Iam nitidum retegente diem noctisque fugante
Tempora Lucifero cadit eurus, et umida surgunt
Nubila: dant placidi cursum redeuntibus austri
Aeacidis Cephaloque, quibus feliciter acti
5
Ante exspectatum portus tenuere petitos.
Interea Minos Lelegeia litora uastat,
Praetemptatque sui uires Mauortis in urbe
Alcathoe, quam Nisus habet, cui splendidus ostro
Inter honoratos medioque in uertice canos
10
Crinis inhaerebat, magni fiducia regni.
Sexta resurgebant orientis cornua lunae,
Et pendebat adhuc belli fortuna, diuque
Inter utrumque uolat dubiis Victoria pennis.
Regia turris erat uocalibus addita muris,
15
In quibus auratam proles Letoia fertur
Deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit;
Saepe illuc solita est adscendere filia Nisi
Et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
Tum cum pax esset; bello quoque saepe solebat
20
Spectare ex illa rigidi certamina Martis;
Iamque mora belli procerum quoque nomina norat,
Armaque equosque habitusque Cydonaeasque pharetras.
Nouerat ante alios faciem ducis Europaei,
Plus etiam, quam nosse sat est. hac iudice Minos,
25
Seu caput abdiderat cristata casside pennis,
In galea formosus erat; seu sumpserat aere
Fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat;
Torserat adductis hastilia lenta lacertis:
Laudabat uirgo iunctam cum uiribus artem;
30
Inposito calamo patulos sinuauerat arcus:
Sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis;
Cum uero faciem dempto nudauerat aere
Purpureusque albi stratis insignia pictis
Terga premebat equi spumantiaque ora regebat,
35
Vix sua, uix sanae uirgo Niseia compos
Mentis erat: felix iaculum, quod tangeret ille,
Quaeque manu premeret, felicia frena uocabat.
Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen
Virgineos hostile gradus, est impetus illi
40
Turribus e summis in Gnosia mittere corpus
Castra uel aeratas hosti recludere portas,
Vel siquid Minos aliud uelit. utque sedebat
Candida Dictaei spectans tentoria regis,
"Laeter" ait "doleamne geri lacrimabile bellum,
45
In dubio est: doleo, quod Minos hostis amanti est;
Sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset.
Me tamen accepta poterat deponere bellum
Obside: me comitem, me pacis pignus haberet.
Si quae te peperit, talis, pulcherrime regum,
50
Qualis es ipse, fuit, merito deus arsit in illa.
O ego ter felix, si pennis lapsa per auras
Gnosiaci possem castris insistere regis
Fassaque me flammasque meas qua dote rogarem
Vellet emi! tantum patrias ne posceret arces!
55
Nam pereant potius sperata cubilia, quam sim
Proditione potens! quamuis saepe utile uinci
Victoris placidi fecit clementia multis.
Iusta gerit certe pro nato bella perempto
Et causaque ualet causamque tenentibus armis,
60
Et, puto, uincemur. quis enim manet exitus urbem?
Cur suus haec illi reseret mea moenia Mauors
Et non noster amor? melius sine caede moraque
Inpensaque sui poterit superare cruoris.
Non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos,
65
Vulneret inprudens: quis enim tam durus, ut in te
Dirigere inmitem non inscius audeat hastam?
Coepta placent et stat sententia tradere mecum
Dotalem patriam finemque inponere bello.
Verum uelle parum est! aditus custodia seruat,
70
Claustraque portarum genitor tenet; hunc ego solum
Infelix timeo, solus mea uota moratur.
Di facerent, sine patre forem! sibi quisque profecto
Est deus; ignauis precibus Fortuna repugnat.
Altera iamdudum succensa cupidine tanto
75
Perdere gauderet, quodcumque obstaret amori.
Et cur ulla foret me fortior? ire per ignes
Et gladios ausim! nec in hoc tamen ignibus ullis
Aut gladiis opus est, opus est mihi crine paterno.
Ille mihi est auro pretiosior, illa beatam
80
Purpura me uotique mei factura potentem."
Talia dicenti, curarum maxima nutrix,
Nox interuenit, tenebrisque audacia creuit.
Prima quies aderat, qua curis fessa diurnis
Pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos
85
Intrat et (heu facinus!) fatali nata parentem
Crine suum spoliat praedaque potita nefanda
Fert secum spolium sceleris progressaque porta
Per medios hostes (meriti fiducia tanta est)
Peruenit ad regem; quem sic adfata pauentem est:
90
"Suasit amor facinus: proles ego regia Nisi
Scylla tibi trado patriaeque meosque penates.
Praemia nulla peto nisi te. cape pignus amoris
Purpureum crinem nec me nunc tradere crinem,
Sed patrium tibi crede caput", scelerataque dextra
95
Munera porrexit. Minos porrecta refugit
Turbatusque noui respondit imagine facti:
"Di te submoueant, o nostri infamia saecli,
Orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur!
Certe ego non patiar Iouis incunabula, Creten,
100
Qui meus est orbis, tantum contingere monstrum".
Dixit et, ut leges captis iustissimus auctor
Hostibus inposuit, classis retinacula solui
Iussit et aeratas inpelli remige puppes.
Scylla freto postquam deductas nare carinas
105
Nec praestare ducem sceleris sibi praemia uidit,
Consumptis precibus uiolentam transit in iram
Intendensque manus fusis furibunda capillis
"Quo fugis" exclamat "meritorum auctore relicta,
O patriae praelate meae, praelate parenti?
110
Quo fugis, inmitis, cuius uictoria nostrum
Et scelus et meritum est? nec te data munera nec te
Noster amor mouit, nec quod spes omnis in unum
Te mea congesta est? nam quo deserta reuertar?
