Ouidius fasti 3

Altre sezioni


Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta,

      Mars, ades et nitidas casside solue comas.

Forsitan ipse roges quid sit cum Marte poetae:

      A te qui canitur nomina mensis habet.

5

Ipse uides manibus peragi fera bella Mineruae:

      Num minus ingenuis artibus illa uacat?

Palladis exemplo ponendae tempora sume

      Cuspidis: inuenies et quod inermis agas.

Tum quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos

10

      Cepit, ut huic urbi semina magna dares.

Siluia Vestalis (quid enim uetat inde moueri?)

      Sacra lauaturas mane petebat aquas.

Ventum erat ad molli decliuem tramite ripam

      Ponitur e summa fictilis urna coma:

15

Fessa resedit humo, uentosque accepit aperto

      Pectore, turbatas restituitque comas.

Dum sedet, umbrosae salices uolucresque canorae

      Fecerunt somnos et leue murmur aquae;

Blanda quies furtim uictis obrepsit ocellis,

20

      Et cadit a mento languida facta manus.

Mars uidet hanc uisamque cupit potiturque cupita,

      Et sua diuina furta fefellit ope.

Somnus abit, iacet ipsa grauis; iam scilicet intra

      Viscera Romanae conditor urbis erat.

25

Languida consurgit, nec scit cur languida surgat,

      Et peragit tales arbore nixa sonos:

"Vtile sit faustumque, precor, quod imagine somni

      Vidimus: an somno clarius illud erat?

Ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis

30

      Decidit ante sacros lanea uitta focos.

Inde duae pariter, uisu mirabile, palmae

      Surgunt: ex illis altera maior erat,

Et grauibus ramis totum protexerat orbem,

      Contigeratque sua sidera summa coma.

35

Ecce meus ferrum patruus molitur in illas:

      Terreor admonitu, corque timore micat.

Martia, picus, auis gemino pro stipite pugnant

      Et lupa: tuta per hos utraque palma fuit."

Dixerat, et plenam non firmis uiribus urnam

40

      Sustulit: implerat, dum sua uisa refert.

Interea crescente Remo, crescente Quirino,

      Caelesti tumidus pondere uenter erat.

Quo minus emeritis exiret cursibus annus

      Restabant nitido iam duo signa deo:

45

Siluia fit mater; Vestae simulacra feruntur

      Virgineas oculis opposuisse manus.

Ara deae certe tremuit pariente ministra,

      Et subiit cineres territa flamma suos.

Hoc ubi cognouit contemptor Amulius aequi

50

      (Nam raptas fratri uictor habebat opes),

Amne iubet mergi geminos. scelus unda refugit:

      In sicca pueri destituuntur humo.

Lacte quis infantes nescit creuisse ferino,

      Et picum expositis saepe tulisse cibos?

55

Non ego te, tantae nutrix Larentia gentis,

      Nec taceam uestras, Faustule pauper, opes:

Vester honos ueniet, cum Larentalia dicam:

      Acceptus geniis illa December habet.

Martia ter senos proles adoleuerat annos,

60

      Et suberat flauae iam noua barba comae:

Omnibus agricolis armentorumque magistris

      Iliadae fratres iura petita dabant.

Saepe domum ueniunt praedonum sanguine laeti

      Et redigunt actos in sua rura boues.

65

Vt genus audierunt, animos pater editus auget,

      Et pudet in paucis nomen habere casis,

Romuleoque cadit traiectus Amulius ense,

      Regnaque longaeuo restituuntur auo.

Moenia conduntur, quae, quamuis parua fuerunt,

70

      Non tamen expediit transiluisse Remo.

Iam, modo quae fuerant siluae pecorumque recessus,

      Vrbs erat, aeternae cum pater urbis ait:

"Arbiter armorum, de cuius sanguine natus

      Credor et, ut credar, pignora multa dabo,

75

A te principium Romano dicimus anno:

      Primus de patrio nomine mensis erit."

Vox rata fit, patrioque uocat de nomine mensem:

      Dicitur haec pietas grata fuisse deo.

Et tamen ante omnes Martem coluere priores;

80

      Hoc dederat studiis bellica turba suis.

Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam,

      Vulcanum tellus Hypsipylaea colit,

Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae,

      Pinigerum Fauni Maenalis ora caput:

85

Mars Latio uenerandus erat, quia praesidet armis;

      Arma ferae genti remque decusque dabant.

Quod si forte uacas, peregrinos inspice fastos:

      Mensis in his etiam nomine Martis erit.

Tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis,

90

      Sextus apud populos, Hernica terra, tuos;

Inter Aricinos Albanaque tempora constat

      Factaque Telegoni moenia celsa manu;

Quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer,

      A tribus hunc primum turba Curensis habet;

95

Et tibi cum proauis, miles Paeligne, Sabinis

      Conuenit; huic genti quartus utrique deus.

Romulus, hos omnes ut uinceret ordine saltem,

      Sanguinis auctori tempora prima dedit.

Nec totidem ueteres, quot nunc, habuere kalendas:

100

      Ille minor geminis mensibus annus erat.

Nondum tradiderat uictas uictoribus artes

      Graecia, facundum sed male forte genus:

Qui bene pugnabat, Romanam nouerat artem:

      Mittere qui poterat pila, disertus erat.

105

Quis tunc aut Hyadas aut Pliadas Atlanteas

      Senserat, aut geminos esse sub axe polos,

Esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur

      Sidoniis, Helicen Graia carina notet,

Signaque quae longo frater percenseat anno,

110

      Ire per haec uno mense sororis equos?

Libera currebant et inobseruata per annum

      Sidera; constabat sed tamen esse deos.

