Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,
Perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam
Phineus uisus erat, iuuenesque Aquilone creati
Virgineas uolucres miseri senis ore fugarant,
5
Multaque perpessi claro sub Iasone tandem
Contigerant rapidas limosi Phasidos undas;
Dumque adeunt regem Phrixeaque uellera poscunt
†uisque datur numeris† magnorum horrenda laborum,
Concipit interea ualidos Aeetias ignes
10
Et luctata diu, postquam ratione furorem
Vincere non poterat, "frustra, Medea, repugnas:
Nescio quis deus obstat" ait "mirumque quid hoc est,
Aut aliquid certe simile huic, quod amare uocatur.
Nam cur iussa patris nimium mihi dura uidentur?
15
Sunt quoque dura nimis! cur, quem modo denique uidi,
Ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris?
Excute uirgineo conceptas pectore flammas,
Si potes, infelix. si possem, sanior essem;
Sed trahit inuitam noua uis, aliudque cupido,
20
Mens aliud suadet: uideo meliora proboque,
Deteriora sequor! quid in hospite, regia uirgo,
Vreris et thalamos alieni concipis orbis?
Haec quoque terra potest, quod ames, dare. uiuat an ille
Occidat, in dis est; uiuat tamen! idque precari
25
Vel sine amore licet; quid enim commisit Iason?
Quem nisi crudelem non tangat Iasonis aetas
Et genus et uirtus? quem non, ut cetera desint,
Ore mouere potest? certe mea pectora mouit.
At nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore
30
Concurretque suae segetis tellure creatis
Hostibus aut auido dabitur fera praeda draconi.
Hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,
Tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor.
Cur non et specto pereuntem oculosque uidendo
35
Conscelero? cur non tauros exhortor in illum
Terrigenasque feros insopitumque draconem?
Di meliora uelint. quamquam non ista precanda,
Sed facienda mihi. prodamne ego regna parentis,
Atque ope nescio quis seruabitur aduena nostra,
40
Vt per me sospes sine me det lintea uentis
Virque sit alterius, poenae Medea relinquar?
Si facere hoc aliamue potest praeponere nobis,
Occidat ingratus! sed non is uultus in illo,
Non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,
45
Vt timeam fraudem meritique obliuia nostri.
Et dabit ante fidem cogamque in foedera testes
Esse deos. quid tuta times? accingere et omnem
Pelle moram! tibi se semper debebit Iason,
Te face sollemni iunget sibi, perque Pelasgas
50
Seruatrix urbes matrum celebrabere turba.
Ergo ego germanam fratremque patremque deosque
Et natale solum uentis ablata relinquam?
Nempe pater saeuus, nempe est mea barbara tellus,
Frater adhuc infans. stant mecum uota sororis,
55
Maximus intra me deus est. non magna relinquam,
Magna sequar: titulum seruatae pubis Achiuae
Notitiamque loci melioris et oppida, quorum
Hic quoque fama uiget, cultusque artesque locorum,
Quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,
60
Aesoniden mutasse uelim, quo coniuge felix
Et dis cara ferar et uertice sidera tangam.
Quid quod nescio qui mediis occurrere in undis
Dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis
Nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saeuis
65
Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?
Nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens
Per freta longa ferar: nihil illum amplexa uerebor,
Aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo.
Coniugiumne putas speciosaque nomina culpae
70
Inponis, Medea, tuae? - quin adspice, quantum
Adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen."
Dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque
Constiterant, et uicta dabat iam terga Cupido.
Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras,
75
Quas nemus umbrosum secretaque silua tegebat,
Et iam fortis erat, pulsusque resederat ardor,
Cum uidet Aesoniden, extinctaque flamma reluxit.
Erubuere genae, totoque recanduit ore,
Vtque solet uentis alimenta adsumere, quaeque
80
Parua sub inducta latuit scintilla fauilla,
Crescere et in ueteres agitata resurgere uires,
Sic iam lenis amor, iam quem languere putares,
Vt uidit iuuenem, specie praesentis inarsit,
Et casu solito formosior Aesone natus
85
Illa luce fuit: posses ignoscere amanti.
Spectat et in uultu ueluti tum denique uiso
Lumina fixa tenet nec se mortalia demens
Ora uidere putat nec se declinat ab illo.
Vt uero coepitque loqui dextramque prehendit
90
Hospes et auxilium submissa uoce rogauit
Promisitque torum, lacrimis ait illa profusis:
"Quid faciam, uideo, nec me ignorantia ueri
Decipiet, sed amor. seruabere munere nostro:
Seruatus promissa dato!" per sacra triformis
95
Ille deae, lucoque foret quod numen in illo,
Perque patrem soceri cernentem cuncta futuri
Euentusque suos et tanta pericula iurat;
Creditus accepit cantatas protinus herbas
Edidicitque usum laetusque in tecta recessit.
100
Postera depulerat stellas aurora micantes:
Conueniunt populi sacrum Mauortis in aruum
Consistuntque iugis; medio rex ipse resedit
Agmine purpureus sceptroque insignis eburno.
Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant
105
Aeripedes tauri, tactaeque uaporibus herbae
Ardent; utque solent pleni resonare camini,
Aut ubi terrena silices fornace soluti
Concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum,
Pectora sic intus clausas uoluentia flammas
110
Gutturaque usta sonant. tamen illis Aesone natus
Obuius it: uertere truces uenientis ad ora
Terribiles uultus praefixaque cornua ferro
Puluereumque solum pede pulsauere bisulco
Fumificisque locum mugitibus impleuerunt.