In patriam? superata iacet. sed finge manere:
115
Proditione mea clausa est mihi. patris ad ora?
Quem tibi donaui! ciues odere merentem,
Finitimi exemplum metuunt. exponimur orbae
Terrarum; nobis ut Crete sola pateret!
Hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis,
120
Non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis
Armeniae tigresque austroque agitata Charybdis!
Nec Ioue tu natus, nec mater imagine tauri
Ducta tua est: generis falsa est ea fabula; uerus
Et ferus et captus nullius amore iuuencae,
125
Qui te progenuit, taurus fuit. exige poenas,
Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris,
Moenia! nam fateor, merui et sum digna perire.
Sed tamen ex illis aliquis, quos inpia laesi,
Me perimat. cur, qui uicisti crimine nostro,
130
Insequeris crimen? scelus hoc patriaeque patrique,
Officium tibi sit. te uero coniuge digna est,
Quae toruum ligno decepit adultera taurum
Discordemque utero fetum tulit. ecquid ad aures
Perueniunt mea dicta tuas? an inania uenti
135
Verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas?
Iamiam Pasiphaen non est mirabile taurum
Praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.
Me miseram! properare iubet, diuulsaque remis
Vnda sonat; mecum simul, ah, mea terra recedit.
140
Nil agis, o frustra meritorum oblite meorum:
Insequar inuitum puppimque amplexa recuruam
Per freta longa trahar." uix dixerat, insilit undis
Consequiturque rates faciente cupidine uires
Gnosiacaeque haeret comes inuidiosa carinae.
145
Quam pater ut uidit (nam iam pendebat in aura
Et modo factus erat fuluis haliaeetus alis),
Ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco.
Illa metu puppim dimisit, et aura cadentem
Sustinuisse leuis, ne tangeret aequora, uisa est;
150
Pluma fuit: plumis in auem mutata uocatur
Ciris et a tonso est hoc nomen adepta capillo.
Vota Ioui Minos taurorum corpora centum
Soluit, ut egressus ratibus Curetida terram
Contigit, et spoliis decorata est regia fixis.
155
Creuerat opprobrium generis, foedumque patebat
Matris adulterium monstri nouitate biformis;
Destinat hunc Minos thalamis remouere pudorem
Multiplicique domo caecisque includere tectis;
Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis
160
Ponit opus turbatque notas et lumina flexu
Ducit in errorem uariarum ambage uiarum.
Non secus ac liquidis Phrygius Maeandrus in undis
Ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque
Occurrensque sibi uenturas adspicit undas
165
Et nunc ad fontes, nunc ad mare uersus apertum
Incertas exercet aquas, ita Daedalus inplet
Innumeras errore uias uixque ipse reuerti
Ad limen potuit: tanta est fallacia tecti.
Quo postquam geminam tauri iuuenisque figuram
170
Clausit et Actaeo bis pastum sanguine monstrum
Tertia sors annis domuit repetita nouenis,
Vtque ope uirginea nullis iterata priorum
Ianua difficilis filo est inuenta relecto,
Protinus Aegides rapta Minoide Diam
175
Vela dedit comitemque suam crudelis in illo
Litore destituit. desertae et multa querenti
Amplexus et opem Liber tulit, utque perenni
Sidere clara foret, sumptam de fronte coronam
Inmisit caelo. tenues uolat illa per auras,
180
Dumque uolat, gemmae nitidos uertuntur in ignes
Consistuntque loco specie remanente coronae,
Qui medius Nixique genu est Anguemque tenentis.
Daedalus interea Creten longumque perosus
Exilium tactusque loci natalis amore
185
Clausus erat pelago. "terras licet" inquit "et undas
Obstruat, at caelum certe patet; ibimus illac!
Omnia possideat, non possidet aera Minos."
Dixit et ignotas animum dimittit in artes
Naturamque nouat. nam ponit in ordine pennas,
190
A minima coeptas, longam breuiore sequenti,
Vt cliuo creuisse putes: sic rustica quondam
Fistula disparibus paulatim surgit auenis.
Tum lino medias et ceris adligat imas,
Atque ita conpositas paruo curuamine flectit,
195
Vt ueras imitetur aues. puer Icarus una
Stabat et ignarus sua se tractare pericla
Ore renidenti modo, quas uaga mouerat aura,
Captabat plumas, flauam modo pollice ceram
Mollibat lusuque suo mirabile patris
200
Inpediebat opus. postquam manus ultima coepto
Inposita est, geminas opifex librauit in alas
Ipse suum corpus motaque pependit in aura.
Instruit et natum "medio" que "ut limite curras,
Icare", ait "moneo, ne, si demissior ibis,
205
Vnda grauet pennas, si celsior, ignis adurat.
Inter utrumque uola, nec te spectare Booten
Aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem:
Me duce carpe uiam." pariter praecepta uolandi
Tradit et ignotas umeris accommodat alas.
210
Inter opus monitusque genae maduere seniles,
Et patriae tremuere manus. dedit oscula nato
Non iterum repetenda suo pennisque leuatus
Ante uolat comitique timet, uelut ales, ab alto
Quae teneram prolem produxit in aera nido,
215
Hortaturque sequi damnosasque erudit artes
Et mouet ipse suas et nati respicit alas.
Hos aliquis, tremula dum captat harundine pisces,
Aut pastor baculo stiuaue innixus arator
Vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent,
220
Credidit esse deos. et iam Iunonia laeua
Parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae),
Dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne,
Cum puer audaci coepit gaudere uolatu
Deseruitque ducem caelique cupidine tractus
225
Altius egit iter: rapidi uicinia solis
Mollit odoratas, pennarum uincula, ceras.
Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos
Remigioque carens non ullas percipit auras,
Oraque caerulea patrium clamantia nomen
230
Excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo.
At pater infelix nec iam pater "Icare" dixit,
"Icare" dixit "ubi es? qua te regione requiram?"
"Icare" dicebat: pennas adspexit in undis
Deuouitque suas artes corpusque sepulcro
235
Condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.
Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati
Garrula limoso prospexit ab elice perdix
Et plausit pennis testataque gaudia cantu est:
Vnica tunc uolucris nec uisa prioribus annis
240
Factaque nuper auis, longum tibi, Daedale, crimen.
Namque huic tradiderat fatorum ignara docendam
Progeniem germana suam, natalibus actis
Bis puerum senis, animi ad praecepta capacis.
Ille etiam medio spinas in pisce notatas
245
Traxit in exemplum ferroque incidit acuto
Perpetuos dentes et serrae repperit usum
Primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo
Vinxit, ut aequali spatio distantibus illis
Altera pars staret, pars altera duceret orbem.
250
Daedalus inuidit sacraque ex arce Mineruae
Praecipitem misit lapsum mentitus; at illum,
Quae fauet ingeniis, excepit Pallas auemque
Reddidit et medio uelauit in aere pennis;
Sed uigor ingenii quondam uelocis in alas
255
Inque pedes abiit: nomen, quod et ante, remansit.
Non tamen haec alte uolucris sua corpora tollit
Nec facit in ramis altoque cacumine nidos;
Propter humum uolitat ponitque in saepibus oua
Antiquique memor metuit sublimia casus.
260
Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat
Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis
Mitis habebatur, iam lamentabile Athenae
Pendere desierant Thesea laude tributum:
Templa coronantur, bellatricemque Mineruam
265
Cum Ioue disque uocant aliis, quos sanguine uoto
Muneribusque datis et aceruis turis honorant.
Sparserat Argolicas nomen uaga fama per urbes
Theseos, et populi, quos diues Achaia cepit,
Huius opem magnis inplorauere periclis:
270
Huius opem Calydon, quamuis Meleagron haberet,
Sollicita supplex petiit prece. causa petendi
Sus erat, infestae famulus uindexque Dianae.
Oenea namque ferunt pleni successibus anni
Primitias frugum Cereri, sua uina Lyaeo,
275
Palladios flauae latices libasse Mineruae;
Coeptus ab agricolis superos peruenit ad omnes
Ambitiosus honor: solas sine ture relictas
Praeteritas cessasse ferunt Latoidos aras.
Tangit et ira deos. "at non inpune feremus,
280
Quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae"
Inquit et Oenios ultorem spreta per agros
Misit aprum, quanto maiores herbida tauros
Non habet Epiros, et habent Sicula arua minores.
Sanguine et igne micant oculi, riget horrida ceruix,
285
Et saetae similes rigidis hastilibus horrent.
[Stantque uelut uallum, uelut alta hastilia saetae]
Feruida cum rauco latos stridore per armos
Spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis;
Fulmen ab ore uenit, frondes adflatibus ardent.
290
Is modo crescentes segetes proculcat in herba,
Nunc matura metit fleturi uota coloni
Et Cererem in spicis intercipit; area frustra
Et frustra exspectant promissas horrea messes.
Sternuntur grauidi longo cum palmite fetus
295
Bacaque cum ramis semper frondentis oliuae;
Saeuit et in pecudes: non has pastorue canisue,
Non armenta truces possunt defendere tauri.
Diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis
Esse putant tutos, donec Meleagros et una
300
Lecta manus iuuenum coiere cupidine laudis:
Tyndaridae gemini, spectandus caestibus alter,
Alter equo, primaeque ratis molitor Iason
Et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus
Et duo Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus
305
Et uelox Idas, et iam non femina Caeneus
Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus
Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix
Actoridaeque pares et missus ab Elide Phyleus.
Nec Telamon aberat magnique creator Achillis
310
Cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao
Inpiger Eurytion et cursu inuictus Echion
Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque
Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis,
Et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis,
315
Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo,
Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus
Oeclides nemorisque decus Tegeaea Lycaei.
Rasilis huic summam mordebat fibula uestem,
Crinis erat simplex, nodum collectus in unum;
320
Ex umero pendens resonabat eburnea laeuo
Telorum custos, arcum quoque laeua tenebat.
Talis erat cultu, facies, quam dicere uere
Virgineam in puero, puerilem in uirgine possis.
Hanc pariter uidit, pariter Calydonius heros
325
Optauit renuente deo flammasque latentes
Hausit et "o felix, siquem dignabitur" inquit
"Ista uirum!" nec plura sinit tempusque pudorque
Dicere: maius opus magni certaminis urget.
Silua frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas,
330
Incipit a plano deuexaque prospicit arua;
Quo postquam uenere uiri, pars retia tendunt,
Vincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur
Signa pedum cupiuntque suum reperire periclum.
Concaua uallis erat, quo se demittere riui
335
Adsuerant pluuialis aquae: tenet ima lacunae
Lenta salix uluaeque leues iuncique palustres
Viminaque et longa paruae sub harundine cannae.
Hinc aper excitus medios uiolentus in hostes
Fertur ut excussis elisi nubibus ignes.
340
Sternitur incursu nemus et propulsa fragorem
Silua dat: exclamant iuuenes praetentaque forti
Tela tenent dextra lato uibrantia ferro.
Ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti
Obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu.
