At non Alcithoe Minyeias orgia censet
Accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum
Progeniem negat esse Iouis sociasque sorores
Impietatis habet. festum celebrare sacerdos
5
Immunesque operum famulas dominasque suorum
Pectora pelle tegi, crinalis soluere uittas,
Serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos
Iusserat et saeuam laesi fore numinis iram
Vaticinatus erat. parent matresque nurusque
10
Telasque calathosque infectaque pensa reponunt
Turaque dant Bacchumque uocant Bromiumque Lyaeumque
Ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem;
Additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus
Et cum Lenaeo genialis consitor uuae
15
Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan
Et quae praeterea per Graias plurima gentes
Nomina, Liber, habes; tibi enim inconsumpta iuuenta est,
Tu puer aeternus, tu formosissimus alto
Conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus adstas,
20
Virgineum caput est; Oriens tibi uictus adusque
Decolor extremo qua cingitur India Gange;
Penthea tu, uenerande, bipenniferumque Lycurgum
Sacrilegos mactas Tyrrhenaque mittis in aequor
Corpora; tu biiugum pictis insignia frenis
25
Colla premis lyncum; Bacchae Satyrique sequuntur
Quique senex ferula titubantis ebrius artus
Sustinet et pando non fortiter haeret asello.
Quacumque ingrederis, clamor iuuenalis et una
Femineae uoces impulsaque tympana palmis
30
Concauaque aera sonant longoque foramine buxus.
Placatus mitisque rogant Ismenides adsis
Iussaque sacra colunt; solae Minyeides intus
Intempestiua turbantes festa Minerua
Aut ducunt lanas, aut stamina pollice uersant,
35
Aut haerent telae famulasque laboribus urgent.
E quibus una leui deducens pollice filum:
"Dum cessant aliae commentaque sacra frequentant,
Nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet," inquit
"Vtile opus manuum uario sermone leuemus
40
Perque uices aliquid, quod tempora longa uideri
Non sinat, in medium uacuas referamus ad aures.
Dicta probant primamque iubent narrare sorores.
Illa quid e multis referat (nam plurima norat)
Cogitat et dubia est de te, Babylonia, narret,
45
Derceti, quam uersa squamis uelantibus artus
Stagna Palaestini credunt celebrasse figura;
An magis ut sumptis illius filia pennis
Extremos albis in turribus egerit annos;
Nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis
50
Verterit in tacitos iuuenalia corpora pisces,
Donec idem passa est; an, quae poma alba ferebat,
Vt nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor.
Hoc placet; haec quoniam uulgaris fabula non est,
Talibus orsa modis, lana sua fila sequente.
55
"Pyramus et Thisbe, iuuenum pulcherrimus alter,
Altera, quas Oriens habuit, praelata puellis,
Contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam
Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
Notitiam primosque gradus uicinia fecit;
60
Tempore creuit amor; taedae quoque iure coissent,
Sed uetuere patres; quod non potuere uetare,
Ex aequo captis ardebant mentibus ambo.
Conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur,
Quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
65
Fissus erat tenui rima, quam duxerat olim,
Cum fieret, paries domui communis utrique.
Id uitium, nulli per saecula longa notatum
(Quid non sentit amor?), primi uidistis, amantes,
Et uocis fecistis iter; tutaeque per illud
70
Murmure blanditiae minimo transire solebant.
Saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc,
Inque uices fuerat captatus anhelitus oris:
"Inuide" dicebant "paries, quid amantibus obstas?
Quantum erat ut sineres toto nos corpore iungi,
75
Aut, hoc si nimium est, uel ad oscula danda pateres?
Nec sumus ingrati; tibi nos debere fatemur
Quod datus est uerbis ad amicas transitus aures.
Talia diuersa nequiquam sede locuti
Sub noctem dixere uale, partique dedere
80
Oscula quisque suae non peruenientia contra.
Postera nocturnos aurora remouerat ignes
Solque pruinosas radiis siccauerat herbas;
Ad solitum coiere locum. Tum murmure paruo
Multa prius questi, statuunt ut nocte silenti
85
Fallere custodes foribusque excedere temptent
Cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant;
Neue sit errandum lato spatiantibus aruo,
Conueniant ad busta Nini lateantque sub umbra
Arboris; arbor ibi niueis uberrima pomis,
90
Ardua morus, erat, gelido contermina fonti.
Pacta placent; et lux, tarde discedere uisa,
Praecipitatur aquis et aquis nox exit ab isdem.
Callida per tenebras, uersato cardine, Thisbe
Egreditur fallitque suos adopertaque uultum
95
Peruenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit;
Audacem faciebat amor. uenit ecce recenti
Caede leaena boum spumantis oblita rictus,
Depositura sitim uicini fontis in unda.
Quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe
100
Vidit et obscurum timido pede fugit in antrum;
Dumque fugit, tergo uelamina lapsa reliquit.
Vt lea saeua sitim multa compescuit unda,
Dum redit in siluas, inuentos forte sine ipsa
Ore cruentato tenues laniauit amictus.