115
Deriguere metu Minyae; subit ille nec illos
Sensit anhelantes (tantum medicamina possunt)
Pendulaque audaci mulcet palearia dextra
Suppositosque iugo pondus graue cogit aratri
Ducere et insuetum ferro proscindere campum.
120
Mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent
Adiciuntque animos. galea tum sumit aena
Vipereos dentes et aratos spargit in agros.
Semina mollit humus ualido praetincta ueneno,
Et crescunt fiuntque sati noua corpora dentes;
125
Vtque hominis speciem materna sumit in aluo
Perque suos intus numeros conponitur infans
Nec nisi maturus communes exit in auras,
Sic, ubi uisceribus grauidae telluris imago
Effecta est hominis, feto consurgit in aruo,
130
Quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.
Quos ubi uiderunt praeacutae cuspidis hastas
In caput Haemonii iuuenis torquere parantes,
Demisere metu uultumque animumque Pelasgi.
Ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum,
135
Vtque peti uidit iuuenem tot ab hostibus unum,
Palluit et subito sine sanguine frigida sedit;
Neue parum ualeant a se data gramina, carmen
Auxiliare canit secretasque aduocat artes.
Ille grauem medios silicem iaculatus in hostes
140
A se depulsum Martem conuertit in ipsos:
Terrigenae pereunt per mutua uulnera fratres
Ciuilique cadunt acie. gratantur Achiui
Victoremque tenent auidisque amplexibus haerent.
Tu quoque uictorem complecti, barbara, uelles;
145
Sed te, ne faceres, tenuit reuerentia famae:
Obstitit incepto pudor. at conplexa fuisses ...
Quod licet, adfectu tacito laetaris agisque
Carminibus grates et dis auctoribus horum.
Peruigilem superest herbis sopire draconem,
150
Qui crista linguisque tribus praesignis et uncis
Dentibus horrendus custos erat arboris aureae.
Hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci
Verbaque ter dixit placidos facientia somnos,
Quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt,
155
Somnus in ignotos oculos ubi uenit, et auro
Heros Aesonius potitur spolioque superbus
Muneris auctorem secum, spolia altera, portans,
Victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.
Haemoniae matres pro gnatis dona receptis
160
Grandaeuique ferunt patres congestaque flamma
Tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum
Victima uota facit; sed abest gratantibus Aeson
Iam propior leto fessusque senilibus annis,
Cum sic Aesonides: "o cui debere salutem
165
Confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti
Excessitque fidem meritorum summa tuorum,
Si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?),
Deme meis annis et demptos adde parenti!"
Nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis,
170
Dissimilemque animum subiit Aeeta relictus;
Nec tamen adfectus tales confessa "quod" inquit
"Excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam
Posse tuae uideor spatium transcribere uitae?
Nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa, sed isto,
175
Quod petis, experiar maius dare munus, Iason.
Arte mea soceri longum temptabimus aeuum,
Non annis renouare tuis, modo diua triformis
Adiuuet et praesens ingentibus adnuat ausis."
Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent
180
Efficerentque orbem. postquam plenissima fulsit
Et solida terras spectauit imagine luna,
Egreditur tectis uestes induta recinctas,
Nuda pedem, nudos umeris infusa capillos,
Fertque uagos mediae per muta silentia noctis
185
Incomitata gradus. homines uolucresque ferasque
Soluerat alta quies: nullo cum murmure serpit ...
186a
Sopitae similis, nullo cum murmure serpens;
Inmotaeque silent frondes, silet umidus aer;
Sidera sola micant; ad quae sua bracchia tendens
Ter se conuertit, ter sumptis flumine crinem
190
Inrorauit aquis ternisque ululatibus ora
Soluit et in dura submisso poplite terra
"Nox" ait "arcanis fidissima, quaeque diurnis
Aurea cum luna succeditis ignibus astra,
Tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris
195
Adiutrixque uenis cantusque artisque magorum,
Quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis,
Auraeque et uenti montesque amnesque lacusque
Dique omnes nemorum dique omnes noctis adeste.
Quorum ope, cum uolui, ripis mirantibus amnes
200
In fontes rediere suos, concussaque sisto,
Stantia concutio cantu freta, nubila pello
Nubilaque induco, uentos abigoque uocoque,
Vipereas rumpo uerbis et carmine fauces,
Viuaque saxa sua conuulsaque robora terra
205
Et siluas moueo iubeoque tremescere montes
Et mugire solum manesque exire sepulcris.
Te quoque, Luna, traho, quamuis Temesaea labores
Aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro
Pallet aui, pallet nostris Aurora uenenis.
210
Vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco
Inpatiens oneris collum pressistis aratro,
Vos serpentigenis in se fera bella dedistis
Custodemque rudem somno sopistis et aurum
Vindice decepto Graias misistis in urbes.
215
Nunc opus est sucis, per quos renouata senectus
In florem redeat primosque reconligat annos.
Et dabitis! neque enim micuerunt sidera frustra
Nec frustra uolucrum tractus ceruice draconum
Currus adest." aderat demissus ab aethere currus.
