Ouidius metamorphoses 15

Testo base di riferimento: W. S. Anderson, 1998²

Cura dell'edizione digitale: M. Panico, 2009

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano, 2009

Altre sezioni


Quaeritur interea, quis tantae pondera molis

Sustineat tantoque queat succedere regi;

Destinat imperio clarum praenuntia ueri

Fama Numam. non ille satis cognosse Sabinae

5

Gentis habet ritus: animo maiora capaci

Concipit et, quae sit rerum natura, requirit.

Huius amor curae patria Curibusque relictis

Fecit, ut Herculei penetraret ad hospitis urbem;

Graia quis Italicis auctor posuisset in oris

10

Moenia, quaerenti sic e senioribus unus

Rettulit indigenis ueteris non inscius aeui:

"Diues ab Oceano bubus Ioue natus Hiberis

Litora felici tenuisse Lacinia cursu

Fertur et armento teneras errante per herbas

15

Ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis

Intrasse et requie longum releuasse laborem

Atque ita discedens, "aeuo" dixisse "nepotum

Hic locus urbis erit", promissaque uera fuerunt.

Nam fuit Argolico generatus Alemone quidam

20

Myscelos, illius dis acceptissimus aeui.

Hunc super incumbens pressum grauitate soporis

Clauiger adloquitur: "lapidosas Aesaris undas,

I, pete diuersi; patrias, age, desere sedes!"

Et, nisi paruerit, multa ac metuenda minatur.

25

Post ea discedunt pariter somnusque deusque;

Surgit Alemonides tacitaque recentia mente

Visa refert, pugnatque diu sententia secum:

Numen abire iubet, prohibent discedere leges

Poenaque mors posita est patriam mutare uolenti.

30

Candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol,

Et caput extulerat densissima sidereum Nox:

Visus adesse idem deus est eademque monere

Et, nisi paruerit, plura et grauiora minari.

Pertimuit patriumque simul transferre parabat

35

In sedes penetrale nouas: fit murmur in urbe,

Spretarumque agitur legum reus; utque peracta est

Causa prior crimenque patet sine teste probatum,

Squalidus ad superos tollens reus ora manusque

"O cuius caelum bis sex fecere labores,

40

Fer, precor" inquit "opem! nam tu mihi criminis auctor."

Mos erat antiquus niueis atrisque lapillis,

His damnare reos, illis absoluere culpam;

Tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis

Calculus inmitem demittitur ater in urnam.

45

Quae simul effudit numerandos uersa lapillos,

Omnibus e nigro color est mutatus in album,

Candidaque Herculeo sententia numine facta

Soluit Alemoniden; grates agit ille parenti

Amphitryoniadae uentisque fauentibus aequor

50

Nauigat Ionium, Lacedaemoniumque Tarentum

Praeterit et Sybarin Sallentinumque Neretum

Thurinosque sinus Nemesenque et Iapygis arua;

Vixque pererratis, quae spectant litora, terris

Inuenit Aesarei fatalia fluminis ora

55

Nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis

Ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra

Condidit et nomen tumulati traxit in urbem".

Talia constabat certa primordia fama

Esse loci positaeque Italis in finibus urbis.

60

Vir fuit hic ortu Samius; sed fugerat una

Et Samon et dominos odioque tyrannidis exul

Sponte erat; isque licet caeli regione remotus

Mente deos adiit et, quae natura negabat

Visibus humanis, oculis ea pectoris hausit.

65

Cumque animo et uigili perspexerat omnia cura,

In medium discenda dabat coetusque silentum

Dictaque mirantum magni primordia mundi

Et rerum causas et, quid natura, docebat,

Quid deus, unde niues, quae fulminis esset origo,

70

Iuppiter an uenti discussa nube tonarent,

Quid quateret terras, qua sidera lege mearent,

Et quodcumque latet; primusque animalia mensis

Arguit inponi, primus quoque talibus ora

Docta quidem soluit, sed non et credita, uerbis:

75

"Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis

Corpora! sunt fruges, sunt deducentia ramos

Pondere poma suo tumidaeque in uitibus uuae;

Sunt herbae dulces, sunt, quae mitescere flamma

Mollirique queant, nec uobis lacteus umor

80

Eripitur nec mella thymi redolentia flore;

Prodiga diuitias alimentaque mitia tellus

Suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.

Carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes:

Quippe equus et pecudes armentaque gramine uiuunt;

85

At quibus ingenium est inmansuetumque ferumque,

Armeniae tigres iracundique leones

Cumque lupis ursi dapibus cum sanguine gaudent.

Heu quantum scelus est in uiscera uiscera condi

Congestoque auidum pinguescere corpore corpus

90

Alteriusque animantem animantis uiuere leto!

Scilicet in tantis opibus, quas optima matrum

Terra parit, nil te nisi tristia mandere saeuo

Vulnera dente iuuat ritusque referre Cyclopum?

Nec, nisi perdideris alium, placare uoracis

95

Et male morati poteris ieiunia uentris?

At uetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen,

Fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis

Fortunata fuit nec polluit ora cruore.

Tunc et aues tutae mouere per aera pennas,

100

Et lepus inpauidus mediis errauit in aruis,

Nec sua credulitas piscem suspenderat hamo;

Cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem

Plenaque pacis erant. postquam non utilis auctor

Victibus inuidit, quisquis fuit ille, deorum,

105

Corporeasque dapes auidam demersit in aluum,

Fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum

Incaluisse potest maculatum sanguine ferrum

(Idque satis fuerat) nostrumque petentia letum

Corpora missa neci salua pietate fatemur.