105
Serius egressus uestigia uidit in alto
Puluere certa ferae totoque expalluit ore
Pyramus; ut uero uestem quoque sanguine tinctam
Repperit: "una duos" inquit "nox perdet amantes;
E quibus illa fuit longa dignissima uita,
110
Nostra nocens anima est; ego te, miseranda, peremi,
In loca plena metus qui iussi nocte uenires
Nec prior huc ueni. nostrum diuellite corpus
Et scelerata fero consumite uiscera morsu,
O quicumque sub hac habitatis rupe, leones.
115
Sed timidi est optare necem." uelamina Thisbes
Tollit et ad pactae secum fert arboris umbram
Vtque dedit notae lacrimas, dedit oscula uesti:
"Accipe nunc" inquit "nostri quoque sanguinis haustus."
Quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum,
120
Nec mora, feruenti moriens e uulnere traxit
Et iacuit resupinus humo; cruor emicat alte,
Non aliter quam cum uitiato fistula plumbo
Scinditur et tenui stridente foramine longas
Eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
125
Arborei fetus adspergine caedis in atram
Vertuntur faciem madefactaque sanguine radix
Purpureo tingit pendentia mora colore.
Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem,
Illa redit iuuenemque oculis animoque requirit
130
Quantaque uitarit narrare pericula gestit;
Vtque locum et uisa cognoscit in arbore formam,
Sic facit incertam pomi color; haeret, an haec sit.
Dum dubitat, tremebunda uidet pulsare cruentum
Membra solum retroque pedem tulit oraque buxo
135
Pallidiora gerens, exhorruit aequoris instar,
Quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
Sed postquam remorata suos cognouit amores,
Percutit indignos claro plangore lacertos
Et laniata comas amplexaque corpus amatum
140
Vulnera suppleuit lacrimis fletumque cruori
Miscuit et gelidis in uultibus oscula figens:
"Pyrame" clamauit "quis te mihi casus ademit?
Pyrame, responde; tua te carissima Thisbe
Nominat; exaudi uultusque attolle iacentis."
145
Ad nomen Thisbes oculos iam morte grauatos
Pyramus erexit uisaque recondidit illa.
Quae postquam uestemque suam cognouit et ense
Vidit ebur uacuum: "tua te manus" inquit "amorque
Perdidit, infelix! est et mihi fortis in unum
150
Hoc manus, est et amor; dabit hic in uulnera uires.
Persequar exstinctum letique miserrima dicar
Causa comesque tui; quique a me morte reuelli
Heu! sola poteras, poteris nec morte reuelli.
Hoc tamen amborum uerbis estote rogati,
155
O multum miseri, meus illiusque parentes,
Vt quos certus amor, quos hora nouissima iunxit,
Componi tumulo non inuideatis eodem.
At tu, quae ramis arbor miserabile corpus
Nunc tegis unius, mox es tectura duorum,
160
Signa tene caedis pullosque et luctibus aptos
Semper habe fetus, gemini monumenta cruoris."
Dixit et aptato pectus mucrone sub imum
Incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.
Vota tamen tetigere deos, tetigere parentes;
165
Nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater,
Quodque rogis superest, una requiescit in urna."
Desierat; mediumque fuit breue tempus et orsa est
Dicere Leuconoe; uocem tenuere sorores.
"Hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce,
170
Cepit amor Solem; Solis referemus amores.
Primus adulterium Veneris cum Marte putatur
Hic uidisse deus; uidet hic deus omnia primus.
Indoluit facto Iunonigenaeque marito
Furta tori furtique locum monstrauit. at illi
175
Et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat
Excidit; extemplo graciles ex aere catenas
Retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent,
Elimat; non illud opus tenuissima uincant
Stamina, non summo quae pendet aranea tigno;
180
Vtque leuis tactus momentaque parua sequantur
Efficit et lecto circumdata collocat apte.
Vt uenere torum coniunx et adulter in unum,
Arte uiri uinclisque noua ratione paratis
In mediis ambo deprensi amplexibus haerent.
185
Lemnius extemplo ualuas patefecit eburnas
Admisitque deos; illi iacuere ligati
Turpiter; atque aliquis de dis non tristibus optat
Sic fieri turpis; superi risere diuque
Haec fuit in toto notissima fabula caelo.
190
Exigit indicii memorem Cythereia poenam
Inque uices illum, tectos qui laesit amores,
Laedit amore pari. quid nunc, Hyperione nate,
Forma colorque tibi radiataque lumina prosunt?
Nempe tuis omnes qui terras ignibus uris,
195
Vreris igne nouo; quique omnia cernere debes,
Leucothoen spectas et uirgine figis in una,
Quos mundo debes, oculos. modo surgis Eoo
Temperius caelo, modo serius incidis undis
Spectandique mora brumalis porrigis horas;
200
Deficis interdum uitiumque in lumina mentis
Transit et obscurus mortalia pectora terres.
