Ouidius metamorphoses 13

Altre sezioni


Consedere duces et uulgi stante corona

Surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax;

Vtque erat impatiens irae, Sigeia toruo

Litora respexit classemque in litore uultu

5

Intendensque manus: "agimus, pro Iuppiter!" inquit

"Ante rates causam et mecum confertur Vlixes!

At non Hectoreis dubitauit cedere flammis,

Quas ego sustinui, quas hac a classe fugaui.

Tutius est igitur fictis contendere uerbis,

10

Quam pugnare manu. sed nec mihi dicere promptum,

Nec facere est isti; quantumque ego Marte feroci,

Quantum acie ualeo, tantum ualet iste loquendo.

Nec memoranda tamen uobis mea facta, Pelasgi,

Esse reor; uidistis enim; sua narret Vlixes,

15

Quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.

Praemia magna peto, fateor, sed demit honorem

Aemulus; Aiaci non est tenuisse superbum,

Sit licet hoc ingens, quidquid sperauit Vlixes.

Iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius,

20

Quod, cum uictus erit, mecum certasse feretur.

Atque ego, si uirtus in me dubitabilis esset,

Nobilitate potens essem, Telamone creatus,

Moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit

Litoraque intrauit Pagasaea Colcha carina.

25

Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic

Reddit ubi Aeoliden saxum graue Sisyphon urget;

Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur

Iuppiter esse suam; sic ab Ioue tertius Aiax.

Nec tamen haec series in causam prosit, Achiui,

30

Si mihi cum magno non est communis Achille;

Frater erat, fraterna peto. quid sanguine cretus

Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi,

Inseris Aeacidis alienae nomina gentis?

An quod in arma prior nulloque sub indice ueni,

35

Arma neganda mihi? Potiorque uidebitur illis

Vltima qui cepit detractauitque furore

Militiam ficto, donec sollertior isto

Et sibi inutilior timidi commenta retexit

Naupliades animi uitataque traxit ad arma?

40

Optima num sumat, quia sumere noluit ulla,

Nos inhonorati et donis patruelibus orbi,

Obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?

Atque utinam aut uerus furor ille, aut creditus esset.

Nec comes hic Phrygias umquam uenisset ad arces

45

Hortator scelerum! Non te, Poeantia proles,

Expositum Lemnos nostro cum crimine haberet,

Qui nunc, ut memorant, siluestribus abditus antris

Saxa moues gemitu, Laertiadaeque precaris

Quae meruit; quae, si di sunt, non uana precaris.

50

Et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,

Heu! pars una ducum, quo successore sagittae

Herculis utuntur, fractus morboque fameque

Velaturque aliturque auibus uolucresque petendo

Debita Troianis exercet spicula fatis.

55

Ille tamen uiuit, quia non comitauit Vlixen;

Mallet et infelix Palamedes esse relictus;

Viueret aut certe letum sine crimine haberet.

Quem male conuicti nimium memor iste furoris

Prodere rem Danaum finxit fictumque probauit

60

Crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.

Ergo aut exilio uires subduxit Achiuis

Aut nece; sic pugnat, sic est metuendus Vlixes.

Qui licet eloquio fidum quoque Nestora uincat,

Haud tamen efficiet desertum ut Nestora crimen

65

Esse rear nullum, qui cum imploraret Vlixen

Vulnere tardus equi fessusque senilibus annis,

Proditus a socio est; non haec mihi crimina fingi

Scit bene Tydides, qui nomine saepe uocatum

Corripuit trepidoque fugam exprobrauit amico.

70

Adspiciunt oculis superi mortalia iustis;

En eget auxilio qui non tulit; utque reliquit,

Sic linquendus erat; legem sibi dixerat ipse.

Conclamat socios; adsum uideoque trementem

Pallentemque metu et trepidantem morte futura.

75

Opposui molem clipei texique iacentem

Seruauique animam (minimum est hoc laudis) inertem.

Si perstas certare, locum redeamus in illum;

Redde hostem uulnusque tuum solitumque timorem

Post clipeumque late et mecum contende sub illo.

80

At postquam eripui, cui standi uulnera uires

Non dederant, nullo tardatus uulnere fugit.

Hector adest secumque deos in proelia ducit

Quaque ruit, non tu tantum terreris, Vlixe,

Sed fortes etiam; tantum trahit ille timoris.

85

Hunc ego sanguineae successu caedis ouantem

Eminus ingenti resupinum pondere fudi;

Hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus

Sustinui sortemque meam uouistis, Achiui,

Et uestrae ualuere preces. si quaeritis huius

90

Fortunam pugnae, non sum superatus ab illo.

Ecce ferunt Troes ferrumque ignisque Iouemque

In Danaas classes; ubi nunc facundus Vlixes?

Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,

Spem uestri reditus; date pro tot nauibus arma.

95

Quod si uera licet mihi dicere, quaeritur istis

Quam mihi maior honos coniunctaque gloria nostra est,

Atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.

Conferat his Ithacus Rhesum imbellemque Dolona

Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum;

100

Luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto.

Si semel ista datis meritis tam uilibus arma,

Diuidite et pars sit maior Diomedis in illis.

Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis

Rem gerit et furtis incautum decipit hostem?

105

Ipse nitor galeae claro radiantis ab auro

Insidias prodet manifestabitque latentem.

Sed neque Dulichius sub Achillis casside uertex

Pondera tanta feret, nec non onerosa grauisque

Pelias hasta potest imbellibus esse lacertis,

110

Nec clipeus uasti caelatus imagine mundi

Conueniet timidae nataeque ad furta sinistrae.

Debilitaturum quid te petis, improbe, munus?

Quod tibi si populi donauerit error Achiui,

Cur spolieris, erit, non cur metuaris ab hoste

115

Et fuga, qua sola cunctos, timidissime, uincis,

Tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti.

Adde quod iste tuus, tam raro proelia passus,

Integer est clipeus; nostro, qui tela ferendo

Mille patet plagis, nouus est successor habendus.

