Ouidius metamorphoses 2

Other sections


Regia Solis erat sublimibus alta columnis,

Clara micante auro flammasque imitante pyropo;

Cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,

Argenti bifores radiabant lumine ualuae.

5

Materiam superabat opus; nam Mulciber illic

Aequora caelarat medias cingentia terras

Terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi.

Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum

Proteaque ambiguum ballenarumque prementem

10

Aegaeona suis immania terga lacertis

Doridaque et natas, quarum pars nare uidetur,

Pars in mole sedens uiridis siccare capillos,

Pisce uehi quaedam; facies non omnibus una,

Non diuersa tamen, qualem decet esse sororum.

15

Terra uiros urbesque gerit siluasque ferasque

Fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.

Haec super imposita est caeli fulgentis imago

Signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.

Quo simul accliui Clymeneia limite proles

20

Venit et intrauit dubitati tecta parentis,

Protinus ad patrios sua fert uestigia uultus

Consistitque procul; neque enim propiora ferebat

Lumina; purpurea uelatus ueste sedebat

In solio Phoebus claris lucente smaragdis.

25

A dextra laeuaque Dies et Mensis et Annus

Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae

Verque nouum stabat cinctum florente corona,

Stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,

Stabat et Autumnus, calcatis sordidus uuis,

30

Et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos.

Inde loco medius rerum nouitate pauentem

Sol oculis iuuenem, quibus adspicit omnia, uidit:

"Quae"que "uiae tibi causa? quid hac" ait "arce petisti,

Progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?"

35

Ille refert: "o lux immensi publica mundi,

Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius

Nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,

Pignora da, genitor, per quae tua uera propago

Credar et hunc animis errorem detrahe nostris."

40

Dixerat; at genitor circum caput omne micantes

Deposuit radios propiusque accedere iussit

Amplexuque dato: "nec tu meus esse negari

Dignus es et Clymene ueros" ait "edidit ortus;

Quoque minus dubites, quoduis pete munus, ut illud

45

Me tribuente feras; promissis testis adesto

Dis iuranda palus, oculis incognita nostris."

Vix bene desierat; currus rogat ille paternos

Inque diem alipedum ius et moderamen equorum.

Paenituit iurasse patrem, qui terque quaterque

50

Concutiens illustre caput: "temeraria" dixit

"Vox mea facta tua est. utinam promissa liceret

Non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.

Dissuadere licet; non est tua tuta uoluntas;

Magna petis, Phaethon, et quae nec uiribus istis

55

Munera conueniant nec tam puerilibus annis.

Sors tua mortalis; non est mortale quod optas.

Plus etiam quam quod superis contingere possit

Nescius affectas; placeat sibi quisque licebit.

Non tamen ignifero quisquam consistere in axe

60

Me ualet excepto; uasti quoque rector Olympi,

Qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,

Non aget hos currus; et quid Ioue maius habemus?

Ardua prima uia est et qua uix mane recentes

Enituntur equi; media est altissima caelo,

65

Vnde mare et terras ipsi mihi saepe uidere

Sit timor et pauida trepidet formidine pectus;

Vltima prona uia est et eget moderamine certo;

Tunc etiam quae me subiectis excipit undis

Ne ferar in praeceps Tethys solet ipsa uereri.

70

Adde quod assidua rapitur uertigine caelum

Sideraque alta trahit celerique uolumine torquet.

Nitor in aduersum nec me, qui cetera, uincit

Impetus et rapido contrarius euehor orbi.

Finge datos currus; quid ages? poterisne rotatis

75

Obuius ire polis, ne te citus auferat axis?

Forsitan et lucos illic urbesque deorum

Concipias animo delubraque ditia donis

Esse; per insidias iter est formasque ferarum.

Vtque uiam teneas nulloque errore traharis,

80

Per tamen aduersi gradieris cornua Tauri

Haemoniosque arcus uiolentique ora Leonis

Saeuaque circuitu curuantem bracchia longo

Scorpion atque aliter curuantem bracchia Cancrum.

Nec tibi quadripedes animosos ignibus illis,

85

Quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,

In promptu regere est; uix me patiuntur, ut acres

Incaluere animi, ceruixque repugnat habenis.

At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,

Nate, caue, dum resque sinit, tua corrige uota.

90

Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,

Pignora certa petis? do pignora certa timendo

Et patrio pater esse metu probor. adspice uultus

Ecce meos; utinamque oculos in pectora posses

Inserere et patrias intus deprendere curas!

95

Denique quicquid habet diues, circumspice, mundus

Deque tot ac tantis caeli terraeque marisque

Posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam.

Deprecor hoc unum, quod uero nomine poena,

Non honor est; poenam, Phaethon, pro munere poscis.

100

Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?

Ne dubita, dabitur (Stygias iurauimus undas)

Quodcumque optaris; sed tu sapientius opta."

Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat

Propositumque premit flagratque cupidine currus.

105

Ergo qua licuit genitor cunctatus ad altos

Deducit iuuenem, Vulcania munera, currus.

Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae

Curuatura rotae, radiorum argenteus ordo;

Per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae

110

Clara repercusso reddebant lumina Phoebo.

Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque

Perspicit, ecce uigil nitido patefecit ab ortu

Purpureas Aurora fores et plena rosarum

Atria; diffugiunt stellae, quarum agmina cogit

115

Lucifer et caeli statione nouissimus exit.

