Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen
Aruaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri
Nescia nec quicquam iunctis debentia bubus
Liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum
5
Liquerat et Zanclen aduersaque moenia Rhegi
Nauifragumque fretum, gemino quod litore pressum
Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
Inde manu magna. Tyrrhena per aequora uectus
Herbiferos adiit colles atque atria Glaucus
10
Sole satae Circes, uariarum plena ferarum.
Quam simul adspexit, dicta acceptaque salute
"Diua, dei miserere, precor; nam sola leuare
Tu potes hunc" dixit "uidear modo dignior esse.
Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli
15
Quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis;
Neue mei non nota tibi sit causa furoris,
Litore in Italico, Messenia moenia contra,
Scylla mihi uisa est; pudor est promissa precesque
Blanditiasque meas contemptaque uerba referre.
20
At tu, siue aliquod regnum est in carmine, carmen
Ore moue sacro; siue expugnacior herba est,
Vtere temptatis operosae uiribus herbae.
Nec medeare mihi sanesque haec uulnera mando
Fineque nil opus est; partem ferat illa caloris.
25
At Circe (neque enim flammis habet aptius ulla
Talibus ingenium seu causa est huius in ipsa,
Seu Venus indicio facit hoc offensa paterno)
Talia uerba refert: "melius sequerere uolentem
Optantemque eadem parilique cupidine captam.
30
Dignus eras ultro, poteras certeque, rogari;
Et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro.
Neu dubites absitque tuae fiducia formae;
En ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis,
Gramine cum tantum, tantum quoque carmine possim,
35
Vt tua sim, uoueo. spernentem sperne, sequenti
Redde uices unoque duas ulciscere facto."
Talia temptanti: "prius" inquit "in aequore frondes"
Glaucus, et in summis nascentur montibus algae,
Sospite quam Scylla nostri mutentur amores."
40
Indignata dea est; et laedere quatenus ipsum
Non poterat nec uellet amans, irascitur illi
Quae sibi praelata est; Venerisque offensa repulsa
Protinus horrendis infamia pabula sucis
Conterit et tritis Hecateia carmina miscet
45
Caerulaque induitur uelamina perque ferarum
Agmen adulantum media procedit ab aula
Oppositumque petens contra Zancleia saxa
Rhegion ingreditur feruentes aestibus undas,
In quibus ut solida ponit uestigia terra
50
Summaque decurrit pedibus super aequora siccis.
Paruus erat gurges, curuos sinuatus in arcus,
Grata quies Scyllae, quo se referebat ab aestu
Et maris et caeli, medio cum plurimus orbe
Sol erat et minimas a uertice fecerat umbras.
55
Hunc dea praeuitiat portentificisque uenenis
Inquinat; hic pressos latices radice nocenti
Spargit et obscurum uerborum ambage nouorum
Ter nouiens carmen magico demurmurat ore.
Scylla uenit mediaque tenus descenderat aluo,
60
Cum sua foedari latrantibus inguina monstris
Adspicit; ac primo credens non corporis illas
Esse sui partes refugitque abigitque timetque
Ora proterua canum; sed, quos fugit, attrahit una
Et corpus quaerens femorum crurumque pedumque
65
Cerbereos rictus pro partibus inuenit illis;
Statque canum rabie subiectaque terga ferarum
Inguinibus truncis uteroque extante coercet.
Fleuit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae
Viribus herbarum fugit conubia Circes.
70
Scylla loco mansit, cumque est data copia primum,
In Circes odium sociis spoliauit Vlixen;
Mox eadem Teucras fuerat mersura carinas,
Ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus extat,
Transformata foret; scopulum quoque nauita uitat.
75
Hunc ubi Troianae remis auidamque Charybdim
Euicere rates, cum iam prope litus adessent
Ausonium, Libycas uento referuntur ad oras.
Excipit Aenean illic animoque domoque,
Non bene discidium Phrygii latura mariti,
80
Sidonis inque pyra sacri sub imagine facta
Incubuit ferro deceptaque decipit omnes.
Rursus harenosae fugiens noua moenia terrae
Ad sedemque Erycis fidumque relatus Acesten,
Sacrificat tumulumque sui genitoris honorat,
85
Quasque rates Iris Iunonia paene cremarat,
Soluit et Hippotadae regnum terrasque calenti
Sulphure fumantis Acheloiadumque relinquit
Sirenum scopulos orbataque praeside pinus
Inarimen Prochytenque legit sterilique locatas
90
Colle Pithecusas, habitantum nomine dictas.
Quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam
Cercopum exosus gentisque admissa dolosae,
In deforme uiros animal mutauit, ut idem
Dissimiles homini possent similesque uideri;
95
Membraque contraxit naresque a fronte resimas
Contudit et rugis perarauit anilibus ora
Totaque uelatos flauenti corpora uillo
Misit in has sedes; nec non prius abstulit usum
Verborum et natae dira in periuria linguae;
100
Posse queri tantum rauco stridore reliquit.
Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra
Moenia deseruit laeua de parte canori
Aeolidae tumulum et loca feta palustribus undis,
Litora Cumarum uiuacisque antra Sibyllae
105
Intrat et ad manes ueniat per Auerna paternos
Orat; at illa diu uultum tellure moratum
Erexit tandemque deo furibunda recepto
"Magna petis", dixit "uir factis maxime, cuius
Dextera per ferrum est, pietas spectata per ignes.