120

Denique, quid uerbis opus est? spectemur agendo;

Arma uiri fortis medios mittantur in hostis;

Inde iubete peti et referentem ornate relatis.

Finierat Telamone satus uulgique secutum

Vltima murmur erat, donec Laertius heros

125

Astitit atque oculos paulum tellure moratos

Sustulit ad proceres expectatoque resoluit

Ora sono; neque abest facundis gratia dictis.

"Si mea cum uestris ualuissent uota, Pelasgi,

Non foret ambiguus tanti certaminis heres

130

Tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille.

Quem quoniam non aequa mihi uobisque negarunt

Fata" (manuque simul ueluti lacrimantia tersit

Lumina) "quis magno melius succedat Achilli

Quam per quem magnus Danais successit Achilles?

135

Huic modo ne prosit, quod, ut est, hebes esse uidetur,

Neue mihi noceat, quod uobis semper, Achiui,

Profuit ingenium; meaque haec facundia, siqua est,

Quae nunc pro domino, pro uobis saepe locuta est,

Inuidia careat, bona nec sua quisque recuset.

140

Nam genus et proauos et quae non fecimus ipsi,

Vix ea nostra uoco; sed enim quia rettulit Aiax

Esse Iouis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor

Iuppiter est totidemque gradus distamus ab illo.

Nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi,

145

Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exul.

Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis

Altera nobilitas; deus est in utroque parente.

Sed neque materno quod sum generosior ortu,

Nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,

150

Proposita arma peto; meritis expendite causam,

Dummodo quod fratres Telamon Peleusque fuerunt

Aiacis meritum non sit, nec sanguinis ordo,

Sed uirtutis honor spoliis quaeratur in istis.

Aut si proximitas primusque requiritur heres,

155

Est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi;

Quis locus Aiaci? Phthiam haec Scyrumue ferantur,

Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli;

Num petit ille tamen, num si petat, auferat illa?

Ergo operum quoniam nudum certamen habetur,

160

Plura quidem feci, quam quae comprendere dictis

In promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar.

Praescia uenturi genetrix Nereia leti

Dissimulat cultu natum et deceperat omnes,

In quibus Aiacem, sumptae fallacia uestis.

165

Arma ego femineis animum motura uirilem

Mercibus inserui; neque adhuc proiecerat heros

Virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti

"Nate dea", dixi "tibi se peritura reseruant

Pergama; quid dubitas ingentem euertere Troiam"?

170

Iniecique manum fortemque ad fortia misi.

Ergo opera illius mea sunt; ego Telephon hasta

Pugnantem domui, uictum orantemque refeci.

Quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon,

Me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes,

175

Et Scyrum cepisse; mea concussa putate

Procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra.

Vtque alios taceam, qui saeuum perdere posset

Hectora, nempe dedi, per me iacet inclitus Hector.

Illis haec armis, quibus est inuentus Achilles,

180

Arma peto; uiuo dederam, post fata reposco.

Vt dolor unius Danaos peruenit ad omnes,

Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae,

Expectata diu, nulla aut contraria classi

Flamina erant; duraeque lubent Agamemnona sortes

185

Immeritam saeuae natam mactare Dianae.

Denegat hoc genitor diuisque irascitur ipsis,

Atque in rege tamen pater est; ego mite parentis

Ingenium uerbis ad publica commoda uerti.

Nunc equidem fateor fassoque ignoscat Atrides,

190

Difficilem tenui sub iniquo iudice causam;

Hunc tamen utilitas populi fraterque datique

Summa mouet sceptri, laudem ut cum sanguine penset.

Mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu

Decipienda fuit; quo si Telamonius isset,

195

Orba suis essent etiamnum lintea uentis.

Mittor et Iliacas audax orator ad arces

Visaque et intrata est altae mihi curia Troiae

Plenaque adhuc erat illa uiris; interritus egi,

Quam mihi mandarat communis Graecia, causam

200

Accusoque Parim praedamque Helenamque reposco

Et moueo Priamum Priamoque Antenora iunctum.

Et Paris et fratres et qui rapuere sub illo

Vix tenuere manus, scis hoc, Menelae, nefandas;

Primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.

205

Longa referre mora est quae consilioque manuque

Vtiliter feci spatiosi tempore belli.

Post acies primas urbis se moenibus hostes

Continuere diu, nec aperti copia Martis

Vlla fuit; decimo demum pugnauimus anno.

210

Quid facis interea, qui nil, nisi proelia, nosti?

Quis tuus usus erat? Nam si mea facta requiris,

Hostibus insidior, fossas munimine cingo,

Consolor socios, ut longi taedia belli

Mente ferant placida; doceo, quo simus alendi

215

Armandique modo; mittor, quo postulat usus.

Ecce Iouis monitu, deceptus imagine somni,

Rex iubet incepti curam dimittere belli.

Ille potest auctore suam defendere uocem;

Non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat,

220

Quodque potest, pugnet. Cur non remoratur ituros?

Cur non arma capit, dat quod uaga turba sequatur?

Non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti.

Quid quod et ipse fugit? uidi, puduitque uidere,

Cum tu terga dares inhonestaque uela parares.

225

Nec mora: "quid facitis? quae uos dementia!" dixi

"Concitat, o socii, captam dimittere Troiam?

Quidue domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?"

Talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum

Fecerat, auersos profuga de classe reduxi.

230

Conuocat Atrides socios terrore pauentes

Nec Telamoniades etiam nunc hiscere quicquam

Audet; at ausus erat reges incessere dictis

Thersites, etiam per me haud impune proteruus.

Erigor et trepidos ciues exhortor in hostem

235

Amissamque mea uirtutem uoce reposco.

Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse uideri

Fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.

Denique de Danais quis te laudatue petitue?

