factum est iam diu, antiquom et uetus.
Antiquom? Id adeo nos nunc factum inuenimus.
Quid istuc †est sceleste†? Aut quis id fecit? Cedo.
Hospes necauit hospitem captum manu;
480
Iste, ut ego opinor, qui has tibi aedis uendidit.
Necauit? Aurumque ei ademit hospiti
Eumque hic defodit hospitem ibidem in aedibus.
Quapropter id uos factum suspicamini?
Ego dicam, ausculta. Vt foris cenauerat
485
Tuos gnatus, postquam rediit a cena domum,
Abimus omnes cubitum; condormiuimus:
Lucernam forte oblitus fueram exstinguere;
Atque ille exclamat derepente maxumum.
Quis homo? An gnatus meus? St! Tace, ausculta modo.
490
Ait uenisse illum in somnis ad se mortuom.
Nempe ergo in somnis? Ita. Sed ausculta modo.
Ait illum hoc pacto sibi dixisse mortuom -
In somnis? Mirum quin uigilanti diceret.
Qui abhinc sexaginta annis occisus foret.
495
Interdum inepte stultus es * * *
Taceo. Sed ecce quae illi in * * *
"Ego transmarinus hospes sum Diapontius.
Hic habito, haic mihi dedita est habitatio.
Nam me Accheruntem recipere Orcus noluit,
500
Quia praemature uita careo. Per fidem
Deceptus sum: hospes me hic necauit isque me
Defodit insepultum clam in hisce aedibus.
Scelestus, auri caussa. Nunc tu hinc emigra.
†Scelestae hae† sunt aedes, inpia est habitatio."
505
Quae hic monstra fiunt anno uix possum eloqui.
St, St!
Quid, opsecro hercle, factum est? Concrepuit foris.
Hicin percussit! Guttam haud habeo sanguinis,
Viuom me accersunt Accheruntem mortui.
510
Perii! Illisce hodie hanc conturbabunt fabulam.
Nimis quam formido ne manufesto hic me opprimat.
Quid tute tecum loquere? Apscede ab ianua.
Fuge, opsecro hercle. Quo fugiam? Etiam tu fuge.
Nihil ego formido, pax mihi est cum mortuis.
515
Heus, Tranio! Non me appellabis si sapis.
Nihil ego commerui neque istas percussi fores.
* * * Quaeso, quid segreges
* * * es te agitat, Tranio?
Quicum istaec loquere? An quaeso tu appellaueras?
520
Ita me di amabunt, mortuom illum credidi
Expostulare quia percussisses fores.
Sed tu, etiamne astas nec quae dico optemperas?
Quid faciam? Caue respexis, fuge, operi caput.
Qur non fugis tu? Pax mihi est cum mortuis.
525
Scio. Quid modo igitur? Qur tanto opere extimueras?
Nil me curassis, inquam, ego mihi prouidero:
Tu, ut occepisti, tantum quantum quis fuge
Atque Herculem inuoca. Hercules, ted inuoco. -
Et ego - tibi hodie ut det, senex, magnum malum.
530
Pro di inmortales, opsecro uostram fidem!
Quid ego hodie negoti confeci mali.
Scelestiorem ego annum argento faenori
Numquam ullum uidi quam hic mihi annus optigit.
A mani ad noctem usque in foro dego diem,
535
Locare argenti nemini nummum queo.
Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum.
Danista adest qui dedit * * *
Qui amica est empta quoque * * *
Manufesta res est, nisi quid occurro prius,
540
Ne hoc senex resciscat. Ibo huic obuiam.
Sed quidnam hic sese tam cito recipit domum?
Metuo ne de hac re quippiam indaudiuerit.
Accedam atque appellabo. Ei, quam timeo miser!
Nihil est miserius quam animus hominis conscius,
545
Sicut me †habet†. Verum utut res sese habet,
Pergam turbare porro: ita haec res postulat.
Vnde is? Conueni illum unde hasce aedis emeram.
Numquid dixisti de illo quod dixi tibi?
Dixi hercle uero omnia. Ei misero mihi!
550
Metuo ne techinae meae perpetuo perierint.
Quid tute tecum? Nihil enim. Sed dic mihi,
Dixtine quaeso? Dixi, inquam, ordine omnia.
Etiam fatetur de hospite? Immo pernegat.
Negat * * * quom. Cogita:
555
* * * dicam si confessus sit.
Quid nunc faciundum censes? Egon quid censeam?
Cape, opsecro hercle, cum eo <tu> una iudicem,
(Sed eum uideto ut capias, qui credat mihi)
Tam facile uinces quam pirum uolpes comest.
560
Sed Philolachetis seruom eccum Tranium,
Qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt.
Quo te agis? Nec quoquam abeo. Ne ego sum miser,
Scelestus, natus dis inimicis omnibus.
Iam illo praesente adibit. Ne ego homo sum miser,
565
Ita et hinc et illinc mi exhibent negotium.
Sed occupabo adire. Hic ad me it, saluos sum,
Spes est de argento. Hilarus est: frustra est homo.
Saluere iubeo te, Misargyrides, bene.