Quem petere ut terras mundumque rubescere uidit

Cornuaque extremae uelut euanescere lunae,

Iungere equos Titan uelocibus imperat Horis.

Iussa deae celeres peragunt ignemque uomentis,

120

Ambrosiae suco saturos, praesepibus altis

Quadripedes ducunt adduntque sonantia frena.

Tum pater ora sui sacro medicamine nati

Contigit et rapidae fecit patientia flammae

Imposuitque comae radios praesagaque luctus

125

Pectore sollicito repetens suspiria dixit:

"Si potes his saltem monitis parere parentis,

Parce, puer, stimulis et fortius utere loris;

Sponte sua properant; labor est inhibere uolentes.

Nec tibi directos placeat uia quinque per arcus;

130

Sectus in obliquum est lato curuamine limes,

Zonarumque trium contentus fine polumque

Effugit australem iunctamque aquilonibus Arcton;

Hac sit iter; manifesta rotae uestigia cernes.

Vtque ferant aequos et caelum et terra calores,

135

Nec preme nec summum molire per aethera currum,

Altius egressus caelestia tecta cremabis,

Inferius terras; medio tutissimus ibis.

Neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,

Neue sinisterior pressam rota ducat ad Aram,

140

Inter utrumque tene; Fortunae cetera mando,

Quae iuuet et melius, quam tu tibi, consulat opto.

Dum loquor, Hesperio positas in litore metas

Vmida nox tetigit; non est mora libera nobis;

Poscimur et fulget tenebris aurora fugatis.

145

Corripe lora manu, uel, si mutabile pectus

Est tibi, consiliis, non curribus utere nostris,

Dum potes et solidis etiamnunc sedibus astas

Dumque male optatos nondum premis inscius axes.

Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris.

150

Occupat ille leuem iuuenali corpore currum

Statque super manibusque leues contingere habenas

Gaudet et inuito grates agit inde parenti.

Interea uolucres Pyrois et Eous et Aethon,

Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras

155

Flammiferis implent pedibusque repagula pulsant.

Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,

Reppulit et facta est immensi copia caeli,

Corripuere uiam pedibusque per aera motis

Obstantes scindunt nebulas pennisque leuati

160

Praetereunt ortos isdem de partibus Euros.

Sed leue pondus erat nec quod cognoscere possent

Solis equi solitaque iugum grauitate carebat;

Vtque labant curuae iusto sine pondere naues

Perque mare instabilis nimia leuitate feruntur,

165

Sic onere adsueto uacuus dat in aere saltus

Succutiturque alte similisque est currus inani.

Quod simul ac sensere, ruunt tritumque relinquunt

Quadriiugi spatium nec, quo prius, ordine currunt.

Ipse pauet nec qua commissas flectat habenas,

170

Nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis.

Tum primum radiis gelidi caluere Triones

Et uetito frustra temptarunt aequore tingi

Quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens,

Frigore pigra prius nec formidabilis ulli,

175

Incaluit sumpsitque nouas feruoribus iras.

Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,

Quamuis tardus eras et te tua plaustra tenebant.

Vt uero summo despexit ab aethere terras

Infelix Phaethon penitus penitusque patentis,

180

Palluit et subito genua intremuere timore

Suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae;

Et iam mallet equos numquam tetigisse paternos,

Iam cognosse genus piget et ualuisse rogando;

Iam Meropis dici cupiens ita fertur ut acta

185

Praecipiti pinus Borea, cui uicta remisit

Frena suus rector, quam dis uotisque reliquit.

Quid faciat? multum caeli post terga relictum,

Ante oculos plus est; animo metitur utrumque

Et modo, quos illi fatum contingere non est,

190

Prospicit occasus, interdum respicit ortus;

Quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit

Nec retinere ualet nec nomina nouit equorum.

Sparsa quoque in uario passim miracula caelo

Vastarumque uidet trepidus simulacra ferarum.

195

Est locus in geminos ubi bracchia concauat arcus

Scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis

Porrigit in spatium signorum membra duorum.

Hunc puer ut nigri madidum sudore ueneni

Vulnera curuata minitantem cuspide uidit,

200

Mentis inops gelida formidine lora remisit.

Quae postquam summum tetigere iacentia tergum,

Exspatiantur equi nulloque inhibente per auras

Ignotae regionis eunt, quaque impetus egit,

Hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis

205

Incursant stellis rapiuntque per auia currum

Et modo summa petunt, modo per decliue uiasque

Praecipites spatio terrae propiore feruntur;

Inferiusque suis fraternos currere Luna

Admiratur equos ambustaque nubila fumant.

210

Corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus

Fissaque agit rimas et sucis aret ademptis;

Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor

Materiamque suo praebet seges arida damno.

Parua queror; magnae pereunt cum moenibus urbes

215

Cumque suis totas populis incendia gentes

In cinerem uertunt. siluae cum montibus ardent,

Ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete

Et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide

Virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus.

220

Ardet in immensum geminatis ignibus Aetna

Parnasusque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys

Et tandem niuibus Rhodope caritura Mimasque

Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.

Nec prosunt Scythiae sua frigora; Caucasus ardet

225

Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus

Aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus.

Tum uero Phaethon cunctis e partibus orbem

Adspicit accensum nec tantos sustinet aestus

Feruentisque auras uelut e fornace profunda

230

Ore trahit currusque suos candescere sentit;

Et neque iam cineres eiectatamque fauillam

Ferre potest calidoque inuoluitur undique fumo

Quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus,

Nescit et arbitrio uolucrum raptatur equorum.