At sua Tydides mecum communicat acta,

240

Me probat, et socio semper confidit Vlixe,

Est aliquid de tot Graiorum milibus unum

A Diomede legi. nec me sors ire iubebat;

Sic tamen, et spreto noctisque hostisque periclo,

Ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona

245

Interimo, non ante tamen quam cuncta coegi

Prodere et edidici quid perfida Troia pararet.

Omnia cognoram, nec quod specularer habebam,

Et iam promissa poteram cum laude reuerti

Haud contentus eo petii tentoria Rhesi

250

Inque suis ipsum castris comitesque peremi;

Atque, ita captiuo, uictor uotisque potitus,

Ingredior curru laetos imitante triumphos.

Cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis,

Arma negate mihi fueritque benignior Aiax.

255

Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro

Deuastata meo? cum multo sanguine fudi

Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque

Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque,

Exitioque dedi cum Chersidamante Thoona

260

Et Charopem fatisque immitibus Ennomon actum,

Quique minus celebres nostra sub moenibus urbis

Procubuere manu. sunt et mihi uulnera, ciues,

Ipso pulchra loco; nec uanis credite uerbis.

Adspicite en"! uestemque manu deduxit et "haec sunt

265

Pectora semper" ait "uestris exercita rebus.

At nil impendit per tot Telamonius annos

Sanguinis in socios et habet sine uulnere corpus.

Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga

Arma tulisse refert contra Troasque Iouemque?

270

Confiteorque, tulit, neque enim benefacta maligne

Detractare meum est; sed ne communia solus

Occupet atque aliquem uobis quoque reddat honorem

Reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis

Troas ab arsuris cum defensore carinis.

275

Ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis

Se putat, oblitus regisque ducumque meique,

Nonus in officio et praelatus munere sortis.

Sed tamen euentus uestrae, fortissime, pugnae

Quis fuit? Hector abit uiolatus uulnere nullo.

280

Me miserum! quanto cogor meminisse dolore

Temporis illius, quo, Graium murus, Achilles

Procubuit, nec me lacrimae luctusque timorque

Tardarunt quin corpus humo sublime referrem.

His umeris, his, inquam, umeris ego corpus Achillis

285

Et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro.

Sunt mihi, quae ualeant in talia pondera, uires,

Est animus certe uestros sensurus honores.

Scilicet idcirco pro nato caerula mater

Ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona,

290

Artis opus tantae, rudis et sine pectore miles

Indueret? neque enim clipei caelamina nouit,

Oceanum et terras cumque alto sidera caelo

Pleiadasque Hyadasque immunemque aequoris Arcton

Diuersasque urbes nitidumque Orionis ensem;

295

Postulat ut capiat, quae non intellegit, arma.

Quid quod me duri fugientem munera belli

Arguit incepto serum accessisse labori,

Nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?

Si simulasse uocas crimen, simulauimus ambo

300

Si mora pro culpa est, ego sum maturior illo.

Me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem;

Primaque sunt illis data tempora, cetera uobis.

Haud timeo, si iam nequeam defendere, crimen

Cum tanto commune uiro; deprensus Vlixis

305

Ingenio tamen ille, at non Aiacis Vlixes.

Neue in me stolidae conuicia fundere linguae

Admiremur eum, uobis quoque digna pudore

Obicit; an falso Palameden crimine turpe est

Accusasse mihi, uobis damnasse decorum est?

310

Sed neque Naupliades facinus defendere tantum

Tamque patens ualuit, nec uos audistis in illo

Crimina; uidistis pretioque obiecta patebant.

Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,

Esse reus merui; factum defendite uestrum,

315

Consensistis enim; nec me suasisse negabo,

Vt se subtraheret bellique uiaeque labori,

Temptaretque feros requie finire dolores.

Paruit et uiuit; non haec sententia tantum

Fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem.

320

Quem quoniam uates delenda ad Pergama poscunt,

Ne mandate mihi; melius Telamonius ibit

Eloquioque uirum morbis iraque furentem

Molliet, aut aliqua producet callidus arte.

Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide

325

Stabit et auxilium promittet Achaia Troiae,

Quam, cessante meo pro uestris pectore rebus,

Aiacis stolidi Danais sollertia prosit.

Sis licet infestus sociis regique mihique,

Dure Philoctete; licet exsecrere meumque

330

Deuoueas sine fine caput cupiasque dolenti

Me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem,

Vtque tui mihi, sic fiat tibi copia nostri;

Te tamen aggrediar mecumque reducere nitar;

Tamque tuis potiar, faueat Fortuna, sagittis,

335

Quam sum Dardanio, quem cepi, uate potitus,

Quam responsa deum Troianaque fata retexi,

Quam rapui Phrygiae signum penetrale Mineruae

Hostibus e mediis. et se mihi comparat Aiax?

Nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo.

340

Fortis ubi est Aiax? ubi sunt ingentia magni

Verba uiri? Cur hic metuis? cur audet Vlixes

Ire per excubias et se committere nocti

Perque feros enses non tantum moenia Troum,

Verum etiam summas arces intrare suaque

345

Eripere aede deam raptamque afferre per hostes?

Quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus

Gestasset laeua taurorum tergora septem.

Illa nocte mihi Troiae uictoria parta est;

Pergama tunc uici, cum uinci posse coegi.

350

Desine Tydiden uultuque et murmure nobis

Ostentare meum; pars est sua laudis in illo.

Nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas,

Solus eras; tibi turba comes, mihi contigit unus.

Qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem

355

Esse nec indomitae deberi praemia dextrae,

Ipse quoque haec peteret, peteret moderatior Aiax

Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus,

Nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem

Meriones, peteret maioris frater Atridae;

360

Quippe manu fortes nec sunt tibi Marte secundi,

Consiliis cessere meis. Tibi dextera bello

Vtilis; ingenium est, quod eget moderamine nostro;

Tu uires sine mente geris, mihi cura futuri;

Tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum

365

Eligit Atrides; tu tantum corpore prodes,

Nos animo; quantoque ratem qui temperat anteit

Remigis officium, quanto dux milite maior,

Tantum ego te supero; nec non in corpore nostro

Pectora sunt potiora manu; uigor omnis in illis.

