Seneca *epigrammata 38

Reference basis text: L. Zurli, 2001

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Anthologia Vossiana 38 Z (= 445 R = 443 SB)

 

De amico mortuo

 

Ablatus mihi Crispus est, amici,

Pro quo, si pretium dari liceret,

Nostros diuiderem libenter annos.

Nunc pars optima me mei reliquit,

5

Crispus, praesidium meum, uoluptas,

Pectus, deliciae: nihil sine illo

Laetum mens mea iam putabit esse.

Consumptus male debilisque uiuam:

Plus quam dimidium mei recessit.

Click on the blue words to get the apparatus