235

Sanguine tum credunt in corpora summa uocato

Aethiopum populos nigrum traxisse colorem;

Tum facta est Libye raptis umoribus aestu

Arida, tum nymphae passis fontesque lacusque

Defleuere comis; quaerit Boeotia Dircen,

240

Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas.

Nec sortita loco distantes flumina ripas

Tuta manent; mediis Tanais fumauit in undis

Peneusque senex Teuthranteusque Caicus

Et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho

245

Arsurusque iterum Xanthus flauusque Lycormas

Quique recuruatis ludit Maeandrus in undis

Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.

Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes

Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister.

250

Aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent;

Quodque suo Tagus amne uehit, fluit ignibus aurum

Et quae Maeonias celebrarant carmine ripas

Flumineae uolucres medio caluere Caystro.

Nilus in extremum fugit perterritus orbem

255

Occuluitque caput, quod adhuc latet; ostia septem

Puluerulenta uacant, septem sine flumine ualles.

Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat

Hesperiosque amnes Rhenum Rhodanumque Padumque,

Cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrim.

260

Dissilit omne solum penetratque in Tartara rimis

Lumen et infernum terret cum coniuge regem

Et mare contrahitur siccaeque est campus harenae

Quod modo pontus erat; quosque altum texerat aequor,

Exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.

265

Ima petunt pisces nec se super aequora curui

Tollere consuetas audent delphines in auras;

Corpora phocarum summo resupina profundo

Exanimata natant. ipsum quoque Nerea fama est

Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.

270

Ter Neptunus aquis cum toruo bracchia uultu

Exserere ausus erat; ter non tulit aeris ignes.

Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,

Inter aquas pelagi contractos undique fontes,

Qui se condiderant in opacae uiscera matris,

275

Sustulit oppressos collo tenus arida uultus

Opposuitque manum fronti magnoque tremore

Omnia concutiens paulum subsedit et infra,

Quam solet esse, fuit sacraque ita uoce locuta est:

"Si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant,

280

Summe deum? liceat periturae uiribus ignis

Igne perire tuo clademque auctore leuare.

Vix equidem fauces haec ipsa in uerba resoluo;"

(Presserat ora uapor) "tostos en adspice crines

Inque oculis tantum, tantum super ora fauillae!

285

Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem

Officiique refers, quod adunci uulnera aratri

Rastrorumque fero totoque exerceor anno,

Quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges,

Humano generi, uobis quoque tura ministro?

290

Sed tamen exitium fac me meruisse; quid undae,

Quid meruit frater? cur illi tradita sorte

Aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?

Quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit,

At caeli miserere tui; circumspice utrumque,

295

Fumat uterque polus; quos si uitiauerit ignis,

Atria uestra ruent. Atlans en ipse laborat

Vixque suis umeris candentem sustinet axem.

Si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,

In chaos antiquum confundimur. eripe flammis

300

Siquid adhuc superest et rerum consule summae."

Dixerat haec Tellus; neque enim tolerare uaporem

Vlterius potuit nec dicere plura suumque

Rettulit os in se propioraque manibus antra.

At pater omnipotens, superos testatus et ipsum

305

Qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato

Interitura graui summam petit arduus arcem,

Vnde solet nubes latis inducere terris,

Vnde mouet tonitrus uibrataque fulmina iactat.

Sed neque quas posset terris inducere nubes

310

Tunc habuit nec quos caelo demitteret imbres.

Intonat et dextra libratum fulmen ab aure

Misit in aurigam pariterque animaque rotisque

Expulit et saeuis compescuit ignibus ignes.

Consternantur equi et saltu in contraria facto

315

Colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.

Illic frena iacent, illic temone reuulsus

Axis, in hac radii fractarum parte rotarum

Sparsaque sunt late laceri uestigia currus.

At Phaethon, rutilos flamma populante capillos,

320

Voluitur in praeceps longoque per aera tractu

Fertur, ut interdum de caelo stella sereno,

Etsi non cecidit, potuit cecidisse uideri.

Quem procul a patria diuerso maximus orbe

Excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.

325

Naides Hesperiae trifida fumantia flamma

Corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:

"Hic situs est Phaethon currus auriga paterni;

Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis."

Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro,

330

Condiderat uultus et, si modo credimus, unum

Isse diem sine sole ferunt; incendia lumen

Praebebant aliquisque malo fuit usus in illo.

At Clymene, postquam dixit quaecumque fuerunt

In tantis dicenda malis, lugubris et amens

335

Et laniata sinus totum percensuit orbem

Exanimesque artus primo, mox ossa requirens,

Repperit ossa tamen peregrina condita ripa

Incubuitque loco nomenque in marmore lectum

Perfudit lacrimis et aperto pectore fouit.

340

Nec minus Heliades lugent et inania morti

Munera dant lacrimas et caesae pectora palmis

Non auditurum miseras Phaethonta querellas

Nocte dieque uocant asternunturque sepulchro.

Luna quater iunctis implerat cornibus orbem;

345

Illae more suo (nam morem fecerat usus)

Plangorem dederant. e quis Phaethusa, sororum

Maxima, cum uellet terra procumbere, questa est

Deriguisse pedes; ad quam conata uenire

Candida Lampetie subita radice retenta est;

350

Tertia, cum crinem manibus laniare pararet,

Auellit frondes; haec stipite crura teneri,

Illa dolet fieri longos sua bracchia ramos.