110
Pone tamen, Troiane, metum; potiere petitis
Elysiasque domos et regna nouissima mundi
Me duce cognosces simulacraque cara parentis
Inuia uirtuti nulla est uia" dixit et auro
Fulgentem ramum in silua Iunonis Auernae
115
Monstrauit iussitque suo diuellere trunco.
Paruit Aeneas, et formidabilis Orci
Vidit opes atauosque suos umbramque senilem
Magnanimi Anchisae; didicit quoque iura locorum,
Quaeque nouis essent adeunda pericula bellis.
120
Inde ferens lassos aduerso tramite passus,
Cum duce Cumaea mollit sermone laborem.
Dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit
"Seu dea tu praesens, seu dis gratissima", dixit
"Numinis instar eris semper mihi meque fatebor
125
Muneris esse tui, quae me loca mortis adire,
Quae loca me uisae uoluisti euadere mortis;
Pro quibus aerias meritis euectus ad auras
Templa tibi statuam, tribuam tibi turis honores.
Respicit hunc uates et suspiratibus haustis:
130
"Nec dea sum", dixit "nec sacri turis honore
Humanum dignare caput; neu nescius erres,
Lux aeterna mihi carituraque fine dabatur,
Si mea uirginitas Phoebo patuisset amanti."
Dum tamen hanc sperat, dum praecorrumpere donis
135
Me cupit, "elige, " ait "uirgo Cumaea, quid optes
Optatis potiere tuis." ego pulueris hausti
Ostendi cumulum; quot haberet corpora puluis,
Tot mihi natales contingere uana rogaui;
Excidit, ut peterem iuuenes quoque protinus annos.
140
Hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuuentam,
Si Venerem paterer; contempto munere Phoebi
Innuba permaneo; sed iam felicior aetas
Terga dedit tremuloque gradu uenit aegra senectus,
Quae patienda diu est; nam iam mihi saecula septem
145
Acta uides; superest, numeros ut pulueris aequem,
Ter centum messes, ter centum musta uidere.
Tempus erit, cum de tanto me corpore paruam
Longa dies faciet consumptaque membra senecta
Ad minimum redigentur onus; nec amata uidebor
150
Nec placuisse deo; Phoebus quoque forsitan ipse
Vel non cognoscet, uel dilexisse negabit;
Vsque adeo mutata ferar; nullique uidenda,
Voce tamen noscar; uocem mihi fata relinquent.
Talia conuexum per iter memorante Sibylla,
155
Sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem
Troius Aeneas; sacrisque ex more litatis,
Litora adit nondum nutricis habentia nomen.
Hic quoque substiterat post taedia longa laborum
Neritius Macareus, comes experientis Vlixei;
160
Desertum quondam mediis sub rupibus Aetnae
Noscit Achaemeniden improuisoque repertum
Viuere miratus: "qui te casusue deusue
Seruat, Achaemenide? cur" inquit "barbara Graium
Prora uehit? petitur uestra quae terra carina"?
165
Talia quaerenti iam non hirsutus amictu,
Iam suus et spinis conserto tegmine nullis,
Fatur Achaemenides: "iterum Polyphemon et illos
Adspiciam fluidos humano sanguine rictus,
Hac mihi si potior domus est Ithacique carina,
170
Si minus Aenean ueneror genitore; nec umquam
Esse satis potero, praestem licet omnia, gratus.
Quod loquor et spiro caelumque et sidera solis
Respicio, possimne ingratus et impius esse?
Ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora
175
Venit; et, ut iam nunc lumen uitale relinquam,
Aut tumulo aut certe non illa condar in aluo.
Quid mihi tunc animi, nisi si timor abstulit omnem
Sensum animumque, fuit, cum uos petere alta relictus
Aequora conspexi? Volui inclamare, sed hosti
180
Prodere me timui; uestrae quoque clamor Vlixis
Paene rati nocuit. uidi, cum monte reuolsum
Immanem scopulum medias permisit in undas;
Vidi iterum ueluti tormenti uiribus acta
Vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto
185
Et, ne deprimeret fluctus uentusue carinam,
Pertimui iam me non esse oblitus in illa.
Vt uero fuga uos ab acerba morte reduxit,
Ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam
Praetemptatque manu siluas et luminis orbus
190
Rupibus incursat foedataque bracchia tabo
In mare protendens gentem exsecratur Achiuam
Atque ait: "o si quis referat mihi casus Vlixen,
Aut aliquem e sociis, in quem mea saeuiat ira,
Viscera cuius edam, cuius uiuentia dextra
195
Membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet
Guttur et elisi trepident sub dentibus artus,
Quam nullum aut leue sit damnum mihi lucis ademptae"!
Haec et plura ferox; me luridus occupat horror
Spectantem uultus etiamnum caede madentes
200
Crudelesque manus et inanem luminis orbem
Membraque, et humano concretam sanguine barbam.
Mors erat ante oculos, minimum tamen illa malorum;
Et iam prensurum, iam nunc mea uiscera rebar
In sua mersurum; mentique haerebat imago
205
Temporis illius, quo uidi bina meorum
Ter quater affligi sociorum corpora terrae,
Cum super ipse iacens hirsuti more leonis
Visceraque et carnes cumque albis ossa medullis
Semianimesque artus auidam condebat in aluum.
210
Me tremor inuasit; stabam sine sanguine maestus
Mandentemque uidens eiectantemque cruentas
Ore dapes et frusta mero glomerata uomentem,
Talia fingebam misero mihi fata parari;
Perque dies multos latitans omnemque tremiscens
215
Ad strepitum mortemque timens cupidusque moriri,
Glande famem pellens et mixta frondibus herba,
Solus, inops, exspes, leto poenaeque relictus,
Hanc procul adspexi longo post tempore nauem
Orauique fugam gestu ad litusque cucurri
220
Et moui; Graiumque ratis Troiana recepit.
Tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus
Et ducis et turbae quae tecum est credita ponto.
Aeolon ille refert Tusco regnare profundo,
Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere uentos
225
Quos bouis inclusos tergo, memorabile munus,
Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo
Lucibus isse nouem et terram adspexisse petitam
Proxima post nonam cum sese aurora moueret,
Inuidia socios praedaeque cupidine uictos
230
Esse ratos aurum, dempsisse ligamina uentis;
Cum quibus isse retro, per quas modo uenerat undas,
Aeoliique ratem portus repetisse tyranni.
"Inde Lami ueterem Laestrygonis" inquit "in urbem
Venimus; Antiphates terra regnabat in illa.
235
Missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum;
Vixque fuga quaesita salus comitique mihique;
Tertius e nobis Laestrygonis impia tinxit
Ora cruore suo. fugientibus instat et agmen
Concitat Antiphates; coeunt et saxa trabesque
240
Coniciunt merguntque uiros merguntque carinas.
Vna tamen, quae nos ipsumque uehebat Vlixen,
Effugit; amissa sociorum parte dolentes
Multaque conquesti terris allabimur illis
Quas procul hinc cernis; procul hinc, mihi crede, uidenda est
245
Insula, uisa mihi; tuque, o iustissime Troum,
Nate dea (neque enim finito Marte uocandus
Hostis es, Aenea) moneo, fuge litora Circes.
Nos quoque Circaeo religata in litore pinu,
Antiphatae memores immansuetique Cyclopis,
250
Ire negabamus tecta ignota subire
Sorte sumus lecti; sors me fidumque Politen
Eurylochumque simul nimiique Elpenora uini
Bisque nouem socios Circaea ad moenia misit.
Quae simul attigimus stetimusque in limine tecti,
255
Mille lupi mixtique lupis ursique leaeque
Occursu fecere metum; sed nulla timenda,
Nullaque erat nostro factura in corpore uulnus:
Quin etiam blandas mouere per aera caudas
Nostraque adulantes comitant uestigia, donec
260
Excipiunt famulae perque atria marmore tecta
Ad dominam ducunt. pulchro sedet illa recessu
Sollemni solio pallamque induta nitentem
Insuper aurato circumuelatur amictu.
Nereides nymphaeque simul, quae uellera motis
265
Nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt,
Gramina disponunt sparsosque sine ordine flores
Secernunt calathis uariasque coloribus herbas.
Ipsa, quod hae faciunt, opus exigit; ipsa, quis usus
Quoque sit in folio, quae sit concordia mixtis,
270
Nouit et aduertens pensas examinat herbas.
Haec ubi nos uidit, dicta acceptaque salute,
Diffudit uultus et reddidit omina uoce;
Nec mora, misceri tosti iubet hordea grani
Mellaque uimque meri cum lacte coagula passo,
275
Quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos
Adicit. accipimus sacra data pocula dextra.
Quae simul arenti sitientes hausimus ore
Et tetigit summos uirga dea dira capillos,
(Et pudet et referam) saetis horrescere coepi,
280
Nec iam posse loqui pro uerbis edere raucum
Murmur et in terram toto procumbere uultu;
Osque meum sensi pando occallescere rostro,
Colla tumere toris et, qua modo pocula parte
Sumpta mihi fuerant, illa uestigia feci;
285
Cumque eadem passis (tantum medicamina possunt!)
Claudor hara; solumque suis caruisse figura
Vidimus Eurylochum; solus data pocula fugit.
Quae nisi uitasset, pecoris pars una manerem
Nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo
290
Certior ad Circen ultor uenisset Vlixes.
Pacifer huic dederat florem Cyllenius album
Moly uocant superi; nigra radice tenetur.
Tutus eo monitisque simul caelestibus intrat
Ille domum Circes et ad insidiosa uocatus
295
Pocula, conantem uirga mulcere capillos
Reppulit et stricto pauidam deterruit ense.
Inde fides dextraeque datae; thalamoque receptus
Coniugii dotem sociorum corpora poscit.
Spargimur ignotae sucis melioribus herbae
300
Percutimurque caput conuersae uerbere uirgae
Verbaque dicuntur dictis contraria uerbis;
Quo magis illa canit, magis hoc tellure leuati
Erigimur saetaeque cadunt bifidosque relinquit
Rima pedes redeunt umeri et subiecta lacertis
305
Bracchia sunt; flentem flentes amplectimur ipsi
Haeremusque ducis collo; nec uerba locuti
Vlla priora sumus quam nos testantia gratos.
Annua nos illic tenuit mora multaque praesens
Tempore tam longo uidi, multa auribus hausi,
310
Hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una
Quattuor e famulis ad talia sacra paratis.
Cum duce namque meo Circe dum sola moratur,
Illa mihi niueo factum de marmore signum
Ostendit iuuenale, gerens in uertice picum,
315
Aede sacra positum multisque insigne coronis.
Quis foret et quare sacra coleretur in aede,
Cur hanc ferret auem, quaerenti et scire uolenti
"Accipe", ait "Macareu, dominaeque potentia quae sit,
Hinc quoque disce meae; tu dictis adice mentem.
320
Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris
Rex fuit, utilium bello studiosus equorum.
Forma uiro, quam cernis, erat; licet ipse decorem
Adspicias fictaque probes ab imagine ueram.