Nec, tibi quod lunae terris propioris imago
Obstiterit, palles; facit hunc amor iste colorem.
Diligis hanc unam; nec te Clymeneque Rhodosque
205
Nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes
Quaeque tuos Clytie quamuis despecta petebat
Concubitus ipsoque illo graue uulnus habebat
Tempore; Leucothoe multarum obliuia fecit,
Gentis odoriferae quam formosissima partu
210
Edidit Eurynome; sed postquam filia creuit,
Quam mater cunctas, tam matrem filia uicit.
Rexit Achaemenias urbes pater Orchamus isque
Septimus a prisco numeratur origine Belo.
Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum;
215
Ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis
Membra ministeriis nutrit reparatque labori.
Dumque ibi quadripedes caelestia pabula carpunt
Noxque uicem peragit, thalamos deus intrat amatos
Versus in Eurynomes faciem genetricis et inter
220
Bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit
Leuia uersato ducentem stamina fuso.
Ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae,
"Res" ait "arcana est: famulae, discedite neue
Eripite arbitrium matri secreta loquendi."
225
Paruerant; thalamoque deus sine teste relicto:
"Ille ego sum" dixit "qui longum metior annum,
Omnia qui uideo, per quem uidet omnia tellus,
Mundi oculus. mihi, crede, places." pauet illa metuque
Et colus et fusi digitis cecidere remissis.
230
Ipse timor decuit. Nec longius ille moratus
In ueram rediit speciem solitumque nitorem;
At uirgo, quamuis inopino territa uisu,
Victa nitore dei posita uim passa querella est.
Inuidit Clytie (neque enim moderatus in illa
235
Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira
Vulgat adulterium diffamatumque parenti
Indicat. ille ferox immansuetusque precantem
Tendentemque manus ad lumina Solis et "ille
Vim tulit inuitae" dicentem defodit alta
240
Crudus humo tumulumque super grauis addit harenae.
Dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque
Dat tibi, qua possis defossos promere uultus;
Nec tu iam poteras enectum pondere terrae
Tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas.
245
Nil illo fertur uolucrum moderator equorum
Post Phaethonteos uidisse dolentius ignes.
Ille quidem gelidos radiorum uiribus artus,
Si queat, in uiuum temptat reuocare calorem;
Sed quoniam tantis fatum conatibus obstat,
250
Nectare odorato sparsit corpusque locumque
Multaque praequestus: "tanges tamen aethera" dixit.
Protinus imbutum caelesti nectare corpus
Delicuit terramque suo madefecit odore;
Virgaque per glebas sensim radicibus actis
255
Turea surrexit tumulumque cacumine rupit.
At Clytien, quamuis amor excusare dolorem
Indiciumque dolor poterat, non amplius auctor
Lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa.
Tabuit ex illo dementer amoribus usa
260
Nympharum impatiens et sub Ioue nocte dieque
Sedit humo nuda nudis incompta capillis
Perque nouem luces expers undaeque cibique
Rore mero lacrimisque suis ieiunia pauit
Nec se mouit humo; tantum spectabat euntis
265
Ora dei uultusque suos flectebat ad illum.
Membra ferunt haesisse solo partemque coloris
Luridus exsangues pallor conuertit in herbas;
Est in parte rubor uiolaeque simillimus ora
Flos tegit; illa suum, quamuis radice tenetur,
270
Vertitur ad Solem mutataque seruat amorem."
Dixerat et factum mirabile ceperat auris;
Pars fieri potuisse negant, pars omnia ueros
Posse deos memorant; sed non et Bacchus in illis.
Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores.
275
Quae radio stantis percurrens stamina telae:
"Vulgatos taceo" dixit "pastoris amores
Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira
Contulit in saxum; tantus dolor urit amantes;
Nec loquor ut quondam, naturae iure nouato,
280
Ambiguus fuerit modo uir, modo femina Sithon.
Te quoque, nunc adamas, quondam fidissime paruo,
Celmi, Ioui largoque satos Curetas ab imbri
Et Crocon in paruos uersum cum Smilace flores
Praetereo dulcique animos nouitate tenebo.
285
Vnde sit infamis, quare male fortibus undis
Salmacis eneruet tactosque remolliat artus,
Discite; causa latet; uis est notissima fontis.
Mercurio puerum diua Cythereide natum
Naides Idaeis enutriuere sub antris;
290
Cuius erat facies in qua materque paterque
Cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis.
Is tria cum primum fecit quinquennia, montes
Deseruit patrios Idaque altrice relicta
Ignotis errare locis, ignota uidere
295
Flumina gaudebat, studio minuente laborem.
Ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos
Caras adit; uidet hic stagnum lucentis ad imum
Vsque solum lymphae; non illic canna palustris
Nec steriles uluae nec acuta cuspide iunci;
300
Perspicuus liquor est; stagni tamen ultima uiuo
Caespite cinguntur semperque uirentibus herbis.
Nympha colit, sed nec uenatibus apta nec arcus
Flectere quae soleat nec quae contendere cursu
Solaque naiadum celeri non nota Dianae.