Salue et tu. Quid de argentost? Abi sis, belua.
570
Continuo adueniens pilum iniecisti mihi.
Hic homo inanis est. Hic homo est certe hariolus.
Quin tu istas mittis tricas? Quin quid uis cedo.
Vbi Philolaches est? Numquam potuisti mihi
Magis opportunus aduenire quam aduenis.
575
Quid est? Concede huc. Quin mihi faenus redditur?
Scio te bona esse uoce, ne clama nimis.
Ego hercle uero clamo. Ah, gere morem mihi.
Quid tibi ego morem uis geram? Abi quaeso hinc domum.
Abeam? Redito huc circiter meridie.
580
Reddeturne igitur faenus? Reddet: nunc abi.
Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram?
Quid si hic manebo potius ad meridie?
Immo abi domum, uerum hercle dico, abi modo.
* * * faenus * nqu * <mod>o,
585
Quin uos mihi faenus date. Quid hic nugamini?
Eu hercle, ne tu - abi modo, ausculta mihi.
Iam hercle ego illunc nominabo. Eugae strenue!
Beatus uero es nunc quom clamas. Meum peto.
Multos me hoc pacto iam dies frustramini.
590
Molestus si sum reddite argentum: abiero.
Responsiones omnis hoc uerbo eripis.
Sortem accipe. Immo faenus, id primum uolo.
Quid ais tu, omnium hominum taeterrume?
Venisti huc te extentatum? Agas quod in manumst.
595
Non dat, non debet. Non debet? Ne frit quidem
Ferre hinc potes. An metuis ne quo abeat foras
Vrbe exsolatum faenoris caussa tui,
Quoi sortem accipere iam licet? Quin non peto
600
Sortem: illuc primum, faenus, reddundum est mihi.
Molestus ne sis. Nemo dat, age quidlubet.
Tu solus, credo, faenore argentum datas.
Cedo faenus, redde faenus, faenus reddite.
Daturin estis faenus actutum mihi?
605
Datur faenus mi? Faenus illic, faenus hic!
Nescit quidem nisi faenus fabularier.
Vltro te! Neque ego taetriorem beluam
Vidisse me umquam quemquam quam te censeo.
Non edepol tu nunc me istis uerbis territas.
609a
Calidum hoc est: etsi procul abest, urit male.
610
Quod illuc est faenus, opsecro, quod illic petit?
Pater eccum aduenit peregre non multo prius
Illius, is tibi et faenus et sortem dabit,
Ne inconciliare quid nos porro postules.
Vide num moratur. Quin feram, si quid datur.
615
Quid ais tu? Quid uis? Quis illic est? Quid illic petit?
Quid Philolachetem gnatum compellat <meum>
Sic et praesenti tibi facit conuicium?
Quid illi debetur? Opsecro hercle, <tu> iube
Obicere argentum ob os inpurae beluae.
620
Iubeam -? Iuben homini argento os uerberarier?
Perfacile ego ictus perpetior argenteos.
Quod illuc argentum est? Est - huic debet Philolaches
Paullum. Quantillum? Quasi - quadraginta minas;
Ne sane id multum censeas. Paullum id quidem est.
625
Audin? Videturne, opsecro hercle, idoneus
Danista qui sit, genus quod inprobissumum est?
Non ego istuc curo qui sit, <quid sit>, unde sit:
<Id>, id uolo mihi dici, id me scire expeto.
Adeo etiam argenti faenus creditum audio?
630
Quattuor quadraginta illi debentur minae;
Et sors et faenus. Tantumst, nihilo plus peto.
Velim quidem hercle ut uno nummo plus petas.
Dic te daturum, ut abeat. Egon dicam dare?
Dice. Egone? Tu ipsus. Dic modo, ausculta mihi.
635
Promitte, age inquam: ego iubeo. Responde mihi:
Quid eo est argento factum? Saluom est. Soluite
Vosmet igitur, si saluomst. Aedis filius
Tuos emit. Aedis? Aedis. Eugae! Philolaches
Patrissat: iam homo in mercatura uortitur.
640
Ain tu, aedis? Aedis inquam. Sed scin quoiusmodi?
Qui scire possum? Vah! Quid est? Ne me roga.
Nam quid ita? Speculoclaras, candorem merum.
Bene hercle factum. Quid, eas quanti destinat?
Talentis magnis totidem quot ego et tu sumus.
645
Sed arraboni has dedit quadraginta minas;
Hinc sumpsit quas ei dedimus. Satin intellegis?
Nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi,
Continuo est alias aedis mercatus sibi.
651
Bene hercle factum. Heus, iam adpetit meridie.
Apsolue hunc quaeso, uomitu ne hic nos enicet.
652a
Quattuor quadraginta illi debentur minae,
653
Adulescens, mecum rem habe. Nempe aps te petam?
Petito cras. Abeo: sat habeo si cras fero. -
655
Malum quod isti di deaeque omnes duint!
Ita mea consilia perturbat paenissume.
Nullum edepol hodie genus est hominum taetrius
Nec minus bono cum iure quam danisticum.
Qua in regione istas aedis emit filius?
660
Ecce autem perii! Dicisne hoc quod te rogo?
