Ouidius fasti 1

Altre sezioni


Tempora cum causis Latium digesta per annum

      Lapsaque sub terras ortaque signa canam.

Excipe pacato, Caesar Germanice, uultu

      Hoc opus et timidae derige nauis iter,

5

Officioque, leuem non auersatus honorem,

      En tibi deuoto numine dexter ades.

Sacra recognosces annalibus eruta priscis

      Et quo sit merito quaeque notata dies.

Inuenies illic et festa domestica uobis;

10

      Saepe tibi pater est, saepe legendus auus,

Quaeque ferunt illi, pictos signantia fastos

      Tu quoque cum Druso praemia fratre feres.

Caesaris arma canant alii: nos Caesaris aras

      Et quoscumque sacris addidit ille dies.

15

Adnue conanti per laudes ire tuorum

      Deque meo pauidos excute corde metus.

Da mihi te placidum, dederis in carmina uires:

      Ingenium uultu statque caditque tuo.

Pagina iudicium docti subitura mouetur

20

      Principis, ut Clario missa legenda deo.

Quae sit enim culti facundia sensimus oris,

      Ciuica pro trepidis cum tulit arma reis.

Scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,

      Ingenii currant flumina quanta tui.

25

Si licet et fas est, uates rege uatis habenas,

      Auspice te felix totus ut annus eat.

Tempora digereret cum conditor Vrbis, in anno

      Constituit menses quinque bis esse suo.

Scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras,

30

      Curaque finitimos uincere maior erat.

Est tamen et ratio, Caesar, quae mouerit illum,

      Erroremque suum quo tueatur habet.

Quod satis est, utero matris dum prodeat infans,

      Hoc anno statuit temporis esse satis;

35

Per totidem menses a funere coniugis uxor

      Sustinet in uidua tristia signa domo.

Haec igitur uidit trabeati cura Quirini,

      Cum rudibus populis annua iura daret.

Martis erat primus mensis, Venerisque secundus;

40

      Haec generis princeps, ipsius ille pater:

Tertius a senibus, iuuenum de nomine quartus,

      Quae sequitur, numero turba notata fuit.

At Numa nec Ianum nec auitas praeterit umbras,

      Mensibus antiquis praeposuitque duos.

45

Ne tamen ignores uariorum iura dierum,

      Non habet officii Lucifer omnis idem.

Ille nefastus erit, per quem tria uerba silentur:

      Fastus erit, per quem lege licebit agi.

Nec toto perstare die sua iura putaris:

50

      Qui iam fastus erit, mane nefastus erat;

Nam simul exta deo data sunt, licet omnia fari,

      Verbaque honoratus libera praetor habet.

Est quoque, quo populum ius est includere saeptis;

      Est quoque, qui nono semper ab orbe redit.

55

Vindicat Ausonias Iunonis cura Kalendas;

      Idibus alba Ioui grandior agna cadit;

Nonarum tutela deo caret. omnibus istis

      (Ne fallare caue) proximus ater erit.

Omen ab euentu est: illis nam Roma diebus

60

      Damna sub auerso tristia Marte tulit.

Haec mihi dicta semel, totis haerentia fastis,

      Ne seriem rerum scindere cogar, erunt.

Ecce tibi faustum, Germanice, nuntiat annum

      Inque meo primum carmine Ianus adest.

65

Iane biceps, anni tacite labentis origo,

      Solus de superis qui tua terga uides,

Dexter ades ducibus, quorum secura labore

      Otia terra ferax, otia pontus habet:

Dexter ades patribusque tuis populoque Quirini.

70

      Et resera nutu candida templa tuo.

Prospera lux oritur: linguis animisque fauete;

      Nunc dicenda bona sunt bona uerba die.

Lite uacent aures, insanaque protinus absint

      Iurgia: differ opus, liuida turba, tuum.

75

Cernis odoratis ut luceat ignibus aether,

      Et sonet accensis spica Cilissa focis?

Flamma nitore suo templorum uerberat aurum,

      Et tremulum summa spargit in aede iubar.

Vestibus intactis Tarpeias itur in arces,

80

      Et populus festo concolor ipse suo est,

Iamque noui praeeunt fasces, noua purpura fulget,

      Et noua conspicuum pondera sentit ebur.

Colla rudes operum praebent ferienda iuuenci,

      Quos aluit campis herba Falisca suis.

85

Iuppiter arce sua totum cum spectet in orbem,

      Nil nisi Romanum quod tueatur habet.

Salue, laeta dies, meliorque reuertere semper,

      A populo rerum digna potente coli.

Quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis?

90

      Nam tibi par nullum Graecia numen habet.

Ede simul causam, cur de caelestibus unus

      Sitque quod a tergo sitque quod ante uides.

Haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis,

      Lucidior uisa est quam fuit ante domus.

95

Tum sacer ancipiti mirandus imagine Ianus

      Bina repens oculis obtulit ora meis.

Extimui sensique metu riguisse capillos,

      Et gelidum subito frigore pectus erat.

Ille tenens baculum dextra clauemque sinistra

100

      Edidit hos nobis ore priore sonos:

"Disce metu posito, uates operose dierum,

      Quod petis, et uoces percipe mente meas.

Me Chaos antiqui (nam sum res prisca) uocabant:

      Aspice quam longi temporis acta canam.

105

Lucidus hic aer et quae tria corpora restant,

      Ignis, aquae, tellus, unus aceruus erat.

Vt semel haec rerum secessit lite suarum

      Inque nouas abiit massa soluta domos,

Flamma petit altum, propior locus aera cepit,

110

      Sederunt medio terra fretumque solo.

Tunc ego, qui fueram globus et sine imagine moles,

      In faciem redii dignaque membra deo.

Nunc quoque, confusae quondam nota parua figurae,

      Ante quod est in me postque uidetur idem.

115

Accipe quaesitae quae causa sit altera formae,

      Hanc simul ut noris officiumque meum.

Quicquid ubique uides, caelum, mare, nubila, terras,

      Omnia sunt nostra clausa patentque manu.

Me penes est unum uasti custodia mundi,

120

      Et ius uertendi cardinis omne meum est.

Cum libuit Pacem placidis emittere tectis,

      Libera perpetuas ambulat illa uias:

Sanguine letifero totus miscebitur orbis,

      Ni teneant rigidae condita Bella serae.

125

Praesideo foribus caeli cum mitibus Horis

      (It, redit officio Iuppiter ipse meo):

Inde uocor Ianus; cui cum Ceriale sacerdos

      Imponit libum farraque mixta sale,

Nomina ridebis: modo namque Patulcius idem

130

      Et modo sacrifico Clusius ore uocor.

Scilicet alterno uoluit rudis illa uetustas

      Nomine diuersas significare uices.

Vis mea narrata est; causam nunc disce figurae:

      Iam tamen hanc aliqua tu quoque parte uides.

135

Omnis habet geminas, hinc atque hinc, ianua frontes,

      E quibus haec populum spectat, at illa Larem,

Vtque sedens primi uester prope limina tecti

      Ianitor egressus introitusque uidet,

Sic ego perspicio caelestis ianitor aulae

140

      Eoas partes Hesperiasque simul.

Ora uides Hecates in tres uertentia partes,

      Seruet ut in ternas compita secta uias:

Et mihi, ne flexu ceruicis tempora perdam,

      Cernere non moto corpore bina licet."

145

Dixerat: et uultu, si plura requirere uellem,

      Difficilem mihi se non fore pactus erat?

Sumpsi animum, gratesque deo non territus egi,

      Verbaque sum spectans plura locutus humum:

"Dic, age, frigoribus quare nouus incipit annus,

150

      Qui melius per uer incipiendus erat?

Omnia tunc florent, tunc est noua temporis aetas,

      Et noua de grauido palmite gemma tumet,

Et modo formatis operitur frondibus arbor,

      Prodit et in summum seminis herba solum,

155

Et tepidum uolucres concentibus aera mulcent,

      Ludit et in pratis luxuriatque pecus

Tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo

      Et luteum celsa sub trabe figit opus:

Tum patitur cultus ager et renouatur aratro

160

      Haec anni nouitas iure uocanda fuit."

Quaesieram multis; non multis ille moratus

      Contulit in uersus sic sua uerba duos:

"Bruma noui prima est ueterisque nouissima solis:

      Principium capiunt Phoebus et annus idem."

165

Post ea mirabar cur non sine litibus esset

      Prima dies. "causam percipe" Ianus ait.

"Tempora commisi nascentia rebus agendis,

      Totus ab auspicio ne foret annus iners.

Quisque suas artes ob idem delibat agendo,

170

      Nec plus quam solitum testificatur opus."

Mox ego, "cur, quamuis aliorum numina placem

      Iane, tibi primum tura merumque fero?"

"Vt possis aditum per me, qui limina seruo,

      Ad quoscumque uoles" inquit "habere deos."

175

"At cur laeta tuis dicuntur uerba Kalendis

      Et damus alternas accipimusque preces?"

Tum deus incumbens baculo, quod dextra gerebat,

      "Omina principiis" inquit "inesse solent.

Ad primam uocem timidas aduertitis aures,

180

      Et uisam primum consulit augur auem.

Templa patent auresque deum, nec lingua caducas

      Concipit ulla preces, dictaque pondus habent."