Non illi caelo labentia signa tenebant,

      Sed sua, quae magnum perdere crimen erat,

115

Illa quidem e feno, sed erat reuerentia feno

      Quantam nunc aquilas cernis habere tuas.

Pertica suspensos portabat longa maniplos,

      Vnde maniplaris nomina miles habet.

Ergo animi indociles et adhuc ratione carentes

120

      Mensibus egerunt lustra minora decem.

Annus erat decimum cum luna receperat orbem:

      Hic numerus magno tunc in honore fuit,

Seu quia tot digiti, per quos numerare solemus,

      Seu quia bis quinto femina mense parit,

125

Seu quod adusque decem numero crescente uenitur,

      Principium spatiis sumitur inde nouis.

Inde patres centum denos secreuit in orbes

      Romulus, hastatos instituitque decem,

Et totidem princeps, totidem pilanus habebat

130

      Corpora, legitimo quique merebat equo.

Quin etiam partes totidem Titiensibus ille,

      Quosque uocant Ramnes, Luceribusque dedit.

Adsuetos igitur numeros seruauit in anno;

      Hoc luget spatio femina maesta uirum.

135

Neu dubites primae fuerint quin ante Kalendae

      Martis, ad haec animum signa referre potes.

Laurea flaminibus quae toto perstitit anno

      Tollitur, et frondes sunt in honore nouae;

Ianua tum regis posita uiret arbore Phoebi;

140

      Ante tuas fit idem, Curia prisca, fores.

Vesta quoque ut folio niteat uelata recenti,

      Cedit ab Iliacis laurea cana focis.

Adde quod arcana fieri nouus ignis in aede

      Dicitur, et uires flamma refecta capit.

145

Nec mihi parua fides annos hinc isse priores

      Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli.

Hinc etiam ueteres initi memorantur honores

      Ad spatium belli, perfide Poene, tui.

Denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde

150

      Incipit a numero nomina quisquis habet.

Primus, oliuiferis Romam deductus ab aruis,

      Pompilius menses sensit abesse duos,

Siue hoc a Samio doctus, qui posse renasci

      Nos putat, Egeria siue monente sua.

155

Sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec

      Caesaris in multis haec quoque cura fuit.

Non haec ille deus tantaeque propaginis auctor

      Credidit officiis esse minora suis,

Promissumque sibi uoluit praenoscere caelum

160

      Nec deus ignotas hospes inire domos.

Ille moras solis, quibus in sua signa rediret,

      Traditur exactis disposuisse notis;

Is decies senos ter centum et quinque diebus

      Iunxit et a pleno tempora quinta die.

165

Hic anni modus est: in lustrum accedere debet,

      Quae consummatur partibus, una dies.

"Si licet occultos monitus audire deorum

      Vatibus, ut certe fama licere putat,

Cum sis officiis, Gradiue, uirilibus aptus,

170

      Dic mihi matronae cur tua festa colant."

Sic ego. sic posita dixit mihi casside Mauors

      (Sed tamen in dextra missilis hasta fuit):

"Nunc primum studiis pacis deus utilis armis

      Aduocor, et gressus in noua castra fero.

175

Nec piget, incepti: iuuat hac quoque parte morari,

      Hoc solam ne se posse Minerua putet.

Disce, Latinorum uates operose dierum,

      Quod petis, et memori pectore dicta nota.

Arua fuit, si prima uelis elementa referre,

180

      Roma, sed in parua spes tamen huius erat.

Moenia iam stabant, populis angusta futuris,

      Credita sed turbae tum nimis ampla suae.

Quae fuerit nostri si quaeris regia nati,

      Aspice de canna straminibusque domum.

185

In stipula placidi capiebat munera somni,

      Et tamen ex illo uenit in astra toro.

Iamque loco maius nomen Romanus habebat,

      Nec coniunx illi nec socer ullus erat.

Spernebant generos inopes uicinia diues,

190

      Et male credebar sanguinis auctor ego.

In stabulis habitasse et oues pauisse nocebat

      Iugeraque inculti pauca tenere soli.

Cum pare quaeque suo coeunt uolucresque feraeque

      Atque aliquam de qua procreet anguis habet.

195

Extremis dantur conubia gentibus: at quae

      Romano uellet nubere nulla fuit.

Indolui patriamque dedi tibi, Romule, mentem.

      "Tolle preces", dixi "quod petis arma dabunt."

Festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet,

200

      Illa facta die dum sua sacra canet.

Intumuere Cures et quos dolor attigit idem:

      Tum primum generis intulit arma socer.

Iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant,

      Tractaque erant longa bella propinqua mora:

205

Conueniunt nuptae dictam Iunonis in aedem,

      Quas inter mea sic est nurus ausa loqui:

"O pariter raptae, quoniam hoc commune tenemus,

      Non ultra lente possumus esse piae.

Stant acies: sed utra di sint pro parte rogandi

210

      Eligite; hinc coniunx, hinc pater arma tenet.

Quaerendum est uiduae fieri malitis an orbae.

      Consilium uobis forte piumque dabo."

Consilium dederat: parent, crinesque resoluunt

      Maestaque funerea corpora ueste tegunt.

215

Iam steterant acies ferro mortique paratae,

      Iam lituus pugnae signa daturus erat,

Cum raptae ueniunt inter patresque uirosque,

      Inque sinu natos, pignora cara, tenent.

Vt medium campi scissis tetigere capillis,

220

      In terram posito procubuere genu;

Et, quasi sentirent, blando clamore nepotes

      Tendebant ad auos bracchia parua suos.

