Seneca *epigrammata 52a

Testo base di riferimento: L. Zurli, 2001

Cura dell'edizione digitale: M. N. Iulietto, 2009

Altre sezioni


Anthologia Vossiana 52a Z (= 463 R = 461 SB)

 

Sicine componis populos, Fortuna, furentis

      Vt uinci leuius, uincere sit grauius?

Occisum credens gaudebat Maeuius hostem;

     Infelix fratris uulnere laetus erat.

5

Nec licuit non nosse nefas: dum membra cruenti

      Nudat, in exuuias incidit ipse suas.

Et scelus et fratrem pariter cognouit et amens

     'Hoc age', ait, 'maius nunc tibi restat opus:

Vincere uictorem debes, defendere fratrem.

10

     Cessas? ad facinus quam modo fortis eras!

Terram, iura, deos, bellum iam polluis ipsum:

     Quod ciuile fuit, sic quoque culpa grauis.

His manibus patriae tu tam pia signa requiris

     Miles, in Antoni dignior ire rates?

15

Eripuit uirtus pietatem, reddere uirtus

     Debet: qua rapuit, hac reparanda uia est.

Quid moror absolui?' Dixit, gladioque cruento

     Incubuit, iungens fratris ad ora sua.

Sic, Fortuna, regas semper ciuilia bella,

20

     Vt uictor uicto non superesse uelit.

Cliccare sulle parole in blu per vedere l'apparato