Desierat Ianus nec longa silentia feci,

      Sed tetigi uerbis ultima uerba meis.

185

"Quid uult palma sibi rugosaque carica" dixi

      "Et data sub niueo candida mella cado?"

"Omen" ait "causa est, ut res sapor ille sequatur

      Et peragat coeptum dulcis ut annus iter."

"Dulcia cur dentur uideo: stipis adice causam,

190

      Pars mihi de festo ne labet ulla tuo."

Risit, et "o quam te fallunt tua saecula" dixit,

      "Qui stipe mel sumpta dulcius esse putas!

Vix ego Saturno quemquam regnante uidebam

      Cuius non animo dulcia lucra forent.

195

Tempore creuit amor, qui nunc est summus, habendi

      Vix ultra quo iam progrediatur habet

Pluris opes nunc sunt quam prisci temporis annis,

      Dum populus pauper, dum noua Roma fuit,

Dum casa Martigenam capiebat parua Quirinum,

200

      Et dabat exiguum fluminis ulua torum.

Iuppiter angusta uix totus stabat in aede,

      Inque Iouis dextra fictile fulmen erat

Frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis,

      Pascebatque suas ipse senator oues:

205

Nec pudor in stipula placidam cepisse quietem

      Et fenum capiti supposuisse fuit.

Iura dabat populis posito modo praetor aratro,

      Et leuis argenti lammina crimen erat

At postquam fortuna loci caput extulit huius

210

      Et tetigit summo uertice Roma deos,

Creuerunt et opes et opum furiosa cupido,

      Et, cum possideant plurima, plura petunt.

Quaerere ut absumant, absumpta requirere certant,

      Atque ipsae uitiis sunt alimenta uices:

215

Sic quibus intumuit suffusa uenter ab unda,

      Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.

In pretio pretium nunc est: dat census honores,

      Census amicitias; pauper ubique iacet.

Tu tamen auspicium si sit stipis utile quaeris,

220

      Curque iuuent nostras aera uetusta manus,

Aera dabant olim: melius nunc omen in auro est,

      Victaque concessit prisca moneta nouae.

Nos quoque templa iuuant, quamuis antiqua probemus,

      Aurea: maiestas conuenit ipsa deo

225

Laudamus ueteres, sed nostris utimur annis:

      Mos tamen est aeque dignus uterque coli."

Finierat monitus. placidis ita rursus, ut ante,

      Clauigerum uerbis alloquor ipse deum:

"Multa quidem didici: sed cur naualis in aere

230

      Altera signata est, altera forma biceps?"

"Noscere me duplici posses ut imagine" dixit,

      "Ni uetus ipsa dies extenuasset opus.

Causa ratis superest: Tuscum rate uenit ad amnem

      Ante pererrato falcifer orbe deus.

235

Hac ego Saturnum memini tellure receptum

      (Caelitibus regnis a Ioue pulsus erat).

Inde diu genti mansit Saturnia nomen;

      Dicta quoque est Latium terra latente deo.

At bona posteritas puppem formauit in aere,

240

      Hospitis aduentum testificata dei.

Ipse solum colui, cuius placidissima laeuum

      Radit harenosi Thybridis unda latus.

Hic, ubi nunc Roma est, incaedua silua uirebat,

      Tantaque res paucis pascua bubus erat.

245

Arx mea collis erat, quem uulgo nomine nostro

      Nuncupat haec aetas Ianiculumque uocat.

Tunc ego regnabam, patiens cum terra deorum

      Esset, et humanis numina mixta locis.

Nondum Iustitiam facinus mortale fugarat

250

      (Vltima de superis illa reliquit humum),

Proque metu populum sine ui pudor ipse regebat;

      Nullus erat iustis reddere iura labor.

Nil mihi cum bello: pacem postesque tuebar,

      Et", clauem ostendens, "haec" ait "arma gero."

255

Presserat ora deus. tunc sic ego nostra resolui,

      Voce mea uoces eliciente dei:

"Cum tot sint iani, cur stas sacratus in uno,

      Hic ubi iuncta foris templa duobus habes?"

Ille, manu mulcens propexam ad pectora barbam,

260

      Protinus Oebalii rettulit arma Tati,

Vtque leuis custos, armillis capta, Sabinos

      Ad summae tacitos duxerit arcis iter

"Inde, uelut nunc est, per quem descenditis", inquit

      "Arduus in ualles per fora cliuus erat

265

Et iam contigerat portam, Saturnia cuius

      Dempserat oppositas inuidiosa seras;

Cum tanto ueritus committere numine pugnam,

      Ipse meae moui callidus artis opus,

Oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi,

270

      Sumque repentinas eiaculatus aquas.

