Claudianus de raptu Proserpinae 2

Reference basis text: J. B. Hall, 1985

Editing of the digital edition: O. Fuoco, 2010


Impulit Ionios praemisso lumine fluctus

Nondum pura dies; tremulis uibratur in undis

Ardor et errantes ludunt per caerula flammae.

Iamque audax animi fidaeque oblita parentis

5

Fraude Dionaea riguos Proserpina saltus

(Sic Parcae uoluere) petit. ter cardine uerso

Praesagum cecinere fores; ter conscia fati

Flebile terrificis gemuit mugitibus Aetna.

Nullis illa tamen monstris nulloque tenetur

10

Prodigio. comites gressum iunxere sorores.

Prima dolo gaudens et tanto concita uoto

It Venus et raptus metitur corde futuros,

Iam durum flexura Chaos, iam Dite subacto

Ingenti famulos Manes ductura triumpho.

15

Illi multifidos crinis sinuatur in orbes

Idalia diuisus acu; sudata marito

Fibula purpureos gemma suspendit amictus.

Candida Parrhasii post hanc regina Lycaei

Et Pandionias quae cuspide protegit arces,

20

Vtraque uirgo, ruunt: haec tristibus aspera bellis

Haec metuenda feris. Tritonia casside fulua

Caelatum Typhona gerit, qui summa peremptus

Ima uiget, parte emoriens et parte superstes;

Hastaque terribili surgens per nubila ferro

25

Instar habet siluae; tantum stridentia colla

Gorgonos obtentu pallae fulgentis inumbrat.

At Triuiae lenis species et multus in ore

Frater erat, Phoebique genas et lumina Phoebi

Esse putes, solusque dabat discrimina sexus.

30

Bracchia nuda nitent; leuibus proiecerat auris

Indociles errare comas, arcuque remisso

Otia neruus agit; pendent post terga sagittae.

Crispatur gemino uestis Gortynia cinctu

Poplite fusa tenus, motoque in stamine Delos

35

Errat et aurato trahitur circumflua ponto.

Quas inter Cereris proles, nunc gloria matris,

Mox dolor, aequali tendit per gramina passu

Nec membris nec honore minor potuitque uideri

Pallas, si clipeum ferret, si spicula, Phoebe.

40

Collectae tereti nodantur iaspide uestes.

Pectinis ingenio numquam felicior artis

Contigit euentus; nulli sic consona telae

Fila nec in tantum ueri duxere figuras.

Hic Hyperionio Solem de semine nasci

45

Fecerat et pariter, forma sed dispare, Lunam,

Aurorae noctisque duces; cunabula Tethys

Praebet et infantes gremio solatur anhelos

Caeruleusque sinus roseis radiatur alumnis.

Inualidum dextro portat Titana lacerto

50

Nondum luce grauem nec pubescentibus alte

Cristatum radiis: primo clementior aeuo

Fingitur et tenerum uagitu despuit ignem.

Laeua parte soror uitrei libamina potat

Vberis et paruo signatur tempora cornu.

55

Tali luxuriat cultu. comitantur euntem

Naides et socia stipant utrimque caterua,

Quae fontes, Crinise, tuos et saxa rotantem

Pantagian nomenque Gelan qui praebuit urbi

Concelebrant, quas pigra uado Camerina palustri,

60

Quas Arethusaei latices, quas aduena nutrit

Alpheus (Cyane totum supereminet agmen):

Qualis Amazonidum peltis exultat aduncis

Pulchra cohors, quotiens Arcton populata uirago

Hippolyte niueas ducit post proelia turmas,

65

Seu flauos strauere Getas seu forte rigentem

Thermodontiaca Tanain fregere securi;

Aut quales referunt Baccho sollemnia Nymphae

Maeoniae, quas Hermus alit, ripasque paternas

Percurrunt auro madidae: laetatur in antro

70

Amnis et undantem declinat prodigus urnam.

