Seneca *epigrammata 33

Reference basis text: L. Zurli, 2001

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Anthologia Vossiana 33 Z (= 440 R = 438 SB)

 

De bono quietae uitae

 

Ante rates Siculo discurrent aequore siccae

     Et deerit Libycis putris harena uadis,

Ante niues calidos demittent fontibus amnes

     Et Rhodanus nullas in mare ducet aquas,

5

Ante mari gemino semper pulsata Corinthos

      Confundet fluctus peruia facta duos,

Ante feri ceruis submittent colla leones

      Saeuaque dediscet proelia toruus aper,

Medus pila geret, pharetras Romana iuuentus,

10

     Fulgebit rutilis India nigra crocis,

Quam mihi displiceat uitae fortuna quietae

     Aut credat dubiis se mea puppis aquis.

Click on the blue words to get the apparatus