305
Saepe suas illi fama est dixisse sorores:
"Salmaci, uel iaculum, uel pictas sume pharetras
Et tua cum duris uenatibus otia misce."
Nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras
Nec sua cum duris uenatibus otia miscet;
310
Sed modo fonte suo formosos perluit artus,
Saepe Cytoriaco deducit pectine crines
Et quid se deceat spectatas consulit undas.
Nunc perlucenti circumdata corpus amictu
Mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis;
315
Saepe legit flores. et tunc quoque forte legebat,
Cum puerum uidit uisumque optauit habere.
Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire,
Quam se composuit, quam circumspexit amictus
Et finxit uultum et meruit formosa uideri.
320
Tunc sic orsa loqui: "puer o dignissime credi
Esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido,
Siue es mortalis, qui te genuere, beati
Et frater felix et fortunata profecto,
Siqua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix;
325
Sed longe cunctis longeque beatior illa,
Siqua tibi sponsa est, siquam dignabere taeda!
Haec tibi siue aliqua est, mea sit furtiua uoluptas;
Seu nulla est, ego sim thalamumque ineamus eundem.
Nais ab his tacuit; pueri rubor ora notauit
330
(Nescit enim quid amor); sed et erubuisse decebat.
Hic color aprica pendentibus arbore pomis
Aut ebori tincto est aut sub candore rubenti
Cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae.
Poscenti nymphae sine fine sororia saltem
335
Oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti:
"Desinis? an fugio tecumque" ait "ista relinquo?"
Salmacis extimuit: "loca"que "haec tibi libera trado,
Hospes," ait simulatque gradu discedere uerso;
Tum quoque respiciens fruticumque recondita silua
340
Delituit flexumque genu submisit. at ille,
Scilicet ut uacuis et inobseruatus in herbis,
Huc it et hinc illuc et in alludentibus undis
Summa pedum taloque tenus uestigia tingit;
Nec mora, temperie blandarum captus aquarum
345
Mollia de tenero uelamina corpore ponit.
Tum uero placuit nudaeque cupidine formae
Salmacis exarsit; flagrant quoque lumina nymphae,
Non aliter quam cum puro nitidissimus orbe
Opposita speculi referitur imagine Phoebus;
350
Vixque moram patitur, uix iam sua gaudia differt,
Iam cupit amplecti, iam se male continet amens.
Ille cauis uelox applauso corpore palmis
Desilit in latices alternaque bracchia ducens
In liquidis translucet aquis, ut eburnea siquis
355
Signa tegat claro uel candida lilia uitro.
"Vicimus et meus est!" exclamat Nais et, omni
Veste procul iacta, mediis immittitur undis
Pugnantemque tenet luctantiaque oscula carpit
Subiectatque manus inuitaque pectora tangit
360
Et nunc hac iuueni, nunc circumfunditur illac.
Denique nitentem contra elabique uolentem
Implicat ut serpens quam regia sustinet ales
Sublimemque rapit; pendens caput illa pedesque
Alligat et cauda spatiantes implicat alas;
365
Vtue solent hederae longos intexere truncos,
Vtque sub aequoribus deprensum polypus hostem
Continet ex omni dimissis parte flagellis.
Perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphae
Denegat; illa premit commissaque corpore toto
370
Sicut inhaerebat: "pugnes licet, improbe," dixit
"Non tamen effugies; ita di iubeatis et istum
Nulla dies a me nec me deducat ab isto!"
Vota suos habuere deos; nam mixta duorum
Corpora iunguntur faciesque inducitur illis
375
Vna, uelut, siquis conducat cortice ramos,
Crescendo iungi pariterque adolescere cernit;
Sic ubi complexu coierunt membra tenaci,
Nec duo sunt sed forma duplex, nec femina dici
Nec puer ut possit; neutrumque et utrumque uidetur.
380
Ergo ubi se liquidas, quo uir descenderat, undas
Semimarem fecisse uidet mollitaque in illis
Membra, manus tendens, sed iam non uoce uirili,
Hermaphroditus ait: "nato date munera uestro,
Et pater et genetrix, amborum nomen habenti;
385
Quisquis in hos fontes uir uenerit, exeat inde
Semiuir et tactis subito mollescat in undis."
Motus uterque parens nati rata uerba biformis
Fecit et incesto fontem medicamine tinxit.
Finis erat dictis; et adhuc Minyeia proles
390
Vrget opus spernitque deum festumque profanat,
Tympana cum subito non apparentia raucis
Obstrepuere sonis et adunco tibia cornu
Tinnulaque aera sonant et olent murraeque crocique;
Resque fide maior, coepere uirescere telae
395
Inque hederae faciem pendens frondescere uestis.
Pars abit in uites et quae modo fila fuerunt
Palmite mutantur; de stamine pampinus exit;
Purpura fulgorem pictis accommodat uuis.