345
Cuspis Echionio primum contorta lacerto
Vana fuit truncoque dedit leue uulnus acerno;
Proxima, si nimiis mittentis uiribus usa
Non foret, in tergo uisa est haesura petito:
Longius it; auctor teli Pagasaeus Iason.
350
"Phoebe" ait Ampycides, "si te coluique coloque,
Da mihi, quod petitur, certo contingere telo!"
Qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est,
Sed sine uulnere, aper; ferrum Diana uolanti
Abstulerat iaculo: lignum sine acumine uenit.
355
Ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit:
Emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma,
Vtque uolat moles adducto concita neruo,
Cum petit aut muros aut plenas milite turres,
In iuuenes certo sic impete uulnificus sus
360
Fertur et Hippalmon Pelagonaque dextra tuentes
Cornua prosternit: socii rapuere iacentes;
At non letiferos effugit Enaesimus ictus
Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem
Vertere succiso liquerunt poplite nerui.
365
Forsitan et Pylius citra Troiana perisset
Tempora, sed sumpto posita conamine ab hasta
Arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis
Despexitque loco tutus, quem fugerat, hostem.
Dentibus ille ferox in querno stipite tritis
370
Inminet exitio fidensque recentibus armis
Eurytidae magni rostro femur hausit adunco.
At gemini, nondum caelestia sidera, fratres,
Ambo conspicui, niue candidioribus ambo
Vectabantur equis, ambo uibrata per auras
375
Hastarum tremulo quatiebant spicula motu;
Vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas
Nec iaculis isset nec equo loca peruia siluas.
Persequitur Telamon studioque incautus eundi
Pronus ab arborea cecidit radice retentus;
380
Dum leuat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam
Inposuit neruo sinuatoque expulit arcu:
Fixa sub aure feri summum destrinxit harundo
Corpus et exiguo rubefecit sanguine saetas.
Nec tamen illa sui successu laetior ictus
385
Quam Meleagros erat: primus uidisse putatur
Et primus sociis uisum ostendisse cruorem
Et "meritum" dixisse "feres uirtutis honorem".
Erubuere uiri seque exhortantur et addunt
Cum clamore animos iaciuntque sine ordine tela:
390
Turba nocet iactis et, quos petit, inpedit ictus.
Ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas
"Discite, femineis quid tela uirilia praestent,
O iuuenes, operique meo concedite!" dixit;
"Ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis,
395
Inuita tamen hunc perimet mea dextra Diana."
Talia magniloquo tumidus memorauerat ore
Ancipitemque manu tollens utraque securim
Institerat digitis primos suspensus in artus:
Occupat audentem, quaque est uia proxima leto,
400
Summa ferus geminos direxit ad inguina dentes;
Concidit Ancaeus, glomerataque sanguine multo
Viscera lapsa fluunt, madefactaque terra cruore est.
Ibat in aduersum proles Ixionis hostem
Pirithous, ualida quatiens uenabula dextra;
405
Cui "procul" Aegides "o me mihi carior" inquit
"Pars animae consiste meae! licet eminus esse
Fortibus: Ancaeo nocuit temeraria uirtus."
Dixit et aerata torsit graue cuspide cornum;
Quo bene librato uotique potente futuro
410
Obstitit aesculea frondosus ab arbore ramus;
Misit et Aesonides iaculum, quod casus ab illo
Vertit in inmeriti fatum latrantis et inter
Ilia coniectum tellure per ilia fixum est.
At manus Oenidae uariat, missisque duabus
415
Hasta prior terra, medio stetit altera tergo.
Nec mora, dum saeuit, dum corpora uersat in orbem
Stridentemque nouo spumam cum sanguine fundit,
Vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram
Splendidaque aduersos uenabula condit in armos.
420
Gaudia testantur socii clamore secundo
Victricemque petunt dextrae coniungere dextram
Inmanemque ferum multa tellure iacentem
Mirantes spectant neque adhuc contingere tutum
Esse putant, sed tela tamen sua quisque cruentat.
425
Ipse pede inposito caput exitiabile pressit
Atque ita "sume mei spolium, Nonacria, iuris"
Dixit "et in partem ueniat mea gloria tecum."
Protinus exuuias rigidis horrentia saetis
Terga dat et magnis insignia dentibus ora.
430
Illi laetitiae est cum munere muneris auctor,
Inuidere alii, totoque erat agmine murmur.
E quibus ingenti tendentes bracchia uoce
"Pone age nec titulos intercipe, femina, nostros"
Thestiadae clamant "nec te fiducia formae
435
Decipiat, ne sit longe tibi captus amore
Auctor", et huic adimunt munus, ius muneris illi.
Non tulit et tumida frendens Mauortius ira
"Discite, raptores alieni" dixit "honoris,
Facta minis quantum distent" hausitque nefando
440
Pectora Plexippi nil tale timentia ferro;
Toxea, quid faciat, dubium pariterque uolentem
Vlcisci fratrem fraternaque fata timentem
Haud patitur dubitare diu calidumque priori
Caede recalfecit consorti sanguine telum.
445
Dona deum templis nato uictore ferebat,
Cum uidet extinctos fratres Althaea referri;
Quae plangore dato maestis clamoribus urbem
Inplet et auratis mutauit uestibus atras;
At simul est auctor necis editus, excidit omnis
450
Luctus et a lacrimis in poenae uersus amorem est.
Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret
Thestias, in flammam triplices posuere sorores
Staminaque inpresso fatalia pollice nentes
"Tempora" dixerunt "eadem lignoque tibique,
455
O modo nate, damus." quo postquam carmine dicto
Excessere deae, flagrantem mater ab igne
Eripuit ramum sparsitque liquentibus undis.