Dumque ea mirantur, complectitur inguina cortex

Perque gradus uterum pectusque umerosque manusque

355

Ambit et exstabant tantum ora uocantia matrem.

Quid faciat mater, nisi, quo trahit impetus illam,

Huc eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat?

Non satis est; truncis auellere corpora temptat

Et teneros manibus ramos abrumpit; at inde

360

Sanguineae manant, tamquam de uulnere, guttae.

"Parce, precor, mater," quaecumque est saucia clamat,

"Parce, precor; nostrum laceratur in arbore corpus.

Iamque uale". cortex in uerba nouissima uenit.

Inde fluunt lacrimae stillataque sole rigescunt

365

De ramis electra nouis, quae lucidus amnis

Excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.

Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cygnus,

Qui tibi materno quamuis a sanguine iunctus,

Mente tamen, Phaethon, propior fuit. Ille relicto

370

(Nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes)

Imperio, ripas uirides amnemque querelis

Eridanum implerat siluamque sororibus auctam,

Cum uox est tenuata uiro canaeque capillos

Dissimulant plumae collumque a pectore longe

375

Porrigitur digitosque ligat iunctura rubentis,

Penna latus uelat, tenet os sine acumine rostrum.

Fit noua Cygnus auis nec se caeloque Iouique

Credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo;

Stagna petit patulosque lacus ignemque perosus

380

Quae colat, elegit contraria flumina flammis.

Squalidus interea genitor Phaethontis et expers

Ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,

Esse solet, lucemque odit seque ipse diemque

Datque animum in luctus et luctibus adicit iram

385

Officiumque negat mundo. "satis" inquit "ab aeui

Sors mea principiis fuit irrequieta pigetque

Actorum sine fine mihi, sine honore laborum.

Quilibet alter agat portantes lumina currus!

Si nemo est omnesque dei non posse fatentur,

390

Ipse agat, ut saltem, dum nostras temptat habenas,

Orbatura patres aliquando fulmina ponat.

Tum sciet, igniferum uires expertus equorum,

Non meruisse necem qui non bene rexerit illos."

Talia dicentem circumstant omnia Solem

395

Numina, neue uelit tenebras inducere rebus,

Supplice uoce rogant; missos quoque Iuppiter ignes

Excusat precibusque minas regaliter addit.

Colligit amentes et adhuc terrore pauentes

Phoebus equos stimuloque dolens et uerbere caedit;

400

Saeuit enim natumque obiectat et imputat illis.

At pater omnipotens ingentia moenia caeli

Circuit et, ne quid labefactum uiribus ignis

Corruat, explorat. quae postquam firma suique

Roboris esse uidet, terras hominumque labores

405

Perspicit. Arcadiae tamen est impensior illi

Cura suae; fontesque et nondum audentia labi

Flumina restituit, dat terrae gramina, frondes

Arboribus laesasque iubet reuirescere siluas.

Dum redit itque frequens, in uirgine Nonacrina

410

Haesit et accepti caluere sub ossibus ignes.

Non erat huius opus lanam mollire trahendo

Nec positu uariare comas; ubi fibula uestem,

Vitta coercuerat neglectos alba capillos

Et modo leue manu iaculum, modo sumpserat arcum,

415

Miles erat Phoebes, nec Maenalon attigit ulla

Gratior hac Triuiae; sed nulla potentia longa est.

Vlterius medio spatium sol altus habebat,

Cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas.

Exuit hic umero pharetram lentosque retendit

420

Arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat

Et pictam posita pharetram ceruice premebat.

Iuppiter ut uidit fessam et custode uacantem:

"Hoc certe furtum coniunx mea nesciet" inquit

"Aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!"

425

Protinus induitur faciem cultumque Dianae

Atque ait: "o comitum, uirgo, pars una mearum,

In quibus es uenata iugis?" de caespite uirgo

Se leuat et: "salue, numen, me iudice," dixit

"Audiat ipse licet, maius Ioue." ridet et audit

430

Et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit

Nec moderata satis nec sic a uirgine danda.

Qua uenata foret silua narrare parantem

Impedit amplexu nec se sine crimine prodit.

Illa quidem contra, quantum modo femina posset,

435

(Adspiceres utinam, Saturnia! mitior esses)

Illa quidem pugnat; sed quem superare puella,

Quisue Iouem poterat superum? petit aethera uictor

Iuppiter; huic odio nemus est et conscia silua;

Vnde pedem referens paene est oblita pharetram

440

Tollere cum telis et, quem suspenderat, arcum.

Ecce suo comitata choro Dictynna per altum

Maenalon ingrediens et caede superba ferarum

Adspicit hanc uisamque uocat; clamata refugit

Et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa.

445

Sed postquam pariter nymphas incedere uidit,

Sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum.

Heu quam difficile est crimen non prodere uultu!

Vix oculos attollit humo nec, ut ante solebat,

Iuncta deae lateri nec toto est agmine prima;

450

Sed silet et laesi dat signa rubore pudoris;

Et, nisi quod uirgo est, poterat sentire Diana

Mille notis culpam; nymphae sensisse feruntur.

Orbe resurgebant lunaria cornua nono,

Cum dea, uenatu fraternis languida flammis,

455

Nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens

Ibat et attritas uersabat riuos harenas.