Qui poterat, clamabat auum tum denique uisum,

      Et, qui uix poterat, posse coactus erat.

225

Tela uiris animique cadunt, gladiisque remotis

      Dant soceri generis accipiuntque manus,

Laudatasque tenent natas, scutoque nepotem

      Fert auus: hic scuti dulcior usus erat.

Inde *diem quae prima* meas celebrare kalendas

230

      Oebaliae matres non leue munus habent,

Aut quia committi strictis mucronibus ausae

      Finierant lacrimis Martia bella suis;

Vel quod erat de me feliciter Ilia mater

      Rite colunt matres sacra diemque meum.

235

Quid quod hiems adoperta gelu tum denique cedit,

      Et pereunt lapsae sole tepente niues;

Arboribus redeunt detonsae frigore frondes,

      Vuidaque in tenero palmite gemma tumet;

Quaeque diu latuit, nunc, se qua tollat in auras,

240

      Fertilis occultas inuenit herba uias?

Nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi,

      Nunc auis in ramo tecta laremque parat.

Tempora iure colunt Latiae fecunda parentes,

      Quarum militiam uotaque partus habet.

245

Adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat,

      Qui nunc Esquilias nomina collis habet,

Illic a nuribus Iunoni templa Latinis

      Hac sunt, si memini, publica facta die.

Quid moror et uariis onero tua pectora causis?

250

      Eminet ante oculos quod petis ecce tuos.

Mater amat nuptas: matris me turba frequentat.

      Haec nos praecipue tam pia causa decet."

Ferte deae flores: gaudet florentibus herbis

      Haec dea; de tenero cingite flore caput:

255

Dicite "tu nobis lucem, Lucina, dedisti":

      Dicite "tu uoto parturientis ades."

Siqua tamen grauida est, resoluto crine precetur

      Vt soluat partus molliter illa suos.

Quis mihi nunc dicet quare caelestia Martis

260

      Arma ferant Salii Mamuriumque canant?

Nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae;

      Nympha, Numae coniunx, ad tua facta ueni.

Vallis Aricinae silua praecinctus opaca

      Est lacus, antiqua religione sacer;

265

Hic latet Hippolytus loris direptus equorum,

      Vnde nemus nullis illud aditur equis.

Licia dependent longas uelantia saepes,

      Et posita est meritae multa tabella deae.

Saepe potens uoti, frontem redimita coronis,

270

      Femina lucentes portat ab Vrbe faces.

Regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces,

      Et perit exemplo postmodo quisque suo.

Defluit incerto lapidosus murmure riuus:

      Saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi.

275

Egeria est quae praebet aquas, dea grata Camenis:

      Illa Numae coniunx consiliumque fuit.

Principio nimium promptos ad bella Quirites

      Molliri placuit iure deumque metu.

Inde datae leges, ne firmior omnia posset,

280

      Coeptaque sunt pure tradita sacra coli.

Exuitur feritas, armisque potentius aequum est,

      Et cum ciue pudet conseruisse manus

Atque aliquis, modo trux, uisa iam uertitur ara

      Vinaque dat tepidis farraque salsa focis.

285

Ecce deum genitor rutilas per nubila flammas

      Spargit, et effusis aethera siccat aquis.

Non alias missi cecidere frequentius ignes:

      Rex pauet et uulgi pectora terror habet.

Cui dea "ne nimium terrere: piabile fulmen

290

      Est" ait "et saeui flectitur ira Iouis.

Sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi

      Tradere, Romani numen utrumque soli.

Nec sine ui tradent: adhibe tu uincula captis";

      Atque ita qua possint edidit arte capi.

295

Lucus Auentino suberat niger ilicis umbra,

      Quo posses uiso dicere "numen inest".

In medio gramen, muscoque adoperta uirenti

      Manabat saxo uena perennis aquae;

Inde fere soli Faunus Picusque bibebant:

300

      Huc uenit et fonti rex Numa mactat ouem,

Plenaque odorati disponit pocula Bacchi,

      Cumque suis antro conditus ipse latet.

Ad solitos ueniunt siluestria numina fontes

      Et releuant multo pectora sicca mero.

305

Vina quies sequitur: gelido Numa prodit ab antro

      Vinclaque sopitas addit in arta manus.

Somnus ut abscessit, pugnando uincula temptant

      Rumpere; pugnantes fortius illa tenent.

Tum Numa: "di nemorum, factis ignoscite nostris

310

      Si scelus ingenio scitis abesse meo,

Quoque modo possit fulmen monstrate piari."

      Sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait:

"Magna petis, nec quae monitu tibi discere nostro

      Fas sit: habent fines numina nostra suos.

315

Di sumus agrestes et qui dominemur in altis

      Montibus; arbitrium est in sua tecta Ioui.

Hunc tu non poteris per te deducere caelo,

      At poteris nostra forsitan usus ope."

Dixerat haec Faunus; par est sententia Pici.

320

      "Deme tamen nobis uincula", Picus ait,

"Iuppiter huc ueniet, ualida perductus ab arte:

      Nubila promissi Styx mihi testis erit."

Emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant,

      Quaque trahant superis sedibus arte Iouem

325

Scire nefas homini. nobis concessa canentur

      Quaeque pio dici uatis ab ore licet.

Eliciunt caelo te, Iuppiter; unde minores

      Nunc quoque te celebrant Eliciumque uocant.

Constat Auentinae tremuisse cacumina siluae,

330

      Terraque subsedit pondere pressa Iouis:

Corda micant regis totoque e corpore sanguis

      Fugit et hirsutae deriguere comae.