220
Quo simul adscendit frenataque colla draconum
Permulsit manibusque leues agitauit habenas,
Sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe
Despicit et †Cretes† regionibus adplicat angues
Et, quas Ossa tulit, quas altus Pelion herbas
225
Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus,
Perspicit et placitas partim radice reuellit,
Partim succidit curuamine falcis aenae.
Multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis,
Multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu;
230
Nec non Peneos, nec non Spercheides undae
Contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes.
Carpsit et Euboica uiuax Anthedone gramen,
Nondum mutato uulgatum corpore Glauci.
Et iam nona dies curru pennisque draconum
235
Nonaque nox omnes lustrantem uiderat agros,
Cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones
Et tamen annosae pellem posuere senectae.
Constitit adueniens citra limenque foresque
Et tantum caelo tegitur refugitque uiriles
240
Contactus statuitque aras e caespite binas,
Dexteriore Hecates, ast laeua parte Iuuentae.
Has ubi uerbenis siluaque incinxit agresti,
Haud procul egesta scrobibus tellure duabus
Sacra facit cultrosque in guttura uelleris atri
245
Conicit et patulas perfundit sanguine fossas.
Tum super inuergens liquidi carchesia uini
Alteraque inuergens tepidi carchesia lactis
Verba simul fundit terrenaque numina lenit
Vmbrarumque rogat rapta cum coniuge regem,
250
Ne properent artus anima fraudare senili.
Quos ubi placauit precibusque et murmure longo,
Aesonis effetum proferri corpus ad auras
Iussit et in plenos resolutum carmine somnos
Exanimi similem stratis porrexit in herbis.
255
Hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros,
Et monet arcanis oculos remouere profanos.
Diffugiunt iussi, passis Medea capillis
Bacchantum ritu flagrantes circuit aras
Multifidasque faces in fossa sanguinis atra
260
Tingit et infectas geminis accendit in aris
Terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat.
Interea ualidum posito medicamen aeno
Feruet et exsultat spumisque tumentibus albet.
Illic Haemonia radices ualle resectas
265
Seminaque floresque et sucos incoquit atros.
Adicit extremo lapides Oriente petitos
Et, quas Oceani refluum mare lauit, harenas;
Addit et exceptas luna pernocte pruinas
Et strigis infames ipsis cum carnibus alas
270
Inque uirum soliti uultus mutare ferinos
Ambigui prosecta lupi; nec defuit illis
Squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri
Viuacisque iecur cerui, quibus insuper addit
Ora caputque nouem cornicis saecula passae.
275
His et mille aliis postquam sine nomine rebus
Propositum instruxit mortali barbara maius,
Arenti ramo iampridem mitis oliuae
Omnia confudit summisque inmiscuit ima.
Ecce uetus calido uersatus stipes aeno
280
Fit uiridis primo nec longo tempore frondes
Induit et subito grauidis oneratur oliuis;
At quacumque caui spumas eiecit aeni
Ignis et in terram guttae cecidere calentes,
Vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt.
285
Quae simul ac uidit, stricto Medea recludit
Ense senis iugulum ueteremque exire cruorem
Passa replet sucis; quos postquam conbibit Aeson
Aut ore acceptos aut uulnere, barba comaeque
Canitie posita nigrum rapuere colorem,
290
Pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque,
Adiectoque cauae supplentur corpore rugae,
Membraque luxuriant: Aeson miratur et olim
Ante quater denos hunc se reminiscitur annos.
Viderat ex alto tanti miracula monstri
295
Liber et admonitus iuuenes nutricibus annos
Posse suis reddi capit hoc a Colchide munus.
Neue doli cessent, odium cum coniuge falsum
Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex
Confugit, atque illam, quoniam grauis ipse senecta est,
300
Excipiunt natae; quas tempore callida paruo
Colchis amicitiae mendacis imagine cepit,
Dumque refert inter meritorum maxima demptos
Aesonis esse situs atque hac in parte moratur,
Spes est uirginibus Pelia subiecta creatis
305
Arte suum parili reuirescere posse parentem,
Idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci.
Illa breui spatio silet et dubitare uidetur
Suspenditque animos ficta grauitate rogantes;
Mox, ubi pollicita est, "quo sit fiducia maior
310
Muneris huius" ait, "qui uestras maximus aeuo est
Dux gregis inter oues, agnus medicamine fiet."
Protinus innumeris effetus laniger annis
Attrahitur flexo circum caua tempora cornu;
Cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro
315
Fodit et exiguo maculauit sanguine ferrum,
Membra simul pecudis ualidosque uenefica sucos
Mergit in aere cauo: minuunt ea corporis artus
Cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos,
Et tener auditur medio balatus aeno;
320
Nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus
Lasciuitque fuga lactantiaque ubera quaerit.
Obstipuere satae Pelia, promissaque postquam
Exhibuere fidem, tum uero inpensius instant.
Ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis
325
Dempserat, et quarta radiantia nocte micabant
Sidera, cum rapido fallax Aeetias igni
Inponit purum laticem et sine uiribus herbas;
Iamque neci similis resoluto corpore regem
Et cum rege suo custodes somnus habebat,
330
Quem dederant cantus magicaeque potentia linguae;
Intrarant iussae cum Colchide limina natae
Ambierantque torum: "quid nunc dubitatis inertes?
Stringite" ait "gladios ueteremque haurite cruorem,
Vt repleam uacuas iuuenali sanguine uenas.