Vt loca laudauit, summas pede contigit undas;

His quoque laudatis: "procul est" ait "arbiter omnis;

Nuda superfusis tingamus corpora lymphis."

460

Parrhasis erubuit; cunctae uelamina ponunt;

Vna moras quaerit; dubitanti uestis adempta est,

Qua posita nudo patuit cum corpore crimen.

Attonitae manibusque uterum celare uolenti:

"I procul hinc" dixit "nec sacros pollue fontis,"

465

Cynthia deque suo iussit secedere coetu.

Senserat hoc olim magni matrona Tonantis

Distuleratque graues in idonea tempora poenas.

Causa morae nulla est et iam puer Arcas (id ipsum

Indoluit Iuno) fuerat de paelice natus.

470

Quo simul obuertit saeuam cum lumine mentem:

"Scilicet hoc etiam restabat, adultera," dixit

"Vt fecunda fores fieretque iniuria partu

Nota Iouisque mei testatum dedecus esset.

Haud impune feres; adimam tibi namque figuram

475

Qua tibi quaque places nostro, importuna, marito.

Dixit et aduersam prensis a fronte capillis

Strauit humi pronam. tendebat bracchia supplex;

Bracchia coeperunt nigris horrescere uillis

Curuarique manus et aduncos crescere in unguis

480

Officioque pedum fungi laudataque quondam

Ora Ioui lato fieri deformia rictu.

Neue preces animos et uerba precantia flectant,

Posse loqui eripitur; uox iracunda minaxque

Plenaque terroris rauco de gutture fertur.

485

Mens antiqua manet (facta quoque mansit in ursa)

Assiduoque suos gemitu testata dolores

Qualescumque manus ad caelum et sidera tollit

Ingratumque Iouem, nequeat cum dicere, sentit.

A! quotiens, sola non ausa quiescere silua,

490

Ante domum quondamque suis errauit in agris!

A! quotiens per saxa canum latratibus acta est

Venatrixque metu uenantum territa fugit!

Saepe feris latuit uisis, oblita quid esset,

Vrsaque conspectos in montibus horruit ursos

495

Pertimuitque lupos, quamuis pater esset in illis.

Ecce, Lycaoniae proles ignara parentis,

Arcas adest, ter quinque fere natalibus actis;

Dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos

Nexilibusque plagis siluas Erymanthidas ambit,

500

Incidit in matrem, quae restitit Arcade uiso

Et cognoscenti similis fuit; ille refugit

Immotosque oculos in se sine fine tenentem

Nescius extimuit propiusque accedere auenti

Vulnifico fuerat fixurus pectora telo.

505

Arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque

Sustulit et pariter raptos per inania uento

Imposuit caelo uicinaque sidera fecit.

Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex

Fulsit et ad canam descendit in aequora Tethyn

510

Oceanumque senem, quorum reuerentia mouit

Saepe deos, causamque uiae scitantibus infit:

"Quaeritis aetheriis quare regina deorum

Sedibus hic adsim? pro me tenet altera caelum.

Mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem,

515

Nuper honoratas summo, mea uulnera, caelo

Videritis stellas illic, ubi circulus axem

Vltimus extremum spatioque breuissimus ambit.

Est uero quis qui Iunonem laedere nolit

Offensamque tremat, quae prosum sola nocendo?

520

O ego quantum egi! quam uasta potentia nostra est

Esse hominem uetui, facta est dea. sic ego poenas

Sontibus impono, sic est mea magna potestas.

Vindicet antiquam faciem uultusque ferinos

Detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit!

525

Cur non et pulsa ducit Iunone meoque

Collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit?

At uos si laesae tangit contemptus alumnae,

Gurgite caeruleo Septem prohibete triones

Sideraque in caelo stupri mercede recepta

530

Pellite, ne puro tingatur in aequore paelex."

Di maris adnuerant; habili Saturnia curru

Ingreditur liquidum pauonibus aethera pictis,

Tam nuper pictis caeso pauonibus Argo

Quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses,

535

Corue loquax, subito nigrantis uersus in alas.

Nam fuit haec quondam niueis argentea pennis

Ales, ut aequaret totas sine labe columbas

Nec seruaturis uigili Capitolia uoce

Cederet anseribus nec amanti flumina cygno.

540

Lingua fuit damno; lingua faciente loquaci,

Qui color albus erat nunc est contrarius albo.

Pulchrior in tota quam Larissaea Coronis

Non fuit Haemonia; placuit tibi, Delphice, certe,

Dum uel casta fuit uel inobseruata; sed ales

545

Sensit adulterium Phoebeius utque latentem

Detegeret culpam, non exorabilis index

Ad dominum tendebat iter; quem garrula motis

Consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix

Auditaque uiae causa: "non utile carpis"

550

Inquit "iter; ne sperne meae praesagia linguae.

Quid fuerim quid simque uide, meritumque require;

Inuenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam

Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam,

Clauserat Actaeo texta de uimine cista

555

Virginibusque tribus gemino de Cecrope natis

Et legem dederat, sua ne secreta uiderent.

Abdita fronde leui densa speculabar ab ulmo

Quid facerent; commissa duae sine fraude tuentur,

Pandrosos atque Herse; timidas uocat una sorores

560

Aglauros nodosque manu diducit et intus

Infantemque uident apporrectumque draconem.