Ante tamen madidis subieci sulpura uenis,

      Clauderet ut Tatio feruidus umor iter.

Cuius ut utilitas pulsis percepta Sabinis,

      Quae fuerat, tuto reddita forma loco est;

275

Ara mihi posita est paruo coniuncta sacello:

      Haec adolet flammis cum strue farra suis."

"At cur pace lates, motisque recluderis armis?"

      Nec mora, quaesiti reddita causa mihi est:

"Vt populo reditus pateant ad bella profecto,

280

      Tota patet dempta ianua nostra sera.

Pace fores obdo, ne qua discedere possit;

      Caesareoque diu numine clausus ero."

Dixit, et attollens oculos diuersa uidentes

      Aspexit toto quicquid in orbe fuit:

285

Pax erat, et uestri, Germanice, causa triumphi,

      Tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas.

Iane, fac aeternos pacem pacisque ministros,

      Neue suum praesta deserat auctor opus.

Quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis,

290

      Sacrauere patres hac duo templa die.

Accepit Phoebo nymphaque (Coronide natum

      Insula, diuidua quam premit amnis aqua.

Iuppiter in parte est: cepit locus unus utrumque

      Iunctaque sunt magno templa nepotis auo.

295

Quid uetat et stellas, ut quaeque oriturque caditque,

      Dicere? promissi pars sit et ista mei.

Felices animae, quibus haec cognoscere primis

      Inque domos superas scandere cura fuit!

Credibile est illos pariter uitiisque locisque

300

      Altius humanis exseruisse caput

Non Venus et uinum sublimia pectora fregit

      Officiumque fori militiaeue labor;

Nec leuis ambitio perfusaque gloria fuco

      Magnarumque fames sollicitauit opum

305

Admouere oculis distantia sidera mentis

      Aetheraque ingenio supposuere suo.

Sic petitur caelum, non ut ferat Ossan Olympus

      Summaque Peliacus sidera tangat apex.

Nos quoque sub ducibus caelum metabimur illis,

310

      Ponemusque suos ad uaga signa dies.

Ergo ubi nox aderit uenturis tertia nonis,

      Sparsaque caelesti rore madebit humus,

Octipedis frustra quaerentur bracchia Cancri:

      Praeceps occiduas ille subibit aquas.

315

Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris

      Signa dabunt imbres exoriente Lyra.

Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis,

      Ianus Agonali luce piandus erit.

Nominis esse potest succinctus causa minister,

320

      Hostia caelitibus quo feriente cadit,

Qui calido strictos tincturus sanguine cultros

      Semper agatne rogat nec nisi iussus agit.

Pars, quia non ueniant pecudes, sed agantur, ab actu

      Nomen Agonalem credit habere diem.

325

Pars putat hoc festum priscis Agnalia dictum,

      Vna sit ut proprio littera dempta loco.

An, quia praeuisos in aqua timet hostia cultros,

      A pecoris lux est ipsa notata metu?

Fas etiam fieri solitis aetate priorum

330

      Nomina de ludis Graeca tulisse diem.

Et pecus antiquus dicebat agonia sermo;

      Veraque iudicio est ultima causa meo.

Vtque ea non certa est, ita rex placare sacrorum

      Numina lanigerae coniuge debet ouis.

335

Victima quae dextra cecidit uictrice uocatur;

      Hostibus a domitis hostia nomen habet.

Ante, deos homini quod conciliare ualeret,

      Far erat et puri lucida mica salis.

Nondum pertulerat lacrimatas cortice murras

340

      Acta per aequoreas hospita nauis aquas,

Tura nec Euphrates nec miserat India costum,

      Nec fuerant rubri cognita fila croci.

Ara dabat fumos herbis contenta Sabinis.

      Et non exiguo laurus adusta sono;

345

Siquis erat factis prati de flore coronis

      Qui posset uiolas addere, diues erat.

Hic, qui nunc aperit percussi uiscera tauri,

      In sacris nullum culter habebat opus.

Prima Ceres auidae gauisa est sanguine porcae,

350

      Vlta suas merita caede nocentis opes:

Nam sata uere nouo teneris lactentia sucis

      Eruta saetigerae comperit ore suis.

Sus dederat poenas: exemplo territus huius

      Palmite debueras abstinuisse, caper.

355

Quem spectans aliquis dentes in uite prementem,

      Talia non tacito dicta dolore dedit:

"Rode, caper, uitem: tamen hinc, cum stabis ad aram,

      In tua quod spargi cornua possit erit."

Verba fides sequitur: noxae tibi deditus hostis

360

      Spargitur affuso cornua, Bacche, mero.

Culpa sui nocuit, nocuit quoque culpa capellae:

      Quid bos, quid placidae commeruistis oues?

Flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas

      Viderat inceptos destituisse fauos:

365

Caerula quem genetrix aegre solata dolentem

      Addidit haec dictis ultima uerba suis:

"Siste, puer, lacrimas: Proteus tua damna leuabit

      Quoque modo repares quae periere dabit.

Decipiat ne te uersis tamen ille figuris,

370

      Impediant geminas uincula firma manus."

Peruenit ad uatem iuuenis, resolutaque somno

      Alligat aequorei bracchia capta senis.

Ille sua faciem transformis adulterat arte;

      Mox domitus uinclis in sua membra redit,

375

Oraque caerulea tollens rorantia barba

      "Qua" dixit "repares arte requiris apes?

Obrue mactati corpus tellure iuuenci:

      Quod petis a nobis, obrutus ille dabit."

Iussa facit pastor; feruent examina putri

380

      De boue: mille animas una necata dedit.

Poscit ouem fatum: uerbenas improba carpsit,

      Quas pia dis ruris ferre solebat anus.

Quid tuti superest, animam cum ponat in aris

      Lanigerumque pecus ruricolaeque boues?

385

Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum,

      Ne detur celeri uictima tarda deo.

Quod semel est geminae pro uirgine caesa Dianae,

      Nunc quoque pro nulla uirgine cerua cadit.

Exta canum uidi Triuiae libare Sapaeos

390

      Et quicumque tuas accolit, Haeme, niues.

Caeditur et rigido custodi ruris asellus;

      Causa pudenda quidem, sed tamen apta deo.

Festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi,

      Tertia quae solito tempore bruma refert.

395

Di quoque cultores in idem uenere Lyaei

      Et quicumque iocis non alienus erat,

Panes et in Venerem Satyrorum prona iuuentus

      Quaeque colunt amnes solaque rura deae.

Venerat et senior pando Silenus asello,

400

      Quique ruber pauidas inguine terret aues.

Dulcia qui dignum nemus in conuiuia nacti

      Gramine uestitis accubuere toris:

Vina dabat Liber, tulerat sibi quisque coronam,

      Miscendas parce riuus agebat aquas.

405

Naides effusis aliae sine pectinis usu,

      Pars aderant positis arte manuque comis;

Illa super suras tunicam collecta ministrat,

      Altera dissuto pectus aperta sinu;

Exserit haec umerum, uestes trahit illa per herbas

410

      Impediunt teneros uincula nulla pedes.

Hinc aliae Satyris incendia mitia praebent,

      Pars tibi, qui pinu tempora nexa geris:

Te quoque, inexstinctae Silene libidinis, urunt:

      Nequitia est quae te non sinit esse senem.

415

At ruber, hortorum decus et tutela, Priapus

      Omnibus ex illis Lotide captus erat:

Hanc cupit, hanc optat, sola suspirat in illa,

      Signaque dat nutu sollicitatque notis.

Fastus inest pulchris sequiturque superbia formam:

420

      Irrisum uultu despicit illa suo.

Nox erat, et uino somnum faciente iacebant

      Corpora diuersis uicta sopore locis;

Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis,

      Sicut erat lusu fessa, quieuit humo.

425

Surgit amans animamque tenens uestigia furtim

      Suspenso digitis fert taciturna gradu.

Vt tetigit niueae secreta cubilia nymphae,

      Ipsa sui flatus ne sonet aura cauet;

Et iam finitima corpus librabat in herba:

430

      Illa tamen multi plena soporis erat.

Gaudet et a pedibus tracto uelamine uota

      Ad sua felici coeperat ire uia.

Ecce rudens rauco Sileni uector asellus

      Intempestiuos edidit ore sonos.

435

Territa consurgit nymphe, manibusque Priapum

      Reicit, et fugiens concitat omne nemus.

At deus, obscena nimium quoque parte paratus,

      Omnibus ad lunae lumina risus erat.

Morte dedit poenas auctor clamoris; et haec est

440

      Hellespontiaco uictima grata deo.

Intactae fueratis aues, solacia ruris,

      Adsuetum siluis innocuumque genus,

Quae facitis nidos et plumis oua fouetis,

      Et facili dulces editis ore modos;

445

Sed nihil ista iuuant, quia linguae crimen habetis,

      Dique putant mentes uos aperire suas.

(Nec tamen hoc falsum: nam, dis ut proxima quaeque,

      Nunc pinna ueras, nunc datis ore notas.)

Tuta diu uolucrum proles tum denique caesa est,

450

      Iuueruntque deos indicis exta sui.

Ergo saepe suo coniunx abducta marito

      Vritur Idaliis alba columba focis.

Nec defensa iuuant Capitolia, quo minus anser

      Det iecur in lances, Inachioti, tuas.