335
In manibus uestris uita est aetasque parentis:
Si pietas ulla est nec spes agitatis inanes,
Officium praestate patri telisque senectam
Exigite et saniem coniecto emittite ferro!"
His, ut quaeque pia est, hortatibus inpia prima est
340
Et, ne sit scelerata, facit scelus; haud tamen ictus
Vlla suos spectare potest, oculosque reflectunt
Caecaque dant saeuis auersae uulnera dextris.
Ille cruore fluens cubito tamen adleuat artus
Semilacerque toro temptat consurgere et inter
345
Tot medius gladios pallentia bracchia tendens
"Quid facitis, gnatae? quis uos in fata parentis
Armat?" ait: cecidere illis animique manusque;
Plura locuturo cum uerbis guttura Colchis
Abstulit et calidis laniatum mersit in undis.
350
Quodnisi pennatis serpentibus isset in auras,
Non exempta foret poenae: fugit alta superque
Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque
Othryn et euentu ueteris loca nota Cerambi:
Hic ope nympharum sublatus in aera pennis,
355
Cum grauis infuso tellus foret obruta ponto,
Deucalioneas effugit inobrutus undas.
Aeoliam Pitanen a laeua parte reliquit
Factaque de saxo longi simulacra draconis
Idaeumque nemus, quo nati furta, iuuencum,
360
Occuluit Liber falsi sub imagine cerui,
Quaque pater Corythi parua tumulatus harena est,
Et quos Maera nouo latratu terruit agros,
Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres
Gesserunt, tum cum discederet Herculis agmen,
365
Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas,
Quorum oculos ipso uitiantes omnia uisu
Iuppiter exosus fraternis subdidit undis.
Transit et antiquae Cartheia moenia Ceae,
Qua pater Alcidamas placidam de corpore natae
370
Miraturus erat nasci potuisse columbam.
Inde lacus Hyries uidet et Cycneia Tempe,
Quae subitus celebrauit olor: nam Phyllius illic
Imperio pueri uolucresque ferumque leonem
Tradiderat domitos; taurum quoque uincere iussus
375
Vicerat et stricto totiens iratus amore
Praemia poscenti taurum suprema negabat;
Ille indignatus "cupies dare" dixit et alto
Desiluit saxo. cuncti cecidisse putabant:
Factus olor niueis pendebat in aere pennis.
380
At genetrix Hyrie, seruati nescia, flendo
Delicuit stagnumque suo de nomine fecit.
Adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis
Ophias effugit natorum uulnera Combe.
Inde Calaureae Letoidos adspicit arua
385
In uolucrem uersi cum coniuge conscia regis.
Dextra Cyllene est, in qua cum matre Menephron
Concubiturus erat saeuarum more ferarum.
Cephison procul hinc deflentem fata nepotis
Respicit in tumidam phocen ab Apolline uersi
390
Eumelique domum lugentis in aere natum.
Tandem uipereis Ephyren Pirenida pennis
Contigit: hic aeuo ueteres mortalia primo
Corpora uulgarunt pluuialibus edita fungis.
Sed postquam Colchis arsit noua nupta uenenis
395
Flagrantemque domum regis mare uidit utrumque,
Sanguine natorum perfunditur inpius ensis,
Vltaque se male mater Iasonis effugit arma.
Hinc Titaniacis ablata draconibus intrat
Palladias arces, quae te, iustissima Phene,
400
Teque, senex Peripha, pariter uidere uolantes
Innixamque nouis neptem Polypemonis alis.
Excipit hanc Aegeus facto damnandus in uno;
Nec satis hospitium est: thalami quoque foedere iungit.
Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti,
405
Et uirtute sua bimarem pacauerat Isthmon:
Huius in exitium miscet Medea, quod olim
Attulerat secum Scythicis aconiton ab oris.
Illud Echidneae memorant e dentibus ortum
Esse canis; specus est tenebroso caecus hiatu,
410
Est uia decliuis, per quam Tirynthius heros
Restantem contraque diem radiosque micantes
Obliquantem oculos nexis adamante catenis
Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira
Inpleuit pariter ternis latratibus auras
415
Et sparsit uirides spumis albentibus agros;
Has concresse putant nactasque alimenta feracis
Fecundique soli uires cepisse nocendi,
Quae quia nascuntur dura uiuacia caute,
Agrestes aconita uocant; ea coniugis astu
420
Ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti.
Sumpserat ignara Theseus data pocula dextra,
Cum pater in capulo gladii cognouit eburno
Signa sui generis facinusque excussit ab ore;
Effugit illa necem nebulis per carmina motis.
425
At genitor, quamquam laetatur sospite nato,
Attonitus tamen est ingens discrimine paruo
Committi potuisse nefas; fouet ignibus aras
Muneribusque deos inplet, feriuntque secures
Colla torosa boum uinctorum tempora uittis.
430
Nullus Erechthidis fertur celebratior illo
Inluxisse dies; agitant conuiuia patres
Et medium uulgus, nec non et carmina uino
Ingenium faciente canunt: "te, maxime Theseu,
Mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri,
435
Quodque suis securus arat Cromyona colonus,
Munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te
Clauigeram uidit Vulcani occumbere prolem,
Vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten;
Cercyonis letum uidit Cerealis Eleusin.
440
Occidit ille Sinis magnis male uiribus usus,
Qui poterat curuare trabes et agebat ab alto
Ad terram late sparsuras corpora pinus.
Tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes
Conposito Scirone patet, sparsisque latronis
445
Terra negat sedem, sedem negat ossibus unda,
Quae iactata diu fertur durasse uetustas
In scopulos; scopulis nomen Scironis inhaeret.
Si titulos annosque tuos numerare uelimus,
Facta premant annos. pro te, fortissime, uota
450
Publica suscipimus, bacchi tibi sumimus haustus."
Consonat adsensu populi precibusque fauentum
Regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est.
Nec tamen (usque adeo nulla est sincera uoluptas,
Sollicitumque aliquid laetis interuenit) Aegeus
455
Gaudia percepit nato secura recepto:
Bella parat Minos; qui quamquam milite, quamquam
Classe ualet, patria tamen est firmissimus ira
Androgeique necem iustis ulciscitur armis.
Ante tamen bello uires adquirit amicas,
460
Quaque potens habitus, uolucri freta classe pererrat.
Hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna,
Promissis Anaphen, regna Astypaleia bello;
Hinc humilem Myconon cretosaque rura Cimoli
Florentemque thymo Cythnon planamque Seriphon
465
Marmoreamque Paron, quamque inpia prodidit Arne
†Sithon†: accepto, quod auara poposcerat, auro
Mutata est in auem, quae nunc quoque diligit aurum,
Nigra pedes, nigris uelata monedula pennis.
At non Oliaros Didymeque et Tenos et Andros
470
Et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos oliuae
Gnosiacas iuuere rates. latere inde sinistro
Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna:
Oenopiam ueteres appellauere, sed ipse
Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit.
475
Turba ruit tantaeque uirum cognoscere famae
Expetit; occurrunt illi Telamonque minorque
Quam Telamon Peleus et proles tertia Phocus,
Ipse quoque egreditur tardus grauitate senili
Aeacus et, quae sit ueniendi causa, requirit.
480
Admonitus patrii luctus suspirat et illi
Dicta refert rector populorum talia centum:
"Arma iuues oro pro gnato sumpta piaeque
Pars sis militiae: tumulo solacia posco."
Huic Asopiades "petis inrita" dixit "et urbi
485
Non facienda meae; neque enim coniunctior ulla
Cecropidis quam est haec tellus: ea foedera nobis."
Tristis abit "stabunt"que "tibi tua foedera magno"
Dixit et utilius bellum putat esse minari,
Quam gerere atque suas ibi praeconsumere uires.
490
Classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris
Spectari poterat, cum pleno concita uelo
Attica puppis adest in portusque intrat amicos,
Quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat.
Aeacidae longo iuuenes post tempore uisum
495
Agnouere tamen Cephalum dextrasque dedere
Inque patris duxere domum. spectabilis heros
Et ueteris retinens etiamnum pignora formae
Ingreditur ramumque tenens popularis oliuae
Et dextra laeuaque duos aetate minores
500
Maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.
Postquam congressus primi sua uerba tulerunt,
Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque
Auxilium foedusque refert et iura parentum
Imperiumque peti totius Achaidos addit.
505
Sic ubi mandatam iuuit facundia causam,
Aeacus in capulo sceptri nitente sinistra
"Ne petite auxilium, sed sumite", dixit, "Athenae,
Nec dubie uires, quas haec habet insula, uestras
Dicite, et omnia, quae rerum status iste mearum ...
510
Robora non desunt: superat mihi miles et hostis.
Gratia dis, felix et inexcusabile tempus."
"Immo ita sit", Cephalus "crescat tua ciuibus opto
Vrbs" ait; adueniens equidem modo gaudia cepi,
Cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuuentus
515
Obuia processit; multos tamen inde requiro,
Quos quondam uidi uestra prius urbe receptus."
Aeacus ingemuit tristique ita uoce locutus:
"Flebile principium melior fortuna secuta est:
Hanc utinam possem uobis memorare sine illo!
520
Ordine nunc repetam, neu longa ambage morer uos:
Ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris;
Et quota pars illi rerum periere mearum!
Dira lues ira populis Iunonis iniquae
Incidit exosae dictas a paelice terras.
525
Dum uisum mortale malum tantaeque latebat
Causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi;
Exitium superabat opem, quae uicta iacebat.
Principio caelum spissa caligine terras
Pressit et ignauos inclusit nubibus aestus,
530
Dumque quater iunctis expleuit cornibus orbem
Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem,
Letiferis calidi spirarunt aestibus austri.
Constat et in fontes uitium uenisse lacusque,
Miliaque incultos serpentum multa per agros
535
Errasse atque suis fluuios temerasse uenenis.
Strage canum primo uolucrumque ouiumque boumque
Inque feris subiti deprensa potentia morbi.
Concidere infelix ualidos miratur arator
Inter opus tauros medioque recumbere sulco;
540
Lanigeris gregibus balatus dantibus aegros
Sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent;
Acer equus quondam magnaeque in puluere famae
Degenerat palmas ueterumque oblitus honorum
Ad praesepe gemit longo moriturus inerti;
545
Non aper irasci meminit, non fidere cursu
Cerua nec armentis incurrere fortibus ursi.
Omnia languor habet: siluisque agrisque uiisque
Corpora foeda iacent, uitiantur odoribus aurae.
Mira loquar: non illa canes auidaeque uolucres,
550
Non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt,
Adflatuque nocent et agunt contagia late.