Ille diu fuerat penetralibus abditus imis
Seruatusque tuos, iuuenis, seruauerat annos;
460
Protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni
Imperat et positis inimicos admouet ignes.
Tum conata quater flammis inponere ramum
Coepta quater tenuit: pugnat materque sororque,
Et diuersa trahunt unum duo nomina pectus.
465
Saepe metu sceleris pallebant ora futuri,
Saepe suum feruens oculis dabat ira ruborem,
Et modo nescio quid similis crudele minanti
Vultus erat, modo quem misereri credere posses;
Cumque ferus lacrimas animi siccauerat ardor,
470
Inueniebantur lacrimae tamen, utque carina,
Quam uentus uentoque rapit contrarius aestus,
Vim geminam sentit paretque incerta duobus,
Thestias haud aliter dubiis adfectibus errat
Inque uices ponit positamque resuscitat iram.
475
Incipit esse tamen melior germana parente
Et, consanguineas ut sanguine leniat umbras,
Inpietate pia est; nam postquam pestifer ignis
Conualuit, "rogus iste cremet mea uiscera" dixit,
Vtque manu dira lignum fatale tenebat,
480
Ante sepulcrales infelix adstitit aras,
"Poenarum"que "deae triplices, furialibus" inquit
"Eumenides, sacris uultus aduertite uestros.
Vlciscor facioque nefas. mors morte pianda est,
In scelus addendum scelus est, in funera funus.
485
Per coaceruatos pereat domus inpia luctus!
An felix Oeneus nato uictore fruetur,
Thestius orbus erit? melius lugebitis ambo.
Vos modo, fraterni manes animaeque recentes,
Officium sentite meum magnoque paratas
490
Accipite inferias, uteri mala pignora nostri.
Ei mihi! quo rapior? fratres ignoscite matri!
Deficiunt ad coepta manus. meruisse fatemur
Illum, cur pereat: mortis mihi displicet auctor.
Ergo inpune feret uiuusque et uictor et ipso
495
Successu tumidus regnum Calydonis habebit,
Vos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae?
Haud equidem patiar. pereat sceleratus et ille
Spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam.
Mens ubi materna est? ubi sunt pia iura parentum
500
Et quos sustinui bis mensum quinque labores?
O utinam primis arsisses ignibus infans,
Idque ego passa forem! uixisti munere nostro,
Nunc merito moriere tuo. cape praemia facti
Bisque datam, primum partu, mox stipite rapto
505
Redde animam uel me fraternis adde sepulcris.
Et cupio et nequeo. quid agam? modo uulnera fratrum
Ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago,
Nunc animum pietas maternaque nomina frangunt.
Me miseram! male uincetis, sed uincite, fratres,
510
Dummodo, quae dedero uobis, solacia uosque
Ipsa sequar." dixit dextraque auersa trementi
Funereum torrem medios coniecit in ignes.
Aut dedit aut uisus gemitus est ille dedisse
Stipes et inuitis correptus ab ignibus arsit.
515
Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa
Vritur et caecis torreri uiscera sentit
Ignibus ac magnos superat uirtute dolores;
Quod tamen ignauo cadat et sine sanguine leto,
Maeret et Ancaei felicia uulnera dicit
520
Grandaeuumque patrem fratresque piasque sorores
Cum gemitu sociamque tori uocat ore supremo,
Forsitan et matrem. crescunt ignisque dolorque
Languescuntque iterum: simul est extinctus uterque,
Inque leues abiit paulatim spiritus auras
525
Paulatim cana prunam uelante fauilla.
Alta iacet Calydon: lugent iuuenesque senesque,
Vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos
Planguntur matres Calydonides Eueninae.
Puluere canitiem genitor uultusque seniles
530
Foedat humi fusus spatiosumque increpat aeuum;
Nam de matre manus diri sibi conscia facti
Exegit poenas acto per uiscera ferro.
Non, mihi si centum deus ora sonantia linguis
Ingeniumque capax totumque Helicona dedisset,
535
Tristia persequerer miserarum uota sororum.
Inmemores decoris liuentia pectora tundunt,
Dumque manet corpus, corpus refouentque fouentque,
Oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto;
Post cinerem cineres haustos ad pectora pressant
540
Adfusaeque iacent tumulo signataque saxo
Nomina conplexae lacrimas in nomina fundunt.
Quas Parthaoniae tandem Latonia clade
Exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque
Nobilis Alcmenae natis in corpore pennis
545
Adleuat et longas per bracchia porrigit alas
Corneaque ora facit uersasque per aera mittit.
Interea Theseus sociati parte laboris
Functus Erechtheas Tritonidos ibat ad arces.
Clausit iter fecitque moras Achelous eunti
550
Imbre tumens. "succede meis" ait, "inclite, tectis,
Cecropida, nec te committe rapacibus undis.
Ferre trabes solidas obliquaque uoluere magno
Murmure saxa solent. uidi contermina ripae
Cum gregibus stabula alta trahi, nec fortibus illic
555
Profuit armentis nec equis uelocibus esse.
Multa quoque hic torrens niuibus de monte solutis
Corpora turbineo iuuenalia uertice mersit.
Tutior est requies, solito dum flumina currant
Limite, dum tenues capiat suus alueus undas."
560
Adnuit Aegides "utor" que "Acheloe, domoque
Consilioque tuo" respondit et usus utroque est.
Pumice multicauo nec leuibus atria tophis
Structa subit: molli tellus erat umida musco,
Summa lacunabant alterno murice conchae.