Vt rediit animus, "da certa piamina" dixit

      "Fulminis, altorum rexque paterque deum,

335

Si tua contigimus manibus donaria puris,

      Hoc quoque quod petitur si pia lingua rogat."

Adnuit oranti, sed uerum ambage remota

      Abdidit et dubio terruit ore uirum.

"Caede caput" dixit; cui rex "parebimus" inquit;

340

      "Caedenda est hortis eruta cepa meis."

Addidit hic "hominis"; "sumes" ait ille "capillos."

      Postulat hic animam; cui Numa "piscis" ait.

Risit, et "his" inquit "facito mea tela procures,

      O uir colloquio non abigende deum.

345

Sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem

      Cynthius, imperii pignora certa dabo."

Dixit et ingenti tonitru super aethera motum

      Fertur, adorantem destituitque Numam.

Ille redit laetus memoratque Quiritibus acta:

350

      Tarda uenit dictis difficilisque fides.

"At certe credemur" ait "si uerba sequetur

      Exitus: en audi crastina, quisquis ades.

Protulerit terris cum totum Cynthius orbem,

      Iuppiter imperii pignora certa dabit."

355

Discedunt dubii, promissaque tarda uidentur,

      Dependetque fides a ueniente die.

Mollis erat tellus rorata mane pruina:

      Ante sui populus limina regis adest.

Prodit et in solio medius consedit acerno;

360

      Innumeri circa stantque silentque uiri.

Ortus erat summo tantummodo margine Phoebus:

      Sollicitae mentes speque metuque pauent.

Constitit atque caput niueo uelatus amictu

      Iam bene dis notas sustulit ille manus

365

Atque ita "tempus adest promissi muneris" inquit;

      "Pollicitam dictis, Iuppiter, adde fidem."

Dum loquitur, totum iam sol emouerat orbem,

      Et grauis aetherio uenit ab axe fragor.

Ter tonuit sine nube deus, tria fulgura misit.

370

      Credite dicenti: mira sed acta loquor:

A media caelum regione dehiscere coepit:

      Summisere oculos cum duce turba suo.

Ecce leui scutum uersatum leniter aura

      Decidit: a populo clamor ad astra uenit.

375

Tollit humo munus caesa prius ille iuuenca

      Quae dederat nulli colla premenda iugo,

Idque ancile uocat, quod ab omni parte recisum est,

      Quaque notes oculis angulus omnis abest.

Tum, memor imperii sortem consistere in illo,

380

      Consilium multae calliditatis init:

Plura iubet fieri simili caelata figura,

      Error ut ante oculos insidiantis eat.

Mamurius, morum fabraene exactior altis

      Difficile est, illud, dicere, clausit opus.

385

Cui Numa munificus "facti pete praemia" dixit:

      "Si mea nota fides, irrita nulla petes."

Iam dederat Saliis a saltu nomina ducta

      Armaque et ad certos uerba canenda modos;

Tum sic Mamurius: "merces mihi gloria detur,

390

      Nominaque extremo carmine nostra sonent."

Inde sacerdotes operi promissa uetusto

      Praemia persoluunt Mamuriumque uocant.

Nubere siqua uoles, quamuis properabitis ambo,

      Differ; habent paruae commoda magna morae.

395

Arma mouent pugnas, pugna est aliena maritis;

      Condita cum fuerint, aptius omen erit.

His etiam coniunx apicati cincta Dialis

      Lucibus impexas debet habere comas.

Tertia nox de mense suos ubi mouerit ortus

400

      Conditus e geminis Piscibus alter erit.

Nam duo sunt: Austris hic est, Aquilonibus ille

      Proximus; a uento nomen uterque tenet.

Tradidit huic uitem pendentem frondibus ulmi,

      Quae nunc de pueri nomine nomen habet.

405

Dum legit in ramo pictas temerarius uuas

      Decidit: amissum Liber in astra tulit.

Sextus ubi Oceano cliuosum scandit Olympum

      Phoebus et alatis aethera carpit equis,

Quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae,

410

      Gratare, Iliacis turaque pone focis.

Caesaris innumeris, quos maluit ille mereri,

      Accessit titulis pontificalis honor.

Ignibus aeternis aeterni numina praesunt

      Caesaris: imperii pignora iuncta uides.

415

Di ueteris Troiae, dignissima praeda ferenti,

      Qua grauis Aeneas tutus ab hoste fuit,

Ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos

      Numina: cognatum, Vesta, tuere caput.

Quos sancta fouet ille manu, bene uiuitis, ignes:

420

      Viuite inexstincti, flammaque duxque, precor.

Cum croceis rorare genis Tithonia coniunx

      Coeperit et quintae tempora lucis aget,

Siue est Arctophylax, siue est piger ille Bootes,

      Mergetur uisus effugietque tuos.

425

At non effugiet Vindemitor: hoc quoque causam

      Vnde trahat sidus parua docere mora est.

Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum

      Fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis.

Vna nota est Marti Nonis, sacrata quod illis

430

      Templa putant lucos Veiouis ante duos.

Romulus, ut saxo lucum circumdedit alto,

      "Quilibet huc" inquit "confuge; tutus eris."

O quam de tenui Romanus origine creuit,

      Turba uetus quam non inuidiosa fuit!

435

Ne tamen ignaro nouitas tibi nominis obstet,

      Disce quis iste deus, curue uocetur ita.

Iuppiter est iuuenis: iuuenales aspice uultus;

      Aspice deinde manum: fulmina nulla tenet.

Fulmina post ausos caelum affectare Gigantas

440

      Sumpta Ioui: primo tempore inermis erat.

Ignibus Ossa nouis et Pelion altius Ossa

      Arsit et in solida fixus Olympus humo.