Peruenit ad miseros damno grauiore colonos
Pestis et in magnae dominatur moenibus urbis.
Viscera torrentur primo, flammaeque latentis
555
Indicium rubor est et ductus anhelitus; igni
Aspera lingua tumet, tepidisque arentia uentis
Ora patent, auraeque graues captantur hiatu.
Non stratum, non ulla pati uelamina possunt,
Dura sed in terra ponunt praecordia, nec fit
560
Corpus humo gelidum, sed humus de corpore feruet,
Nec moderator adest, inque ipsos saeua medentes
Erumpit clades, obsuntque auctoribus artes.
Quo propior quisque est seruitque fidelius aegro,
In partem leti citius uenit, utque salutis
565
Spes abiit finemque uident in funere morbi,
Indulgent animis et nulla, quid utile, cura est:
Vtile enim nihil est. passim positoque pudore
Fontibus et fluuiis puteisque capacibus haerent,
Nec sitis est extincta prius quam uita bibendo;
570
Inde graues multi nequeunt consurgere et ipsis
Inmoriuntur aquis; aliquis tamen haurit et illas.
Tantaque sunt miseris inuisi taedia lecti:
Prosiliunt aut, si prohibent consistere uires,
Corpora deuoluunt in humum fugiuntque penates
575
Quisque suos, sua cuique domus funesta uidetur
Et, quia causa latet, locus est in crimine paruus.
Semianimes errare uiis, dum stare ualebant,
Adspiceres, flentes alios terraque iacentes
Lassaque uersantes supremo lumina motu
580
Membraque pendentis tendunt ad sidera caeli,
Hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.
Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse,
Vt uitam odissem et cuperem pars esse meorum?
Quo se cumque acies oculorum flexerat, illic
585
Vulgus erat stratum, ueluti cum putria motis
Poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.
Templa uides contra gradibus sublimia longis
(Iuppiter illa tenet): quis non altaribus illis
Inrita tura dedit? quotiens pro coniuge coniunx,
590
Pro gnato genitor, dum uerba precantia dicit,
Non exoratis animam finiuit in aris,
Inque manu turis pars inconsumpta reperta est!
Admoti quotiens templis, dum uota sacerdos
Concipit et fundit purum inter cornua uinum,
595
Haud exspectato ceciderunt uulnere tauri!
Ipse ego sacra Ioui pro me patriaque tribusque
Cum facerem natis, mugitus uictima diros
Edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis
Exiguo tinxit subiectos sanguine cultros.
600
Exta quoque aegra notas ueri monitusque deorum
Perdiderant: tristes penetrant ad uiscera morbi.
Ante sacros uidi proiecta cadauera postes;
Ante ipsas, quo mors foret inuidiosior, aras
Pars animam laqueo claudunt mortisque timorem
605
Morte fugant ultroque uocant uenientia fata.
Corpora missa neci nullis de more feruntur
Funeribus: neque enim capiebant funera portae;
Aut inhumata premunt terras aut dantur in altos
Indotata rogos. et iam reuerentia nulla est,
610
Deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.
Qui lacriment, desunt, indefletaeque uagantur
Natorumque uirumque animae iuuenumque senumque,
Nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.
Attonitus tanto miserarum turbine rerum
615
"Iuppiter o! dixi "si te non falsa loquuntur
Dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse
Nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem,
Aut mihi redde meos, aut me quoque conde sepulcro."
Ille notam fulgore dedit tonitruque secundo:
620
"Accipio, sintque ista, precor, felicia mentis
Signa tuae" dixi; "quod das mihi, pigneror omen."
Forte fuit iuxta patulis rarissima ramis
Sacra Ioui quercus de semine Dodonaeo:
Hic nos frugilegas adspeximus agmine longo
625
Grande onus exiguo formicas ore gerentes
Rugosoque suum seruantes cortice callem;
Dum numerum miror, "totidem, pater optime," dixi
"Tu mihi da ciues et inania moenia supple."
Intremuit ramisque sonum sine flamine motis
630
Alta dedit quercus: pauido mihi membra timore
Horruerant stabantque comae; tamen oscula terrae
Roboribusque dedi nec me sperare fatebar,
Sperabam tamen atque animo mea uota fouebam.
Nox subit, et curis exercita corpora somnus
635
Occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse
Et promittere idem totidemque animalia ramis
Ferre suis uisa est pariterque tremescere motu
Graniferumque agmen subiectis spargere in aruis,
Crescere desubito et maius maiusque uideri
640
Ac se tollere humo rectoque adsistere trunco
Et maciem numerumque pedum nigrumque colorem
Ponere et humanam membris inducere formam.
Somnus abit. damno uigilans mea uisa querorque
In superis opis esse nihil; at in aedibus ingens
645
Murmur erat, uocesque hominum exaudire uidebar
Iam mihi desuetas. dum suspicor has quoque somni
Esse, uenit Telamon properus foribusque reclusis
"Speque fideque, pater," dixit "maiora uidebis.
Egredere!" egredior, qualesque in imagine somni
650
Visus eram uidisse uiros, ex ordine tales
Adspicio noscoque: adeunt regemque salutant.
Vota Ioui soluo populisque recentibus urbem
Partior et uacuos priscis cultoribus agros
Myrmidonasque uoco nec origine nomina fraudo.