Viderat herboso sacrum de uertice uulgus

Aetna parens florum curuaque in ualle sedentem

Conpellat Zephyrum: 'pater o gratissime ueris,

Qui mea lasciuo regnas per prata meatu

75

Semper et adsiduis inroras flatibus annum,

Respice Nympharum coetus et celsa Tonantis

Germina per nostros dignantia ludere campos.

Nunc adsis faueasque, precor; nunc omnia fetu

Pubescant uirgulta uelis, ut fertilis Hybla

80

Inuideat uincique suos non abnuat hortos.

Quidquid turiferis spirat Panchaia siluis,

Quidquid odoratus longe blanditur Hydaspes,

Quidquid ab extremis ales longaeua Sabaeis

Colligit optato repetens exordia busto,

85

In uenas disperge meas et flamine largo

Rura foue. merear diuino pollice carpi

Et nostris cupiant ornari numina sertis.'

Dixerat; ille nouo madidantes nectare pinnas

Concutit et glaebas fecundo rore maritat,

90

Quaque uolat uernus sequitur rubor; omnis in herbas

Turget humus medioque patent conuexa sereno.

Sanguineo splendore rosas, uaccinia nigro

Imbuit et dulci uiolas ferrugine pingit.

Parthica quae tantis uariantur cingula gemmis

95

Regales uinctura sinus? quae uellera tantum

Ditibus Assyrii spumis fucantur aeni?

Non tales uolucer pandit Iunonius alas,

Nec sic innumeros arcu mutante colores

Incipiens redimitur hiemps, cum tramite flexo

100

Semita discretis interuiret umida nimbis.

Forma loci superat flores: curuata tumore

Paruo planities et mollibus edita cliuis

Creuerat in collem; uiuo de pumice fontes

Roscida mobilibus lambebant gramina riuis,

105

Siluaque torrentes ramorum frigore soles

Temperat et medio brumam sibi uindicat aestu:

Apta fretis abies, bellis accommoda cornus,

Quercus amica Ioui, tumulos tectura cupressus,

Ilex plena fauis, uenturi praescia laurus;

110

Fluctuat hic denso crispata cacumine buxus,

Hic hederae serpunt, hic pampinus induit ulmos.

Haud procul inde lacus (Pergum dixere Sicani)

Panditur et nemorum frondoso margine cinctus

Vicinis pallescit aquis: admittit in altum

115

Cernentes oculos et late peruius umor

Ducit inoffensos liquido sub flumine uisus

Imaque perspicui prodit secreta profundi.

[Huc elapsa cohors gaudet per florida rura]

Hortatur Cytherea legant: 'nunc ite, sorores.

120

Dum matutinis praesudat solibus aer,

Dum meus umectat flauentes Lucifer agros

Roranti praeuectus equo.' sic fata doloris

Carpit signa sui. uarios tum cetera saltus

Inuasere cohors: credas examina fundi

125

Hyblaeum raptura thymum, cum cerea reges

Castra mouent fagique caua dimissus ab aluo

Mellifer electis exercitus obstrepit herbis.

Pratorum spoliatur honos; haec lilia fuscis

Intexit uiolis; hanc mollis amaracus ornat;

130

Haec graditur stellata rosis, haec alba ligustris.

Te quoque, flebilibus maerens Hyacinthe figuris,

Narcissumque metunt, nunc incluta germina ueris,

Praestantes olim pueros: tu natus Amyclis,

Hunc Helicon genuit; te disci perculit error,

135

Hunc fontis decepit amor; te fronte retusa

Delius, hunc fracta Cephisos harundine luget.

Aestuat ante alias auido feruore legendi

Frugiferae spes una deae; nunc uimine texto

Ridentes calathos spoliis agrestibus inplet;

140

Nunc sociat flores seseque ignara coronat,

Augurium fatale tori. quin ipsa tubarum

Armorumque potens dextram, qua fortia turbat

Agmina, qua stabiles portas et moenia uellit,

Iam leuibus laxat studiis hastamque reponit

145

Insuetisque docet galeam mitescere sertis:

Ferratus lasciuit apex horrorque recessit

Martius et cristae pacato fulgure uernant.