Par animus formae; nec adhuc spectasse per annos
325
Quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam.
Ille suos dryadas Latiis in montibus ortas
Verterat in uultus, illum fontana petebant
Numina, naiades, quas Albula quasque Numici,
Quas Anienis aquae cursuque breuissimus Almo
330
Narue tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae,
Quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae
Finitimosque lacus; spretis tamen omnibus, unam
Ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati
Dicitur ancipiti peperisse Venilia Iano.
335
Haec ubi nubilibus primum maturuit annis,
Praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est,
Rara quidem facie, sed rarior arte canendi,
Vnde Canens dicta est; siluas et saxa mouere
Et mulcere feras et flumina longa morari
340
Ore suo uolucresque uagas retinere solebat.
Quae dum feminea modulatur carmina uoce,
Exierat tecto Laurentis Picus in agros,
Indigenas fixurus apros, tergumque premebat
Acris equi laeuaque hastilia bina ferebat,
345
Poeniceam fuluo chlamydem contractus ab auro.
Venerat in siluas et filia Solis easdem,
Vtque nouas legeret fecundis collibus herbas,
Nomine dicta suo Circaea reliquerat arua.
Quae simul ac iuuenem, uirgultis abdita, uidit,
350
Obstipuit; cecidere manu, quas legerat, herbae
Flammaque per totas uisa est errare medullas.
Vt primum ualido mentem collegit ab aestu,
Quid cuperet, fassura fuit; ne posset adire,
Cursus equi fecit circumfususque satelles.
355
"Non" ait "effugies, uento rapiare licebit,
Si modo me noui, si non euanuit omnis
Herbarum uirtus et non mea carmina fallunt."
Dicit et effigiem nullo cum corpore falsi
Finxit apri praeterque oculos transcurrere regis
360
Iussit et in densum trabibus nemus ire uideri,
Plurima qua silua est et equo loca peruia non sunt.
Haud mora, continuo praedae petit inscius umbram
Picus equique celer spumantia terga relinquit
Spemque sequens uanam silua pedes errat in alta.
365
Concipit illa preces et uerba precantia dicit.
Ignotosque deos ignoto carmine adorat,
Quo solet et niueae uultum confundere Lunae
Et patrio capiti bibulas subtexere nubes.
Tum quoque cantato densetur carmine caelum
370
Et nebulas exhalat humus caecisque uagantur
Limitibus comites et abest custodia regis.
Nacta locum tempusque: "per, o, tua lumina", dixit
"Quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam,
Quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris
375
Ignibus et socerum, qui peruidet omnia, Solem
Accipe, nec durus Titanida despice Circen."
Dixerat; ille ferox ipsamque precesque relinquit
Et: "quaecumque es." ait "non sum tuus; altera captum
Me tenet et teneat par longum, comprecor, aeuum.
380
Nec Venere externa socialia foedera laedam,
Dum mihi Ianigenam seruabunt fata Canentem."
Saepe retemptatis precibus Titania frustra
"Non impune feres, neque" ait "reddere Canenti;
Laesaque quid faciat, quid amans, quid femina, disces
385
Rebus", ait "sed amans et laesa et femina Circe.
Tum bis ad occasus, bis se conuertit ad ortus,
Ter iuuenem baculo tetigit, tria carmina dixit.
Ille fugit, sed se solito uelocius ipse
Currere miratur; pennas in corpore uidit,
390
Seque nouam subito Latiis accedere siluis
Indignatus auem, duro fera robora rostro
Figit et iratus longis dat uulnera ramis.
Purpureum chlamydis pennae traxere colorem,
Fibula quod fuerat uestemque momorderat aurum,
395
Pluma fit et fuluo ceruix praecingitur auro,
Nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restant.
Interea comites, clamato saepe per agros
Nequiquam Pico nullaque in parte reperto,
Inueniunt Circen (nam iam tenuauerat auras
400
Passaque erat nebulas uentis ac sole recludi)
Criminibusque premunt ueris regemque reposcunt
Vimque ferunt saeuisque parant incessere telis.
Illa nocens spargit uirus sucosque ueneni
Et Noctem Noctisque deos Erebumque Chaosque
405
Conuocat et longis Hecaten ululatibus orat.
Exsiluere loco (dictu mirabile) siluae,
Ingemuitque solum uicinaque palluit arbor
Sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis
Et lapides uisi mugitus edere raucos
410
Et latrare canes et humus serpentibus atris
Squalere et tenues animae uolitare uidentur.
Attonitum monstris uulgus pauet; illa pauentis
Ora uenenata tetigit mirantia uirga,
Cuius ab attactu uariarum monstra ferarum
415
In iuuenes ueniunt; nulli sua mansit imago.
Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus
Et frustra coniunx oculis animoque Canentis
Expectatus erat; famuli populusque per omnes
Discurrunt siluas atque obuia lumina portant.
420
Nec satis est nymphae flere et lacerare capillos
Et dare plangorem; facit haec tamen omnia seque
Proripit ac Latios errat uesana per agros.
Sex illam noctes, totidem redeuntia solis
Lumina uiderunt inopem somnique cibique
425
Per iuga, per ualles, qua fors ducebat, euntem.
Vltimus adspexit Thybris luctuque uiaque
Fessam et iam longa ponentem corpora ripa.
Illic cum lacrimis ipso modulata dolore
Verba sono tenui maerens fundebat, ut olim
430
Carmina iam moriens canit exequialia cygnus.