655
Corpora uidisti: mores, quos ante gerebant,
Nunc quoque habent; parcum genus est patiensque laborum
Quaesitique tenax et quod quaesita reseruet.
Hi te ad bella pares annis animisque sequentur,
Cum primum, qui te feliciter attulit, eurus"
660
(Eurus enim attulerat) "fuerit mutatus in austros."
Talibus atque aliis longum sermonibus illi
Inpleuere diem: lucis pars optima mensae
Est data, nox somnis; iubar aureus extulerat sol;
Flabat adhuc eurus redituraque uela tenebat:
665
Ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas,
Ad regem Cephalus simul et Pallante creati
Conueniunt, sed adhuc regem sopor altus habebat.
Excipit Aeacides illos in limine Phocus;
Nam Telamon fraterque uiros ad bella legebant.
670
Phocus in interius spatium pulchrosque recessus
Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit.
Adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum
Ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis;
Pauca prius mediis sermonibus ante locutus
675
"Sum nemorum studiosus" ait "caedisque ferinae;
Qua tamen e silua teneas hastile recisum,
Iamdudum dubito: certe, si fraxinus esset,
Fulua colore foret; si cornus, nodus inesset;
Vnde sit, ignoro. sed non formosius isto
680
Viderunt oculi telum iaculabile nostri."
Excipit Actaeis e fratribus alter et "usum
Maiorem specie mirabere" dixit "in isto.
Consequitur, quodcumque petit, fortunaque missum
Non regit, et reuolat nullo referente cruentum."
685
Tum uero iuuenis Nereius omnia quaerit,
Cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor;
Quae petit, ille refert et cetera: nota pudori,
Qua tulerit mercede, silet tactusque dolore
Coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:
690
"Hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum
Flere facit facietque diu, si uiuere nobis
Fata diu dederint: hoc me cum coniuge cara
Perdidit; hoc utinam caruissem munere semper!
Procris erat, si forte magis peruenit ad aures
695
Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae,
Si faciem moresque uelis conferre duarum,
Dignior ipsa rapi. pater hanc mihi iunxit Erechtheus,
Hanc mihi iunxit amor: felix dicebar eramque;
Non ita dis uisum est, aut nunc quoque forsitan essem.
700
Alter agebatur post sacra iugalia mensis,
Cum me cornigeris tendentem retia ceruis
Vertice de summo semper florentis Hymetti
Lutea mane uidet pulsis Aurora tenebris
Inuitumque rapit. liceat mihi uera referre
705
Pace deae: quod sit roseo spectabilis ore,
Quod teneat lucis, teneat confinia noctis,
Nectareis quod alatur aquis, ego - Procrin amabam:
Pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore.
Sacra tori coitusque nouos thalamosque recentes
710
Primaque deserti referebam foedera lecti;
Mota dea est et "siste tuas, ingrate, querellas:
Procrin habe!" dixit, "quodsi mea prouida mens est,
Non habuisse uoles" meque illi irata remisit.
Dum redeo mecumque deae memorata retracto,
715
Esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx
Non bene seruasset: facies aetasque iubebat
Credere adulterium, prohibebant credere mores;
Sed tamen afueram, sed et haec erat, unde redibam,
Criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes.
720
Quaerere, quod doleam, statuo donisque pudicam
Sollicitare fidem. fauet huic Aurora timori
Inmutatque meam (uideor sensisse) figuram.
Palladias ineo non cognoscendus Athenas
Ingrediorque domum: culpa domus ipsa carebat
725
Castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto;
Vix aditus per mille dolos ad Erechthida factus.
Vt uidi, obstipui meditataque paene reliqui
Temptamenta fide; male me, quin uera faterer,
Continui, male, quin, ut oportuit, oscula ferrem.
730
Tristis erat (sed nulla tamen formosior illa
Esse potest tristi) desiderioque dolebat
Coniugis abrepti. tu conlige, qualis in illa,
Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat.
Quid referam, quotiens temptamina nostra pudici
735
Reppulerint mores, quotiens "ego" dixerit "uni
Seruor; ubicumque est, uni mea gaudia seruo?"
Cui non ista fide satis experientia sano
Magna foret? non sum contentus et in mea pugno
Vulnera; dum census dare me pro nocte loquendo
740
Muneraque augendo tandem dubitare coegi,
Exclamo male fictor: "adest male fictus adulter,
Verus eram coniunx: me, perfida, teste teneris!"
Illa nihil; tacito tantummodo uicta pudore
Insidiosa malo cum coniuge limina fugit
745
Offensaque mei genus omne perosa uirorum
Montibus errabat studiis operata Dianae.
Tum mihi deserto uiolentior ignis ad ossa
Peruenit: orabam ueniam et peccasse fatebar
Et potuisse datis simili succumbere culpae
750
Me quoque muneribus, si munera tanta darentur.
Haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem,
Redditur et dulces concorditer exigit annos.
Dat mihi praeterea, tamquam se parua dedisset
Dona, canem munus, quem cum sua traderet illi
755
Cynthia, "currendo superabit" dixerat "omnes."
Dat simul et iaculum, quod nos, ut cernis, habemus.
Muneris alterius quae sit fortuna, requiris?
Accipe mirandum: nouitate mouebere facti.