Iamque dies exactus erat tempusque subibat,
400
Quod tu nec tenebras nec posses dicere lucem,
Sed cum luce tamen dubiae confinia noctis;
Tecta repente quati pinguesque ardere uidentur
Lampades et rutilis collucere ignibus aedes
Falsaque saeuarum simulacra ululare ferarum.
405
Fumida iamdudum latitant per tecta sorores
Diuersaeque locis ignes ac lumina uitant;
Dumque petunt tenebras, paruos membrana per artus
Porrigitur tenuique includunt bracchia penna;
Nec qua perdiderint ueterem ratione figuram,
410
Scire sinunt tenebrae. non illas pluma leuauit;
Sustinuere tamen se perlucentibus alis
Conataeque loqui minimam et pro corpore uocem
Emittunt peraguntque leues stridore querellas
Tectaque, non siluas, celebrant lucemque perosae
415
Nocte uolant seroque trahunt a uespere nomen.
Tum uero totis Bacchi memorabile Thebis
Numen erat magnasque noui matertera uires
Narrat ubique dei de totque sororibus expers
Vna doloris erat, nisi quem fecere sorores.
420
Adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem
Sublimes animos et alumno numine Iuno
Nec tulit et secum: "Potuit de paelice natus
Vertere Maeonios pelagoque immergere nautas
Et laceranda suae nati dare uiscera matri
425
Et triplices operire nouis Minyeidas alis;
Nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores?
Idque mihi satis est? haec una potentia nostra est?
Ipse docet quid agam; fas est et ab hoste doceri;
Quidque furor ualeat Penthea caede satisque
430
Ac super ostendit; cur non stimuletur eatque
Per cognata suis exempla furoribus Ino?"
Est uia decliuis funesta nubila taxo;
Ducit ad infernas per muta silentia sedes;
Styx nebulas exhalat iners umbraeque recentes
435
Descendunt illac simulacraque functa sepulcris.
Pallor hiemsque tenent late loca senta nouique,
Qua sit iter, manes, Stygiam qua ducat ad urbem,
Ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis.
Mille capax aditus et apertas undique portas
440
Vrbs habet; utque fretum de tota flumina terra,
Sic omnes animas locus accipit ille nec ulli
Exiguus populo est turbamue accedere sentit.
Errant exsangues sine corpore et ossibus umbrae
Parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni,
445
Pars aliquas artes, antiquae imitamina uitae,
Exercent, aliam partem sua poena coercet.
Sustinet ire illuc, caelesti sede relicta,
(Tantum odiis iraeque dabat), Saturnia Iuno.
Quo simul intrauit sacroque a corpore pressum
450
Ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora
Et tres latratus semel edidit. Illa sorores
Nocte uocat genitas, graue et implacabile numen.
Carceris ante fores clausas adamante sedebant
Deque suis atros pectebant crinibus angues;
455
Quam simul agnorunt inter caliginis umbras,
Surrexere deae. sedes scelerata uocatur;
Viscera praebebat Tityos lanianda nouemque
Iugeribus distractus erat; tibi, Tantale, nullae
Deprenduntur aquae quaeque imminet effugit arbor;
460
Aut petis aut urges rediturum, Sisyphe, saxum;
Voluitur Ixion et se sequiturque fugitque;
Molirique suis letum patruelibus ausae
Assiduae repetunt, quas perdant, Belides undas.
Quos omnes acie postquam Saturnia torua
465
Vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo
Sisyphon adspiciens: "cur hic e fratribus" inquit
"Perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum
Regia diues habet, qui me cum coniuge semper
Spreuit?" et exponit causas odiique uiaeque
470
Quidque uelit; quod uellet, erat ne regia Cadmi
Staret et in facinus traherent Athamanta furores.
Imperium, promissa, preces confundit in unum
Sollicitatque deas. sic haec Iunone locuta,
Tisiphone, canos ut erat turbata capillos,
475
Mouit et obstantes reiecit ab ore colubras
Atque ita: "non longis opus est ambagibus" inquit;
"Facta puta quaecumque iubes. inamabile regnum
Desere teque refer caeli melioris ad auras."
Laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem
480
Roratis lustrauit aquis Thaumantias Iris.
Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit
Importuna facem fluidoque cruore rubentem
Induitur pallam tortoque incingitur angue
Egrediturque domo. Luctus comitatur euntem
485
Et Pauor et Terror trepidoque Insania uultu.
Limine constiterat; postes tremuisse feruntur
Aeolii pallorque fores infecit acernas
Solque locum fugit. monstris exterrita coniunx,
Territus est Athamas; tectoque exire parabant;
490
Obstitit infelix aditumque obsedit Erinys
Nexaque uipereis distendens bracchia nodis
Caesariem excussit; motae sonuere colubrae
Parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae
Sibila dant saniemque uomunt linguisque coruscant.
495
Inde duos mediis abrumpit crinibus angues
Pestiferaque manu raptos immisit; at illi
Inoosque sinus Athamanteosque pererrant
Inspirantque graues animas; nec uulnera membris
Vlla ferunt: mens est quae diros sentiat ictus.
