In noua fert animus mutatas dicere formas
Corpora: di, coeptis (nam uos mutastis et illa)
Adspirate meis primaque ab origine mundi
Ad mea perpetuum deducite tempora carmen.
5
Ante mare et terras et, quod tegit omnia, caelum
Vnus erat toto naturae uultus in orbe,
Quem dixere Chaos, rudis indigestaque moles
Nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem
Non bene iunctarum discordia semina rerum.
10
Nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,
Nec noua crescendo reparabat cornua Phoebe,
Nec circumfuso pendebat in aere tellus
Ponderibus librata suis, nec bracchia longo
Margine terrarum porrexerat Amphitrite,
15
Vtque erat et tellus illic et pontus et aer,
Sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
Lucis egens aer: nulli sua forma manebat,
Obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno
Frigida pugnabant calidis, umentia siccis,
20
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
Hanc deus et melior litem natura diremit;
Nam caelo terras et terris abscidit undas
Et liquidum spisso secreuit ab aere caelum;
Quae postquam euoluit caecoque exemit aceruo,
25
Dissociata locis concordi pace ligauit.
Ignea conuexi uis et sine pondere caeli
Emicuit summaque locum sibi fecit in arce;
Proximus est aer illi leuitate locoque,
Densior his tellus elementaque grandia traxit
30
Et pressa est grauitate sua; circumfluus umor
Vltima possedit solidumque coercuit orbem.
Sic ubi dispositam, quisquis fuit ille deorum,
Congeriem secuit sectamque in membra redegit,
Principio terram, ne non aequalis ab omni
35
Parte foret, magni speciem glomerauit in orbis;
Tum freta diffudit rapidisque tumescere uentis
Iussit et ambitae circumdare litora terrae.
Addidit et fontes et stagna immensa lacusque
Fluminaque obliquis cinxit decliuia ripis,
40
Quae diuersa locis partim sorbentur ab ipsa,
In mare perueniunt partim campoque recepta
Liberioris aquae pro ripis litora pulsant.
Iussit et extendi campos, subsidere ualles,
Fronde tegi siluas, lapidosos surgere montes;
45
Vtque duae dextra caelum totidemque sinistra
Parte secant zonae, quinta est ardentior illis,
Sic onus inclusum numero distinxit eodem
Cura dei, totidemque plagae tellure premuntur.
Quarum quae media est, non est habitabilis aestu;
50
Nix tegit alta duas: totidem inter utrumque locauit
Temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.
Inminet his aer; qui, quanto est pondere terrae,
Pondere aquae leuior, tanto est onerosior igni.
Illic et nebulas, illic consistere nubes
55
Iussit et humanas motura tonitrua mentes
Et cum fulminibus facientes fulgora uentos.
His quoque non passim mundi fabricator habendum
Aera permisit; uix nunc obsistitur illis,
Cum sua quisque regant diuerso flamina tractu,
60
Quin lanient mundum: tanta est discordia fratrum.
Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit
Persidaque et radiis iuga subdita matutinis;
Vesper et occiduo quae litora sole tepescunt
Proxima sunt Zephyro; Scythiam Septemque triones
65
Horrifer inuasit Boreas; contraria tellus
Nubibus adsiduis pluuiaque madescit ab Austro.
Haec super inposuit liquidum et grauitate carentem
Aethera nec quicquam terrenae faecis habentem.
Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis,
70
Cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca,
Sidera coeperunt toto efferuescere caelo;
Neu regio foret ulla suis animalibus orba,
Astra tenent caeleste solum formaeque deorum,
Cesserunt nitidis habitandae piscibus undae,
75
Terra feras cepit, uolucres agitabilis aer.
Sanctius his animal mentisque capacius altae
Deerat adhuc et quod dominari in cetera posset:
Natus homo est, siue hunc diuino semine fecit
Ille opifex rerum, mundi melioris origo,
80
Siue recens tellus seductaque nuper ab alto
Aethere cognati retinebat semina caeli;
Quam satus Iapeto mixtam pluuialibus undis
Finxit in effigiem moderantum cuncta deorum,
Pronaque cum spectent animalia cetera terram,
85
Os homini sublime dedit caelumque uidere
Iussit et erectos ad sidera tollere uultus.
Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus
Induit ignotas hominum conuersa figuras.
Aurea prima sata est aetas, quae uindice nullo,
90
Sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
Poena metusque aberant nec uerba minantia fixo
Aere legebantur nec supplex turba timebat
Iudicis ora sui, sed erant sine uindice tuti.
Nondum caesa suis, peregrinum ut uiseret orbem,
95
Montibus in liquidas pinus descenderat undas,
Nullaque mortales praeter sua litora norant.