Acta deae refero; pro quo mihi gratia talis

Redditur ut dicar tutela pulsa Mineruae

Et ponar post noctis auem. mea poena uolucres

565

Admonuisse potest ne uoce pericula quaerant.

At, puto, non ultro nec quicquam tale rogantem

Me petiit! ipsa licet hoc a Pallade quaeras;

Quamuis irata est, non hoc irata negabit.

Nam me Phocaica clarus tellure Coroneus,

570

Nota loquor, genuit fueramque ego regia uirgo

Diuitibusque procis, ne me contemne, petebar.

Forma mihi nocuit; nam cum per litora lentis

Passibus, ut soleo, summa spatiarer harena,

Vidit et incaluit pelagi deus; utque precando

575

Tempora cum blandis absumpsit inania uerbis,

Vim parat et sequitur. Fugio densumque relinquo

Litus et in molli nequiquam lassor harena

Inde deos hominesque uoco nec contigit ullum

Vox mea mortalem; mota est pro uirgine uirgo

580

Auxiliumque tulit. tendebam bracchia caelo;

Bracchia coeperunt leuibus nigrescere pennis.

Reicere ex umeris uestem molibar; at illa

Pluma erat inque cutem radices egerat imas.

Plangere nuda meis conabar pectora palmis;

585

Sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam.

Currebam nec, ut ante, pedes retinebat harena,

Sed summa tollebar humo. mox acta per auras

Euehor et data sum comes inculpata Mineruae.

Quid tamen hoc prodest, si diro facta uolucris

590

Crimine Nyctimene nostro successit honori?

An, quae per totam res est notissima Lesbon,

Non audita tibi est, patrium temerasse cubile

Nyctimenen? Auis illa quidem, sed conscia culpae

Conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem

595

Celat et a cunctis expellitur aethere toto."

Talia dicenti: "tibi" ait "reuocamina" coruus

"Sint precor ista malo; nos uanum spernimus omen.

Nec coeptum dimittit iter dominoque iacentem

Cum iuuene Haemonio uidisse Coronida narrat.

600

Laurea delapsa est audito crimine amantis

Et pariter uultusque deo plectrumque colorque

Excidit; utque animus tumida feruebat ab ira,

Arma adsueta capit flexumque a cornibus arcum

Tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta

605

Indeuitato traiecit pectora telo.

Icta dedit gemitum tractoque a corpore ferro

Candida puniceo perfudit membra cruore

Et dixit: "potui poenas tibi, Phoebe, dedisse,

Sed peperisse prius; duo nunc moriemur in una."

610

Hactenus et pariter uitam cum sanguine fudit;

Corpus inane animae frigus letale secutum est.

Paenitet heu! sero poenae crudelis amantem

Seque quod audierit, quod sic exarserit, odit;

Odit auem per quam crimen causamque dolendi

615

Scire coactus erat nec non arcumque manumque

Odit cumque manu temeraria tela, sagittas;

Collapsamque fouet seraque ope uincere fata

Nititur et medicas exercet inaniter artes.

Quae postquam frustra temptata rogumque parari

620

Vidit et arsuros supremis ignibus artus,

Tum uero gemitus (neque enim caelestia tingui

Ora licet lacrimis) alto de corde petitos

Edidit, haud aliter quam cum, spectante iuuenca,

Lactentis uituli dextra libratus ab aure

625

Tempora discussit claro caua malleus ictu.

Vt tamen ingratos in pectora fudit odores

Et dedit amplexus iniustaque iusta peregit,

Non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem

Semina, sed natum flammis uteroque parentis

630

Eripuit geminique tulit Chironis in antrum

Sperantemque sibi non falsae praemia linguae

Inter aues albas uetuit consistere coruum.

Semifer interea diuinae stirpis alumno

Laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore.

635

Ecce uenit rutilis umeros protecta capillis

Filia Centauri, quam quondam nympha Chariclo

Fluminis in rapidi ripis enixa uocauit

Ocyrhoen. Non haec artes contenta paternas

Edidicisse fuit; fatorum arcana canebat.

640

Ergo ubi uaticinos concepit mente furores

Incaluitque deo, quem clausum pectore habebat,

Adspicit infantem: "toto"que "salutifer orbi

Cresce, puer;" dixit "tibi se mortalia saepe

Corpora debebunt, animas tibi reddere ademptas

645

Fas erit idque semel dis indignantibus ausus,

Posse dare hoc iterum flamma prohibebere auita

Eque deo corpus fies exsangue deusque,

Qui modo corpus eras, et bis tua fata nouabis.

Tu quoque, care pater, nunc immortalis et aeuis

650

Omnibus ut maneas, nascendi lege creatus,

Posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae

Sanguine serpentis per saucia membra recepto;

Teque ex aeterno patientem numina mortis

Efficient triplicesque deae tua fila resoluent."

655

Restabat fatis aliquid; suspirat ab imis

Pectoribus lacrimaeque genis labuntur obortae;

Atque ita: "praeuertunt" inquit "me fata uetorque

Plura loqui uocisque meae praecluditur usus.

Non fuerant artes tanti, quae numinis iram

660

Contraxere mihi; mallem nescisse futura.

Iam mihi subduci facies humana uidetur,

Iam cibus herba placet, iam latis currere campis

Impetus est; in equam cognataque corpora uertor.

Tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis."