565
Iamque duas lucis partes Hyperione menso
Discubuere toris Theseus comitesque laborum:
Hac Ixionides, illa Troezenius heros
Parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis,
Quosque alios parili fuerat dignatus honore
570
Amnis Acarnanum laetissimus hospite tanto.
Protinus adpositas nudae uestigia nymphae
Instruxere epulis mensas dapibusque remotis
In gemma posuere merum. tum maximus heros
Aequora prospiciens oculis subiecta "quis" inquit
575
"Ille locus?" (digitoque ostendit) "et insula nomen
Quod gerit illa, doce, quamquam non una uidetur."
Amnis ad haec "non est" inquit, "quod cernitis, unum;
Quinque iacent terrae: spatium discrimina fallit.
Quoque minus spretae factum mirere Dianae,
580
Naides hae fuerant, quae cum bis quinque iuuencos
Mactassent rurisque deos ad sacra uocassent,
Inmemores nostri festas duxere choreas.
Intumui, quantusque, feror cum plurimus umquam,
Tantus eram pariterque animis inmanis et undis
585
A siluis siluas et ab aruis arua reuelli
Cumque loco nymphas memores tum denique nostri
In freta prouolui. fluctus nosterque marisque
Continuam diduxit humum pariterque reuellit
In totidem mediis quot cernis Echinadas undis.
590
Vt tamen ipse uides, procul en procul una recessit
Insula, grata mihi: Perimelen nauita dicit.
Huic ego uirgineum dilectae nomen ademi;
Quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum
Propulit e scopulo periturae corpora natae.
595
Excepi nantemque ferens "o proxima mundi
Regna uagae" dixi "sortite tridentifer undae,
[In quo desinimus, quo sacri currimus amnes,
Huc ades atque audi placidus, Neptune, precantem!
Huic ego, quam porto, nocui. si mitis et aequus,
600
Si pater Hippodamas, aut si minus inpius esset,
600a
Debuit illius misereri, ignoscere nobis.
600b
Cui quondam tellus clausa est feritate paterna]
Adfer opem mersaeque, precor, feritate paterna
Da, Neptune, locum uel sit locus ipsa, licebit."
[Hanc quoque conplectar." mouit caput aequoreus rex
Concussitque suis omnes adsensibus undas.
605
Extimuit nymphe, nabat tamen; ipse natantis
Pectora tangebam trepido salientia motu.
Dumque ea contrecto, totum durescere sensi
Corpus et inductis condi praecordia terris.]
Dum loquor, amplexa est artus noua terra natantes
610
Et grauis increuit mutatis insula membris."
Amnis ab his tacuit; factum mirabile cunctos
Mouerat: inridet credentes, utque deorum
Spretor erat mentisque ferox, Ixione natus
"Ficta refers nimiumque putas, Acheloe, potentes
615
Esse deos" dixit, "si dant adimuntque figuras."
Obstipuere omnes nec talia dicta probarunt,
Ante omnesque Lelex animo maturus et aeuo
Sic ait: "inmensa est finemque potentia caeli
Non habet et, quidquid superi uoluere, peractum est.
620
Quoque minus dubites, tiliae contermina quercus
Collibus est Phrygiis, modico circumdata muro:
Ipse locum uidi; nam me Pelopeia Pittheus
Misit in arua suo quondam regnata parenti.
Haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim,
625
Nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae.
Iuppiter huc specie mortali cumque parente
Venit Atlantiades positis caducifer alis;
Mille domos adiere locum requiemque petentes,
Mille domos clausere serae; tamen una recepit,
630
Parua quidem stipulis et canna tecta palustri,
Sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon
Illa sunt annis iuncti iuuenalibus, illa
Consenuere casa paupertatemque fatendo
Effecere leuem nec iniqua mente ferendo.
635
Nec refert, dominos illic famulosne requiras:
Tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.
Ergo ubi caelicolae paruos tetigere penates
Submissoque humiles intrarunt uertice postes,
Membra senex posito iussit releuare sedili,
640
Quo superiniecit textum rude sedula Baucis,
Inque foco tepidum cinerem dimouit et ignes
Suscitat hesternos foliisque et cortice sicco
Nutrit et ad flammas anima producit anili
Multifidasque faces ramaliaque arida tecto
645
Detulit et minuit paruoque admouit aeno,
Quodque suus coniunx riguo collegerat horto,
Truncat holus foliis; furca leuat illa bicorni
Sordida terga suis nigro pendentia tigno
Seruatoque diu resecat de tergore partem
650
Exiguam sectamque domat feruentibus undis.
Interea medias fallunt sermonibus horas
Sentirique moram prohibent. erat alueus illic
Fagineus, dura clauo suspensus ab ansa:
Is tepidis inpletur aquis artusque fouendos
655
Accipit. in medio torus est de mollibus uluis
Inpositus lecto sponda pedibusque salignis.
655a
Concutiuntque torum de molli fluminis ulua
656a
Inposito lecto sponda pedibusque salignis;
Vestibus hunc uelant, quas non nisi tempore festo
Sternere consuerant, sed et haec uilisque uetusque
Vestis erat lecto non indignanda saligno:
660
Adcubuere dei. mensam succincta tremensque
Ponit anus, mensae sed erat pes tertius inpar:
Testa parem fecit; quae postquam subdita cliuum
Sustulit, aequatam mentae tersere uirentes.
Ponitur hic bicolor sincerae baca Mineruae
665
Conditaque in liquida corna autumnalia faece
Intibaque et radix et lactis massa coacti
Ouaque non acri leuiter uersata fauilla,
Omnia fictilibus; post haec caelatus eodem
Sistitur argento crater fabricataque fago
670
Pocula, qua caua sunt, flauentibus inlita ceris.