110

Sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt.

Longius inde nefas abiit, et prima putatur

Hostia sus meruisse mori, quia semina pando

Eruerit rostro spemque interceperit anni.

Vite caper morsa Bacchi mactatus ad aras

115

Dicitur ultoris: nocuit sua culpa duobus;

Quid meruistis oues, placidum pecus inque tuendos

Natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar,

Mollia quae nobis uestras uelamina lanas

Praebetis uitaque magis quam morte iuuatis?

120

Quid meruere boues, animal sine fraude dolisque,

Innocuum, simplex, natum tolerare labores?

Inmemor est demum nec frugum munere dignus,

Qui potuit curui dempto modo pondere aratri

Ruricolam mactare suum, qui trita labore

125

Illa, quibus totiens durum renouauerat aruum,

Tot dederat messes, percussit colla securi.

Nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos

Inscripsere deos sceleri numenque supernum

Caede laboriferi credunt gaudere iuuenci.

130

Victima labe carens et praestantissima forma

(Nam placuisse nocet) uittis insignis et auro

Sistitur ante aras auditque ignara precantem

Inponique suae uidet inter cornua fronti,

Quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros

135

Inficit in liquida praeuisos forsitan unda.

Protinus ereptas uiuenti pectore fibras

Inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis.

Vnde (fames homini uetitorum tanta ciborum est?)

Audetis uesci, genus o mortale? quod, oro,

140

Ne facite et monitis animos aduertite nostris,

Cumque boum dabitis caesorum membra palato,

Mandere uos uestros scite et sentite colonos.

Et quoniam deus ora mouet, sequar ora mouentem

Rite deum Delphosque meos ipsumque recludam

145

Aethera et augustae reserabo oracula mentis.

Magna nec ingeniis inuestigata priorum,

Quaeque diu latuere, canam: iuuat ire per alta

Astra, iuuat terris et inerti sede relicta

Nube uehi ualidique umeris insistere Atlantis,

150

Palantesque homines passim et rationis egentes

Despectare procul trepidosque obitumque timentes

Sic exhortari seriemque euoluere fati.

O genus attonitum gelidae formidine mortis!

Quid Styga, quid tenebras et nomina uana timetis,

155

Materiem uatum, falsique pericula mundi?

Corpora, siue rogus flamma seu tabe uetustas

Abstulerit, mala posse pati non ulla putetis:

Morte carent animae semperque priore relicta

Sede nouis domibus uiuunt habitantque receptae.

160

Ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli

Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam

Haesit in aduerso grauis hasta minoris Atridae.

Cognoui clipeum, laeuae gestamina nostrae,

Nuper Abanteis templo Iunonis in Argis.

165

Omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc

Huc uenit, hinc illuc et quoslibet occupat artus

Spiritus eque feris humana in corpora transit

Inque feras noster, nec tempore deperit ullo,

Vtque nouis facilis signatur cera figuris

170

Nec manet, ut fuerat, nec formas seruat easdem,

Sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper eandem

Esse sed in uarias doceo migrare figuras.

Ergo, ne pietas sit uicta cupidine uentris,

Parcite, uaticinor, cognatas caede nefanda

175

Exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur.

Et quoniam magno feror aequore plenaque uentis

Vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe.

Cuncta fluunt, omnisque uagans formatur imago.

Ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu,

180

Non secus ac flumen. neque enim consistere flumen

Nec leuis hora potest, sed ut unda inpellitur unda

Vrgeturque eadem ueniens urgetque priorem,

Tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur

Et noua sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,

185

Fitque, quod haud fuerat, momentaque cuncta nouantur.

Cernis et emensas in lucem tendere noctes,

Et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti;

Nec color est idem caelo, cum lassa quiete

Cuncta iacent media cumque albo Lucifer exit

190

Clarus equo, rursusque alius, cum praeuia lucis

Tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.

Ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima,

Mane rubet, terraque rubet cum conditur ima;

Candidus in summo est, melior natura quod illic

195

Aetheris est terraeque procul contagia fugit.

Nec par aut eadem nocturnae forma Dianae

Esse potest umquam semperque hodierna sequente,

Si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem.

Quid? non in species succedere quattuor annum

200

Adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae?

Nam tener et lactens puerique simillimus aeuo

Vere nouo est: tunc herba recens et roboris expers

Turget et insolida est et spe delectat agrestes.

Omnia tunc florent, florumque coloribus almus

205

Ludit ager, neque adhuc uirtus in frondibus ulla est.

Transit in aestatem post uer robustior annus

Fitque ualens iuuenis: neque enim robustior aetas

Vlla nec uberior nec, quae magis ardeat, ulla est.

Excipit autumnus posito feruore iuuentae

210

Maturus mitisque inter iuuenemque senemque

Temperie medius, sparsus quoque tempora canis.

Inde senilis hiems tremulo uenit horrida passu

Aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos.

Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla

215

Corpora uertuntur, nec, quod fuimusue sumusue,

Cras erimus. fuit illa dies, qua, semina tantum

Spesque hominum primae, matris habitauimus aluo.