Nec quae Parthenium canibus scrutatur odorem

Aspernata choros libertatemque comarum

150

Iniecta uoluit tantum frenare corona.

Talia uirgineo passim dum more geruntur,

Ecce repens mugire fragor, confligere turres,

Pronaque uibratis radicibus oppida uerti.

Causa latet; dubios agnouit sola tumultus

155

Diua Paphi mixtoque metu perterrita gaudet.

Iamque per anfractus animarum rector opacos

Sub terris quaerebat iter grauibusque gementem

Enceladum calcabat equis: inmania findunt

Membra rotae pressaque Gigans ceruice laborat

160

Sicaniam cum Dite ferens temptatque moueri

Debilis et fessis serpentibus inpedit axem;

Fumida sulphureo prolabitur orbita dorso.

Ac uelut occultus securum pergit in hostem

Miles et effossi subter fundamina campi

165

Transilit elusos arcano limite muros

Turbaque deceptas uictrix erumpit in arces

Terrigenas imitata uiros: sic tertius heres

Saturni latebrosa uagis rimatur habenis

Deuia fraternum cupiens exire sub orbem.

170

Ianua nulla patet: prohibebant undique rupes

Oppositae solidaque deum conpage tenebant.

Non tulit ille moras indignatusque trabali

Saxa ferit sceptro. Siculae tonuere cauernae;

Turbatur Lipare; stupuit fornace relicta

175

Mulciber et trepidus deiecit fulmina Cyclops.

Audiit et si quem glacies Alpina coercet

Et qui te, Latiis nondum praecincte tropaeis

Thybri, natat missamque Pado qui remigat alnum.

Sic, cum Thessaliam scopulis inclusa teneret

180

Peneo stagnante palus et mersa negaret

Arua coli, trifida Neptunus cuspide montes

Inpulit aduersos: tum forti saucius ictu

Dissiluit gelido uertex Ossaeus Olympo;

Carceribus laxantur aquae fractoque meatu

185

Redduntur fluuiusque mari tellusque colonis.

Postquam uicta manu duros Trinacria nexus

Soluit et inmenso late discessit hiatu.

Apparet subitus caelo timor: astra uiarum

Mutauere fidem; uetito se proluit Arctos

190

Aequore; praecipitat pigrum formido Booten.

Horruit Orion; audito palluit Atlans

Hinnitu; rutilos obscurat anhelitus axes

Discolor et longa solitos caligine pasci

Terruit orbis equos: pressis haesere lupatis

195

Attoniti meliore polo rursusque uerendum

In Chaos obliquo certant temone reuerti.

Mox, ubi pulsato senserunt uerbera tergo

Et solem didicere pati, torrentius amne

Hiberno tortaque ruunt pernicius hasta:

200

Quantum non iaculum Parthi, non impetus Austri,

Non leue sollicitae mentis discurrit acumen.

Sanguine frena calent; corrumpit spiritus auras

Letifer; infectae spumis uitiantur harenae.

Diffugiunt Nymphae; rapitur Proserpina curru

205

Inploratque deas. iam Gorgonos ora reuelat

Pallas et intento festinat Delia telo

Nec patruo cedunt: stimulat communis in arma

Virginitas crimenque feri raptoris acerbat.

Ille uelut stabuli decus armentique iuuencam

210

Cum leo possedit nudataque uiscera fodit

Vnguibus et rabiem totos exegit in armos,

Stat crassa turpis sanie nodosque iubarum

Excutit et uiles pastorum despicit iras.

'Ignaui domitor uulgi, deterrime fratrum,'

215

Pallas ait 'quae te stimulis facibusque profanis

Eumenides mouere tuae? cur sede relicta

Audes Tartareis caelum incestare quadrigis?

Sunt tibi deformes Dirae, sunt altera Lethes

Numina, sunt tristes Furiae te coniuge dignae.

220

Fratris linque domos, alienam desere sortem,

Nocte tua contentus abi. quid uiua sepultis

Admisces? nostrum quid proteris aduena mundum?'