Stat quoque capra simul: nymphae pauisse feruntur

      Cretides, infanti lac dedit illa Ioui.

445

Nunc uocor ad nomen: uegrandia farra coloni

      Quae male creuerunt, uescaque parua uocant;

Vis ea si uerbi est, cur non ego Veiouis aedem

      Aedem non magni suspicer esse Iouis?

Iamque ubi caeruleum uariabunt sidera caelum

450

      Suspice: Gorgonei colla uidebis equi.

Creditur hic caesae grauida ceruice Medusae

      Sanguine respersis prosiluisse iubis.

Huic supra nubes et subter sidera lapso

      Caelum pro terra, pro pede pinna fuit;

455

Iamque indignanti noua frena receperat ore

      Cum leuis Aonias ungula fodit aquas.

Nunc fruitur caelo, quod pinnis ante petebat,

      Et nitidus stellis quinque decemque micat.

Protinus aspicies uenienti nocte Coronam

460

      Cnosida: Theseo crimine facta dea est.

Iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum

      Quae dedit ingrato fila legenda uiro;

Sorte tori gaudens "quid flebam rustica?" dixit;

      "Vtiliter nobis perfidus ille fuit."

465

Interea Liber depexos crinibus Indos

      Vicit, et Eoo diues ab orbe redit.

Inter captiuas facie praestante puellas

      Grata nimis Baccho filia regis erat.

Flebat amans coniunx, spatiataque litore curuo

470

      Edidit incultis talia uerba comis:

"En iterum, fluctus, similes audite querellas.

      En iterum lacrimas accipe, harena, meas.

Dicebam, memini, "periure et perfide Theseu!"

      Ille abiit, eadem crimina Bacchus habet.

475

Nunc quoque "nulla uiro" clamabo "femina credat:

      Nomine mutato causa relata mea est.

O utinam mea sors qua primum coeperat isset,

      Iamque ego praesenti tempore nulla forem.

Quid me desertis morituram, Liber, harenis

480

      Seruabas? potui dedoluisse semel.

Bacche leuis leuiorque tuis, quae tempora cingunt,

      Frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas,

Ausus es ante oculos adducta paelice nostros

      Tam bene compositum sollicitare torum?

485

Heu ubi pacta fides? ubi quae iurare solebas?

      Me miseram, quotiens haec ego uerba loquar?

Thesea culpabas fallacemque ipse uocabas:

      Iudicio peccas turpius ipse tuo.

Ne sciat haec quisquam tacitisque doloribus urar,

490

      Ne totiens falli digna fuisse puter.

Praecipue cupiam celari Thesea, ne te

      Consortem culpae gaudeat esse suae.

At, puto, praeposita est fuscae mihi candida paelex!

      Eueniat nostris hostibus ille color.

495

Quid tamen hoc refert? uitio tibi gratior ipso est.

      Quid facis? amplexus inquinat illa tuos.

Bacche, fidem praesta, nec praefer amoribus ullam

      Coniugis: adsueui semper amare uirum.

Ceperunt matrem formosi cornua tauri

500

      Me tua; at hic laudi est, ille pudendus amor.

Ne noceat quod amo: neque enim tibi, Bacche, nocebat

      Quod flammas nobis fassus es ipse tuas.

Nec, quod nos uris, mirum facis: ortus in igne

      Diceris, et patria raptus ab igne manu.

505

Illa ego sum cui tu solitus promittere caelum.

      Ei mihi, pro caelo qualia dona fero!"

Dixerat; audibat iamdudum uerba querentis

      Liber, ut a tergo forte secutus erat.

Occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat,

510

      Et "pariter caeli summa petamus" ait:

"Tu mihi iuncta toro mihi iuncta uocabula sumes,

      Nam tibi mutatae Libera nomen erit,

Sintque tuae tecum faciam monimenta coronae

      Vulcanus Veneri quam dedit, illa tibi."

515

Dicta facit, gemmasque nouem transformat in ignes:

      Aurea per stellas nunc micat illa nouem.

Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes

      Purpureum rapido qui uehit axe diem,

Altera gramineo spectabis Equirria Campo

520

      Quem Tiberis curuis in latus urget aquis;

Qui tamen eiecta si forte tenebitur unda

      Caelius accipiat puluerulentus equos.

Idibus est Annae festum geniale Perennae

      Non procul a ripis, aduena Thybri, tuis.

525

Plebs uenit ac uirides passim disiecta per herbas

      Potat, et accumbit cum pare quisque sua.

Sub Ioue pars durat, pauci tentoria ponunt,

      Sunt quibus e ramis frondea facta casa est;

Pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis,

530

      Desuper extentas imposuere togas.

Sole tamen uinoque calent annosque precantur

      Quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt.

Inuenies illic qui Nestoris ebibat annos,

      Quae sit per calices facta Sibylla suos.

535

Illic et cantant quicquid didicere theatris,

      Et iactant faciles ad sua uerba manus,

Et ducunt posito duras cratere choreas,

      Cultaque diffusis saltat amica comis.

Cum redeunt, titubant et sunt spectacula uulgi,

540

      Et fortunatos obuia turba uocat.

Occurrit nuper (uisa est mihi digna relatu)

      Pompa: senem potum pota trahebat anus.

Quae tamen haec dea sit quoniam rumoribus errat,

      Fabula proposito nulla tegenda meo.

545

Arserat Aeneae Dido miserabilis igne,

      Arserat exstructis in sua fata rogis,

Compositusque cinis, tumulique in marmore carmen

      Hoc breue, quod moriens ipsa reliquit, erat:

"Praebuit Aeneas et causam mortis et ensem:

550

      Ipsa sua Dido concidit usa manu."