Artifices natura manus admouit et angi

Corpora uisceribus distentae condita matris

220

Noluit eque domo uacuas emisit in auras.

Editus in lucem iacuit sine uiribus infans;

Mox quadripes rituque tulit sua membra ferarum,

Paulatimque tremens et nondum poplite firmo

Constitit adiutis aliquo conamine neruis;

225

Inde ualens ueloxque fuit spatiumque iuuentae

Transit, et emeritis medii quoque temporis annis

Labitur occiduae per iter decliue senectae.

Subruit haec aeui demoliturque prioris

Robora, fletque Milon senior, cum spectat inanes

230

Illos, qui fuerant solidorum mole tororum

Herculeis similes, fluidos pendere lacertos.

Flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,

Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit.

Tempus edax rerum, tuque, inuidiosa uetustas,

235

Omnia destruitis uitiataque dentibus aeui

Paulatim lenta consumitis omnia morte.

Haec quoque non perstant, quae nos elementa uocamus:

Quasque uices peragant, (animos adhibete) docebo.

Quattuor aeternus genitalia corpora mundus

240

Continet. ex illis duo sunt onerosa suoque

Pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur,

Et totidem grauitate carent nulloque premente

Alta petunt, aer atque aere purior ignis.

Quae quamquam spatio distant, tamen omnia fiunt

245

Ex ipsis et in ipsa cadunt, resolutaque tellus

In liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras

Aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus

In superos aer tenuissimus emicat ignes.

Inde retro redeunt, idemque retexitur ordo:

250

Ignis enim densum spissatus in aera transit,

Hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda.

Nec species sua cuique manet, rerumque nouatrix

Ex aliis alias reparat natura figuras,

Nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo,

255

Sed uariat faciemque nouat, nascique uocatur

Incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique

Desinere illud idem. cum sint huc forsitan illa,

Haec translata illuc, summa tamen omnia constant.

Nil equidem durare diu sub imagine eadem

260

Crediderim: sic ad ferrum uenistis ab auro,

Saecula; sic totiens uersa est fortuna locorum.

Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,

Esse fretum, uidi factas ex aequore terras,

Et procul a pelago conchae iacuere marinae,

265

Et uetus inuenta est in montibus ancora summis;

Quodque fuit campus, uallem decursus aquarum

Fecit, et eluuie mons est deductus in aequor,

Eque paludosa siccis humus aret harenis,

Quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument.

270

Hic fontes natura nouos emisit, at illic

Clausit, et antiquis tam multa tremoribus orbis

Flumina prosiliunt aut excaecata residunt.

Sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu,

Exsistit procul hinc alioque renascitur ore;

275

Sic modo conbibitur, tecto modo gurgite lapsus

Redditur Argolicis ingens Erasinus in aruis,

Et Mysum capitisque sui ripaeque prioris

Paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum.

Nec non Sicanias uoluens Amenanus harenas

280

Nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret.

Ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis,

Fundit Anigros aquas, postquam (nisi uatibus omnis

Eripienda fides) illic lauere bimembres

Vulnera, clauigeri quae fecerat Herculis arcus.

285

Quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus,

Qui fuerat dulcis, salibus uitiatur amaris?

Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque

Et Phoenissa Tyros, quarum nunc insula nulla est.

Leucada continuam ueteres habuere coloni:

290

Nunc freta circumeunt. Zancle quoque iuncta fuisse

Dicitur Italiae, donec confinia pontus

Abstulit et media tellurem reppulit unda.

Si quaeras Helicen et Burin, Achaidas urbes,

Inuenies sub aquis, et adhuc ostendere nautae

295

Inclinata solent cum moenibus oppida mersis.

Est prope Pittheam tumulus Troezena, sine ullis

Arduus arboribus, quondam planissima campi

Area, nunc tumulus: nam (res horrenda relatu)

Vis fera uentorum, caecis inclusa cauernis,

300

Exspirare aliqua cupiens luctataque frustra

Liberiore frui caelo, cum carcere rima

Nulla foret toto nec peruia flatibus esset,

Extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris

Tendere uesicam solet aut derepta bicorni

305

Terga capro; tumor ille loci permansit et alti

Collis habet speciem longoque induruit aeuo.

Plurima cum subeant audita aut cognita nobis,

Pauca super referam. quid? non et lympha figuras

Datque capitque nouas? medio tua, corniger Ammon,

310

Vnda die gelida est, ortuque obituque calescit.

Admotis Athamanas aquis accendere lignum

Narratur, minimos cum luna recessit in orbes.

Flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit

Viscera, quod tactis inducit marmora rebus.

315

Crathis et hinc Sybaris nostris conterminus oris

Electro similes faciunt auroque capillos.

Quodque magis mirum est, sunt, qui non corpora tantum,

Verum animos etiam ualeant mutare liquores.

Cui non audita est obscenae Salmacis undae

320

Aethiopesque lacus? quos siquis faucibus hausit,

Aut furit aut patitur mirum grauitate soporem.

Clitorio quicumque sitim de fonte leuauit,

Vina fugit gaudetque meris abstemius undis,

Seu uis est in aqua calido contraria uino,

325

Siue, quod indigenae memorant, Amythaone natus,

Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas

Eripuit furiis, purgamina mentis in illas

Misit aquas odiumque meri permansit in undis.

Huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis,

330

Quem quicumque parum moderato gutture traxit,

Haud aliter titubat, quam si mera uina bibisset.

Est locus Arcadiae (Pheneon dixere priores)

Ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto:

Nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur.

335

Sic alias aliasque lacus et flumina uires

Concipiunt. tempusque fuit quo nauit in undis,

Nunc sedet Ortygie. timuit concursibus Argo

Vndarum sparsas Symplegadas elisarum,

Quae nunc inmotae perstant uentisque resistunt.

340

Nec, quae sulphureis ardet fornacibus, Aetne

Ignea semper erit; neque enim fuit ignea semper.

Nam siue est animal tellus et uiuit habetque

Spiramenta locis flammam exhalantia multis,

Spirandi mutare uias, quotiensque mouetur,

345

Has finire potest, illas aperire cauernas;

Siue leues imis uenti cohibentur in antris

Saxaque cum saxis et habentem semina flammae

Materiam iactant, ea concipit ictibus ignem,

Antra relinquentur sedatis frigida uentis;

350

Siue bitumineae rapiunt incendia uires,

Luteaue exiguis ardescunt sulphura fumis:

Nempe, ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae

Non dabit absumptis per longum uiribus aeuum

Naturaeque suum nutrimen deerit edaci,

355

Non feret illa famem, desertaque deseret ignis.

Esse uiros fama est in Hyperborea Pallene,

Qui soleant leuibus uelari corpora plumis,

Cum Tritoniacam nouiens subiere paludem;

Haud equidem credo: sparsae quoque membra uenenis

360

Exercere artes Scythides memorantur easdem.

Siqua fides rebus tamen est addenda probatis,

Nonne uides, quaecumque mora fluidoue calore

Corpora tabescunt, in parua animalia uerti?

I quoque, delectos mactatos obrue tauros

365

(Cognita res usu): de putri uiscere passim

Florilegae nascuntur apes, quae more parentum

Rura colunt operique fauent in spemque laborant;

Pressus humo bellator equus crabronis origo est;

Concaua litoreo si demas bracchia cancro,

370

Cetera supponas terrae, de parte sepulta

Scorpius exibit caudaque minabitur unca;

Quaeque solent canis frondes intexere filis

Agrestes tineae (res obseruata colonis),

Ferali mutant cum papilione figuram.

375

Semina limus habet uirides generantia ranas

Et generat truncas pedibus, mox apta natando

Crura dat, utque eadem sint longis saltibus apta,

Posterior superat partes mensura priores.

Nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti,

380

Sed male uiua caro est: lambendo mater in artus

Fingit et in formam, quantam capit ipsa, reducit.

Nonne uides, quos cera tegit sexangula, fetus

Melliferarum apium sine membris corpora nasci

Et serosque pedes serasque adsumere pennas?

385

Iunonis uolucrem, quae cauda sidera portat,

Armigerumque Iouis Cythereiadasque columbas

Et genus omne auium mediis e partibus oui,

Ni sciret fieri, quis nasci posse putaret?

Sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro,

390

Mutari credant humanas angue medullas.

Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt,

Vna est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales:

Assyrii phoenica uocant; non fruge neque herbis,

Sed turis lacrimis et suco uiuit amomi.

395

Haec ubi quinque suae conpleuit saecula uitae,

Ilicis in ramis tremulaeque cacumine palmae

Vnguibus et puro nidum sibi construit ore.

Quo simul ac casias et nardi lenis aristas

Quassaque cum fulua substrauit cinnama murra,

400

Se super inponit finitque in odoribus aeuum.

Inde ferunt, totidem qui uiuere debeat annos,

Corpore de patrio paruum phoenica renasci.

Cum dedit huic aetas uires onerique ferendo est,

Ponderibus nidi ramos leuat arboris altae

405

Fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum,

Perque leues auras Hyperionis urbe potitus

Ante fores sacras Hyperionis aede reponit.

Si tamen est aliquid mirae nouitatis in istis,

Alternare uices et, quae modo femina tergo

410

Passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam.

Id quoque, quod uentis animal nutritur et aura,

Protinus adsimulat, tetigit quoscumque, colores.

Victa racemifero lyncas dedit India Baccho;

E quibus, ut memorant, quidquid uesica remisit,

415

Vertitur in lapides et congelat aere tacto.

Sic et curalium, quo primum contigit auras

Tempore, durescit; mollis fuit herba sub undis.

Desinet ante dies, et in alto Phoebus anhelos

Aequore tinguet equos, quam consequar omnia uerbis

420

In species translata nouas. sic tempora uerti

Cernimus atque illas adsumere robora gentes,

Concidere has; sic magna fuit censuque uirisque,

Perque decem potuit tantum dare sanguinis annos,

Nunc humilis ueteres tantummodo Troia ruinas

425

Et pro diuitiis tumulos ostendit auorum.

Clara fuit Sparte, magnae uiguere Mycenae,

Nec non et Cecropis, nec non Amphionis arces:

Vile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae;

Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae?

430

Quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae?

Nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam,

Appenninigenae quae proxima Thybridis undis

Mole sub ingenti rerum fundamina ponit.