Dicam. Sed nomen domini quaero quid siet.
Age comminiscere ergo. Quid ego nunc agam
Nisi ut in uicinum hunc proxumum * *
Eas emisse aedis huiius dicam filium?
665
Calidum hercle esse audiui optumum mendacium.
667
Quidquid di dicunt, id decretumst dicere.
Quid igitur? Iam commentus? Di istum perduint
(Immo istunc potius) de uicino hoc proxumo
670
Tuos emit aedis filius. Bonan fide?
Siquidem tu argentum redditurus, tum bona,
Si redditurus non es, non emit bona.
Non in loco emit perbono. Immo in optumo.
Cupio hercle inspicere hasce aedis. Pultadum fores
675
Atque euoca aliquem intus ad te, Tranio.
Ecce autem perii! Nunc quid dicam nescio.
Iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt.
Quid nunc? Non hercle quid nunc faciam reperio:
Manufesto teneor. Euocadum aliquem ocius,
680
Roga circumducat. Heus tu, at hic sunt mulieres:
Videndumst primum utrum eae uelintne an non uelint.
Bonum aequomque oras. I, percontare et roga.
Ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris.
Di te deaeque omnes funditus perdant, senex,
685
Ita mea consilia undique oppugnas male.
Eugae! Optume eccum aedium dominus foras
Simo progreditur ipsus. Huc concessero,
Dum mi senatum consili in cor conuoco.
Igitur tum accedam hunc, quando quid agam inuenero.
690
Melius anno hoc mihi non fuit domi
Nec quod una esca me iuuerit magis.
Prandium uxor mihi perbonum dedit,
Nunc dormitum iubet me ire: minime.
Non mihi forte uisum ilico fuit,
695
Melius quom prandium quam solet dedit:
Voluit in cubiculum abducere me anus.
Non bonust somnus de prandio. Apage.
Clanculum ex aedibus me edidi foras.
Tota turget mihi uxor, scio, domi.
700
Res parata est mala in uesperum huic seni.
Nam et cenandum et cubandumst ei male.
Quom magis cogito cum meo animo:
Si quis dotatam uxorem atque anum habet,
Neminem sollicitat sopor: omnibus
705
Ire dormitum odio est, uelut nunc mihi
Exsequi certa res est ut abeam
Potius hinc ad forum quam domi cubem.
Atque pol nescio ut moribus sient
Vostrae: haec sit scio quam me habet male <et>
710
Peiius posthac fore quam fuit mihi.
Abitus tuos tibi, senex, fecerit male:
Nil erit quod deorum nullum accusites;
Te ipse iure optumo merito incuses licet.
Tempus nunc est senem hunc adloqui mihi.
715
Hoc habet! Repperi qui senem ducerem,
Quo dolo a me dolorem procul pellerem.
Accedam. Di te ament plurumum, Simo.
Saluos sis, Tranio. Vt uales? Non male.
Quid agis? Hominem optumum teneo. Amice facis
720
Quom me laudas. Decet. Certe. Quin hercle te
Hau bonum teneo seruom.
721a
Heia! Mastigia, ad me redi. Iam isti ero.
Quid nunc? Quam mox? Quid est? Quod solet fieri hic
Intus. Quid id est? Scis iam quid loquar. Sic decet.
* * * Morem geras.
725
Vita quam sit breuis simul cogita.
Quid? ehem,
Vix tandem percepi super his rebus nostris te loqui.
Musice hercle agitis aetatem, ita ut uos decet,
730
Vino et uictu, piscatu probo, electili
Vitam colitis. Immo uita antehac erat:
Nunc nobis comia haec exciderunt, <Simo>.
Quidum? Ita oppido occidimus omnes, Simo.
Non taces? Prospere uobis cuncta usque adhuc
735
Processerunt. Ita ut dicis facta hau nego.
Nos profecto probe ut uoluimus uiximus.
Sed, Simo, ita nunc uentus nauem <nostram> deseruit - Quid est?
Quo modo? Pessumo. Quaen subducta erat
Tuto in terra? Ei! Quid est? Me miserum, occidi!
740
Qui? Quia uenit nauis nostrae naui quae frangat ratem.
Velim ut tu uelles, Tranio. Sed quid est negoti? Eloquar.
Erus peregre uenit. Tunc * * portenditur,
Inde ferriterium, postea <crux. Per tua te g>enua opsecro,
745
Ne indicium ero facias meo. E me, ne quid metuas, nihil sciet.
Patrone, salue. Nil moror mi istiusmodi clientes.
Nunc hoc quod ad te noster me misit senex -
Hoc mihi responde primum quod ego te rogo:
Iam de istis rebus uoster quid sensit senex?
750
Nil quicquam. Numquid increpitauit filium?
Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet.
Nunc te hoc orare iussit opere maxumo,
Vt sibi liceret inspicere hasce aedis tuas.
Non sunt uenales. Scio equidem istuc. Sed senex
755
Gynaeceum aedificare uolt hic in suis
Et balineas et ambulacrum et porticum.
Quid ergo somniauit? Ego dicam tibi.