Luctibus extremis tenues liquefacta medullas
Tabuit inque leues paulatim euanuit auras.
Fama tamen signata loco est, quem rite Canentem
Nomine de nymphae ueteres dixere Camenae."
435
Talia multa mihi longum narrata per annum
Visaque sunt; resides et desuetudine tardi
Rursus inire fretum, rursus dare uela iubemur;
Ancipitesque uias et iter Titania uastum
Dixerat et saeui restare pericula ponti.
440
Pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhaesi.
Finierat Macareus; urnaque Aeneia nutrix
Condita marmoreo tumulo breue carmen habebat;
"Hic me Caietam notae pietatis alumnus
Ereptam Argolico, quo debuit, igne cremauit.
445
Soluitur herboso religatus ab aggere funis
Et procul insidias infamataeque relinquunt
Tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra
In mare cum flaua prorumpit Thybris harena
Faunigenaeque domo potitur nataque Latini,
450
Non sine Marte tamen; bellum cum gente feroci
Suscipitur, pactaque furit pro coniuge Turnus.
Concurrit Latio Tyrrhenia tota diuque
Ardua sollicitis uictoria quaeritur armis.
Auget uterque suas externo robore uires
455
Et multi Rutulos, multi Troiana tuentur
Castra; neque Aeneas Euandri ad limina frustra,
At Venulus frustra profugi Diomedis ad urbem
Venerat; ille quidem sub Iapyge maxima Dauno
Moenia condiderat dotaliaque arua tenebat;
460
Sed Venulus Turni postquam mandata peregit,
Auxilium petiit, uires Aetolius heros
Excusat; nec se aut soceri committere pugnae
Velle sui populos, aut quos e gente suorum
Armet, habere ullos: "neue haec commenta putetis,
465
Admonitu quamquam luctus renouentur amari,
Perpetiar memorare tamen. postquam alta cremata est
Ilion et Danaas pauerunt Pergama dextras
Naryciusque heros, a uirgine uirgine rapta,
Quam meruit poenam solus, digessit in omnes,
470
Spargimur et uentis inimica per aequora rapti
Fulmina, noctem, imbres, iram caelique marisque
Perpetimur Danai cumulumque Capherea cladis.
Neue morer referens tristes ex ordine casus,
Graecia tum potuit Priamo quoque flenda uideri
475
Me tamen armiferae seruatum cura Mineruae
Fluctibus eripuit; patriis sed rursus ab agris
Pellor et antiquo memores de uulnere poenas
Exigit alma Venus; tantosque per alta labores
Aequora sustinui, tantos terrestribus armis,
480
Vt mihi felices sint illi saepe uocati
Quos communis hiems importunusque Caphereus
Mersit aquis uellemque horum pars una fuissem.
Vltima iam passi comites belloque fretoque
Deficiunt finemque rogant erroris; at Acmon
485
Feruidus ingenio, tum uero et cladibus asper;
"Quid superest, quod iam patientia uestra recuset
Ferre, uiri"? dixit "quid habet Cytherea, quod ultra,
Velle puta, faciat? nam dum peiora timentur,
Est locus in uulnus; sors autem ubi pessima rerum,
490
Sub pedibus timor est securaque summa malorum.
Audiat ipsa licet et, quod facit, oderit omnes
Sub Diomede uiros: odium tamen illius omnes
Spernimus et magno stat magna potentia nobis."
Talibus iratam Venerem Pleuronius Acmon
495
Instimulat uerbis stimulisque resuscitat iram.
Dicta placent paucis; numeri maioris amici
Acmona corripimus; cui respondere uolenti
Vox pariter uocisque uia est tenuata comaeque
In plumas abeunt, plumis noua colla teguntur
500
Pectoraque et tergum; maiores bracchia pennas
Accipiunt cubitusque leuis sinuatur in alas;
Magna pedis digitos pars occupat oraque cornu
Indurata rigent finemque in acumine ponunt.
Hunc Lycus, hunc Idas et cum Rhexenore Nycteus,
505
Hunc miratur Abas; et dum mirantur, eandem
Accipiunt faciem numerusque ex agmine maior
Subuolat et remos plausis circumuolat alis;
Si uolucrum quae sit dubiarum forma requiris,
Vt non cygnorum, sic albis proxima cygnis.
510
Vix equidem has sedes et Iapygis arida Dauni
Arua gener teneo minima cum parte meorum
Hactenus Oenides; Venulus Calydonia regna
Peucetiosque sinus Messapiaque arua relinquit.
In quibus antra uidet, quae multa nubila silua
515
Et leuibus guttis manantia semicaper Pan
Nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae.
Apulus has illa pastor regione fugatas
Terruit et primo subita formidine mouit;
Mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem,
520
Ad numerum motis pedibus duxere choreas.
Improbat has pastor saltuque imitatus agresti
Addidit obscenis conuicia rustica dictis;
Nec prius os tacuit, quam guttura condidit arbor
Arbor enim est sucoque licet cognoscere mores
525
Quippe notam linguae bacis oleaster amaris
Exhibet; asperitas uerborum cessit in illas.
Hinc ubi legati rediere, negata ferentes
Arma Aetola sibi, Rutuli sine uiribus illis
Bella instructa gerunt; multumque ab utraque cruoris
530
Parte datur; fert ecce auidas in pinea Turnus
Texta faces ignesque timent quibus unda pepercit.