455

Nocte deae Nocti cristatus caeditur ales,

      Quod tepidum uigili prouocet ore diem.

Interea Delphin clarum super aequora sidus

      Tollitur et patriis exserit ora uadis.

Postera lux hiemem medio discrimine signat,

460

      Aequaque praeteritae quae superabit erit.

Proxima prospiciet Tithono nupta relicto

      Arcadiae sacrum pontificale deae.

Te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit,

      Hic ubi Virginea Campus obitur aqua.

465

Vnde petam causas horum moremque sacrorum?

      Deriget in medio quis mea uela freto?

Ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum

      Propositoque faue, ne tuus erret honor.

Orta prior luna, de se si creditur ipsi

470

      A magno tellus Arcade nomen habet.

Hinc fuit Euander, qui, quamquam clarus utroque,

      Nobilior sacrae sanguine matris erat

Quae, simul aetherios animo conceperat ignes,

      Ore dabat uero carmina plena dei.

475

Dixerat haec nato motus instare sibique,

      Multaque praeterea tempore nacta fidem.

Nam iuuenis nimium uera cum matre fugatus

      Deserit Arcadiam Parrhasiumque larem.

Cui genetrix flenti "fortuna uiriliter" inquit

480

      "(Siste, precor, lacrimas) ista ferenda tibi est.

Sic erat in fatis, nec te tua culpa fugauit

      Sed deus: offenso pulsus es urbe deo.

Non meriti poenam pateris, sed numinis iram:

      Est aliquid magnis crimen abesse malis.

485

Conscia mens ut cuique sua est, ita concipit intra

      Pectora pro facto spemque metumque suo.

Nec tamen ut primus maere mala talia passus:

      Obruit ingentes ista procella uiros.

Passus idem est Tyriis qui quondam pulsus ab oris

490

      Cadmus in Aonia constitit exul humo;

Passus idem Tydeus et idem Pagasaeus Iason,

      Et quos praeterea longa referre mora est.

Omne solum forti patria est, ut piscibus aequor,

      Vt uolucri uacuo quicquid in orbe patet.

495

Nec fera tempestas toto tamen horret in anno:

      Et tibi, crede mihi, tempora ueris erunt."

Vocibus Euander firmata mente parentis

      Naue secat fluctus Hesperiamque tenet.

Iamque ratem doctae monitu Carmentis in amnem

500

      Egerat et Tuscis obuius ibat aquis:

Fluminis illa latus, cui sunt uada iuncta Tarenti,

      Aspicit et sparsas per loca sola casas;

Vtque erat, immissis puppem stetit ante capillis,

      Continuitque manum torua regentis iter,

505

Et procul in dextram tendens sua bracchia ripam

      Pinea non sano ter pede texta ferit,

Neue daret saltum properans insistere terrae

      Vix est Euandri uixque retenta manu;

"Di"que "petitorum" dixit "saluete locorum,

510

      Tuque, nouos caelo terra datura deos,

Fluminaque et fontes, quibus utitur hospita tellus,

      Et nemorum siluae Naiadumque chori,

Este bonis auibus uisi natoque mihique,

      Ripaque felici tacta sit ista pede.

515

Fallor, an hi fient ingentia moenia colles,

      Iuraque ab hac terra cetera terra petet?

Montibus his olim totus promittitur orbis.

      Quis tantum fati credat habere locum?

Et iam Dardaniae tangent haec litora pinus:

520

      Hic quoque causa noui femina Martis erit.

Care nepos Palla, funesta quid induis arma?

      Indue: non humili uindice caesus eris.

Victa tamen uinces euersaque, Troia, resurges:

      Obruit hostiles ista ruina domos.

525

Vrite uictrices Neptunia Pergama flammae:

      Num minus hic toto est altior orbe cinis?

Iam pius Aeneas sacra et, sacra altera, patrem

      Afferet: Iliacos accipe, Vesta, deos.

Tempus erit cum uos orbemque tuebitur idem,

530

      Et fient ipso sacra colente deo,

Et penes Augustos patriae tutela manebit:

      Hanc fas imperii frena tenere domum.

Inde nepos natusque dei, licet ipse recuset,

      Pondera caelesti mente paterna feret

535

Vtque ego perpetuis olim sacrabor in aris,

      Sic Augusta nouum Iulia numen erit."

Talibus ut dictis nostros descendit in annos,

      Substitit in medio praescia lingua sono.

Puppibus egressus Latia stetit exul in herba:

540

      Felix, exilium cui locus ille fuit!

Nec mora longa fuit: stabant noua tecta, nec alter

      Montibus Ausoniis Arcade maior erat.

Ecce boues illuc Erytheidas applicat heros

      Emensus longi clauiger orbis iter,

545

Dumque huic hospitium domus est Tegeaea, uagantur

      Incustoditae lata per arua boues.