Talia uociferans auidos transire minaci

Cornipedes umbone ferit clipeique retardat

225

Obice Gorgoneisque premens adsibilat hydris

Praetentaque operit crista; libratur in ictum

Fraxinus et nigros illuminat obuia currus

Missaque paene foret, ni Iuppiter aethere summo

Pacificas rubri torsisset fulminis alas

230

Confessus socerum: nimbis hymenaeus hiulcis

Intonat et testes firmant conubia flammae.

Inuitae cessere deae. conpescuit arcum

Cum gemitu talesque dedit Latonia uoces:

'Sis memor o longumque uale. reuerentia patris

235

Obstitit auxilio, nec nos defendere contra

Possumus; imperio uinci maiore fatemur.

In te coniurat genitor populoque silenti

Traderis, heu! cupidas non aspectura sorores

Aequalemque chorum. quae te fortuna supernis

240

Abstulit et tanto damnauit sidera luctu?

Iam neque Partheniis innectere retia lustris

Nec pharetras gestare libet; securus ubique

Spumet aper saeuique fremant inpune leones.

Te iuga Taygeti, posito te Maenala flebunt

245

Venatu maestoque diu lugebere Cyntho.

Delphica quin etiam fratris delubra tacebunt.'

Interea uolucri fertur Proserpina curru

Caesariem diffusa Noto planctuque lacertos

Verberat et questus ad nubila rumpit inanes:

250

'Cur non torsisti manibus fabricata Cyclopum

In nos tela, pater? sic me crudelibus umbris

Tradere, sic toto placuit depellere mundo?

Nullane te flectit pietas nihilumque paternae

Mentis inest? tantas quo crimine mouimus iras?

255

Non ego, cum rabido saeuiret Phlegra tumultu,

Signa deis aduersa tuli; non robore nostro

Ossa pruinosum uexit glacialis Olympum.

Quod conata nefas aut cuius conscia culpae

Exul ad inmanes Erebi detrudor hiatus?

260

O fortunatas alii quascumque tulere

Raptores! saltem communi sole fruuntur.

Sed mihi uirginitas pariter caelumque negatur,

Eripitur cum luce pudor, terrisque relictis

Seruitum Stygio ducor captiua tyranno.

265

O male dilecti flores despectaque matris

Consilia! o Veneris deprensae serius artes!

Mater, io! seu te Phrygiis in uallibus Idae

Mygdonio buxus circumsonat horrida cantu,

Seu tu sanguineis ululantia Dindyma Gallis

270

Incolis et strictos Curetum respicis enses,

Exitio succurre meo, conpesce furentem,

Conprime ferales torui praedonis habenas!'

Talibus ille ferox dictis fletuque decoro

Vincitur et primi suspiria sentit amoris.

275

Tunc ferrugineo lacrimas detergit amictu

Et placida maestum solatur uoce dolorem:

'Desine funestis animum, Proserpina, curis

Et uano uexare metu. maiora dabuntur

Sceptra nec indigni taedas patiere mariti.

280

Ille ego Saturni proles cui machina rerum

Seruit et inmensum tendit per inane potestas.

Amissum ne crede diem: sunt altera nobis

Sidera, sunt orbes alii, lumenque uidebis

Purius Elysiumque magis mirabere solem

285

Cultoresque pios; illic pretiosior aetas,

Aurea progenies habitat, semperque tenemus

Quod superi meruere semel. nec mollia derunt

Prata tibi; Zephyris illic melioribus halant

Perpetui flores, quos nec tua protulit Aetna.

290

Est etiam lucis arbor praediues opacis

Fulgentes uiridi ramos curuata metallo:

Haec tibi sacra datur fortunatumque tenebis

Autumnum et fuluis semper ditabere pomis.

Parua loquor: quidquid liquidus conplectitur aer,

295

Quidquid alit tellus, quidquid maris aequora uerrunt,

Quod fluuii uoluunt, quod nutriuere paludes,

Cuncta tuis pariter cedent animalia regnis

Lunari subiecta globo, qui septimus auras

Ambit et aeternis mortalia separat astris.