Haec igitur formam crescendo mutat et olim

435

Inmensi caput orbis erit. sic dicere uates

Faticinasque ferunt sortes; quantumque recordor,

Dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret,

Priamides Helenos flenti dubioque salutis:

"Nate dea, si nota satis praesagia nostrae

440

Mentis habes, non tota cadet te sospite Troia:

Flamma tibi ferrumque dabunt iter; ibis et una

Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique

Externum patrio contingat amicius aruum.

Vrbem etiam cerno Phrygios debere nepotes,

445

Quanta nec est nec erit nec uisa prioribus annis.

Hanc alii proceres per saecula longa potentem,

Sed dominam rerum de sanguine natus Iuli

Efficiet; quo cum tellus erit usa, fruentur

Aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi".

450

Haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae

Mente memor refero cognataque moenia laetor

Crescere et utiliter Phrygibus uicisse Pelasgos.

Ne tamen oblitis ad metam tendere longe

Exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est

455

Inmutat formas tellusque et quidquid in illa est;

Nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum,

Verum etiam uolucres animae sumus inque ferinas

Possumus ire domos pecudumque in pectora condi,

Corpora, quae possunt animas habuisse parentum

460

Aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis

Aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus

Neue Thyesteis cumulemus uiscera mensis.

Quam male consuescit, quam se parat ille cruori

Inpius humano, uituli qui guttura ferro

465

Rumpit et inmotas praebet mugitibus aures,

Aut qui uagitus similes puerilibus haedum

Edentem iugulare potest aut alite uesci,

Cui dedit ipse cibos! quantum est, quod desit in istis

Ad plenum facinus? quo transitus inde paratur?

470

Bos aret aut mortem senioribus inputet annis,

Horriferum contra Borean ouis arma ministret,

Vbera dent saturae manibus pressanda capellae.

Retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas

Tollite, nec uolucrem uiscata fallite uirga

475

Nec formidatis ceruos inludite pennis

Nec celate cibis uncos fallacibus hamos.

Perdite, siqua nocent, uerum haec quoque perdite tantum;

Ora uacent epulis alimentaque mitia carpant."

Talibus atque aliis instructo pectore dictis

480

In patriam remeasse ferunt ultroque petitum

Accepisse Numam populi Latialis habenas;

Coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis

Sacrificos docuit ritus gentemque feroci

Adsuetam bello pacis traduxit ad artes.

485

Qui postquam senior regnumque aeuumque peregit,

Extinctum Latiaeque nurus populusque patresque

Defleuere Numam; nam coniunx urbe relicta

Vallis Aricinae densis latet abdita siluis

Sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae

490

Inpedit. a, quotiens nymphae nemorisque lacusque,

Ne faceret, monuere et consolantia uerba

Dixerunt! quotiens flenti Theseius heros

"Siste modum" dixit, "neque enim fortuna querenda

Sola tua est; similes aliorum respice casus:

495

Mitius ista feres; utinamque exempla dolentem

Non mea te possent releuare, sed et mea possunt.

Fando aliquem Hippolytum uestras si contigit aures

Credulitate patris, sceleratae fraude nouercae

Occubuisse neci: mirabere, uixque probabo,

500

Sed tamen ille ego sum. me Pasiphaeia quondam

Temptatum frustra patrium temerare cubile,

Quod uoluit, uoluisse infelix crimine uerso

(Indiciine metu magis offensane repulsae?)

Damnauit, meritumque nihil pater eicit urbe

505

Hostilique caput prece detestatur euntis.

Pittheam profugo curru Troezena petebam

Iamque Corinthiaci carpebam litora ponti,

Cum mare surrexit cumulusque inmanis aquarum

In montis speciem curuari et crescere uisus

510

Et dare mugitus summoque cacumine findi.

Corniger hinc taurus ruptis expellitur undis

Pectoribusque tenus molles erectus in auras

Naribus et patulo partem maris euomit ore.

Corda pauent comitum, mihi mens interrita mansit

515

Exiliis contenta suis, cum colla feroces

Ad freta conuertunt adrectisque auribus horrent

Quadripedes monstrique metu turbantur et altis

Praecipitant currum scopulis, ego ducere uana

Frena manu spumis albentibus oblita luctor

520

Et retro lentas tendo resupinus habenas.

Nec uires tamen has rabies superasset equorum,

Ni rota, perpetuum quae circumuertitur axem,

Stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset.

Excutior curru, lorisque tenentibus artus

525

Viscera uiua trahi, neruos in stipe teneri,

Membra rapi partim, partim reprensa relinqui,

Ossa grauem dare fracta sonum fessamque uideres

Exhalari animam nullasque in corpore partes,

Noscere quas posses, unumque erat omnia uulnus.

530

Num potes aut audes cladi conponere nostrae,

Nympha, tuam? uidi quoque luce carentia regna

Et lacerum foui Phlegethontide corpus in unda,

Nec nisi Apollineae ualido medicamine prolis

Reddita uita foret; quam postquam fortibus herbis

535

Atque ope Paeonia Dite indignante recepi,

Tum mihi, ne praesens augerem muneris huius

Inuidiam, densas obiecit Cynthia nubes,

Vtque forem tutus possemque inpune uideri,

Addidit aetatem nec cognoscenda reliquit

540

Ora mihi Cretenque diu dubitauit habendam

Traderet an Delon; Delo Creteque relictis

Hic posuit nomenque simul, quod possit equorum

Admonuisse, iubet deponere, "qui"que "fuisti

Hippolytus" dixit, "nunc idem Virbius esto!".