Dare uolt uxorem filio quantum potest,
Ad eam rem facere uolt nouom gynaeceum.
760
Nam sibi laudauisse hasce ait architectonem
Nescioquem exaedificatas insanum bene;
Nunc hinc exemplum capere uolt, nisi tu neuis.
Nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit,
Quia isti umbram aestate tibi esse audiuit perbonam
765
Sub diuo columine usque perpetuom diem.
Immo edepol uero, quom usquequaque umbra est, tamen
Sol semper hic est usque a mani ad uesperum:
Quasi flagitator astat usque ad ostium,
Nec mi umbra hic usquamst nisi si in puteo quaepiamst.
770
Quid? Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes?
Molestus ne sis. Haec sunt sicut praedico.
At tamen inspicere uolt. Inspiciat, si lubet;
Si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo
Ipse aedificato. Eon, uoco huc hominem? I, uoca
775
Alexandrum magnum atque Agathoclem aiunt maxumas
Duo res gessisse: quid mihi fiet tertio,
Qui solus facio facinora inmortalia?
Vehit hic clitellas, uehit hic autem alter senex.
Nouicium mihi quaestum institui non malum:
780
Nam muliones mulos clitellarios
Habent, at ego habeo homines clitellarios.
Magni sunt oneris: quidquid imponas uehunt.
Nunc hunc hau scio an conloquar. Congrediar.
Heus Theopropides! Hem quis hic nominat me?
785
Ero seruos multis modis fidus. Vnde is?
Quod me miseras, adfero omne impetratum.
Quid illi, opsecro, tam diu destitisti?
Seni non erat otium, id sum opperitus.
Antiquom optines hoc tuom, tardus ut sis.
790
Heus tu, si uoles uerbum hoc cogitare,
Simul flare sorbereque hau factu facilest.
Ego hic esse et illi simitu hau potui.
Quid nunc? Vise, specta tuo usque arbitratu.
Age <i>, duce me. Num moror? Supsequor te.
795
Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur.
Sed ut maestust sese hasce uendidisse!
Quid tandem? Orat ut suadeam Philolacheti
Vt istas remittat sibi. Haud opinor.
Sibi quisque ruri metit. Si male emptae
800
Forent, nobis istas redhibere hau liceret.
Lucri quidquid est, id domum trahere oportet.
Misericordia s * hominem oportet.
Morare hercle, * facis. Supsequere. Fiat.
Do tibi ego operam. Senex illic est. Em, tibi adduxi hominem.
805
Saluom te aduenisse peregre gaudeo, Theopropides.
Di te ament. Inspicere te aedis has uelle aiebat mihi.
Nisi tibi est incommodum. Immo commodum. I intro atque inspice.
At enim mulieres - Caue tu ullam flocci faxis mulierem.
Qualubet perambula aedis oppido tamquam tuas.
810
"Tamquam"? Ah, caue tu illi obiectes nunc in aegritudine
Te has emisse. Non tu uides hunc uoltu uti tristi est senex?
Video. Ergo inridere ne uideare et gestire admodum;
Noli facere mentionem ted emisse. Intellego
Et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni.
815
Quid nunc? Quin tu is intro atque otiose perspecta ut lubet.
Bene benigneque arbitror te facere. Factum edepol uolo.
816a
[Vin qui perductet? Apage istum perductorem, non placet. | \< est, errabo potius quam perductet quispiam.]
Viden uestibulum ante aedis hoc et ambulacrum, quoiusmodi?
Luculentum edepol profecto. Age specta postis, quoiusmodi,
Quanta firmitate facti et quanta crassitudine.
820
Non uideor uidisse postis pulchriores. Pol mihi
Eo pretio empti fuerant olim. Addin "fuerant" dicere?
Vix uidetur continere lacrumas. Quanti hosce emeras?
Tris minas pro istis duobus praeter uecturam dedi.
Hercle qui multum inprobiores sunt quam a primo credidi.
825
Quapropter? Quia edepol ambo ab infumo tarmes secat.
Intempestiuos excissos credo, id is uitium nocet.
Atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice;
Non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus.
Viden coagmenta in foribus? Video. Specta quam arte dormiunt.
830
Dormiunt? Illud quidem "ut coniuent" uolui dicere.
Satin habes? Vt quidquid magis contemplo, tanto magis placet.
Viden pictum, ubi ludificat una cornix uolturios duos?
Non edepol uideo. At ego uideo. Nam inter uolturios duos
Cornix astat, ea uolturios duo uicissim uellicat.
835
Quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies.
Iam uides? Profecto nullam equidem illic cornicem intuor.
At tu isto ad uos optuere, quoniam cornicem nequis
Conspicari, si uolturios forte possis contui.
Omnino, ut te apsoluam, nullam pictam conspicio hic auem.
840
Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier.
Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta uehementer placent.
Latius demumst operae pretium iuisse. Recte edepol mones.
Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclauia.
Nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium.
845
Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier.
847
Quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.
Aedis dico. Ergo intro eo igitur sine perductore. Ilicet.
Ibo intro igitur. Mane sis uideam, ne canes - Agedum uide.
850
St! Abi, canes. St! Abin dierecta? Abin hinc in malam crucem?
