Seneca *epigrammata 47

Reference basis text: L. Zurli, 2001

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Anthologia Vossiana 47 Z (= 457 R = 455 SB)

 

Occidere simul Cascae, simul occubuere

     Dextra quisque sua, qua scelus ausus erat.

Castra eadem fouere, locus quoque uulneris idem;

     Partibus †affructis† uictus uterque iacet.

5

Quanta fuit mentis, tanta est concordia fati,

     Et tumulus cinerem paruus utrumque tegit.

Par fratrum multo celebrandum carmine uatum,

     Vna si fierent parte minus gemini!

Click on the blue words to get the apparatus