545

Hoc nemus inde colo de disque minoribus unus

Numine sub dominae lateo atque accenseor illi."

Non tamen Egeriae luctus aliena leuare

Damna ualent, montisque iacens radicibus imis

Liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis

550

Mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem

Fecit et aeternas artus tenuauit in undas.

Et nymphas tetigit noua res, et Amazone natus

Haud aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator

Fatalem glaebam mediis adspexit in aruis

555

Sponte sua primum nulloque agitante moueri,

Sumere mox hominis terraeque amittere formam

Oraque uenturis aperire recentia fatis:

Indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam

Edocuit gentem casus aperire futuros;

560

Vtue Palatinis haerentem collibus olim

Cum subito uidit frondescere Romulus hastam,

Quae radice noua, non ferro stabat adacto

Et iam non telum, sed lenti uiminis arbor

Non exspectatas dabat admirantibus umbras;

565

Aut sua fluminea cum uidit Cipus in unda

Cornua (uidit enim) falsamque in imagine credens

Esse fidem digitis ad frontem saepe relatis,

Quae uidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans

Restitit, ut uictor domito ueniebat ab hoste,

570

Ad caelumque oculos et eodem cornua tollens

"Quidquid" ait, "superi, monstro portenditur isto,

Seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini,

Siue minax, mihi sit!" uiridique e caespite factas

Placat odoratis herbosas ignibus aras

575

Vinaque dat pateris mactatarumque bidentum,

Quid sibi significent, trepidantia consulit exta.

Quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex,

Magna quidem rerum molimina uidit in illis,

Non manifesta tamen. cum uero sustulit acre

580

A pecudis fibris ad Cipi cornua lumen,

"Rex" ait "o salue! tibi enim, tibi, Cipe, tuisque

Hic locus et Latiae parebunt cornibus arces.

Tu modo rumpe moras portasque intrare patentes

Adpropera: sic fata iubent. namque urbe receptus

585

Rex eris et sceptro tutus potiere perenni".

Rettulit ille pedem toruamque a moenibus urbis

Auertens faciem "procul, a, procul omina" dixit

"Talia di pellant, multoque ego iustius aeuum

Exsul agam, quam me uideant Capitolia regem."

590

Dixit et extemplo populumque grauemque senatum

Conuocat; ante tamen pacali cornua lauro

Velat et aggeribus factis a milite forti

Insistit priscoque deos e more precatus

"Est" ait "hic unus, quem uos nisi pellitis urbe,

595

Rex erit. is qui sit, signo, non nomine dicam:

Cornua fronte gerit; quem uobis indicat augur,

Si Romam intrarit, famularia iura daturum.

Ille quidem potuit portas inrumpere apertas,

Sed nos obstitimus, quamuis coniunctior illo

600

Nemo mihi est. uos urbe uirum prohibete, Quirites,

Vel, si dignus erit, grauibus uincite catenis

Aut finite metum fatalis morte tyranni."

Qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus,

Murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus

605

Aequorei faciunt, siquis procul audiat illos,

Tale sonat populus; sed per confusa frementis

Verba tamen uulgi uox eminet una "quis ille est?",

Et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt.

Rursus ad hos Cipus "quem poscitis" inquit "habetis"

610

Et dempta capiti populo prohibente corona

Exhibuit gemino praesignia tempora cornu.

Demisere oculos omnes gemitumque dedere,

Atque illud meritis clarum (quis credere possit?)

Inuiti uidere caput nec honore carere

615

Vlterius passi festam inposuere coronam;

At proceres, quoniam muros intrare uetaris,

Ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere,

Quantum depresso subiectis bubus aratro

Conplecti posses ad finem lucis ab ortu,

620

Cornuaque aeratis miram referentia formam

Postibus insculpunt longum mansura per aeuum.

Pandite nunc, Musae, praesentia numina uatum,

(Scitis enim, nec uos fallit spatiosa uetustas)

Vnde Coroniden circumflua Thybridis alti

625

Insula Romuleae sacris adiecerit urbis.

Dira lues quondam Latias uitiauerat auras,

Pallidaque exsangui squalebant corpora morbo.

Funeribus fessi postquam mortalia cernunt

Temptamenta nihil, nihil artes posse medentum,

630

Auxilium caeleste petunt mediamque tenentes

Orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi,

Vtque salutifera miseris succurrere rebus

Sorte uelit tantaeque urbis mala finiat, orant.

Et locus et laurus et, quas habet ipse pharetras,

635

Intremuere simul, cortinaque reddidit imo

Hanc adyto uocem pauefactaque pectora mouit:

"Quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses

Et pete nunc propiore loco. nec Apolline uobis,

Qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato.

640

Ite bonis auibus prolemque accersite nostram".

Iussa dei prudens postquam accepere senatus,

Quam colat, explorant, iuuenis Phoebeius urbem,

Quique petant uentis Epidauria litora, mittunt.

Quae simul incurua missi tetigere carina,

645

Concilium Graiosque patres adiere, darentque

Orauere deum, qui praesens funera gentis

Finiat Ausoniae; certas ita dicere sortes.

Dissidet et uariat sententia, parsque negandum

Non putat auxilium, multi retinere suamque

650

Non emittere opem nec numina tradere suadent.

Dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem

Vmbraque telluris tenebras induxerat orbi,

Cum deus in somnis opifer consistere uisus

Ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede

655

Esse solet, baculumque tenens agreste sinistra

Caesariem longae dextra deducere barbae

Et placido tales emittere pectore uoces:

"Pone metus! ueniam simulacraque nostra relinquam;

Hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit,

660

Perspice et usque nota, uisu ut cognoscere possis.

Vertar in hunc, sed maior ero tantusque uidebor,

In quantum uerti caelestia corpora debent."

Extemplo cum uoce deus, cum uoce deoque

Somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est.

665

Postera sidereos Aurora fugauerat ignes:

Incerti, quid agant, proceres ad templa petiti

Conueniunt operosa dei, quaque ipse morari

Sede uelit, signis caelestibus indicet, orant.

Vix bene desierant, cum cristis aureus altis

670

In serpente deus praenuntia sibila misit

Aduentuque suo signumque arasque foresque

Marmoreumque solum fastigiaque aurea mouit

Pectoribusque tenus media sublimis in aede

Constitit atque oculos circumtulit igne micantes.

675

Territa turba pauet; cognouit numina castos

Euinctus uitta crines albente sacerdos:

"En, deus est, deus est! animis linguisque fauete,

Quisquis ades", dixit, "sis, o pulcherrime, uisus

Vtiliter populosque iuues tua sacra colentes."

680

Quisquis adest, uisum ueneratur numen, et omnes

Verba sacerdotis referunt geminata piumque

Aeneadae praestant et mente et uoce fauorem.

Adnuit his motisque deus rata pignora cristis

Et repetita dedit uibrata sibila lingua.

685

Tum gradibus nitidis delabitur oraque retro

Flectit et antiquas abiturus respicit aras

Adsuetasque domos habitataque templa salutat.

Inde per iniectis adopertam floribus ingens

Serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem

690

Tendit ad incuruo munitos aggere portus.

Restitit hic agmenque suum turbaeque sequentis

Officium placido uisus dimittere uultu

Corpus in Ausonia posuit rate; numinis illa

Sensit onus pressa estque dei grauitate carina.

695

Aeneadae gaudent caesoque in litore tauro

Torta coronatae soluunt retinacula nauis.

Inpulerat leuis aura ratem: deus eminet alte

Inpositaque premens puppim ceruice recuruam

Caeruleas despectat aquas modicisque per aequor

700

Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu

Italiam tenuit praeterque Lacinia templo

Nobilitata deae Scylaceaque litora fertur;

Linquit Iapygiam laeuisque Amphrisia remis

Saxa fugit, dextra praerupta Celennia parte

705

Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque

Euincitque fretum Siculique angusta Pelori

Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla

Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.

Inde legit Capreas promunturiumque Mineruae

710

Et Surrentino generosos palmite colles

Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam

Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae.

Hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur

Liternum multamque trahens sub gurgite harenam

715

Volturnus niueisque frequens Sinuessa colubris

Minturnaeque graues et quam tumulauit alumnus

Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude

Et tellus Circaea et spissi litoris Antium.

Huc ubi ueliferam nautae aduertere carinam

720

(Asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes

Perque sinus crebros et magna uolumina labens

Templa parentis init flauum tangentia litus.

Aequore placato patrias Epidaurius aras

Linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus

725

Litoream tractu squamae crepitantis harenam

Sulcat et innixus moderamine nauis in alta

Puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque

Lauini sedes Tiberinaque ad ostia uenit.

Huc omnes populi passim matrumque patrumque

730

Obuia turba ruit, quaeque ignes, Troica, seruat,

Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant;

Quaque per aduersas nauis cita ducitur undas,

Tura super ripas aris ex ordine factis

Parte ab utraque sonant et odorant aera fumis,

735

Ictaque coniectos incalfacit hostia cultros.

Iamque, caput rerum, Romanam intrauerat urbem:

Erigitur serpens, summoque adclinia malo

Colla mouet sedesque sibi circumspicit aptas.

Scinditur in geminas partes circumfluus amnis

740

(Insula nomen habet) laterumque a parte duorum

Porrigit aequales media tellure lacertos.

Huc se de Latia pinu Phoebeius anguis

Contulit et finem specie caeleste resumpta

Luctibus inposuit uenitque salutifer urbi.

745

Hic tamen accessit delubris aduena nostris:

Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaque

Praecipuum non bella magis finita triumphis

Resque domi gestae properataque gloria rerum

In sidus uertere nouum stellamque comantem,

750

Quam sua progenies. neque enim de Caesaris actis

Vllum maius opus quam quod pater exstitit huius.

Scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos

Perque papyriferi septemflua flumina Nili

Victrices egisse rates Numidasque rebelles

755

Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem

Nominibus Pontum populo adiecisse Quirini

Et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,

Quam tantum genuisse uirum? quo praeside rerum

Humano generi, superi, fauistis abunde.

760

Ne foret hic igitur mortali semine cretus,

Ille deus faciendus erat; quod ut aurea uidit

Aeneae genetrix, uidit quoque triste parari

Pontifici letum et coniurata arma moueri,

Palluit et cunctis, ut cuique erat obuia, diuis

765

"Adspice" dicebat, "quanta mihi mole parentur

Insidiae quantaque caput cum fraude petatur,

Quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.

Solane semper ero iustis exercita curis?