Mane erat: excussus somno Tirynthius actor

      De numero tauros sentit abesse duos.

Nulla uidet quaerens taciti uestigia furti:

550

      Traxerat auersos Cacus in antra ferox

Cacus, Auentinae timor atque infamia siluae,

      Non leue finitimis hospitibusque malum.

Dira uiro facies, uires pro corpore, corpus

      Grande (pater monstri Mulciber huius erat),

555

Proque domo longis spelunca recessibus ingens,

      Abdita, uix ipsis inuenienda feris;

Ora super postes affixaque bracchia pendent

      Squalidaque humanis ossibus albet humus.

Seruata male parte boum Ioue natus abibat:

560

      Mugitum rauco furta dedere sono.

"Accipio reuocamen" ait, uocemque secutus

      Impia per siluas ultor ad antra uenit.

Ille aditum fracti praestruxerat obice montis;

      Vix iuga mouissent quinque bis illud opus.

565

Nititur hic umeris (caelum quoque sederat illis),

      Et uastum motu collabefactat onus.

Quod simul euersum est, fragor aethera terruit ipsum,

      Ictaque subsedit pondere molis humus.

Prima mouet Cacus collata proelia dextra

570

      Remque ferox saxis stipitibusque gerit.

Quis ubi nil agitur, patrias male fortis ad artes

      Confugit, et flammas ore sonante uomit;

Quas quotiens proflat, spirare Typhoea credas

      Et rapidum Aetnaeo fulgur ab igne iaci.

575

Occupat Alcides, adductaque claua trinodis

      Ter quater aduerso sedit in ore uiri.

Ille cadit mixtosque uomit cum sanguine fumos

      Et lato moriens pectore plangit humum.

Immolat ex illis taurum tibi, Iuppiter, unum

580

      Victor et Euandrum ruricolasque uocat,

Constituitque sibi, quae Maxima dicitur, aram,

      Hic ubi pars Vrbis de boue nomen habet.

Nec tacet Euandri mater prope tempus adesse

      Hercule quo tellus sit satis usa suo.

585

At felix uates, ut dis gratissima uixit,

      Possidet hunc Iani sic dea mense diem.

Idibus in magni castus Iouis aede sacerdos

      Semimaris flammis uiscera libat ouis;

Redditaque est omnis populo prouincia nostro

590

      Et tuus Augusto nomine dictus auus.

Perlege dispositas generosa per atria ceras:

      Contigerunt nulli nomina tanta uiro.

Africa uictorem de se uocat, alter Isauras

      Aut Cretum domitas testificatur opes

595

Hunc Numidae faciunt, illum Messana superbum:

      Ille Numantina traxit ab urbe notam:

Et mortem et nomen Druso Germania fecit;

      Me miserum, uirtus quam breuis illa fuit!

Si petat a uictis, tot sumet nomina Caesar

600

      Quot numero gentes maximus orbis habet.

Ex uno quidam celebres aut torquis adempti

      Aut corui titulos auxiliaris habent.

Magne, tuum nomen rerum est mensura tuarum:

      Sed qui te uicit nomine maior erat.

605

Nec gradus est supra Fabios cognominis ullus:

      Illa domus meritis Maxima dicta suis.

Sed tamen humanis celebrantur honoribus omnes,

      Hic socium summo cum Ioue nomen habet.

Sancta uocant augusta patres, augusta uocantur

610

      Templa sacerdotum rite dicata manu:

Huius et augurium dependet origine uerbi

      Et quodcumque sua Iuppiter auget ope.

Augeat imperium nostri ducis, augeat annos

      Protegat et uestras querna corona fores:

615

Auspicibusque deis tanti cognominis heres

      Omine suscipiat, quo pater, orbis onus.

Respiciet Titan actas ubi tertius Idus

      Fient Parrhasiae sacra relata deae.

Nam prius Ausonias matres carpenta uehebant

620

      (Haec quoque ab Euandri dicta parente reor);

Mox honor eripitur, matronaque destinat omnis

      Ingratos nulla prole nouare uiros,

Neue daret partus, ictu temeraria caeco

      Visceribus crescens excutiebat onus.

625

Corripuisse patres ausas immitia nuptas,

      Ius tamen exemptum restituisse ferunt,

Binaque nunc pariter Tegeaeae sacra parenti

      Pro pueris fieri uirginibusque iubent.

Scortea non illi fas est inferre sacello,

630

      Ne uiolent puros exanimata focos.

Siquis amas ueteres ritus, adsiste precanti;

      Nomina percipies non tibi nota prius.