370

At uos, o proceres, uigili date praemia uestro

Proque tot annorum cura, quibus anxius egi,

Hunc titulum meritis pensandum reddite nostris.

Iam labor in fine est; obstantia fata remoui

Altaque posse capi faciendo Pergama cepi.

375

Per spes nunc socias casuraque moenia Troum

Perque deos oro, quos hosti nuper ademi,

Per siquid superest, quod sit sapienter agendum,

Siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est,

Si Troiae fatis aliquid restare putatis,

380

Este mei memores; aut, si mihi non datis arma,

Huic date "et ostendit signum fatale Mineruae.

Mota manus procerum est et, quid facundia posset,

Re patuit; fortisque uiri tulit arma disertus.

Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iouemque

385

Sustinuit totiens, unam non sustinet iram;

Inuictumque uirum uicit dolor; arripit ensem

Et: "meus hic certe est; an et hunc sibi poscit Vlixes?

Hoc" ait "utendum est in me mihi; quique cruore

Saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit,

390

Ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax."

Dixit et in pectus tum demum uulnera passum

Qua patuit ferro, letalem condidit ensem.

Nec ualuere manus infixum educere telum;

Expulit ipse cruor; rubefactaque sanguine tellus

395

Purpureum uiridi genuit de caespite florem,

Qui prius Oebalio fuerat de uulnere natus.

Littera communis mediis pueroque uiroque

Inscripta est foliis, haec nominis, illa querellae.

Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis

400

Et ueterum terras infames caede uirorum

Vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas.

Quae postquam ad Graios, domino comitante, reuexit

Imposita est sero tandem manus ultima bello.

Troia simul Priamusque cadunt; Priameia coniunx

405

Perdidit infelix hominis post omnia formam

Externasque nouo latratu terruit auras,

Longus in angustum qua clauditur Hellespontus.

Ilion ardebat neque adhuc consederat ignis

Exiguumque senis Priami Iouis ara cruorem

410

Combiberat; tractata comis antistita Phoebi

Non profecturas tendebat ad aethera palmas.

Dardanidas matres patriorum signa deorum,

Dum licet, amplexas succensaque templa tenentes

Inuidiosa trahunt uictores praemia Grai.

415

Mittitur Astyanax illis de turribus, unde

Pugnantem pro se proauitaque regna tuentem

Saepe uidere patrem monstratum a matre solebat.

Iamque uiam suadet Boreas flatuque secundo

Carbasa mota sonant, iubet uti nauita uentis.

420

"Troia, uale! rapimur" clamant; dant oscula terrae

Troades et patriae fumantia tecta relinquunt.

Vltima conscendit classem (miserabile uisu)

In mediis Hecube natorum inuenta sepulcris;

Prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem

425

Dulichiae traxere manus; tamen unius hausit

Inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos

Hectoris in tumulo canum de uertice crinem,

Inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit.

Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus

430

Bistoniis habitata uiris; Polymestoris illic

Regia diues erat, cui te commisit alendum

Clam, Polydore, pater Phrygiisque remouit ab armis,

Consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas

Adiecisset opes, animi irritamen auari.

435

Vt cecidit fortuna Phrygum, capit impius ensem

Rex Thracum iuguloque sui demisit alumni;

Et, tamquam tolli cum corpore crimina possent,

Exanimem scopulo subiectas misit in undas.

Litore Threicio classem religarat Atrides,

440

Dum mare pacatum, dum uentus amicior esset.

Hic subito, quantus cum uiueret esse solebat,

Exit humo late rupta similisque minanti

Temporis illius uultum referebat Achilles,

Quo ferus iniusto petiit Agamemnona ferro

445

"Immemores"que "mei disceditis", inquit "Achiui,

Obrutaque est mecum uirtutis gratia nostrae?

Ne facite; utque meum non sit sine honore sepulcrum,

Placet Achilleos mactata Polyxena manes."

Dixit et immiti sociis parentibus umbrae

450

Rapta sinu matris, quam iam prope sola fouebat,

Fortis et infelix et plus quam femina uirgo

Ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto.

Quae memor ipsa sui, postquam crudelibus aris

Admota est sensitque sibi fera sacra parari

455

Vtque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem

Vtque suo uidit figentem lumina uultu:

"Vtere iamdudum generoso sanguine"; dixit

"Nulla mora est; aut tu iugulo uel pectore telum

Conde meo"; iugulumque simul pectusque retexit.

460

"Scilicet haud ulli seruire Polyxena uellem;

Haud per tale sacrum numen placabitis ullum.

Mors tantum uellem matrem mea fallere posset;

Mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamuis

Non mea mors illi, uerum sua uita gemenda est.

465

Vos modo, ne Stygios adeam non libera manes,

Este procul, si iusta peto, tactuque uiriles

Virgineo remouete manus; acceptior illi,

Quisquis is est, quem caede mea placare paratis,

Liber erit sanguis; siquos tamen ultima nostri

470

Verba mouent oris (Priami uos filia regis,

Nunc captiua rogat) genetrici corpus inemptum

Reddite; neue auro redimat ius triste sepulcri,

Sed lacrimis. tunc, cum poterat, redimebat et auro."

Dixerat; at populus lacrimas, quas illa tenebat,

475

Non tenet; ipse etiam flens inuitusque sacerdos

Praebita coniecto rupit praecordia ferro.

Illa, super terram defecto poplite labens,

Pertulit intrepidos ad fata nouissima uultus.

Tunc quoque cura fuit partes uelare tegendas,

480

Cum caderet, castique decus seruare pudoris.

Troades excipiunt deploratosque recensent

Priamidas et quid dederit domus una cruoris;

Teque gemunt, uirgo, teque, o modo regia coniunx,

Regia dicta parens, Asiae florentis imago,

485

Nunc etiam praedae mala sors, quam uictor Vlixes

Esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu

Ediderat; dominum matri uix repperit Hector.

