Seneca *epigrammata 20

Reference basis text: L. Zurli, 2001

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Anthologia Vossiana 20 Z (= 417 R = 415 SB)

 

Memoria litteras permanere

 

Haec urbem circa stulti monumenta laboris

     Quasque uides moles, Appia, marmoreas,

Pyramidasque ausas uicinum attingere caelum,

     Pyramidas, medio quas fugit umbra die,

5

Et Mausoleum, miserae solacia mortis,

     Intulit externum quo Cleopatra uirum,

Concutiet sternetque dies, quoque altius extat

     Quodque opus, hoc illud carpet edetque magis.

Carmina sola carent fato mortemque repellunt;

10

      Carminibus uiues semper, Homere, tuis.

Click on the blue words to get the apparatus