Seneca *epigrammata 26

Reference basis text: L. Zurli, 2001

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Anthologia Vossiana 26 Z (= 431 R = 429 SB)

 

Excusatiosihorismateriae

 

 

Esse tibi uideor demens quod carmina nolim

     Scribere patricio digna supercilio?

Quod Telamoniaden non aequo iudice uictum

     Praeteream et pugnas, Penthesilea, tuas?

5

Quod non aut magni scribam primordia mundi

     Aut Pelopis currus aut Diomedis equos?

Aut ut Achilleis infelix Troia lacertis

     Quassata Hectoreo uulnere conciderit?

Vos mare temptetis, uos detis lintea uentis:

10

     Me uehat in tutos parua carina lacus.

Click on the blue words to get the apparatus