Protinus inuadunt Numidae sine uindice regnum,

      Et potitur capta Maurus Iarba domo,

Seque memor spretum "thalamis tamen" inquit "Elissae

      En ego, quem totiens reppulit illa, fruor."

555

Diffugiunt Tyrii quo quemque agit error, ut olim

      Amisso dubiae rege uagantur apes.

Tertia nudandas acceperat area messes,

      Inque cauos ierant tertia musta lacus:

Pellitur Anna domo, lacrimansque sororia linquit

560

      Moenia; germanae iusta dat ante suae.

Mixta bibunt molles lacrimis unguenta fauillae

      Vertice libatas accipiuntque comas,

Terque "uale" dixit, cineres ter ad ora relatos

      Pressit, et est illis uisa subesse soror.

565

Nacta ratem comitesque fugae pede labitur aequo

      Moenia respiciens, dulce sororis opus.

Fertilis est Melite sterili uicina Cosyrae

      Insula, quam Libyci uerberat unda freti.

Hanc petit, hospitio regis confisa uetusto:

570

      Hospes opum diues rex ibi Battus erat.

Qui postquam didicit casus utriusque sororis,

      "Haec" inquit "tellus quantulacumque tua est."

Et tamen hospitii seruasset ad ultima munus;

      Sed timuit magnas Pygmalionis opes.

575

Signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat

      Annus, et exilio terra paranda noua est.

Frater adest belloque petit. rex arma perosus

      "Nos sumus imbelles, tu fuge sospes" ait.

Iussa fugit uentoque ratem committit et undis:

580

      Asperior quouis aequore frater erat.

Est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes

      Paruus ager, Cameren incola turba uocat:

Illuc cursus erat. nec longius abfuit inde

      Quam quantum nouies mittere funda potest:

585

Vela cadunt primo et dubia librantur ab aura:

      "Findite remigio" nauita dixit "aquas";

Dumque parant torto subducere carbasa lino,

      Percutitur rapido puppis adunca Noto,

Inque patens aequor, frustra pugnante magistro,

590

      Fertur, et ex oculis uisa refugit humus.

Adsiliunt fluctus imoque a gurgite pontus

      Vertitur, et canas alueus haurit aquas.

Vincitur ars uento nec iam moderator habenis

      Vtitur, at uotis is quoque poscit opem.

595

Iactatur tumidas exul Phoenissa per undas,

      Vmidaque opposita lumina ueste tegit.

Tum primum Dido felix est dicta sorori

      Et quaecumque aliquam corpore pressit humum.

Ducitur ad Laurens ingenti flamine litus

600

      Puppis, et expositis omnibus hausta perit.

Iam pius Aeneas regno nataque Latini

      Auctus erat, populos miscueratque duos.

Litore dotali solo comitatus Achate

      Secretum nudo dum pede carpit iter,

605

Aspicit errantem, nec credere sustinet Annam

      Esse: quid in Latios illa ueniret agros?

Dum secum Aeneas, "Anna est!" exclamat Achates:

      Ad nomen uultus sustulit illa suos.

Heu, quid agat? fugiat? quos terrae quaerat hiatus?

610

      Ante oculos miserae fata sororis erant.

Sensit, et alloquitur trepidam Cythereius heros

      (Flet tamen admonitu motus, Elissa, tui):

"Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas

      Tellurem fato prosperiore dari,

615

Perque deos comites, hac nuper sede locatos,

      Saepe meas illos increpuisse moras.

Nec timui de morte tamen: metus abfuit iste.

      Ei mihi, credibili fortior illa fuit.

Ne refer: aspexi non illo corpore digna

620

      Vulnera Tartareas ausus adire domos.

At tu, seu ratio te nostris appulit oris

      Siue deus, regni commoda carpe mei.

Multa tibi memores, nil non debemus Elissae:

      Nomine grata tuo, grata sororis eris."

625

Talia dicenti (neque enim spes altera restat)

      Credidit, errores exposuitque suos;

Vtque domum intrauit Tyrios induta paratus,

      Incipit Aeneas (cetera turba tacet):

"Hanc tibi cur tradam, pia causa, Lauinia coniunx,

630

      Est mihi: consumpsi naufragus huius opes.

Orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora:

      Quam precor ut carae more sororis ames."

Omnia promittit falsumque Lauinia uulnus

      Mente premit tacita dissimulatque metus;

635

Donaque cum uideat praeter sua lumina ferri

      Multa, tamen mitti clam quoque multa putat.

Non habet exactum quid agat: furialiter odit,

      Et parat insidias et cupit ulta mori.

Nox erat: ante torum uisa est astare sororis

640

      Squalenti Dido sanguinulenta coma

Et "fuge, ne dubita, maestum fuge" dicere "tectum";

      Sub uerbum querulas impulit aura fores.

Exsilit et uelox humili *super ausa* fenestra

      Se iacit (audacem fecerat ipse timor),

645

Cumque metu rapitur tunica uelata recincta,

      Currit ut auditis territa damma lupis,

Corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis

      Creditur et stagnis occuluisse suis.

Sidonis interea magno clamore per agros

650

      Quaeritur: apparent signa notaeque pedum;

Ventum erat ad ripas: inerant uestigia ripis;

      Sustinuit tacitas conscius amnis aquas.

Ipsa loqui uisa est "placidi sum nympha Numici:

      Amne perenne latens Anna Perenna uocor."

655

Protinus erratis laeti uescuntur in agris

      Et celebrant largo seque diemque mero.

Sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum;

      Pars Themin, Inachiam pars putat esse bouem.