Parua mora est, epulasque foci misere calentes,
Nec longae rursus referuntur uina senectae
Dantque locum mensis paulum seducta secundis.
Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis
675
Prunaque et in patulis redolentia mala canistris
Et de purpureis conlectae uitibus uuae;
Candidus in medio fauus est: super omnia uultus
Accessere boni nec iners pauperque uoluntas.
Interea totiens haustum cratera repleri
680
Sponte sua per seque uident succrescere uina:
Attoniti nouitate pauent manibusque supinis
Concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon
Et ueniam dapibus nullisque paratibus orant.
Vnicus anser erat, minimae custodia uillae,
685
Quem dis hospitibus domini mactare parabant;
Ille celer penna tardos aetate fatigat
Eluditque diu tandemque est uisus ad ipsos
Confugisse deos: superi uetuere necari
"Di" que "sumus, meritasque luet uicinia poenas
690
Inpia" dixerunt; "uobis inmunibus huius
Esse mali dabitur. modo uestra relinquite tecta
Ac nostros comitate gradus et in ardua montis
Ite simul." parent ambo baculisque leuati
693a
[Ite simul." parent et dis praeeuntibus ambo
693b
Membra leuant baculis tardique senilibus annis]
Nituntur longo uestigia ponere cliuo.
695
Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta
Missa potest: flexere oculos et mersa palude
Cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere.
697a
[Mersa uident quaeruntque suae pia culmina uillae.
698a
Sola loco stabant. dum deflent fata suorum]
Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum,
Illa uetus, dominis etiam casa parua duobus
700
Vertitur in templum: furcas subiere columnae,
Stramina flauescunt, adopertaque marmore tellus
Caelataeque fores aurataque tecta uidentur.
Talia tum placido Saturnius edidit ore:
"Dicite, iuste senex et femina coniuge iusto
705
Digna, quid optetis." cum Baucide pauca locutus
Iudicium superis aperit commune Philemon:
"Esse sacerdotes delubraque uestra tueri
Poscimus, et quoniam concordes egimus annos,
Auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam
710
Busta meae uideam neu sim tumulandus ab illa."
Vota fides sequitur: templi tutela fuere,
Donec uita data est; annis aeuoque soluti
Ante gradus sacros cum starent forte locique
Narrarent casus, frondere Philemona Baucis,
715
Baucida conspexit senior frondere Philemon.
Iamque super geminos crescente cacumine uultus
Mutua, dum licuit, reddebant dicta "uale" que
"O coniunx" dixere simul, simul abdita texit
Ora frutex: ostendit adhuc Thyneius illic
720
Incola de gemino uicinos corpore truncos.
Haec mihi non uani (neque erat, cur fallere uellent)
Narrauere senes; equidem pendentia uidi
Serta super ramos ponensque recentia dixi:
"Cura deum di sint, et qui coluere, colantur."
725
Desierat, cunctosque et res et mouerat auctor,
Thesea praecipue; quem facta audire uolentem
Mira deum innixus cubito Calydonius amnis
Talibus adloquitur: "sunt, o fortissime, quorum
Forma semel mota est et in hoc renouamine mansit;
730
Sunt, quibus in plures ius est transire figuras,
Vt tibi, complexi terram maris incola, Proteu.
Nam modo te iuuenem, modo te uidere leonem;
Nunc uiolentus aper, nunc, quem tetigisse timerent,
Anguis eras; modo te faciebant cornua taurum;
735
Saepe lapis poteras, arbor quoque saepe uideri;
Interdum faciem liquidarum imitatus aquarum
Flumen eras, interdum undis contrarius ignis.
Nec minus Autolyci coniunx, Erysichthone nata,
Iuris habet. pater huius erat, qui numina diuum
740
Sperneret et nullos aris adoleret odores.
Ille etiam Cereale nemus uiolasse securi
Dicitur et lucos ferro temerasse uetustos.
Stabat in his ingens annoso robore quercus,
Vna nemus; uittae mediam memoresque tabellae
745
Sertaque cingebant, uoti argumenta potentis.
Saepe sub hac dryades festas duxere choreas,
Saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci
Circuiere modum, mensuraque roboris ulnas
Quinque ter inplebat, nec non et cetera tantum
750
Silua sub hac omnis, quantum fuit herba sub omni.
Non tamen idcirco ferrum Triopeius illa
Abstinuit famulosque iubet succidere sacrum
Robur et, ut iussos cunctari uidit, ab uno
Edidit haec rapta sceleratus uerba securi:
755
"Non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit
Sit dea, iam tanget frondente cacumine terram."
Dixit et, obliquos dum telum librat in ictus,
Contremuit gemitumque dedit Deoia quercus,
Et pariter frondes, pariter pallescere glandes
760
Coepere ac longi pallorem ducere rami.
Cuius ut in trunco fecit manus inpia uulnus,
Haud aliter fluxit discusso cortice sanguis,
Quam solet, ante aras ingens ubi uictima taurus
Concidit, abrupta cruor e ceruice profundi.
765
Obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet
Deterrere nefas saeuamque inhibere bipennem.
Adspicit hunc "mentis" que "piae cape praemia" dixit
Thessalus inque uirum conuertit ab arbore ferrum
Detruncatque caput repetitaque robora caedit,
770
Editus et medio sonus est de robore talis:
"Nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno,
Quae tibi factorum poenas instare tuorum
Vaticinor moriens, nostri solacia leti."
Persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem
775
Ictibus innumeris adductaque funibus arbor
Corruit et multam prostrauit pondere siluam.