At etiam restas? St! Abi istinc. Nil pericli est, age *
Tam placidast quam feta quaeuis. Eire intro audacter licet.
Eo ego hinc ad forum. - Fecisti commode, bene ambula.
Tranio, age, canem istanc a foribus abducant face,
855
Etsi non metuenda est. Quin tu illam aspice ut placide accubat;
Nisi molestum uis uideri te atque ignauom. Iam ut lubet.
Sequere hac me igitur. - Equidem haud usquam a pedibus apscedam tuis. -
Serui qui quom culpa carent tamen malum metuont,
I solent esse eris utibiles.
860
Nam illi qui nil metuont postquam sunt malum meriti,
Stulta sibi expetunt consilia:
Exercent sese ad cursuram, fugiunt, sed i si reprehensi sunt,
Faciunt a malo, peculio quod nequeunt, augent,
865
Ex pauxillo * de parant.
Mihi in pectore consili * * * malam rem
Prius quam ut meum.
Vt adhuc fuit mi, corium esse oportet,
Sincerum atque uti uotem uerberari.
870
Si huic imperabo, probe tectum habebo,
Malum quom impluit ceteris, ne impluat mi.
Nam, ut serui uolunt esse erum, ita solet.
Boni sunt, <bonust>; inprobi sunt, malus fit.
Nam nunc domi nostrae tot pessumi uiuont,
875
Peculi sui prodigi, plagigeruli.
Vbi aduorsum ut eant uocitantur ero:
"Non eo, molestus ne sis.
Scio quod properas: gestis aliquo; iam hercle ire uis, mula, foras pastum."
Bene merens hoc preti inde apstuli. Abii foras.
880
Solus nunc eo aduorsum ero ex plurumis seruis.
Hoc die crastini quom erus resciuerit,
Mane castigabit eos bubulis exuuiis.
Postremo minoris pendo tergum illorum quam meum:
Illi erunt bucaedae multo potius quam ego sim restio.
885
Mane tu atque adsiste ilico,
Phanisce. Etiam respicis?
886a
Mihi molestus ne sies.
Vide ut fastidit simia!
887a
Manesne ilico, inpure parasite?
Qui parasitus sum? Ego enim dicam: cibo perduci poteris quouis.
Mihi sum, lubet esse. Quid id curas?
890
Ferocem facis, quia te erus amat. Vah!
Oculi dolent. Qur? Quia fumus molestust.
Tace sis, faber, qui cudere soles plumbeos nummos.
Non <pol> potes tu cogere me ut tibi male dicam.
895
Nouit erus me. Suam quidem culcitulam oportet.
Si sobrius sis, male non dicas. Tibi optemperem, quom tu mihi nequeas?
At tu mecum, pessume, ito aduorsus. Quaeso hercle apstine
Iam sermonem de istis rebus. Faciam et pultabo fores.
Heus, ecquis hic est, maxumam qui his iniuriam
900
Foribus defendat? Ecquis has aperit fores?
Homo nemo hinc quidem foras exit.
Vt esse addecet nequam homines, ita sunt. Sed eo magis cauto est opus ne huc
Exeat qui male me mulcet.
Quid tibi uisum est mercimoni? <Totus>, totus gaudeo.
905
Num nimio emptae tibi uidentur? Nusquam edepol ego me scio
Vidisse umquam abiectas aedis nisi modo hasce. Ecquid placent?
Ecquid placeant me rogas? Immo hercle uero perplacent.
Quoiusmodi gynaeceum? Quid porticum? Insanum bonam.
Non equidem ullam in publico esse maiorem hac existumo.
910
Quin ego ipse et Philolaches in publico omnis porticus
Sumus commensi. Quid igitur? Longe omnium longissuma est.
Di inmortales, mercimoni lepidi! <si> Hercle nunc ferat
Sex talenta magna argenti pro istis praesentaria,
Numquam accipiam. Si hercle accipere cupies, ego numquam sinam.
915
Bene res nostra conlocata est istoc mercimonio.
Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito,
Qui subegi faenore argentum ab danista ut sumeret,
Quod isti dedimus arraboni. Seruauisti omnem ratem.
Nempe octoginta debentur huic minae? Hau nummo amplius.
920
Hodie accipiat. Ita enim uero, ne qua caussa supsiet.
Vel mihi denumerato, ego illi porro denumerauero.
At enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi.
Egone te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere?
Egone aps te ausim non cauere, ni quid committam tibi?
925
Quia tibi umquam quicquam, postquam tuos sum, uerborum dedi?
Ego enim caui recte: eam dis gratiam atque animo meo!
Sat sapio si aps te modo uno caueo. Tecum sentio.
Nunc abi rus, dic me aduenisse filio. Faciam ut iubes.
930
Curriculo iube in urbem ueniat iam simul tecum. Licet.
Nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam.
Dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amouerim. -
Hic quidem neque conuiuarum sonitus itidem ut antehac fuit,
Neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio.
935
Quae illaec res est? Quid illisce homines quaerunt apud aedis meas?
Quid uolunt? Quid intro spectant? Pergam pultare ostium.
Heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis? Quae haec est fabula?
Etiamne aperis? Callidamati nostro aduorsum uenimus.
Heus uos, pueri, quid istic agitis? Quid istas aedis frangitis?
940
Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet?
Nihil ad me attinet? Nisi forte factus praefectus nouos,
Qui res alienas procures, quaeras, uideas, audias.
Non sunt istae aedes ubi statis. Quid ais? An iam uendidit
Aedis Philolaches? Aut quidem iste nos defrustratur senex.
945
Vera dico. Sed quid uobis est negoti hic? Eloquar.
Erus hic noster potat. Erus hic uoster potat? Ita loquor.
Puere, nimium delicatus. Ei aduorsum uenimus.
Quoi homini? Ero nostro. Quaeso, quotiens dicendumst tibi?
Puere, nemo hic habitat. Nam te esse arbitror puerum probum.
950
Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus?
Habitauit, uerum emigrauit iam diu ex hisce aedibus.
Senex hic elleborosust certe. Erras peruorse, pater.
Nam nisi hinc hodie emigrauit aut heri, certo scio
Hic habitare. Quin sex menses iam hic nemo habitat. Somnias.
955
Egone? Tu. Tu ne molestus. Sine me cum puero loqui.
Nemo habitat. Habitat profecto, nam heri et nudius tertius,
Quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregri eiius pater
Abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier.
Quid ais? Triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi,
960
Scorta duci, pergraecari, fidicinas, tibicinas
Ducere. Quis istaec faciebat? Philolaches. Qui Philolaches?
Quoiius patrem Theopropidem esse opinor. ei <ei>, occidi,
Si haec hic uera memorat! Pergam porro percontarier.
Ain tu istic potare solitum Philolachem istum, quisquis est,
965
Cum ero uostro? Aio, inquam. Puere, praeter speciem stultus es.
Vide sis ne forte ad merendam quopiam deuorteris
Atque ibi ampliuscule quam satis fuerit biberis. Quid est?
Ita dico, ne ad alias aedis perperam deueneris.
Scio qua me eire oportet et quo uenerim noui locum.
970
Philolaches hic habitat, quoiius est pater Theopropides.
Qui, postquam pater ad mercatum hinc abiit, hic tibicinam
Liberauit. Philolachesne ergo? Ita, Philematium quidem.
Quanti? Triginta - Talentis? Μὰ τὸν Ἀπόλλω, sed minis.
973a
Liberauit? Liberauit ualide, triginta minis.
Ain minis triginta amicam destinatam Philolachem -?
975
Aiio. Atque eam manu emisisse? Aiio. Et, postquam eius hinc pater
Sit profectus peregre, perpotasse adsiduo, ac simul
Tuo cum domino? Aiio. Quid? Is aedis emit has hinc proxumas?
Non aiio. Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori?
Neque istuc aiio. Ei! Perdis. Immo suom patrem illic perdidit.
980
Vera cantas. Vana uellem. Patris amicus uidelicet.
Eu edepol patrem eiius miserum praedicas! Nihil hoc quidem est,
Triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit.
Perdidit patrem. Vnus istic seruos est sacerrumus,
Tranio: is uel Herculi †conterere quaestum potest†.
985
Edepol ne me eius patris misere miseret, qui quom istaec sciet
Facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.
Si quidem istaec uera sunt. Quid merear quam ob rem mentiar?
Heus uos, ecquis hasce aperit? Quid istas pultas ubi nemo intus est?
Alio credo comissatum abiisse. Abeamus nunciam -
990
Puere - atque porro quaeritemus. Sequere hac me. <Sequor>.
Puere, iamne abis? Libertas paenulast tergo tuo:
Mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam. -
Perii hercle! Quid opust uerbis? Vt uerba audio,
Non equidem in Aegyptum hinc modo uectus fui,
995
Sed etiam in terras solas orasque ultumas
Sum circumuectus, ita ubi nunc sim nescio.
Verum iam scibo, nam eccum unde aedis filius
Meus emit. Quid agis tu? A foro incedo domum.
Numquid processit ad forum hodie noui?
1000
Etiam. Quid tandem? Vidi ecferri mortuom. Hem!
Nouom unum uidi mortuom ecferri foras.
Modo eum uixisse aiebant. Vae capiti tuo!
Quid tu otiosus res nouas requiritas?
Quia hodie adueni peregre. Promisi foras,
1005
Ad cenam ne me te uocare censeas.
Hau postulo edepol. Verum cras, nisi <qui> prius
Vocauerit - me, uel apud te cenauero.
Ne istuc quidem edepol postulo. Nisi quid magis
Es occupatus, operam mihi da. Maxume.
1010
Minas quadraginta accepisti, quod sciam,
A Philolachete? Numquam nummum, quod sciam.
Quid, a Tranione seruo? <Nimis> multo id minus.
Quas arraboni tibi dedit? Quid somnias?
Egone? At quidem tu, qui istoc speras te modo
1015
Potesse dissimulando infectum hoc reddere.
Quid autem? Quod me apsente hic tecum filius
Negoti gessit. Mecum ut ille hic gesserit,
1020
Dum tu hinc abes, negoti? Quidnam aut quo die?