Inuenies qui te nymphen Azanida dicant

660

      Teque Ioui primos, Anna, dedisse cibos.

Haec quoque, quam referam, nostras peruenit ad aures

      Fama, nec a ueri dissidet illa fide.

Plebs uetus et nullis etiam nunc tuta tribunis

      Fugit et in Sacri uertice Montis erat

665

Iam quoque quem secum tulerant defecerat illos

      Victus et humanis usibus apta Ceres.

Orta suburbanis quaedam fuit Anna Bouillis,

      Pauper, sed multae sedulitatis anus

Illa, leui mitra canos incincta capillos,

670

      Fingebat tremula rustica liba manu,

Atque ita per populum fumantia mane solebat

      Diuidere: haec populo copia grata fuit.

Pace domi facta signum posuere Perennae

      Quod sibi defectis illa ferebat opem.

675

Nunc mihi, cur cantent, superest, obscena puellae,

      Dicere; nam coeunt certaque probra canunt.

Nuper erat dea facta: uenit Gradiuus ad Annam,

      Et cum seducta talia uerba facit:

"Mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum;

680

      Pendet ab officio spes mihi magna tuo.

Armifer armiferae correptus amore Mineruae

      Vror, et hoc longo tempore uulnus alo.

Effice, di studio similes coeamus in unum:

      Conueniunt partes hae tibi, comis anus."

685

Dixerat; illa deum promisso ludit inani,

      Et stultam dubia spem trahit usque mora.

Saepius instanti "mandata peregimus" inquit;

      "Euicta est: precibus uix dedit illa manus."

Credit amans thalamosque parat. deducitur illuc

690

      Anna tegens uultus, ut noua nupta, suos.

Oscula sumpturus subito Mars aspicit Annam:

      Nunc pudor elusum, nunc subit ira, deum.

Ridet amatorem carae noua diua Mineruae,

      Nec res hac Veneri gratior ulla fuit.

695

Inde ioci ueteres obscenaque dicta canuntur,

      Et iuuat hanc magno uerba dedisse deo.

Praeteriturus eram gladios in principe fixos,

      Cum sic a castis Vesta locuta focis:

"Ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos;

700

      Sacrilegae telis me petiere manus.

Ipsa uirum rapui simulacraque nuda reliqui:

      Quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit."

Ille quidem caelo positus Iouis atria uidit,

      Et tenet in magno templa dicata foro;

705

At quicumque nefas ausi, prohibente deorum

      Numine, polluerant pontificale caput,

Morte iacent merita: testes estote, Philippi,

      Et quorum sparsis ossibus albet humus.

Hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt

710

      Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem.

Postera cum teneras aurora refecerit herbas,

      Scorpios a prima parte uidendus erit.

Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho:

      Bacche, faue uati, dum tua festa cano.

715

Nec referam Semelen, ad quam nisi fulmina secum

      Iuppiter afferret, *paruus inermis eras*;

Nec, puer ut posses maturo tempore nasci,

      Expletum patrio corpore matris opus.

Sithonas et Scythicos longum narrare triumphos

720

      Et domitas gentes, turifer Inde, tuas.

Tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris,

      Inque tuum furiis acte Lycurge genus.

Ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra

      Dicere; sed non est carminis huius opus.

725

Carminis huius opus causas exponere quare

      Vitisator populos ad sua liba uocet.

Ante tuos ortus arae sine honore fuerunt,

      Liber, et in gelidis herba reperta focis.

Te memorant, Gange totoque Oriente subacto,

730

      Primitias magno seposuisse Ioui:

Cinnama tu primus captiuaque tura dedisti

      Deue triumphato uiscera tosta boue.

Nomine ab auctoris ducunt libamina nomen

      Libaque, quod sanctis pars datur inde focis;

735

Liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem

      Gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.

Ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro

      (Non habet ingratos fabula nostra iocos);

Iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida uentum:

740

      Aeriferae comitum concrepuere manus.

Ecce nouae coeunt uolucres tinnitibus actae,

      Quosque mouent sonitus aera, sequuntur apes;

Colligit errantes et in arbore claudit inani

      Liber, et inuenti praemia mellis habet.

745

Vt satyri leuisque senex tetigere saporem

      Quaerebant flauos per nemus omne fauos.

Audit in exesa stridorem examinis ulmo

      Aspicit et ceras dissimulatque senex;

Vtque piger pandi tergo residebat aselli,

750

      Applicat hunc ulmo corticibusque cauis.

Constitit ipse super ramoso stipite nixus,

      Atque auide trunco condita mella petit:

Milia crabronum coeunt, et uertice nudo

      Spicula defigunt oraque sima notant.

755

Ille cadit praeceps et calce feritur aselli,

      Inclamatque suos auxiliumque rogat.

Concurrunt satyri turgentiaque ora parentis

      Rident: percusso claudicat ille genu.

Ridet et ipse deus, limumque inducere monstrat;

760

      Hic paret monitis et linit ora luto.

Melle pater fruitur, liboque infusa calenti

      Iure repertori splendida mella damus.

Femina cur praesit, non est rationis opertae:

      Femineos thyrso concitat ille choros.

765

Cur anus hoc faciat, quaeris? uinosior aetas

      *haec erat et* grauidae munera uitis amat.

Cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho;

      Hoc quoque cur ita sit, discere nulla mora est.

Nysiadas nymphas puerum quaerente nouerca

770

      Hanc frondem cunis opposuisse ferunt.