300

Sub tua purpurei uenient uestigia reges

Deposito luxu turba cum paupere mixti -

Omnia mors aequat -; tu damnatura nocentes,

Tu requiem latura piis, te iudice sontes

Inproba cogentur uitae commissa fateri.

305

Accipe Lethaeo famulas cum gurgite Parcas;

Sit fatum quodcumque uoles.' Haec fatus ouantes

Exhortatur equos et Tartara mitior intrat.

Conueniunt animae, quantas uiolentior Auster

Decutit arboribus frondes aut nubibus imbres

310

Colligit aut frangit fluctus aut torquet harenas;

Cunctaque praecipiti stipantur saecula cursu

Insignem uisura nurum. mox ipse serenus

Ingreditur facili passus mollescere risu

Dissimilisque sui. dominis intrantibus ingens

315

Adsurgit Phlegethon: flagrantibus hispida riuis

Barba madet totoque fluunt incendia uultu.

Occurrunt propere lecti de plebe ministri:

Pars altos reuocant currus frenisque solutis

Vertunt emeritos ad pascua nota iugales;

320

Pars aulaea tenent; alii praetexere ramis

Limina et in thalamum cultas extollere uestes.

Reginam casto cinxerunt agmine matres

Elysiae teneroque leuant sermone timores

Et sparsos religant crines et uultibus addunt

325

Flammea sollicitum praeuelatura pudorem.

Pallida laetatur regio gentesque sepultae

Luxuriant epulisque uacant genialibus umbrae:

Grata coronati peragunt conuiuia Manes.

Rumpunt insoliti tenebrosa silentia cantus;

330

Sedantur gemitus; Erebi se sponte relaxat

Squalor et aeternam patitur rarescere noctem.

Vrna nec incertas uersat Minoia sortes;

Verbera nulla sonant nulloque frementia luctu

Inpia dilatis respirant Tartara poenis:

335

Non rota suspensum praeceps Ixiona torquet,

Non aqua Tantaleis subducitur inuida labris;

[Soluitur Ixion, inuenit Tantalus undas]

Et Tityos tandem spatiosos erigit artus

Squalentisque nouem detexit iugera campi

340

(Tantus erat!), laterisque piger sulcator opaci

Inuitus trahitur lasso de pectore uultur

Abreptasque dolet iam non sibi crescere fibras.

Oblitae scelerum formidatique furoris

Eumenides cratera parant et uina feroci

345

Crine bibunt flexisque minis iam lene canentes

Extendunt socios ad pocula plena cerastas

Et festas alio succendunt lumine taedas.

Tunc et pestiferi pacatum flumen Auerni

Innocuae transistis, aues, flatumque repressit

350

Amsanctus: fixo tacuit torrente uorago.

Tunc Acheronteos mutato gurgite fontes

Lacte nouo tumuisse ferunt, hederisque uirentem

Cocyton dulci perhibent undasse Lyaeo.

Stamina nec rumpit Lachesis, nec turbida sacris

355

Obstrepitant lamenta choris. mors nulla uagatur

In terris, nullique rogum planxere parentes.

Nauita non moritur fluctu, non cuspide miles;

Oppida funerei pollent immunia leti,

Inpexamque senex uelauit harundine frontem

360

Portitor et uacuos egit cum carmine remos.

Iam suus inferno processerat Hesperus orbi;

Ducitur in thalamum uirgo. stat pronuba iuxta

Stellantes Nox picta sinus tangensque cubile

Omina perpetuo genialia foedere sancit;

365

Exultant cum uoce pii Ditisque sub aula

Talia peruigili sumunt exordia plausu:

'Nostra potens Iuno tuque o germane Tonantis

Et gener, unanimi consortia discite somni

Mutuaque alternis innectite uota lacertis.

370

Iam felix oritur proles; iam laeta futuros

Expectat Natura deos. noua numina rebus

Addite et optatos Cereri proferte nepotes.'

Click on the blue words to get the apparatus