Iamque picem et ceras alimentaque cetera flammae
Mulciber urebat perque altum ad carbasa malum
Ibat et incuruae fumabant transtra carinae,
535
Cum, memor has pinus Idaeo uertice caesas,
Sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi
Aeris et inflati compleuit murmure buxi
Perque leues domitis inuecta leonibus auras:
"Irrita sacrilega iactas incendia dextra,
540
Turne"; ait "eripiam, nec me patiente cremabit
Ignis edax nemorum partes et membra meorum.
Intonuit dicente dea tonitrumque secuti
Cum saliente graues ceciderunt grandine, nimbi
Aeraque et tumidum subitis concursibus aequor
545
Astraei turbant et eunt in proelia fratres.
E quibus alma parens unius uiribus usa,
Stuppea praerupit Phrygiae retinacula puppis
Fertque rates pronas medioque sub aequore mergit.
Robore mollito lignoque in corpora uerso,
550
In capitum facies puppes mutantur aduncae,
In digitos abeunt et crura natantia remi,
Quodque prius fuerat, latus est mediisque carina
Subdita nauigiis spinae mutatur in usum,
Lina comae molles, antemnae bracchia fiunt;
555
Caerulus, ut fuerat, color est; quasque ante timebant,
Illas uirgineis exercent lusibus undas
Naides aequoreae; durisque in montibus ortae
Molle fretum celebrant, nec eas sua tangit origo
Non tamen oblitae, quam multa pericula saeuo
560
Pertulerint pelago, iactatis saepe carinis
Supposuere manus, nisi siqua uehebat Achiuos.
Cladis adhuc Phrygiae memores, odere Pelasgos
Neritiaeque ratis uiderunt fragmina laetis
Vultibus et laetis uidere rigescere puppem
565
Vultibus Alcinoi saxumque increscere ligno.
Spes erat, in nymphas animata classe marinas,
Posse metu monstri Rutulum desistere bello;
Perstat habetque deos pars utraque, quodque deorum est
Instar, habent animos; nec iam dotalia regna
570
Nec sceptrum soceri, nec te, Lauinia uirgo,
Sed uicisse petunt deponendique pudore
Bella gerunt; tandemque Venus uictricia nati
Arma uidet; Turnusque cadit, cadit Ardea, Turno
Sospite dicta potens; quem postquam barbarus ensis
575
Abstulit et tepida patuerunt tecta fauilla,
Congerie e media tum primum cognita praepes
Subuolat et cineres plausis euerberat alis;
Et sonus et macies et pallor et omnia, captam
Quae deceant urbem, nomen quoque mansit in illa
580
Vrbis et ipsa suis deplangitur Ardea pennis.
Iamque deos omnes ipsamque Aeneia uirtus
Iunonem ueteres finire coegerat iras,
Cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli,
Tempestiuus erat caelo Cythereius heros.
585
Ambieratque Venus superos colloque parentis
Circumfusa sui: "numquam mihi" dixerat "ullo
Tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto,
Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro
Fecit auum, quamuis paruum des, optime, numen,
590
Dummodo des aliquod; satis est inamabile regnum
Adspexisse semel, Stygios semel isse per amnes."
Assensere dei; nec coniunx regia uultus
Immotos tenuit placatoque annuit ore.
Tum pater: "estis" ait "caelesti numine digni.
595
Quaeque petis, pro quoque petis; cape, nata, quod optas."
Fatus erat; gaudet gratesque agit illa parenti;
Perque leues auras iunctis inuecta columbis
Litus adit Laurens, ubi tectus harundine serpit
In freta flumineis uicina Numicius undis.
600
Hunc iubet Aeneae quaecumque obnoxia morti
Abluere et tacito deferre sub aequora cursu;
Corniger exsequitur Veneris mandata, suisque,
Quicquid in Aenea fuerat mortale, repurgat
Et respergit aquis; pars optima restitit illi.
605
Lustratum genetrix diuino corpus odore
Vnxit et ambrosia cum dulci nectare mixta
Contigit os fecitque deum; quem turba Quirini
Nuncupat Indigetem temploque arisque recepit.
Inde sub Ascanii dicione binominis Alba
610
Resque Latina fuit. succedit Siluius illi,
Quo satus antiquo tenuit repetita Latinus
Nomina cum sceptro; clarus subit Alba Latinum;
Epytus ex illo est; post hunc Capetusque Capysque,
Sed Capys ante fuit. regnum Tiberinus ab illis
615
Cepit et in Tusci demersus fluminis undis
Nomina fecit aquae; de quo Remulusque feroxque
Acrota sunt geniti. Remulus maturior annis
Fulmineo periit, imitator fulminis, ictu;
Fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti
620
Tradit Auentino, qui, quo regnarat, eodem
Monte iacet positus tribuitque uocabula monti.
Iamque Palatinae summam Proca gentis habebat;
Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas
Inter hamadryadas coluit sollertius hortos
625
Nec fuit arborei studiosior altera fetus,
Vnde tenet nomen; non siluas illa nec amnes,
Rus amat et ramos felicia poma ferentes.
Nec iaculo grauis est, sed adunca dextera falce,
Qua modo luxuriem premit et spatiantia passim
630
Bracchia compescit, fisso modo cortice lignum
Inserit et sucos alieno praestat alumno;
Nec sentire sitim patitur bibulaeque recuruas
Radicis fibras labentibus irrigat undis;
Hic amor, hoc studium; Veneris quoque nulla cupido est.
635
Vim tamen agrestum metuens pomaria claudit
Intus et accessus prohibet refugitque uiriles.
Quid non et Satyri, saltatibus apta iuuentus.