Restat ut inueniam quare toga libera detur

      Lucifero pueris, candide Bacche, tuo:

Siue quod ipse puer semper iuuenisque uideris,

      Et media est aetas inter utrumque tibi;

775

Seu quia tu pater es, patres sua pignora, natos,

      Commendant curae numinibusque tuis:

Siue, quod es Liber, uestis quoque libera per te

      Sumitur et uitae liberioris iter:

An quia, cum colerent prisci studiosius agros,

780

      Et faceret patrio rure senator opus,

Et caperet fasces a curuo consul aratro,

      Nec crimen duras esset habere manus,

Rusticus ad ludos populus ueniebat in Vrbem-

      Sed dis, non studiis ille dabatur honor:

785

Luce sua ludos uuae commentor habebat,

      Quos cum taedifera nunc habet ille dea-

Ergo ut tironem celebrare frequentia possit,

      Visa dies dandae non aliena togae?

Mite caput, pater, huc placataque cornua uertas,

790

      Et des ingenio uela secunda meo.

Itur ad Argeos (qui sint, sua pagina dicet)

      Hac, si commemini, praeteritaque die.

Stella Lycaoniam uergit declinis ad Arcton

      Miluus: haec illa nocte uidenda uenit.

795

Quid dederit uolucri, si uis cognoscere, caelum,

      Saturnus regnis a Ioue pulsus erat;

Concitat iratus ualidos Titanas in arma,

      Quaeque fuit fatis debita temptat opem.

Matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus

800

      Parte sui serpens posteriore fuit:

Hunc triplici muro lucis incluserat atris

      Parcarum monitu Styx uiolenta trium.

Viscera qui tauri flammis adolenda dedisset,

      Sors erat aeternos uincere posse deos.

805

Immolat hunc Briareus facta ex adamante securi,

      Et iamiam flammis exta daturus erat:

Iuppiter alitibus rapere imperat: attulit illi

      Miluus, et meritis uenit in astra suis.

Vna dies media est, et fiunt sacra Mineruae,

810

      Nomina quae iunctis quinque diebus habent.

Sanguine prima uacat, nec fas concurrere ferro:

      Causa, quod est illa nata Minerua die.

Altera tresque super rasa celebrantur harena:

      Ensibus exsertis bellica laeta dea est.

815

Pallada nunc pueri teneraeque orate puellae;

      Qui bene placarit Pallada, doctus erit.

Pallade placata lanam mollire puellae

      Discant et plenas exonerare colos.

Illa etiam stantes radio percurrere telas

820

      Erudit et rarum pectine denset opus.

Hanc cole, qui maculas laesis de uestibus aufers:

      Hanc cole, uelleribus quisquis aena paras.

Nec quisquam inuita faciet bene uincula plantae

      Pallade, sit Tychio doctior ille licet:

825

Et licet antiquo manibus collatus Epeo

      Sit prior, irata Pallade mancus erit.

Vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte,

      Munera de uestris pauca referte deae.

Nec uos, turba fere censu fraudata, magistri,

830

      Spernite (discipulos attrahit illa nouos),

Quique moues caelum, tabulamque coloribus uris,

      Quique facis docta mollia saxa manu.

Mille dea est operum: certe dea carminis illa est;

      Si mereor, studiis adsit amica meis.

835

Caelius ex alto qua mons descendit in aequum,

      Hic, ubi non plana est, sed prope plana uia,

Parua licet uideas Captae delubra Mineruae,

      Quae dea natali coepit habere suo.

Nominis in dubio causa est. capitale uocamus

840

      Ingenium sollers: ingeniosa dea est.

An quia de capitis fertur sine matre paterni

      Vertice cum clipeo prosiluisse suo?

An quia perdomitis ad nos captiua Faliscis

      Venit? et hoc signo littera prisca docet.

845

An quod habet legem, capitis quae pendere poenas

      Ex illo iubeat furta recepta loco?

A quacumque trahis ratione uocabula, Pallas,

      Pro ducibus nostris aegida semper habe.

Summa dies e quinque tubas lustrare canoras

850

      Admonet et forti sacrificare deae.

Nunc potes ad solem sublato dicere uultu

      "Hic here Phrixeae uellera pressit ouis."

Seminibus tostis sceleratae fraude nouercae

      Sustulerat nullas, ut solet, herba comas:

855

Mittitur ad tripodas certa qui sorte reportet

      Quam sterili terrae Delphicus edat opem.

Hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles

      Et iuuenis Phrixi funera sorte peti.

Vsque recusantem ciues et tempus et Ino

860

      Compulerunt regem iussa nefanda pati;

Et soror et Phrixus, uelati tempora uittis,

      Stant simul ante aras iunctaque fata gemunt.

Aspicit hos, ut forte pependerat aethere, mater

      Et ferit attonita pectora nuda manu,

865

Inque draconigenam nimbis comitantibus urbem

      Desilit, et natos eripit inde suos;

Vtque fugam capiant, aries nitidissimus auro

      Traditur: ille uehit per freta longa duos.

Dicitur infirma cornu tenuisse sinistra

870

      Femina, cum de se nomina fecit aquae.

Paene simul periit, dum uult succurrere lapsae,

      Frater, et extentas porrigit usque manus.

Flebat, ut amissa gemini consorte pericli,

      Caeruleo iunctam nescius esse deo.

875

Litoribus tactis aries fit sidus; at huius

      Peruenit in Colchas aurea lana domos.

Tres ubi Luciferos ueniens praemiserit Eos,

      Tempora nocturnis aequa diurna feres.

Inde quater pastor saturos ubi clauserit haedos,

880

      Canuerint herbae rore recente quater,

Ianus adorandus cumque hoc Concordia mitis

      Et Romana Salus Araque Pacis erit.

Luna regit menses: huius quoque tempora mensis

      Finit Auentino Luna colenda iugo.