Seneca *epigrammata 20a

Reference basis text: L. Zurli, 2001

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Anthologia Vossiana 20a Z (= 418 R = 416 SB)

 

Nullum opus exsurgit quod non annosa uetustas

      Expugnet, quod non uertat iniqua dies,

Tu licet extollas magnos ad sidera montes

     Et calidas aeques marmore Pyramidas.

5

Ingenio mors nulla iacet, uacat undique tutum;

      Inlaesum semper carmina nomen habent.

Click on the blue words to get the apparatus