Seneca *epigrammata 19

Reference basis text: L. Zurli, 2001

Editing of the digital edition: M. N. Iulietto, 2009

Other sections


Anthologia Vossiana 19 Z (= 416 R = 414 SB)

 

Ad maliuolum

 

Inuisus tibi sum: peream si, Maxime, miror:

     Odi te, et, si uis, accipe cur faciam.

Famam temptasti nostram sermone maligno

     Laedere, fellitis, inuidiose, iocis.

5

Contra rem nuper pugnasti, liuide, paruam:

     Tu tamen in magna te nocuisse putas.

Haec peream nisi sunt animi in te, Maxime, causa:

      Odi, nec mentem res magis ulla iuuat,

Inque uicem ut facias curo, pereoque timore

10

      Ne minus inuisus sim tibi quam uideor.

Click on the blue words to get the apparatus