Fecere et pinu praecincti cornua Panes,
Silenusque, suis semper iuuenilior annis,
640
Quique deus fures uel falce uel inguine terret,
Vt poterentur ea? sed enim superabat amando
Hos quoque Vertumnus, neque erat felicior illis.
O quotiens habitu duri messoris aristas
Corbe tulit uerique fuit messoris imago!
645
Tempora saepe gerens faeno religata recenti
Desectum poterat gramen uersasse uideri;
Saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum
Iurasses fessos modo disiunxisse iuuencos.
Falce data frondator erat uitisque putator;
650
Induerat scalas, lecturum poma putares;
Miles erat gladio, piscator harundine sumpta
Denique per multas aditum sibi saepe figuras
Repperit, ut caperet spectatae gaudia formae.
Ille etiam picta redimitus tempora mitra,
655
Innitens baculo, positis per tempora canis,
Adsimulauit anum cultosque intrauit in hortos
Pomaque mirata est: "tanto"que "potentior"! inquit,
Paucaque laudatae dedit oscula, qualia numquam
Vera dedisset anus; glebaque incurua resedit,
660
Suspiciens pandos autumni pondere ramos
Vlmus erat contra speciosa nitentibus uuis;
Quam socia postquam pariter cum uite probauit:
"At si staret" ait "caelebs sine palmite truncus,
Nil praeter frondes, quare peteretur, haberet
665
Haec quoque, quae iuncta uitis requiescit in ulmo,
Si non nupta foret, terrae acclinata iaceret.
Tu tamen exemplo non tangeris arboris huius
Concubitusque fugis, nec te coniungere curas.
Atque utinam uelles! Helene non pluribus esset
670
Sollicitata procis, nec quae Lapitheia mouit
Proelia, nec coniunx timidis audacis Vlixei.
Nunc quoque, cum fugias auerserisque petentes,
Mille uiri cupiunt et semideique deique
Et quaecumque tenent Albanos numina montes.
675
Sed tu si sapies, si te bene iungere anumque
Hanc audire uoles, quae te plus omnibus illis,
Plus quam credis, amo, uulgares reice taedas
Vertumnumque tori socium tibi selige. pro quo
Me quoque pignus habes; neque enim sibi notior ille est,
680
Quam mihi; nec passim toto uagus errat in orbe;
Haec loca magna colit; nec, uti pars magna procorum,
Quam modo uidit, amat; tu primus et ultimus illi
Ardor eris solique suos tibi deuouet annos.
Adde quod est iuuenis, quod naturale decoris
685
Munus habet formasque apte fingetur in omnes
Et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet.
Quid quod amatis idem? quod, quae tibi poma coluntur,
Primus habet laetaque tenet tua munera dextra?
Sed neque iam fetus desiderat arbore demptos,
690
Nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas,
Nec quicquam, nisi te. miserere ardentis et ipsum
Quod petit ore meo praesentem crede precari
Vltoresque deos et pectora dura perosam
Idalien memoremque time Rhamnusidis iram.
695
Quoque magis timeas (etenim mihi multa uetustas
Scire dedit), referam tota notissima Cypro
Facta, quibus flecti facile et mitescere possis.
Viderat a ueteris generosam sanguine Teucri
Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus;
700
Viderat et totis perceperat ossibus aestum.
Luctatusque diu, postquam ratione furorem
Vincere non potuit, supplex ad limina uenit;
Et modo nutrici miserum confessus amorem,
Ne sibi dura foret, per spes orauit alumnae;
705
Et modo de multis blanditus cuique ministris
Sollicita petiit propensum uoce fauorem;
Saepe ferenda dedit blandis sua uerba tabellis
Interdum madidas lacrimarum rore coronas
Postibus intendit posuitque in limine duro
710
Molle latus tristisque serae conuicia fecit.
Saeuior illa freto surgente cadentibus Haedis,
Durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,
Et saxo, quod adhuc uiuum radice tenetur,
Spernit et irridet; factisque immitibus addit
715
Verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem.
Non tulit impatiens longi tormenta doloris
Iphis et ante fores haec uerba nouissima dixit:
"Vincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem
Vlla ferenda mei; laetos molire triumphos
720
Et Paeana uoca nitidaque incingere lauru.
Vincis enim moriorque libens; age, ferrea, gaude.
Certe aliquid laudare mei cogeris amoris,
Quo tibi sim gratus meritumque fatebere nostrum.
Non tamen ante tui curam excessisse memento,
725
Quam uitam geminaque simul mihi luce carendum.
Nec tibi fama mei uentura est nuntia leti;
Ipse ego, ne dubites, adero praesensque uidebor,
Corpore ut exanimi crudelia lumina pascas.
Si tamen, o superi, mortalia facta uidetis,
730
Este mei memores (nihil ultra lingua precari
Sustinet) et longo facite ut narremur in aeuo,
Et quae dempsistis uitae, date tempora famae.
Dixit et ad postis ornatos saepe coronis
Vmentis oculos et pallida brachia tollens,
735
Cum foribus laquei religaret uincula summis,
"Haec tibi serta placent, crudelis et impia"? dixit
Inseruitque caput, sed tum quoque uersus ad illam,
Atque onus infelix elisa fauce pependit.
Icta pedum motu trepidantem et multa gementem
740
Visa dedisse sonum est adapertaque ianua factum
Prodidit; exclamant famuli frustraque leuatum
(Nam pater occiderat) referunt ad limina matris.
Accipit illa sinu complexaque frigida nati
Membra sui postquam miserorum uerba parentum
745
Edidit et matrum miserarum facta peregit,
Funera ducebat mediam lacrimosa per urbem
Luridaque arsuro portabat membra feretro.