Minas tibi octoginta argenti debeo.
Non mihi quidem hercle. Verum, si debes, cedo.
Fides seruanda est, ne ire infitias postules.
Profecto non negabo debere, et dabo;
1025
Tu caue quadraginta accepisse hinc te neges.
Quaeso edepol huc me aspecta et responde mihi.
1026a
Q * * * argenti minas
1026b
Fu * * * Ego dicam tibi.
1026c
Tantu * * * ebeat
1026d
De te aedis. Itane? de me ille aedis emerit?
1026e
* * *
Te uelle uxorem aiebat tuo nato dare,
Ideo aedificare hic uelle aiebat in tuis.
Hic aedificare uolui? Sic dixit mihi.
1030
Ei mihi, disperii! Vocis non habeo satis.
Vicine, perii, interii! Numquid Tranio
Turbauit? Immo exturbauit omnia.
Deludificatust me hodie indignis modis.
Quid tu ais? Haec res sic est ut narro tibi:
1035
Deludificatust me hodie in perpetuom modum.
Nunc te opsecro ut me bene iuues operamque des.
Quid uis? I mecum, opsecro, una simul.
Fiat. Seruorumque operam et lora mihi cedo.
Sume. Eademque opera <ego> haec tibi narrauero,
1040
Quis med exemplis hodie eludificatus est.
Qui homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit;
Atque equidem quid id esse dicam uerbum nauci nescio.
Nam erus me postquam rus misit filium ut suom arcesserem,
1045
Abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum,
Ostium quod in angiporto est horti, patefeci fores,
Eaque eduxi omnem legionem, et maris et feminas.
Postquam ex opsidione in tutum eduxi manuplaris meos,
Capio consilium ut senatum congerronem conuocem.
1050
Quoniam conuocaui, atque illi me ex senatu segregant.
Vbi ego me uideo uenire in meo foro, quantum potest
Facio idem quod plurumi alii, quibus res timida aut turbidast
Pergunt turbare usque ut ne quid possit conquiescere.
1055
Nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem.
Non amicus alius quis * * * riuabo se *
Aut * * *
Pro * * *
1060
Ille qui * * * ero simul *
Praeoccupabo atque anteueniam et foedus feriam. Me moror.
Sed quid hoc est quod foris concrepuit proxuma uicinia?
Erus meus hicquidem est. Gustare ego eius sermonem uolo.
Ilico intra limen isti astate, ut, quom extemplo uocem,
1065
Continuo exsiliatis. Manicas celeriter conectite.
Ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum,
Quoius ego hodie ludificabo corium, si uiuo, probe.
Res palam est. Nunc te uidere meliust quid agas, Tranio.
Docte atque astu mihi captandumst cum illoc, ubi huc aduenerit.
1070
Non ego illi extemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam.
Dissimulabo me horum quicquam scire. O mortalem malum!
Alter hoc Athenis nemo doctior dici potest.
Verba illi non magis dare hodie quisquam quam lapidi potest.
Adgrediar hominem, appellabo. Nunc ego ille huc ueniat uelim.
1075
Siquidem pol me quaeris, adsum praesens praesenti tibi.
Eugae! Tranio, quid agitur? Veniunt ruri rustici.
Philolaches iam hic aderit. Edepol mihi opportune aduenis.
Nostrum ego hunc uicinum opinor esse hominem audacem et malum.
Quidum? Quia negat nouisse uos - Negat? Nec uos sibi
1080
Nummum umquam argenti dedisse. Abi, ludis me, credo hau negat.
Quid iam? Scio, iocaris tu nunc <istuc>. Nam ille quidem hau negat.
Immo edepol negat profecto, neque se hasce aedis Philolachi
Vendidisse. Eho an negauit sibi datum argentum, opsecro?
Quin ius iurandum pollicitust dare se, si uellem, mihi,
1085
Neque se hasce aedis uendidisse neque sibi argentum datum.
* * * <datum> est.
Dixi ego istuc idem illi. Quid ait? Seruos pollicitust dare
Suos mihi omnis quaestioni. Nugas! Numquam edepol dabit.
Dat profecto. Quin †et illum in ius si ueniam†. Mane.
1090
Experiar, ut opino. <"opino"?> certum est. Mihi hominem cedo.
1093
Quid si igitur ego accersam <iam> homines? Factum iam esse oportuit.
1091
Vel hominem aedis iube mancupio poscere. Immo hoc primum uolo,
1092
Quaestioni accipere seruos. Faciundum edepol censeo.
1094
Ego interim hanc aram occupabo. Quid ita? nullam rem sapis.
1095
Ne enim illi huc confugere possint quaestioni quos dabit.
Hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio.
Surge. Minime. Ne occupassis, opsecro, aram. Qur? Scies.
Quia enim id maxume uolo, ut illi istoc confugiant. Sine:
Tanto apud iudicem hunc argenti condemnabo facilius.
1100
Quod agas, id agas. Quid tu porro serere uis negotium?
Nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem?
Surgedum huc igitur. Consulere quiddam est quod tecum uolo.