Attonitae dryades damno nemorumque suoque,
Omnes germanae, Cererem cum uestibus atris
Maerentes adeunt poenamque Erysichthonis orant.
780
Adnuit his capitisque sui pulcherrima motu
Concussit grauidis oneratos messibus agros
Moliturque genus poenae miserabile, si non
Ille suis esset nulli miserabilis actis,
Pestifera lacerare Fame. quae quatinus ipsi
785
Non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque
Fata coire sinunt), montani numinis unam
Talibus agrestem conpellat oreada dictis:
"Est locus extremis Scythiae glacialis in oris,
Triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus;
790
Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque
Et ieiuna Fames: ea se in praecordia condat
Sacrilegi scelerata, iube, nec copia rerum
Vincat eam superetque meas certamine uires;
Neue uiae spatium te terreat, accipe currus,
795
Accipe, quos frenis alte moderere, dracones",
Et dedit. illa dato subuecta per aera curru
Deuenit in Scythiam rigidique cacumine montis
(Caucason appellant) serpentum colla leuauit
Quaesitamque Famem lapidoso uidit in agro
800
Vnguibus et raras uellentem dentibus herbas.
Hirtus erat crinis, caua lumina, pallor in ore,
Labra incana situ, scabrae rubigine fauces,
Dura cutis, per quam spectari uiscera possent;
Ossa sub incuruis exstabant arida lumbis,
805
Ventris erat pro uentre locus; pendere putares
Pectus et a spinae tantummodo crate teneri;
Auxerat articulos macies, genuumque tumebat
Orbis, et inmodico prodibant tubere tali.
Hanc procul ut uidit (neque enim est accedere iuxta
810
Ausa), refert mandata deae paulumque morata,
Quamquam aberat longe, quamquam modo uenerat illuc,
Visa tamen sensisse famem est, retroque dracones
Egit in Haemoniam uersis sublimis habenis.
Dicta Fames Cereris, quamuis contraria semper
815
Illius est operi, peragit perque aera uento
Ad iussam delata domum est et protinus intrat
Sacrilegi thalamos altoque sopore solutum
(Noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis
Seque uiro inspirat faucesque et pectus et ora
820
Adflat et in uacuis peragit ieiunia uenis
Functaque mandato fecundum deserit orbem
Inque domos inopes adsueta reuertitur antra.
Lenis adhuc somnus placidis Erysichthona pennis
Mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni
825
Oraque uana mouet dentemque in dente fatigat
Exercetque cibo delusum guttur inani
Proque epulis tenues nequiquam deuorat auras;
Vt uero est expulsa quies, furit ardor edendi
Perque auidas fauces inmensaque uiscera regnat.
830
Nec mora, quod pontus, quod terra, quod educat aer,
Poscit et adpositis queritur ieiunia mensis
Inque epulis epulas quaerit, quodque urbibus esse
Quodque satis poterat populo, non sufficit uni,
Plusque cupit, quo plura suam demittit in aluum,
835
Vtque fretum recipit de tota flumina terra
Nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes,
Vtque rapax ignis non umquam alimenta recusat
Innumerasque faces cremat et, quo copia maior
Est data, plura petit turbaque uoracior ipsa est,
840
Sic epulas omnes Erysichthonis ora profani
Accipiunt poscuntque simul: cibus omnis in illo
Causa cibi est semperque locus fit inanis edendo.
Iamque fame patrias altaque uoragine uentris
Attenuarat opes, sed inattenuata manebat
845
Tum quoque dira fames inplacataeque uigebat
Flamma gulae; tandem demisso in uiscera censu
Filia restabat non illo digna parente.
Hanc quoque uendit inops. dominum generosa recusat
Et uicina suas tendens super aequora palmas
850
"Eripe me domino, qui raptae praemia nobis
Virginitatis habes" ait; haec Neptunus habebat.
Qui prece non spreta, quamuis modo uisa sequenti
Esset ero, formamque nouat uultumque uirilem
Induit et cultus piscem capientibus aptos.
855
Hanc dominus spectans "o qui pendentia paruo
Aera cibo celas, moderator harundinis", inquit
"Sic mare compositum, sic sit tibi piscis in unda
Credulus et nullus nisi fixus sentiat hamos:
Quae modo cum uili turbatis ueste capillis
860
Litore in hoc steterat (nam stantem in litore uidi),
Dic ubi sit; neque enim uestigia longius extant."
Illa dei munus bene cedere sensit et a se
Se quaeri gaudens his est resecuta rogantem:
"Quisquis es, ignoscas: in nullam lumina partem
865
Gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi.
Quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes
Adiuuet, ut nemo iamdudum litore in isto,
Me tamen excepto, nec femina constitit ulla."
Credidit et uerso dominus pede pressit harenam
870
Elususque abiit, illi sua reddita forma est.
Ast ubi habere suam transformia corpora sensit,
Saepe pater dominis Triopeida tradit, at illa
Nunc equa, nunc ales, modo bos, modo ceruus abibat
Praebebatque auido non iusta alimenta parenti.
875
Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem
Materiam dederatque graui noua pabula morbo,
Ipse suos artus lacero diuellere morsu
Coepit et infelix minuendo corpus alebat.
Quid moror externis? etiam mihi saepe nouandi est
880
Corporis, o iuuenis, numero finita potestas.
Nam modo, qui nunc sum, uideor, modo flector in anguem,
Armenti modo dux uires in cornua sumo,
Cornua, dum potui. nunc pars caret altera telo
Frontis, ut ipse uides." gemitus sunt uerba secuti.