Forte uiae uicina domus, qua flebilis ibat
Pompa, fuit duraeque sonus plangoris ad aures
750
Venit Anaxaretes, quam iam deus ultor agebat.
Mota tamen: "uideamus" ait "miserabile funus;
Et patulis iniit tectum sublime fenestris.
Vixque bene impositum lecto prospexerat Iphin,
Deriguere oculi calidusque e corpore sanguis,
755
Inducto pallore, fugit; conataque retro
Ferre pedes, haesit; conata auertere uultus,
Hoc quoque non potuit paulatimque occupat artus
Quod fuit in duro iam pridem pectore saxum.
Neue ea ficta putes, dominae sub imagine signum
760
Seruat adhuc Salamis; Veneris quoque nomine templum
Prospicientis habet. quorum memor, o mea, lentos
Pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe.
Sic tibi nec uernum nascentia frigus adurat
Poma, nec excutiant rapidi florentia uenti."
765
Haec ubi nequiquam forma deus aptus anili
Edidit, in iuuenem rediit et anilia demit
Instrumenta sibi talisque apparuit illi,
Qualis ubi oppositas nitidissima solis imago
Euicit nubes nullaque obstante reluxit.
770
Vimque parat; sed ui non est opus inque figura
Capta dei nymphe est et mutua uulnera sensit.
Proximus Ausonias iniusti miles Amuli
Rexit opes; Numitorque senex amissa nepotis
Munere regna capit festisque Palilibus urbis
775
Moenia conduntur; Tatiusque patresque Sabini
Bella gerunt arcisque uia Tarpeia reclusa
Dignam animam poena congestis exuit armis.
Inde sati Curibus tacitorum more luporum
Ore premunt uoces et corpora uicta sopore
780
Inuadunt portasque petunt, quas obice firmo
Clauserat Iliades; unam tamen ipsa reclusit,
Nec strepitum uerso Saturnia cardine fecit;
Sola Venus portae cecidisse repagula sensit
Et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam
785
Dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant
Naides Ausoniae gelido rorantia fonte;
Has rogat auxilium; nec nymphae iusta petentem
Sustinuere deam uenasque et flumina fontis
Elicuere sui; nondum tamen inuia Iani
790
Ora patentis erant, neque iter praecluserat unda
Lurida supponunt fecundo sulphura fonti
Incenduntque cauas fumante bitumine uenas.
Viribus his aliisque uapor penetrauit ad ima
Fontis et Alpino modo quae certare rigori
795
Audebatis, aquae, non ceditis ignibus ipsis.
Flammifera gemini fumant adspergine postes;
Portaque, nequiquam rigidis promissa Sabinis,
Fonte fuit praestructa nouo, dum Martius arma
Indueret miles; quae postquam Romulus ultro
800
Obtulit et strata est tellus Romana Sabinis
Corporibus strata estque suis generique cruorem
Sanguine cum soceri permiscuit impius ensis,
Pace tamen sisti bellum nec in ultima ferro
Decertare placet Tatiumque accedere regno.
805
Occiderat Tatius, populisque aequata duobus,
Romule, iura dabas, posita cum casside Mauors
Talibus affatur diuumque hominumque parentem:
"Tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno
Res Romana ualet nec praeside pendet ab uno,
810
Praemia (sunt promissa mihi dignoque nepoti)
Soluere et ablatum terris imponere caelo.
Tu mihi, concilio quondam praesente deorum,
(Nam memoro memorique animo pia uerba notaui)
"Vnus erit, quem tu tolles in caerula caeli
815
Dixisti; rata sit uerborum summa tuorum.
Annuit omnipotens et nubibus aera caecis
Occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem.
Quae sibi promissae sensit rata signa rapinae
Innixusque hastae pressos temone cruento
820
Impauidus conscendit equos Gradiuus et ictu
Verberis increpuit pronusque per aera lapsus
Constitit in summo nemorosi colle Palati;
Reddentemque suo non regia iura Quiriti
Abstulit Iliaden; corpus mortale per auras
825
Dilapsum est tenues, ut lata plumbea funda
Missa solet medio glans intabescere caelo;
Pulchra subit facies et puluinaribus altis
Dignior et qualis trabeati forma Quirini.
Flebat ut amissum coniunx, cum regia Iuno
830
Irin ad Hersiliam descendere limite curuo
Imperat et uiduae sua sic mandata referre:
"O et de Latia o et de gente Sabina
Praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti
Ante fuisse uiri, coniunx nunc esse Quirini,
835
Siste tuos fletus, et, si tibi cura uidendi
Coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini
Qui uiret et templum Romani regis obumbrat."
Paret et in terram pictos delapsa per arcus,
Hersiliam iussis compellat uocibus Iris.
840
Illa uerecundo uix tollens lumina uultu:
"O dea, namque mihi nec, quae sis, dicere promptum est,
Et liquet esse deam, duc, o duc" inquit "et offer
Coniugis ora mihi. quem si modo posse uidere
Fata semel dederint, caelum accepisse fatebor.
845
Nec mora, Romuleos cum uirgine Thaumantea
Ingreditur colles ibi sidus ab aethere lapsum
Decidit in terras a cuius lumine flagrans
Hersiliae crinis cum sidere cessit in auras.
Hanc manibus notis Romanae conditor urbis
850
Excipit et priscum pariter cum corpore nomen
Mutat Horamque uocat, quae nunc dea iuncta Quirino est.