Quam modo Tydidae Calydonia uulneret hasta,

770

Nunc male defensae confundant moenia Troiae;

Quae uideam natum longis erroribus actum

Iactarique freto sedesque intrare silentum

Bellaque cum Turno gerere, aut, si uera fatemur,

Cum Iunone magis! quid nunc antiqua recordor

775

Damna mei generis? timor hic meminisse priorum

Non sinit: in me acui sceleratos cernitis enses?

Quos prohibete, precor, facinusque repellite neue

Caede sacerdotis flammas extinguite Vestae!"

Talia nequiquam toto Venus anxia caelo

780

Verba iacit superosque mouet; qui rumpere quamquam

Ferrea non possunt ueterum decreta sororum,

Signa tamen luctus dant haud incerta futuri.

Arma ferunt inter nigras crepitantia nubes

Terribilisque tubas auditaque cornua caelo

785

Praemonuisse nefas. solis quoque tristis imago

Lurida sollicitis praebebat lumina terris.

Saepe faces uisae mediis ardere sub astris,

Saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae;

Caerulus et uultum ferrugine Lucifer atra

790

Sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus;

Tristia mille locis Stygius dedit omina bubo,

Mille locis lacrimauit ebur, cantusque feruntur

Auditi sanctis et uerba minantia lucis.

Victima nulla litat, magnosque instare tumultus

795

Fibra monet, caesumque caput reperitur in extis;

Inque foro circumque domos et templa deorum

Nocturnos ululasse canes umbrasque silentum

Errauisse ferunt motamque tremoribus urbem.

Non tamen insidias uenturaque uincere fata

800

Praemonitus potuere deum, strictique feruntur

In templum gladii; neque enim locus ullus in urbe

Ad facinus diramque placet nisi curia caedem.

Tum uero Cytherea manu percussit utraque

Pectus et Aeneaden molitur condere nube,

805

Qua prius infesto Paris est ereptus Atridae

Et Diomedeos Aeneas fugerat enses.

Talibus hanc genitor: "sola insuperabile fatum,

Nata, mouere paras? intres licet ipsa sororum

Tecta trium: cernes illic molimine uasto

810

Ex aere et solido rerum tabularia ferro,

Quae neque concussum caeli neque fulminis iram

Nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas:

Inuenies illic incisa adamante perenni

Fata tui generis. legi ipse animoque notaui

815

Et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.

Hic sua conpleuit, pro quo, Cytherea, laboras,

Tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis.

Vt deus accedat caelo templisque colatur,

Tu facies natusque suus, qui nominis heres

820

Inpositum feret unus onus caesique parentis

Nos in bella suos fortissimus ultor habebit.

Illius auspiciis obsessae moenia pacem

Victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum,

Emathiaque iterum madefient caede Philippi,

825

Et magnum Siculis nomen superabitur undis,

Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae

Non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata,

Seruitura suo Capitolia nostra Canopo.

Quid tibi barbariem gentesque ab utroque iacentes

830

Oceano numerem? quodcumque habitabile tellus

Sustinet, huius erit; pontus quoque seruiet illi.

Pace data terris animum ad ciuilia uertet

Iura suum legesque feret iustissimus auctor

Exemploque suo mores reget inque futuri

835

Temporis aetatem uenturorumque nepotum

Prospiciens prolem sancta de coniuge natam

Ferre simul nomenque suum curasque iubebit

Nec, nisi cum †senior similes† aequauerit annos,

Aetherias sedes cognataque sidera tanget.

840

Hanc animam interea caeso de corpore raptam

Fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque

Diuus ab excelsa prospectet Iulius aede".

Vix ea fatus erat, media cum sede senatus

Constitit alma Venus nulli cernenda suique

845

Caesaris eripuit membris neque in aera solui

Passa recentem animam caelestibus intulit astris,

Dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit

Emisitque sinu: luna uolat altius illa

Flammiferumque trahens spatioso limite crinem

850

Stella micat natique uidens bene facta fatetur

Esse suis maiora et uinci gaudet ab illo.

Hic sua praeferri quamquam uetat acta paternis,

Libera fama tamen nullisque obnoxia iussis

Inuitum praefert unaque in parte repugnat.

855

Sic magni cedit titulis Agamemnonis Atreus,

Aegea sic Theseus, sic Pelea uicit Achilles,

Denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar,

Sic et Saturnus minor est Ioue: Iuppiter arces

Temperat aetherias et mundi regna triformis,

860

Terra sub Augusto est; pater est et rector uterque.

Di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis

Cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine

Vrbis et inuicti genitor Gradiue Quirini

Vestaque Caesareos inter sacrata Penates

865

Et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta,

Quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces,

Quosque alios uati fas appellare piumque est:

Tarda sit illa dies et nostro serior aeuo,

Qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto,

870

Accedat caelo faueatque precantibus absens!

Iamque opus exegi, quod nec Iouis ira nec ignes

Nec poterit ferrum nec edax abolere uetustas.

Cum uolet, illa dies, quae nil nisi corporis huius

Ius habet, incerti spatium mihi finiat aeui:

875

Parte tamen meliore mei super alta perennis

Astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum,

Quaque patet domitis Romana potentia terris,

Ore legar populi, perque omnia saecula fama,

Siquid habent ueri uatum praesagia, uiuam.

Cliccare sulle parole in blu per vedere l'apparato