500
Attulerat secum liquidi quoque monstra ueneni,
Oris Cerberei spumas et uirus Echidnae
Erroresque uagos caecaeque obliuia mentis
Et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem,
Omnia trita simul, quae sanguine mixta recenti
505
Coxerat aere cauo, uiridi uersata cicuta;
Dumque pauent illi, uertit furiale uenenum
Pectus in amborum praecordiaque intima mouit.
Tum face iactata per eundem saepius orbem,
Consequitur motis uelociter ignibus ignes.
510
Sic uictrix iussique potens ad inania magni
Regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem.
Protinus Aeolides media furibundus in aula
Clamat: "io, comites, his retia tendite siluis!
Hic modo cum gemina uisa est mihi prole leaena;"
515
Vtque ferae sequitur uestigia coniugis amens
Deque sinu matris ridentem et parua Learchum
Bracchia tendentem rapit et bis terque per auras
More rotat fundae rigidoque infantia saxo
Discutit ora ferox. Tum denique concita mater,
520
Seu dolor hoc fecit seu sparsi causa ueneni,
Exululat passisque fugit male sana capillis
Teque ferens paruum nudis, Melicerta, lacertis:
"Euhoe Bacche", sonat; Bacchi sub nomine Iuno
Risit et: "Hos usus praestet tibi" dixit "alumnus."
525
Imminet aequoribus scopulus; pars ima cauatur
Fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas,
Summa riget frontemque in apertum porrigit aequor.
Occupat hunc (uires insania fecerat) Ino
Seque super pontum nullo tardata timore
530
Mittit onusque suum; percussa recanduit unda.
At Venus immeritae neptis miserata labores,
Sic patruo blandita suo est: "o numen aquarum,
Proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas,
Magna quidem posco, sed tu miserere meorum,
535
Iactari quos cernis in Ionio immenso,
Et dis adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est,
Si tamen in medio quondam concreta profundo
Spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.
Annuit oranti Neptunus et abstulit illis
540
Quod mortale fuit maiestatemque uerendam
Imposuit nomenque simul faciemque nouauit
Leucotheeque deum cum matre Palaemona dixit.
Sidoniae comites, quantum ualuere, secutae
Signa pedum, primo uidere nouissima saxo;
545
Nec dubium de morte ratae, Cadmeida palmis
Deplanxere domum, scissae cum ueste capillos,
Vtque parum iustae nimiumque in paelice saeuae
Inuidiam fecere deae. conuicia Iuno
Non tulit et: "faciam uos ipsas maxima" dixit
550
"Saeuitiae monimenta meae". res dicta secuta est.
Nam quae praecipue fuerat pia: "persequar" inquit
"In freta reginam" saltumque datura moueri
Haud usquam potuit scopuloque affixa cohaesit.
Altera, dum solito temptat plangore ferire
555
Pectora, temptatos sensit riguisse lacertos;
Illa, manus ut forte tetenderat in maris undas,
Saxea facta manus in easdem porrigit undas;
Huius, ut arreptum laniabat uertice crinem,
Duratos subito digitos in crine uideres;
560
Quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo.
Pars uolucres factae; quae nunc quoque gurgite in illo
Aequora destringunt summis Ismenides alis.
Nescit Agenorides natam paruumque nepotem
Aequoris esse deos; luctu serieque malorum
565
Victus et ostentis, quae plurima uiderat, exit
Conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum,
Non sua se premeret; longisque erroribus actus
Contigit Illyricos profuga cum coniuge fines.
Iamque malis annisque graues, dum prima retractant
570
Fata domus releguntque suos sermone labores:
"Num sacer ille mea traiectus cuspide serpens"
Cadmus ait "fuerat, tum cum Sidone profectus
Vipereos sparsi per humum, noua semina, dentes?
Quem si cura deum tam certa uindicat ira,
575
Ipse precor serpens in longam porrigar aluum."
Dixit et ut serpens in longam tenditur aluum
Durataeque cuti squamas increscere sentit
Nigraque caeruleis uariari corpora guttis
In pectusque cadit pronus commissaque in unum
580
Paulatim tereti tenuantur acumine crura.
Bracchia iam restant; quae restant bracchia tendit
Et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora:
"Accede, o coniunx, accede, miserrima" dixit
"Dumque aliquid superest de me, me tange manumque
585
Accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis."
Ille quidem uult plura loqui, sed lingua repente
In partes est fissa duas; nec uerba loquenti
Sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus,
Sibilat; hanc illi uocem natura reliquit.
590
Nuda manu feriens exclamat pectora coniunx:
"Cadme, mane, teque, infelix, his exue monstris.
Cadme, quid hoc? ubi pes? ubi sunt umerique manusque
Et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non
Me quoque, caelestes, in eandem uertitis anguem?"
595
Dixerat; ille suae lambebat coniugis ora
Inque sinus caros, ueluti cognosceret, ibat
Et dabat amplexus assuetaque colla petebat.
Quisquis adest (aderant comites) terretur; at illa
Lubrica permulcet cristati colla draconis
600
Et subito duo sunt iunctoque uolumine serpunt,
Donec in appositi nemoris subiere latebras.