665

Talia dicenti pars est extrema querelae

Intellecta parum confusaque uerba fuerunt;

Mox nec uerba quidem nec equae sonus ille uidetur,

Sed simulantis equam; paruoque in tempore certos

Edidit hinnitus et bracchia mouit in herbas.

670

Tum digiti coeunt et quinos alligat ungues

Perpetuo cornu leuis ungula crescit et oris

Et colli spatium; longae pars maxima pallae

Cauda fit, utque uagi crines per colla iacebant,

In dextras abiere iubas; pariterque nouata est

675

Et uox et facies; nomen quoque monstra dedere.

Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros,

Delphice, poscebat; nam nec rescindere magni

Iussa Iouis poteras, nec, si rescindere posses,

Tunc aderas; Elim Messeniaque arua colebas.

680

Illud erat tempus quo te pastoria pellis

Texit onusque fuit baculum siluestre sinistrae,

Alterius dispar septenis fistula cannis.

Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet,

Incustoditae Pylios memorantur in agros

685

Processisse boues; uidet has Atlantide Maia

Natus et arte sua siluis occultat abactas.

Senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo

Rure senex; Battum uicinia tota uocabant.

Diuitis hic saltus herbosaque pascua Nelei

690

Nobiliumque greges custos seruabat equarum.

Hunc timuit blandaque manu seduxit et illi:

"Quisquis es, hospes," ait "si forte armenta requiret

Haec aliquis, uidisse nega; neu gratia facto

Nulla rependatur, nitidam cape praemia uaccam;"

695

Et dedit. accepta, uoces has reddidit hospes:

"Tutus eas; lapis iste prius tua furta loquetur;"

Et lapidem ostendit. simulat Ioue natus abire;

Mox redit et uersa pariter cum uoce figura:

"Rustice, uidisti siquas hoc limite" dixit

700

"Ire boues, fer opem furtoque silentia deme;

Iuncta suo pariter dabitur tibi femina tauro."

At senior, postquam est merces geminata: "sub illis

Montibus" inquit "erunt;" et erant sub montibus illis.

Risit Atlantiades et "me mihi, perfide, prodis?

705

Me mihi prodis?" ait; periuraque pectora uertit

In durum silicem, qui nunc quoque dicitur index,

Inque nihil merito uetus est infamia saxo.

Hinc se sustulerat paribus Caducifer alis

Munychiosque uolans agros gratamque Mineruae

710

Despectabat humum cultique arbusta Lycaei.

Illa forte die castae de more puellae

Vertice supposito festas in Palladis arces

Pura coronatis portabant sacra canistris.

Inde reuertentes deus adspicit ales iterque

715

Non agit in rectum, sed in orbem curuat eundem.

Vt uolucris uisis rapidissima miluus extis,

Dum timet et densi circumstant sacra ministri,

Flectitur in gyrum nec longius audet abire

Spemque suam motis auidus circumuolat alis;

720

Sic super Actaeas agilis Cyllenius arces

Inclinat cursus et easdem circinat auras.

Quanto splendidior quam cetera sidera fulget

Lucifer et quanto quam Lucifer aurea Phoebe,

Tanto uirginibus praestantior omnibus Herse

725

Ibat eratque decus pompae comitumque suarum.

Obstipuit forma Ioue natus et aethere pendens

Non secus exarsit quam cum Balearica plumbum

Funda iacit; uolat illud et incandescit eundo

Et, quos non habuit, sub nubibus inuenit ignis.

730

Vertit iter caeloque petit terrena relicto

Nec se dissimulat; tanta est fiducia formae.

Quae quamquam iusta est, cura tamen adiuuat illam

Permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte,

Collocat, ut limbus totumque appareat aurum,

735

Vt teres in dextra, qua somnos ducit et arcet,

Virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.

Pars secreta domus ebore et testudine cultos

Tris habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum,

Aglauros laeuum, medium possederat Herse.

740

Quae tenuit laeuum uenientem prima notauit

Mercurium nomenque dei scitarier ausa est

Et causam aduentus. cui sic respondit Atlantis

Pleionesque nepos: "ego sum, qui iussa per auras

Verba patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse.

745

Nec fingam causas; tu tantum fida sorori

Esse uelis prolisque meae matertera dici.

Herse causa uiae; faueas oramus amanti."

Adspicit hunc oculis isdem quibus abdita nuper

Viderat Aglauros flauae secreta Mineruae

750

Proque ministerio magni sibi ponderis aurum

Postulat; interea tectis excedere cogit.

Vertit ad hanc torui dea bellica luminis orbem

Et tanto penitus traxit suspiria motu

Vt pariter pectus positamque in pectore forti

755

Aegida concuteret. subit hanc arcana profana

Detexisse manu tum cum sine matre creatam

Lemnicolae stirpem contra data foedera uidit

Et gratamque deo fore iam gratamque sorori

Et ditem sumpto, quod auara poposcerat, auro.

760

Protinus Inuidiae nigro squalentia tabo

Tecta petit; domus est imis in uallibus huius

Abdita, sole carens, non ulli peruia uento,

Tristis et ignaui plenissima frigoris et quae

Igne uacet semper, caligine semper abundet.

765

Huc ubi peruenit belli metuenda uirago,

Constitit ante domum, neque enim succedere tectis

Fas habet, et postes extrema cuspide pulsat.