Porrima placatur Postuertaque, siue sorores,

      Siue fugae comites, Maenali diua, tuae:

635

Altera quod porro fuerat cecinisse putatur,

      Altera uenturum postmodo quicquid erat.

Candida, te niueo posuit lux proxima templo,

      Qua fert sublimes alta Moneta gradus,

Nunc bene prospiciens Latiam Concordia turbam.

640

      *nunc* te sacratae constituere manus.

Furius antiquam populi superator Etrusci,

      Vouerat et uoti soluerat ille fidem.

Causa, quod a patribus sumptis secesserat armis

      Vulgus, et ipsa suas Roma timebat opes.

645

Causa recens melior: passos Germania crines

      Porrigit auspiciis, dux uenerande, tuis.

Inde triumphatae libasti munera gentis

      Templaque fecisti, quam colis ipse, deae.

Hanc tua constituit genetrix et rebus et ara,

650

      Sola toro magni digna reperta Iouis.

Haec ubi transierint, Capricorno, Phoebe, relicto

      Per iuuenis curres signa regentis aquam.

Septimus hinc Oriens cum se demiserit undis,

      Fulgebit toto iam Lyra nulla polo.

655

Sidere ab hoc ignis uenienti nocte, Leonis

      Qui micat in medio pectore, mersus erit.

Ter quater euolui signantes tempora fastos,

      Nec Sementiua est ulla reperta dies;

Cum mihi (sensit enim) "lux haec indicitur" inquit

660

      Musa, "quid a fastis non stata sacra petis?

Vtque dies incerta sacri, sic tempora certa

      Seminibus iactis est ubi fetus ager."

State coronati plenum ad praesepe, iuuenci:

      Cum tepido uestrum uere redibit opus.

665

Rusticus emeritum palo suspendat aratrum:

      Omne reformidat frigore uulnus humus.

Vilice, da requiem terrae semente peracta;

      Da requiem, terram qui coluere, uiris.

Pagus agat festum: pagum lustrate, coloni,

670

      Et date paganis annua liba focis.

Placentur frugum matres, Tellusque Ceresque,

      Farre suo grauidae uisceribusque suis:

Officium commune Ceres et Terra tuentur;

      Haec praebet causam frugibus, illa locum.

675

Consortes operis, per quas correcta uetustas

      Quernaque glans uicta est utiliore cibo,

Frugibus immensis auidos satiate colonos,

      Vt capiant cultus praemia digna sui.

Vos date perpetuos teneris sementibus auctus,

680

      Nec noua per gelidas herba sit usta niues.

Cum serimus, caelum uentis aperite serenis;

      Cum latet, aetheria spargite semen aqua.

Neue graues cultis Cerialia rura cauete

      Agmine laesuro depopulentur aues.

685

Vos quoque, formicae, subiectis parcite granis:

      Post messem praedae copia maior erit.

Interea crescat scabrae robiginis expers

      Nec uitio caeli palleat ulla seges,

Et neque deficiat macie nec pinguior aequo

690

      Diuitiis pereat luxuriosa suis;

Et careant loliis oculos uitiantibus agri,

      Nec sterilis culto surgat auena solo;

Triticeos fetus passuraque farra bis ignem

      Hordeaque ingenti fenore reddat ager.

695

Haec ego pro uobis, haec uos optate coloni,

      Efficiatque ratas utraque diua preces.

Bella diu tenuere uiros: erat aptior ensis

      Vomere, cedebat taurus arator equo;

Sarcula cessabant, uersique in pila ligones,

700

      Factaque de rastri pondere cassis erat.

Gratia dis domuique tuae: religata catenis

      Iampridem uestro sub pede Bella iacent.

Sub iuga bos ueniat, sub terras semen aratas:

      Pax Cererem nutrit, Pacis alumna Ceres.

705

At quae uenturas praecedit sexta Kalendas,

      Hac sunt Ledaeis templa dicata deis:

Fratribus illa deis fratres de gente deorum

      Circa Iuturnae composuere lacus.

Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram:

710

      Haec erit a mensis fine secunda dies.

Frondibus Actiacis comptos redimita capillos,

      Pax, ades et toto mitis in orbe mane.

Dum desint hostes, desit quoque causa triumphi:

      Tu ducibus bello gloria maior eris.

715

Sola gerat miles, quibus arma coerceat, arma,

      Canteturque fera nil nisi pompa tuba.

Horreat Aeneadas et primus et ultimus orbis:

      Siqua parum Romam terra timebat, amet.

Tura, sacerdotes, Pacalibus addite flammis,

720

      Albaque perfusa uictima fronte cadat;

Vtque domus, quae praestat eam, cum pace perennet

      Ad pia propensos uota rogate deos.

Sed iam prima mei pars est exacta laboris,

      Cumque suo finem mense libellus habet.