Quae corpus complexa animae tam fortis inane,

Quas totiens patriae dederat natisque uiroque,

490

Huic quoque dat lacrimas; lacrimas in uulnere fundit

Osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit

Canitiemque suam concreto in sanguine uerrens,

Plura quidem, sed et haec laniato pectore dixit:

"Nata, tuae (quid enim superest?) dolor ultime matris

495

Nata, iaces; uideoque tuum, mea uulnera, pectus.

Et, ne perdiderim quemquam sine caede meorum,

Tu quoque uulnus habes. At te, quia femina, rebar

A ferro tutam; cecidisti et femina ferro;

Totque tuos idem fratres, te perdidit idem,

500

Exitium Troiae nostrique orbator, Achilles.

At postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis,

Nunc certe, dixi, non est metuendus Achilles;

Nunc quoque mi metuendus erat; cinis ipse sepulti

In genus hoc saeuit; tumulo quoque sensimus hostem;

505

Aeacidae fecunda fui. iacet Ilion ingens

Euentuque graui finita est publica clades,

Sed finita tamen; soli mihi Pergama restant

In cursuque meus dolor est. modo maxima rerum,

Tot generis gnatisque potens nuribusque uiroque,

510

Nunc trahor exul, inops, tumulis auolsa meorum,

Penelopae munus; quae me data pensa trahentem

Matribus ostendens Ithacis: "haec Hectoris illa est

Clara parens, haec est" dicet "Priameia coniunx."

Postque tot amissos tu nunc, quae sola leuabas

515

Maternos luctus, hostilia busta piasti.

Inferias hosti peperi. quo ferrea resto?

Quidue moror? quo me seruas, annosa senectus?

Quo, di crudeles, nisi quo noua funera cernam,

Viuacem differtis anum? quis posse putaret

520

Felicem Priamum post diruta Pergama dici?

Felix morte sua est; nec te, mea nata, peremptam

Adspicit et uitam pariter regnumque reliquit.

At, puto, funeribus donabere, regia uirgo,

Condeturque tuum monumentis corpus auitis.

525

Non haec est fortuna domus; tibi munera matris

Contingent fletus peregrinaeque haustus harenae.

Omnia perdidimus; superest, cur uiuere tempus

In breue sustineam, proles gratissima matri,

Nunc solus, quondam minimus de stirpe uirili,

530

Has datus Ismario regi Polydorus in oras.

Quid moror interea crudelia uulnera lymphis

Abluere et sparsos immiti sanguine uultus?

Dixit et ad litus passu processit anili,

Albentes lacerata comas. "date, Troades, urnam"

535

Dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas

Adspicit eiectum Polydori in litore corpus

Factaque Threiciis ingentia uulnera telis.

Troades exclamant; obmutuit illa dolore

Et pariter uocem lacrimasque introrsus obortas

540

Deuorat ipse dolor; duroque simillima saxo

Torpet et aduersa figit modo lumina terra,

Interdum toruos sustollit ad aethera uultus,

Nunc positi spectat uultum, nunc uulnera nati,

Vulnera praecipue; seque armat et instruit iram.

545

Qua simul exarsit, tamquam regina maneret,

Vlcisci statuit poenaeque in imagine tota est;

Vtque furit catulo lactente orbata leaena,

Signaque nancta pedum sequitur, quem non uidet, hostem,

Sic Hecube, postquam cum luctu miscuit iram,

550

Non oblita animorum, annorum oblita suorum,

Vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis

Colloquiumque petit; nam se monstrare relictum

Velle latens illi, quod nato redderet, aurum.

Credidit Odrysius praedaeque assuetus amore

555

In secreta uenit. tum blando callidus ore:

"Tolle moras, Hecube"; dixit "da munera nato;

Omne fore illius quod das, quod et ante dedisti,

Per superos iuro. "spectat truculenta loquentem

Falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira

560

Atque ita correpto captiuarum agmina matrum

Inuocat et digitos in perfida lumina condit

Expilatque genis oculos (facit ira nocentem)

Immergitque manus foedataque sanguine sonti

Non lumen (neque enim superest) loca luminis haurit.

565

Clade sui Thracum gens irritata tyranni

Troada telorum lapidumque incessere iactu

Coepit; at haec missum rauco cum murmure saxum

Morsibus insequitur rictuque in uerba parato

Latrauit, conata loqui; locus extat et ex re

570

Nomen habet ueterumque diu memor illa malorum

Tum quoque Sithonios ululauit maesta per agros.

Illius Troasque suos hostesque Pelasgos,

Illius fortuna deos quoque mouerat omnes,

Sic omnes, ut et ipsa Iouis coniunxque sororque

575

Euentus Hecubam meruisse negauerit illos.

Non uacat Aurorae, quamquam isdem fauerat armis

Cladibus et casu Troiaeque Hecubaeque moueri.

Cura deam propior luctusque domesticus angit

Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis

580

Vidit Achillea pereuntem cuspide mater;

Vidit et ille color, quo matutina rubescunt

Tempora, palluerat latuitque in nubibus aether.

At non impositos supremis ignibus artus

Sustinuit spectare parens, sed crine soluto,

585

Sicut erat, magni genibus procumbere non est

Dedignata Iouis lacrimisque has addere uoces

"Omnibus inferior, quas sustinet aureus aether

(Nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem),

Diua tamen ueni, non ut delubra diesque

590

Des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras

Si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem,

Tum cum luce noua noctis confinia seruo,

Praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est

Nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores

595

Memnonis orba mei uenio, qui fortia frustra

Pro patruo tulit arma suo primisque sub annis

Occidit a forti (sic uos uoluistis Achille.

Da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem,

Summe deum rector, maternaque uulnera leni."

