Omnia quae miseras possunt finire querellas,
In promptu uoluit candidus esse deus.
Vile holus et duris haerentia mora rubetis
Pungentis stomachi composuere famem.
5
Flumine uicino stultus sitit, effugit Euro
Cum calidus tepido consonat igne rogus.
Lex armata sedet circum fera limina nuptae:
Nil metuit licito fusa puella toro.
Quod satiare potest, diues natura ministrat:
10
Quod docet infrenis gloria, fine caret.