Concussae patuere fores; uidet intus edentem

Vipereas carnes, uitiorum alimenta suorum,

770

Inuidiam uisaque oculos auertit. at illa

Surgit humo pigra semesarumque relinquit

Corpora serpentum passuque incedit inerti;

Vtque deam uidit formaque armisque decoram,

Ingemuit uultumque ima ad suspiria duxit.

775

Pallor in ore sedet, macies in corpore toto,

Nusquam recta acies, liuent rubigine dentes,

Pectora felle uirent, lingua est suffusa ueneno;

Risus abest, nisi quem uisi mouere dolores,

Nec fruitur somno, uigilantibus excita curis,

780

Sed uidet ingratos, intabescitque uidendo,

Successus hominum carpitque et carpitur una

Suppliciumque suum est. quamuis tamen oderat illam,

Talibus affata est breuiter Tritonia dictis:

"Infice tabe tua natarum Cecropis unam.

785

Sic opus est; Aglauros ea est." haud plura locuta

Fugit et impressa tellurem reppulit hasta.

Illa deam obliquo fugientem lumine cernens

Murmura parua dedit successurumque Mineruae

Indoluit baculumque capit, quod spinea totum

790

Vincula cingebant, adopertaque nubibus atris,

Quacumque ingreditur, florentia proterit arua

Exuritque herbas et summa papauera carpit

Afflatuque suo populos urbesque domosque

Polluit; et tandem Tritonida conspicit arcem

795

Ingeniis opibusque et festa pace uirentem

Vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.

Sed postquam thalamos intrauit Cecrope natae,

Iussa facit pectusque manu ferrugine tincta

Tangit et hamatis praecordia sentibus implet

800

Inspiratque nocens uirus piceumque per ossa

Dissipat et medio spargit pulmone uenenum.

Neue mali causae spatium per latius errent,

Germanam ante oculos fortunatumque sororis

Coniugium pulchraque deum sub imagine ponit

805

Cunctaque magna facit. quibus irritata, dolore

Cecropis occulto mordetur et anxia nocte,

Anxia luce gemit lentaque miserrima tabe

Liquitur, ut glacies incerto saucia sole,

Felicisque bonis non lenius uritur Herses

810

Quam cum spinosis ignis supponitur herbis,

Quae neque dant flammas lenique tepore cremantur.

Saepe mori uoluit, ne quicquam tale uideret,

Saepe, uelut crimen, rigido narrare parenti;

Denique in aduerso uenientem limine sedit

815

Exclusura deum. cui blandimenta precesque

Verbaque iactanti mitissima: "desine;" dixit

"Hinc ego me non sum nisi te motura repulso."

"Stemus" ait "pacto" uelox Cyllenius "isto;"

Caelestique fores uirga patefecit; at illi

820

Surgere conanti partes, quascumque sedendo

Flectitur, ignaua nequeunt grauitate moueri.

Illa quidem pugnat recto se attollere trunco,

Sed genuum iunctura riget frigusque per ungues

Labitur et pallent amisso sanguine uenae;

825

Vtque malum late solet immedicabile cancer

Serpere et illaesas uitiatis addere partes,

Sic letalis hiems paulatim in pectora uenit

Vitalesque uias et respiramina clusit;

Nec conata loqui est nec, si conata fuisset,

830

Vocis habebat iter; saxum iam colla tenebat

Oraque duruerant signumque exsangue sedebat;

Nec lapis albus erat; sua mens infecerat illam.

Has ubi uerborum poenas mentisque profanae

Cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras

835

Linquit et ingreditur iactatis aethera pennis.

Seuocat hinc genitor nec causam fassus amoris:

"Fide minister" ait "iussorum, nate, meorum,

Pelle moram solitoque celer delabere cursu

Quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra

840

Suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt),

Hanc pete, quodque procul montano gramine pasci

Armentum regale uides, ad litora uerte".

Dixit et expulsi iamdudum monte iuuenci

Litora iussa petunt, ubi magni filia regis

845

Ludere uirginibus Tyriis comitata solebat.

Non bene conueniunt nec in una sede morantur

Maiestas et amor; sceptri grauitate relicta,

Ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis

Ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,

850

Induitur faciem tauri mixtusque iuuencis

Mugit et in teneris formosus obambulat herbis.

Quippe color niuis est, quam nec uestigia duri

Calcauere pedis nec soluit aquaticus Auster.

Colla toris exstant, armis palearia pendent;

855

Cornua parua quidem, sed quae contendere possis

Facta manu puraque magis perlucida gemma.

Nullae in fronte minae nec formidabile lumen;

Pacem uultus habet. miratur Agenore nata

Quod tam formosus, quod proelia nulla minetur;

860

Sed quamuis mitem, metuit contingere primo.

Mox adit et flores ad candida porrigit ora.

Gaudet amans et, dum ueniat sperata uoluptas,

Oscula dat manibus; uix iam, uix cetera differt.

Et nunc alludit uiridique exsultat in herba

865

Nunc latus in fuluis niueum deponit harenis;

Paulatimque metu dempto, modo pectora praebet

Virginea plaudenda manu, modo cornua sertis

Impedienda nouis. ausa est quoque regia uirgo,

Nescia quem premeret, tergo considere tauri,

870

Cum deus a terra siccoque a litore sensim

Falsa pedum primo uestigia ponit in undis,

Inde abit ulterius mediique per aequora ponti

Fert praedam. pauet haec litusque ablata relictum

Respicit et dextra cornum tenet, altera dorso

875

Imposita est; tremulae sinuantur flamine uestes.