600

Iuppiter annuerat, cum Memnonis arduus alto

Corruit igne rogus nigrique uolumina fumi

Infecere diem, ueluti cum flumina natas

Exhalant nebulas, nec sol admittitur infra;

Atra fauilla uolat glomerataque corpus in unum

605

Densetur faciemque capit sumitque calorem

Atque animam ex igni; leuitas sua praebuit alas

Et primo similis uolucri, mox uera uolucris

Insonuit pennis; pariter sonuere sorores

Innumerae, quibus est eadem natalis origo;

610

Terque rogum lustrant et consonus exit in auras

Ter plangor; quarto seducunt castra uolatu.

Tum duo diuersa populi de parte feroces

Bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras

Exercent alasque aduersaque pectora lassant;

615

Inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto

Corpora seque uiro forti meminere creatas.

Praepetibus subitis nomen facit auctor; ab illo

Memnonides dictae, cum sol duodena peregit

Signa, parentali moriturae uoce rebellant.

620

Ergo aliis latrasse Dymantida flebile uisum;

Luctibus est Aurora suis intenta piasque

Nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.

Non tamen euersam Troiae cum moenibus esse

Spem quoque fata sinunt; sacra et, sacra altera, patrem

625

Fert umeris, uenerabile onus, Cythereius heros.

De tantis opibus praedam pius eligit illam

Ascaniumque suum profugaque per aequora classe

Fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum

Et Polydoreo manantem sanguine terram

630

Linquit et utilibus uentis aestuque secundo

Intrat Apollineam sociis comitantibus urbem.

Hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus

Rite colebatur, temploque domoque recepit

Vrbemque ostendit delubraque nota duasque

635

Latona quondam stirpes pariente retentas.

Ture dato flammis uinoque in tura profuso

Caesarumque boum fibris de more crematis,

Regia tecta petunt, positique tapetibus altis

Munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho.

640

Tum pius Anchises: " o Phoebi lecte sacerdos,

Fallor an et natum, cum primum haec moenia uidi,

Bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas"?

Huic Anius niueis circumdata tempora uittis

Concutiens et tristis ait: "non falleris, heros

645

Maxime; uidisti natorum quinque parentem,

Quem nunc (tanta homines rerum inconstantia uersat!)

Paene uides orbum. quod enim mihi filius absens

Auxilium, quem dicta suo de nomine tellus

Andros habet, pro patre locumque et regna tenentem?

650

Delius augurium dedit huic; dedit altera Liber

Femineae stirpi uoto maiora fideque

Munera; nam tactu natarum cuncta mearum

In segetem laticemque meri canaeque Mineruae

Transformabantur, diuesque erat usus in illis.

655

Hoc ubi cognouit Troiae populator Atrides,

Ne non ex aliqua uestram sensisse procellam

Nos quoque parte putes, armorum uiribus usus

Abstrahit inuitas gremio genitoris alantque

Imperat Argolicam caelesti munere classem.

660

Effugiunt quo quaeque potest; Euboea duabus

Et totidem natis Andros fraterna petita est.

Miles adest et, ni dedantur, bella minatur.

Victa metu pietas consortia corpora poenae

Dedidit et timido possis ignoscere fratri;

665

Non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron,

Hector erat, per quem decimum durastis in annum.

Iamque parabantur captiuis uincla lacertis

Illae tollentes etiamnunc libera caelo

Bracchia: "Bacche pater, fer opem" dixere; tulitque

670

Muneris auctor opem, si miro perdere more

Ferre uocatur opem; nec qua ratione figuram

Perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum

Summa mali nota est; pennas sumpsere, tuaeque

Coniugis in uolucres, niueas abiere columbas."

675

Talibus atque aliis postquam conuiuia dictis

Implerunt, mensa somnum petiere remota;

Cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi

Qui petere antiquam matrem cognataque iussit

Litora; prosequitur rex et dat munus ituris,

680

Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti,

Cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi

Hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris.

Miserat hunc illi Therses, fabricauerat Alcon

Hyleus et longo caelauerat argumento.

685

Vrbs erat et septem posses ostendere portas

Hae pro nomine erant et, quae foret illa, docebant.

Ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique

Effusaeque comas et apertae pectora matres

Significant luctum; nymphae quoque flere uidentur

690

Siccatosque queri fontes; sine frondibus arbor

Nuda riget; rodunt arentia saxa capellae.

Ecce facit mediis natas Orione Thebis,

Hanc non femineum iugulo dare pectus aperto,

Illam demisso per inertia uulnera telo

695

Pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem

Funeribus ferri celebrique in parte cremari

Tum de uirginea geminos exire fauilla,

Ne genus intereat, iuuenes, quos fama Coronas

Nominat, et cineri materno ducere pompam.

700

Hactenus antiquo signis fulgentibus aere,

Summus inaurato crater erat asper acantho.

Nec leuiora datis Troiani dona remittunt

Dantque sacerdoti custodem turis acerram,

Dant pateram claramque auro gemmisque coronam.

705

Inde recordati Teucros a sanguine Teucri

Ducere principium, Cretam tenuere locique

Ferre diu nequiere Iouem centumque relictis

Vrbibus Ausonios optant contingere portus.

Saeuit hiems iactatque uiros; Strophadumque receptos

710

Portubus infidis exterruit ales Aello.

Et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque

Neritiasque domus, regnum fallacis Vlixis,

Praeter erant uecti; certatam lite deorum

Ambraciam uersique uident sub imagine saxum

715

Iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est,

Vocalemque sua terram Dodonida quercu

Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso

Impia subiectis fugere incendia pennis.

Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis

720

Rura petunt; Epiros ab his regnataque uati

Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur.

Inde futurorum certi, quae cuncta fideli

Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant

Sicaniam; tribus haec excurrit in aequora pennis,

725

E quibus imbriferos est uersa Pachynos ad Austros,

Mollibus expositum Zephyris Lilybaeon, ad Arctos

Aequoris expertes spectat Boreamque Peloros.

Hac subeunt Teucri et remis aestuque secundo

Sub noctem potitur Zanclaea classis harena.