Carmina Laiades non intellecta priorum
760
Soluerat ingeniis, et praecipitata iacebat
Inmemor ambagum uates obscura suarum;
[Scilicet alma Themis, nec talia linquit inulta]
Protinus Aoniis inmittitur altera Thebis
Pestis, et exitio multi pecorumque suoque
765
Rurigenae pauere feram: uicina iuuentus
Venimus et latos indagine cinximus agros.
Illa leui uelox superabat retia saltu
Summaque transibat positarum lina plagarum.
Copula detrahitur canibus, quos illa sequentes
770
Effugit et coetum non segnior alite ludit.
Poscor et ipse meum consensu Laelapa magno:
Muneris hoc nomen; iamdudum uincula pugnat
Exuere ipse sibi colloque morantia tendit.
Vix bene missus erat, nec iam poteramus, ubi esset,
775
Scire; pedum calidus uestigia puluis habebat,
Ipse oculis ereptus erat: non ocior illo
Hasta nec exutae contorto uerbere glandes
Nec Gortyniaco calamus leuis exit ab arcu.
Collis apex medii subiectis inminet aruis:
780
Tollor eo capioque noui spectacula cursus,
Quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso
Vulnere uisa fera est; nec limite callida recto
In spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis
Et redit in gyrum, ne sit suus impetus hosti;
785
Inminet hic sequiturque parem similisque tenenti
Non tenet et uanos exercet in aera motus.
Ad iaculi uertebar opem; quod dextera librat
Dum mea, dum digitos amentis addere tempto,
Lumina deflexi reuocataque rursus eodem
790
Rettuleram: medio (mirum) duo marmora campo
Adspicio: fugere hoc, illud latrare putares.
Scilicet inuictos ambo certamine cursus
Esse deus uoluit, siquis deus adfuit illis."
Hactenus, et tacuit. "iaculo quod crimen in ipso est?"
795
Phocus ait; iaculi sic crimina reddidit ille:
"Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris:
Illa prius referam. iuuat o meminisse beati
Temporis, Aeacida, quo primos rite per annos
Coniuge eram felix, felix erat illa marito:
800
Mutua cura duos et amor socialis habebat,
Nec Iouis illa meo thalamos praeferret amori,
Nec, me quae caperet, non si Venus ipsa ueniret,
Vlla erat; aequales urebant pectora flammae.
Sole fere radiis feriente cacumina primis
805
Venatum in siluas iuuenaliter ire solebam,
Nec mecum famuli nec equi nec naribus acres
Ire canes nec lina sequi nodosa solebant:
Tutus eram iaculo; sed cum satiata ferinae
Dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras
810
Et quae de gelidis exibat uallibus auram.
Aura petebatur medio mihi lenis in aestu,
Auram exspectabam, requies erat illa labori.
"Aura" (recordor enim) "uenias" cantare solebam,
"Meque iuues intresque sinus, gratissima, nostros,
815
Vtque facis, releuare uelis, quibus urimur, aestus."
Forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant)
Blanditias plures et "tu mihi magna uoluptas"
Dicere sim solitus "tu me reficisque fouesque,
Tu facis, ut siluas, ut amem loca sola, meoque
820
Spiritus iste tuus semper capiatur ab ore."
Vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem
Nescio quis nomenque aurae tam saepe uocatum
Esse putat nymphae, nympham me credit amare.
Criminis extemplo ficti temerarius index
825
Procrin adit linguaque refert audita susurra.
Credula res amor est: subito conlapsa dolore,
Vt mihi narratur, cecidit longoque refecta
Tempore se miseram, se fati dixit iniqui
Deque fide questa est et crimine concita uano,
830
Quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen
Et dolet infelix ueluti de paelice uera.
Saepe tamen dubitat speratque miserrima falli
Indiciique fidem negat et, nisi uiderit ipsa,
Damnatura sui non est delicta mariti.
835
Postera depulerant Aurorae lumina noctem:
Egredior siluasque peto uictorque per herbas
"Aura, ueni" dixi "nostroque medere labori!"
Et subito gemitus inter mea uerba uidebar
Nescio quos audisse: "ueni" tamen "optima" dicens,
840
Fronde leuem rursus strepitum faciente caduca
Sum ratus esse feram telumque uolatile misi:
Procris erat medioque tenens in pectore uulnus
"Ei mihi!" conclamat. uox est ubi cognita fidae
Coniugis, ad uocem praeceps amensque cucurri:
845
Semianimem et sparsas foedantem sanguine uestes
Et sua (me miserum!) de uulnere dona trahentem
Inuenio corpusque meo mihi carius ulnis
Mollibus attollo scissaque a pectore ueste
Vulnera saeua ligo conorque inhibere cruorem,
850
Neu me morte sua sceleratum deserat, oro.
Viribus illa carens et iam moribunda coegit
Haec se pauca loqui: "per nostri foedera lecti
Perque deos supplex oro superosque meosque,
Per siquid merui de te bene, perque manentem
855
Nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis, amorem,
Ne thalamis Auram patiare innubere nostris."
Dixit, et errorem tum denique nominis esse
Et sensi et docui. sed quid docuisse iuuabat?
Labitur, et paruae fugiunt cum sanguine uires.
860
Dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me
Infelicem animam nostroque exhalat in ore;
Sed uultu meliore mori secura uidetur."
Flentibus haec lacrimans heros memorabat: et ecce
Aeacus ingreditur duplici cum prole nouoque
865
Milite, quem Cephalus cum fortibus accipit armis.