Nunc quoque nec fugiunt hominem nec uulnere laedunt,
Quidque prius fuerint placidi meminere dracones.
Sed tamen ambobus uersae solacia formae
605
Magna nepos dederat, quem debellata colebat
India, quem positis celebrabat Achaia templis.
Solus Abantiades ab origine cretus eadem
Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis
Argolicae contraque deum ferat arma genusque
610
Non putet esse deum; neque enim Iouis esse putabat
Persea, quem pluuio Danae conceperat auro.
Mox tamen Acrisium (tanta est praesentia ueri)
Tam uiolasse deum quam non agnosse nepotem
Paenitet; impositus iam caelo est alter: at alter,
615
Viperei referens spolium memorabile monstri,
Aera carpebat tenerum stridentibus alis;
Cumque super Libycas uictor penderet harenas,
Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae,
Quas humus exceptas uarios animauit in angues,
620
Vnde frequens illa est infestaque terra colubris.
Inde, per immensum uentis discordibus actus,
Nunc huc nunc illuc exemplo nubis aquosae
Fertur et ex alto seductas aethere longe
Despectat terras totumque superuolat orbem.
625
Ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia uidit;
Saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus.
Iamque cadente die, ueritus se credere nocti,
Constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe
Exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes
630
Euocet Aurorae, currus Aurora diurnos.
Hic hominum cunctos ingenti corpore praestans
Iapetionides Atlas fuit; ultima tellus
Rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis
Aequora subdit equis et fessos excipit axes.
635
Mille greges illi totidemque armenta per herbas
Errabant et humum uicinia nulla premebant.
Arboreae frondes auro radiante nitentes
Ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
"Hospes," ait Perseus illi "seu gloria tangit
640
Te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor;
Siue es mirator rerum, mirabere nostras;
Hospitium requiemque peto." memor ille uetustae
Sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem:
"Tempus, Atla, ueniet, tua quo spoliabitur auro
645
Arbor et hunc praedae titulum Ioue natus habebit."
Id metuens solidis pomaria clauserat Atlas
Montibus et uasto dederat seruanda draconi
Arcebatque suis externos finibus omnes.
Huic quoque: "uade procul, ne longe gloria rerum,
650
Quam mentiris," ait "longe tibi Iuppiter absit;"
Vimque minis addit manibusque expellere temptat
Cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
Viribus inferior (quis enim par esset Atlantis
Viribus?): "at quoniam parui tibi gratia nostra est,
655
Accipe munus," ait laeuaque a parte Medusae
Ipse retrouersus squalentia protulit ora.
Quantus erat, mons factus Atlas; nam barba comaeque
In siluas abeunt, iuga sunt umerique manusque,
Quod caput ante fuit summo est in monte cacumen,
660
Ossa lapis fiunt. Tum partes altus in omnes
Creuit in immensum (sic di statuistis) et omne
Cum tot sideribus caelum requieuit in illo.
Clauserat Hippotades aeterno carcere uentos
Admonitorque operum caelo clarissimus alto
665
Lucifer ortus erat; pennis ligat ille resumptis
Parte ab utraque pedes teloque accingitur unco
Et liquidum motis talaribus aera findit.
Gentibus innumeris circumque infraque relictis,
Aethiopum populos Cepheiaque conspicit arua.
670
Illic immeritam maternae pendere linguae
Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon.
Quam simul ad duras religatam bracchia cautes
Vidit Abantiades (nisi quod leuis aura capillos
Mouerat et tepido manabant lumina fletu,
675
Marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes
Et stupet; eximiae correptus imagine formae
Paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
Vt stetit: "o" dixit "non istis digna catenis,
Sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes,
680
Pande requirenti nomen terraeque tuumque
Et cur uincla geras." primo silet illa nec audet
Appellare uirum uirgo manibusque modestos
Celasset uultus, si non religata fuisset;
Lumina, quod potuit, lacrimis impleuit obortis.
685
Saepius instanti, sua ne delicta fateri
Nolle uideretur, nomen terraeque suumque,
Quantaque maternae fuerit fiducia formae,
Indicat; et nondum memoratis omnibus unda
Insonuit ueniensque immenso belua ponto
690
Imminet et latum sub pectore possidet aequor.
Conclamat uirgo; genitor lugubris et una
Mater adest, ambo miseri, sed iustius illa.
Nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus
Plangoremque ferunt, uinctoque in corpore adhaerent,
695
Cum sic hospes ait: "lacrimarum longa manere
Tempora uos poterunt; ad opem breuis hora ferendam est.
Hanc ego si peterem Perseus Ioue natus et illa
Quam clausam impleuit fecundo Iuppiter auro,
Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis
700
Aetherias ausus iactatis ire per auras,
Praeferrer cunctis certe gener; addere tantis
Dotibus et meritum, faueant modo numina, tempto.
Vt mea sit seruata mea uirtute, paciscor."
Accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant
705
Promittuntque super regnum dotale parentes.
Ecce uelut nauis praefixo concita rostro
Sulcat aquas, iuuenum sudantibus acta lacertis,
Sic fera, dimotis impulsu pectoris undis,
Tantum aberat scopulis quantum Balearica torto
710
Funda potest plumbo medii transmittere caeli,
Cum subito iuuenis pedibus tellure repulsa
Arduus in nubes abiit. ut in aequore summo
Vmbra uiri uisa est, uisa fera saeuit in umbra;
Vtque Iouis praepes, uacuo cum uidit in aruo
715
Praebentem Phoebo liuentia terga draconem,
Occupat auersum, neu saeua retorqueat ora,
Squamigeris auidos figit ceruicibus ungues,
Sic celeri missus praeceps per inane uolatu
Terga ferae pressit dextroque frementis in armo
720
Inachides ferrum curuo tenus abdidit hamo.
Vulnere laesa graui modo se sublimis in auras
Attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis
Versat apri, quem turba canum circumsona terret.
Ille auidos morsus uelocibus effugit alis;
725
Quaque patet, nunc terga cauis super obsita conchis,
Nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda
Desinit in piscem, falcato uulnerat ense.
Belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus
Ore uomit; maduere graues adspergine pennae;
730
Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus
Credere conspexit scopulum, qui uertice summo
Stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto.
Nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra,
Ter quater exegit repetita per ilia ferrum.
735
Litora cum plausu clamor superasque deorum
Impleuere domos; gaudent generumque salutant
Auxiliumque domus seruatoremque fatentur
Cassiope Cepheusque pater; resoluta catenis
Incedit uirgo, pretiumque et causa laboris.
740
Ipse manus hausta uictrices abluit unda;
Anguiferumque caput dura ne laedat harena,
Mollit humum foliis natasque sub aequore uirgas
Sternit et imponit Phorcynidos ora Medusae.
Virga recens bibulaque etiamnunc uiua medulla
745
Vim rapuit monstri tactuque induruit huius
Percepitque nouum ramis et fronde rigorem.
At pelagi nymphae factum mirabile temptant
Pluribus in uirgis et idem contingere gaudent
Seminaque ex illis ut erant iactata per undas,
750
Nunc quoque curaliis eadem natura remansit,
Duritiam tacto capiant ut ab aere, quodque
Vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum.
Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit,
Laeuum Mercurio, dextrum tibi, bellica uirgo;
755
Ara Iouis media est; mactatur uacca Mineruae,
Alipedi uitulus, taurus tibi, summe deorum.
Protinus Andromedan et tanti praemia facti
Indotata rapit; taedas Hymenaeus Amorque
Praecutiunt; largis satiantur odoribus ignes
760
Sertaque dependent tectis et ubique lyraeque
Tibiaque et cantus, animi felicia laeti
Argumenta, sonant; reseratis aurea ualuis
Atria tota patent pulchroque instructa paratu
Cepheni proceres ineunt conuiuia regis.
765
Postquam epulis functi generosi munere Bacchi
Diffudere animos, cultusque genusque locorum
Quaerit Lyncides: quaerenti protinus unus
Narrat Cephenum moresque animumque uirorum.
Quae simul edocuit, "nunc, o fortissime" dixit
770
"Fare precor, Perseu, quanta uirtute quibusque
Artibus abstuleris crinita draconibus ora.
Narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem
Esse locum solidae tutum munimine molis;
Cuius in introitu geminas habitasse sorores
775
Phorcidas, unius partitas luminis usum;
Id se sollerti furtim, dum traditur, astu
Supposita cepisse manu perque abdita longe
Deuiaque et siluis horrentia saxa fragosis
Gorgoneas tetigisse domos; passimque per agros
780
Perque uias uidisse hominum simulacra ferarumque
In silicem ex ipsis uisa conuersa Medusa;
Se tamen horrendae clipei, quod laeua gerebat,
Aere repercusso formam adspexisse Medusae;
Dumque grauis somnus colubrasque ipsamque tenebat,
785
Eripuisse caput collo pennisque fugacem
Pegason et fratrem matris de sanguine natos.
Addidit et longi non falsa pericula cursus,
Quae freta, quas terras sub se uidisset ab alto
Et quae iactatis tetigisset sidera pennis.
790
Ante exspectatum tacuit tamen; excipit unus
Ex numero procerum, quaerens cur sola sororum
Gesserit alternis immixtos crinibus angues.
Hospes ait: "Quoniam scitaris digna relatu,
Accipe quaesiti causam. Clarissima forma
795
Multorumque fuit spes inuidiosa procorum
Illa, neque in tota conspectior ulla capillis
Pars fuit; inueni, qui se uidisse referret.
Hanc pelagi rector templo uitiasse Mineruae
Dicitur; auersa est et castos aegide uultus
800
Nata Iouis texit; neue hoc impune fuisset,
Gorgoneum crinem turpes mutauit in hydros.
Nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes,
Pectore in aduerso, quos fecit, sustinet angues."