730

Scylla latus dextrum, laeuum irrequieta Charybdis

Infestat; uorat haec raptas reuomitque carinas,

Illa feris atram canibus succingitur aluum,

Virginis ora gerens, et, si non omnia uates

Ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore uirgo.

735

Hanc multi petiere proci; quibus illa repulsis,

Ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis,

Ibat et elusos iuuenum narrabat amores.

Quam, dum pectendos praebet Galatea capillos,

Talibus alloquitur, repetens suspiria, dictis:

740

"Te tamen, o uirgo, genus haud immite uirorum

Expetit, utque facis, potes his impune negare;

At mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris

Enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum,

Non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem

745

Effugere"; et lacrimae uocem impediere loquentis.

Quas ubi marmoreo detersit pollice uirgo

Et solata deam est: "refer, o carissima", dixit

"Neue tui causam tege (sic sum fida) doloris.

Nereis his contra resecuta Crataeide natam est:

750

"Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus,

Magna quidem patrisque sui matrisque uoluptas,

Nostra tamen maior; nam me sibi iunxerat uni.

Pulcher et octonis iterum natalibus actis

Signarat teneras dubia lanugine malas.

755

Hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat;

Nec, si quaesieris, odium Cyclopis amorne

Acidis in nobis fuerit praestantior edam;

Par utrumque fuit. pro! quanta potentia regni

Est, Venus alma, tui! nempe ille immitis et ipsis

760

Horrendus siluis et uisus ab hospite nullo

Impune et magni cum dis contemptor Olympi,

Quid sit amor, sensit, nostrique cupidine captus

Vritur, oblitus pecorum antrorumque suorum.

Iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi,

765

Iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos;

Iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam

Et spectare feros in aqua et componere uultus.

Caedis amor feritasque sitisque immensa cruoris

Cessant et tutae ueniunt abeuntque carinae.

770

Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen,

Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales,

Terribilem Polyphemon adit; "lumen"que "quod unum

Fronte geris media, rapiet tibi" dixit "Vlixes."

Risit et: "o uatum stolidissime, falleris"; inquit

775

"Altera iam rapuit." sic frustra uera monentem

Spernit et aut gradiens ingenti litora passu

Degrauat, aut fessus sub opaca reuertitur antra.

Prominet in pontum cuneatus acumine longo

Collis; utrumque latus circumfluit aequoris unda.

780

Huc ferus ascendit Cyclops mediusque resedit

Lanigerae pecudes nullo ducente secutae.

Cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum,

Ante pedes posita est, antemnis apta ferendis,

Sumptaque harundinibus compacta est fistula centum,

785

Senserunt toti pastoria sibila montis,

Senserunt undae. latitans ego rupe meique

Acidis in gremio residens procul auribus hausi

Talia dicta meis auditaque uerba notaui:

"Candidior folio niuei, Galatea, ligustri,

790

Floridior pratis, longa procerior alno,

Splendidior uitro, tenero lasciuior haedo

Leuior assiduo detritis aequore conchis,

Solibus hibernis, aestiua gratior umbra,

Nobilior pomis, platano conspectior alta,

795

Lucidior glacie, matura dulcior uua,

Mollior et cygni plumis et lacte coacto

Et, si non fugias, riguo formosior horto

Saeuior indomitis eadem Galatea iuuencis,

Durior annosa quercu, fallacior undis,

800

Lentior et salicis uirgis et uitibus albis,

His immobilior scopulis, uiolentior amne,

Laudato pauone superbior, acrior igni,

Asperior tribulis, feta truculentior ursa,

Surdior aequoribus, calcato immitior hydro,

805

Et, quod praecipue uellem tibi demere possem,

Non tantum ceruo claris latratibus acto,

Verum etiam uentis uolucrique fugacior aura!

At, bene si noris, pigeat fugisse morasque

Ipsa tuas damnes et me retinere labores.

810

Sunt mihi, pars montis, uiuo pendentia saxo

Antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu,

Nec sentitur hiems; sunt poma grauantia ramos,

Sunt auro similes longis in uitibus uuae,

Sunt et purpureae; tibi et has seruamus et illas.

815

Ipsa tuis manibus siluestri nata sub umbra

Mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna

Prunaque, non solum nigro liuentia suco,

Verum etiam generosa nouasque imitantia ceras.

Nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt

820

Arbutei fetus; omnis tibi seruiet arbor.

Hoc pecus omne meum est; multae quoque uallibus errant,

Multa silua tegit, multae stabulantur in antris;

Nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint;

Pauperis est numerare pecus. de laudibus harum

825

Nil mihi credideris; praesens potes ipsa uidere,

Vt uix circumeant distentum cruribus uber.

Sunt, fetura minor, tepidis in ouilibus agni;

Sunt quoque, par aetas, aliis in ouilibus haedi.

Lac mihi semper adest niueum; pars inde bibenda

830

Seruatur, partem liquefacta coagula durant.

Nec tibi deliciae faciles uulgataque tantum

Munera contingent, dammae leporesque capraeque,

Parue columbarum, demptusue cacumine nidus.

Inueni geminos, qui tecum ludere possint,

835

Inter se similes, uix ut dignoscere possis,

Villosae catulos in summis montibus ursae;

Inueni et dixi: dominae seruabimus istos.

Iam modo caeruleo nitidum caput exsere ponto,

Iam, Galatea, ueni, nec munera despice nostra.

840

Certe ego me noui liquidaeque in imagine uidi

Nuper aquae placuitque mihi mea forma uidenti.

Adspice, sim quantus; non est hoc corpore maior

Iuppiter in caelo (nam uos narrare soletis

Nescio quem regnare Iouem); coma plurima toruos

845

Prominet in uultus umerosque ut lucus obumbrat.

Nec mea quod rigidis horrent densissima saetis

Corpora, turpe puta; turpis sine frondibus arbor,

Turpis equus, nisi colla iubae flauentia uelent;

Pluma tegit uolucres, ouibus sua lana decori est:

850

Barba uiros hirtaeque decent in corpore saetae.

