Petronius fragmenta 39

Other sections


Sit nox illa diu nobis dilecta, Nealce,

      Quae te prima meo pectore composuit:

Sit torus et lecti genius secretaque longa,

      Quis tenera in nostrum ueneris arbitrium.

5

Ergo age duremus, quamuis adoleuerit aetas,

      Vtamurque annis quos mora parua teret.

Fas et iura sinunt ueteres extendere amores;

      Fac cito quod coeptum est, non cito desinere.