Sic tamen hinc consilium dedero. Nimio plus sapio sedens.
Tum consilia firmiora sunt de diuinis locis.
1105
Surge, ne nugare. Aspicedum contra me. Aspexi. Vides?
Video. Huc si quis intercedat tertius, pereat fame.
Quidum? Quia nil <illi> quaesti sit. Mali hercle ambo sumus.
Perii! Quid tibi est? Dedisti uerba Qui tandem? Probe
Med emunxti. Vide sis, satine recte: num mucci fluont?
1110
Immo etiam cerebrum quoque omne capite emunxti meo.
Nam omnia male facta uostra repperi radicitus,
Non radicitus quidem hercle uerum etiam exradicitus
Numquam edepol hodie †inuitus destinant† tibi.
Iam iubebo ignem et sarmenta, carnufex, circumdari.
1115
Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suauior.
Exempla edepol faciam ego in te. Quia placeo, exemplum expetis?
Loquere: quoiusmodi reliqui, quom hinc abibam, filium?
Cum pedibus, manibus, cum digitis, auribus, oculis, labris.
Aliud te rogo. Aliud ergo nunc tibi respondeo.
1120
Sed eccum tui gnati sodalem uideo huc incedere
Callidamatem: illo praesente mecum agito, si quid uoles.
Vbi somno sepeliui omnem atque obdormiui crapulam,
Philolaches uenisse <dixit> mihi suom peregre huc patrem
Quoque modo hominem aduenientem seruos ludificatus sit,
1125
Ait se metuere in conspectum sui patris procedere.
Nunc ego de sodalitate solus sum orator datus
Qui a patre eiius conciliarem pacem. Atque eccum optume!
Iubeo te saluere et saluos quom aduenis, Theopropides,
Peregre gaudeo. Hic apud nos hodie cenes, sic face.
1130
Callidamates, di te ament. De cena facio gratiam.
Quin uenis? Promitte: ego ibo pro te, si tibi non lubet.
Verbero, etiam inrides? Quian me pro te ire ad cenam autumo?
Non enim ibis. Ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem.
Age mitte istaec. Tu ad me ad cenam - Dic uenturum. Quid taces?
1135
Sed tu istuc quid confugisti in aram? Inscitissumus
Adueniens perterruit me. Loquere nunc quid fecerim:
Nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa.
Filium corrupisse aio te meum. Ausculta modo.
Fateor peccauisse, amicam liberasse apsente te,
1140
Faenori argentum sumpsisse; id esse apsumptum praedico.
Numquid aliud fecit nisi quod summis gnati generibus?
Hercle mihi tecum cauendum est, nimis qui es orator catus.
Sine me dum istuc iudicare. Surge, ego isti adsedero.
Maxume, accipe hanc <tute> ad te litem. Eni istic captio est.
1145
Fac ego ne metuam <mihi atque> ut tu meam timeas uicem.
Iam minoris * * facio praequam quibus modis
Me ludificatust. Bene hercle factum, et factum gaudeo:
Sapere istac aetate oportet qui sunt capite candido.
Quid ego nunc faciam? Si amicus Diphilo aut Philemoni es,
1150
Dicito is quo pacto tuos te seruos ludificauerit:
Optumas frustrationes dederis in comoediis.
Tace parumper, sine uicissim me loqui, ausculta. Licet.
Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo.
1155
Is adit me, nam illum prodire pudet in conspectum tuom
Propterea quia fecit quae te scire scit. Nunc te opsecro,
Stultitiae adulescentiaeque eiius ignoscas: tuost;
Scis solere illanc aetatem tali ludo ludere.
Quidquid fecit, nobiscum una fecit: nos deliquimus.
1160
Faenus, sortem sumptumque omnem, qui amica empta est, omnia
Nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo.
Non potuit uenire orator magis ad me impetrabilis
Quam tu; neque sum illic iratus neque quicquam suscenseo.
Immo me praesente amato, bibito, facito quod lubet:
1165
Si hoc pudet, fecisse sumptum, supplici habeo satis.
Dispudet. <Post> istam ueniam quid me fiet nunciam?
Verberibus, lutum, caedere pendens. Tamen etsi pudet?
Interimam hercle ego <te> si uiuo. Fac istam cunctam gratiam:
Tranio remitte quaeso hanc noxiam caussa mea.
1170
Aliud quiduis impetrari a me facilius perferam
Quam ut non ego istum pro suis factis pessumis pessum premam.
Mitte quaeso istum. * Viden ut restat furcifer?
Tranio, quiesce, si sapis. Tu quiesce hanc rem modo
Petere: ego illum, ut sit quietus, uerberibus subegero.
1175
Nihil opust profecto. Age iam, sine ted exorarier.
Nolo ores. Quaeso hercle. Nolo, inquam, ores. Nequiquam neuis,
Hanc modo unam noxiam, unam - quaeso, fac caussa mea.
Quid grauaris? quasi non cras iam commeream aliam noxiam:
Ibi utrumque, et hoc et illud, poteris ulcisci probe.
1180
Sine te exorem. Age abi, abi inpune. Em huic habeto gratiam.
Spectatores, fabula haec est acta, uos plausum date.