Vnum est in media lumen mihi fronte, sed instar

Ingentis clipei. quid? non haec omnia magnus

Sol uidet e caelo? soli tamen unicus orbis,

Adde quod in uestro genitor meus aequore regnat

855

Hunc tibi do socerum. tantum miserere precesque

Supplicis exaudi; tibi enim succumbimus uni;

Quique Iouem et caelum sperno et penetrabile fulmen,

Nerei te ueneror; tua fulmine saeuior ira est.

Atque ego contemptus essem patientior huius,

860

Si fugeres omnes; sed cur, Cyclope repulso,

Acin amas praefersque meis complexibus Acin?

Ille tamen placeatque sibi, placeatque licebit,

Quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur,

Sentiet esse mihi tanto pro corpore uires;

865

Viscera uiua traham, diuisaque membra per agros

Perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas.

Vror enim laesusque exaestuat acrius ignis,

Cumque suis uideor translatam uiribus Aetnam

Pectore ferre meo; nec tu, Galatea, moueris."

870

Talia nequiquam questus (nam cuncta uidebam),

Surgit et, ut taurus uacca furibundus adempta,

Stare nequit siluaque et notis saltibus errat;

Cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes

Me uidet atque Acin: "uideo"que exclamat" et ista

875

Vltima sit, faciam, Veneris concordia uestrae."

Tantaque uox, quantam Cyclops iratus habere

Debuit, ilia fuit; clamore perhorruit Aetne.

Ast ego uicino pauefacta sub aequore mergor

Terga fugae dederat conuersa Symaethius heros

880

Et: "fer opem, Galatea, precor, mihi; ferte, parentes",

Dixerat" et uestris periturum admittite regnis."

Insequitur Cyclops partemque e monte reuulsam

Mittit et extremus quamuis peruenit ad illum

Angulus e saxo, totum tamen obruit Acin.

885

At nos, quod fieri solum per fata licebat,

Fecimus ut uires assumeret Acis auitas.

Puniceus de mole cruor manabat et intra

Temporis exiguum rubor euanescere coepit

Fitque color primo turbati fluminis imbre

890

Purgaturque mora; tum moles tacta dehiscit

Viuaque per rimas proceraque surgit harundo,

Osque cauum saxi sonat exsultantibus undis;

Miraque res, subito media tenus extitit aluo

Incinctus iuuenis flexis noua cornua cannis,

895

Qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore,

Acis erat; sed sic quoque erat tamen Acis in amnem

Versus et antiquum tenuerunt flumina nomen.

Desierat Galatea loqui coetuque soluto

Discedunt placidisque natant Nereides undis.

900

Scylla redit, neque enim medio se credere ponto

Audet et aut bibula sine uestibus errat harena,

Aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus

Gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda.

Ecce fretum scindens, alti nouus incola ponti,

905

Nuper in Euboica uersis Anthedone membris,

Glaucus adest uisaeque cupidine uirginis haeret

Et, quaecumque putat fugientem posse morari,

Verba refert; fugit illa tamen ueloxque timore

Peruenit in summum positi prope litora montis.

910

Ante fretum est ingens, apicem collectus in unum,

Longa sub arboribus conuexus in aequora uertex.

Constitit hic et tuta loco, monstrumne deusne

Ille sit ignorans, admiraturque colorem

Caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,

915

Vltimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.

Sensit et innitens, quae stabat proxima, moli:

"Non ego prodigium nec sum fera belua, uirgo,

Sed deus" inquit "aquae; nec maius in aequore Proteus

Ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.

920

Ante tamen mortalis eram, sed scilicet altis

Deditus aequoribus, iam tum exercebar in illis.

Nam modo ducebam ducentia retia pisces,

Nunc in mole sedens moderabar harundine linum.

Sunt uiridi prato confinia litora, quorum

925

Altera pars undis, pars altera cingitur herbis,

Quas neque cornigerae morsu laesere iuuencae,

Nec placidae carpsistis, oues hirtaeue capellae

Non apis inde tulit collectos sedula flores,

Non data sunt capiti genialia serta, neque umquam

930

Falciferae secuere manus. ego primus in illo

Caespite consedi, dum lina madentia sicco,

Vtque recenserem, captiuos ordine pisces

Insuper exposui, quos aut in retia casus

Aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.

935

Res similis fictae; sed quid mihi fingere prodest?

Gramine contacto coepit mea praeda moueri

Et mutare latus terraque ut in aequore niti;

Dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas

Turba suas dominumque nouum litusque relinquunt.

940

Obstipui dubitoque diu causamque requiro,

Num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae.

"Quae tamen has", inquam "uires habet herba"? manuque

Pabula decerpsi decerptaque dente momordi.

Vix bene combiberant ignotos guttura sucos,

945

Cum subito trepidare intus praecordia sensi

Alteriusque rapi naturae pectus amore.

Nec potui restare diu; "repetenda"que "numquam

Terra, uale"; dixi corpusque sub aequora mersi.

Di maris exceptum socio dignantur honore,

950

Vtque mihi quaecumque feram mortalia, demant,

Oceanum Tethynque rogant; ego lustror ab illis

Et, purgante nefas nouies mihi carmine dicto,

Pectora fluminibus iubeor supponere centum.

Nec mora, diuersis lapsi de partibus amnis

955

Totaque uertuntur supra caput aequora nostrum.

Hactenus acta tibi possum memoranda referre,

Hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit.

Quae postquam rediit, alium me corpore toto

Ac fueram nuper, neque eundem mente recepi.

960

Hanc ego tum primum uiridem ferrugine barbam

Caesariemque meam, quam longa per aequora uerro,

Ingentesque umeros et caerula bracchia uidi

Cruraque pinnigero curuata nouissima pisce.

Quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis,

965

Quid iuuat esse deum, si tu non tangeris istis?

Talia dicentem, dicturum plura, reliquit

Scylla deum; furit ille irritatusque repulsa

Prodigiosa petit Titanidos atria Circes.