Nondum praecipites cingebant oppida fossae,
Non tuba directi, non aeris cornua flexi,
Non galeae, non ensis erat: sine militis usu
100
Mollia securae peragebant otia gentes.
Ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis
Saucia uomeribus per se dabat omnia tellus,
Contentique cibis nullo cogente creatis
Arbuteos fetus montanaque fraga legebant
105
Cornaque et in duris haerentia mora rubetis
Et, quae deciderant patula Iouis arbore, glandes.
Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
Mulcebant Zephyri natos sine semine flores;
Mox etiam fruges tellus inarata ferebat,
110
Nec renouatus ager grauidis canebat aristis:
Flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,
Flauaque de uiridi stillabant ilice mella.
Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso
Sub Ioue mundus erat, subiit argentea proles,
115
Auro deterior, fuluo pretiosior aere.
Iuppiter antiqui contraxit tempora ueris
Perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos
Et breue uer spatiis exegit quattuor annum.
Tum primum siccis aer feruoribus ustus
120
Canduit, et uentis glacies adstricta pependit;
Tum primum subiere domos: domus antra fuerunt
Et densi frutices et uinctae cortice uirgae;
Semina tum primum longis Cerealia sulcis
Obruta sunt, pressique iugo gemuere iuuenci.
125
Tertia post illam successit aenea proles,
Saeuior ingeniis et ad horrida promptior arma,
Non scelerata tamen; de duro est ultima ferro.
Protinus inrupit uenae peioris in aeuum
Omne nefas, fugere pudor uerumque fidesque;
130
In quorum subiere locum fraudesque dolique
Insidiaeque et uis et amor sceleratus habendi.
Vela dabat uentis nec adhuc bene nouerat illos
Nauita, quaeque diu steterant in montibus altis,
Fluctibus ignotis insultauere carinae,
135
Communemque prius ceu lumina solis et auras
Cautus humum longo signauit limite mensor.
Nec tantum segetes alimentaque debita diues
Poscebatur humus, sed itum est in uiscera terrae
Quasque recondiderat Stygiisque admouerat umbris,
140
Effodiuntur opes, inritamenta malorum;
Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum
Prodierat: prodit bellum, quod pugnat utroque,
Sanguineaque manu crepitantia concutit arma.
Viuitur ex rapto; non hospes ab hospite tutus,
145
Non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est.
Inminet exitio uir coniugis, illa mariti;
Lurida terribiles miscent aconita nouercae;
Filius ante diem patrios inquirit in annos.
Victa iacet pietas, et Virgo caede madentes,
150
Vltima caelestum, terras Astraea reliquit.
Neue foret terris securior arduus aether,
Adfectasse ferunt regnum caeleste Gigantas
Altaque congestos struxisse ad sidera montes.
Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
155
Fulmine et excussit subiectae Pelion Ossae;
Obruta mole sua cum corpora dira iacerent,
Perfusam multo natorum sanguine Terram
Inmaduisse ferunt calidumque animasse cruorem
Et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent,
160
In faciem uertisse hominum. sed et illa propago
Contemptrix superum saeuaeque auidissima caedis
Et uiolenta fuit: scires e sanguine natos.
Quae pater ut summa uidit Saturnius arce,
Ingemit et facto nondum uulgata recenti
165
Foeda Lycaoniae referens conuiuia mensae
Ingentes animo et dignas Ioue concipit iras
Conciliumque uocat; tenuit mora nulla uocatos.
Est uia sublimis caelo manifesta sereno:
Lactea nomen habet candore notabilis ipso;
170
Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis
Regalemque domum: dextra laeuaque deorum
Atria nobilium ualuis celebrantur apertis,
Plebs habitat diuersa locis: hac parte potentes
Caelicolae clarique suos posuere penates;
175
Hic locus est, quem, si uerbis audacia detur,
Haud timeam magni dixisse Palatia caeli.
Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,
Celsior ipse loco sceptroque innixus eburno
Terrificam capitis concussit terque quaterque
180
Caesariem, cum qua terram, mare, sidera mouit;
Talibus inde modis ora indignantia soluit:
"Non ego pro mundi regno magis anxius illa
Tempestate fui, qua centum quisque parabat
Inicere anguipedum captiuo bracchia caelo.
185
Nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno
Corpore et ex una pendebat origine bellum;
Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem,
Perdendum est mortale genus: per flumina iuro
Infera sub terras Stygio labentia luco,
190
Cuncta prius temptata, sed inmedicabile corpus
Ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.
Sunt mihi semidei, sunt, rustica numina, Nymphae
Faunique Satyrique et monticolae Siluani,
Quos, quoniam caeli nondum dignamur honore,
195
Quas dedimus certe terras habitare sinamus.
An satis, o superi, tutos fore creditis illos,
Cum mihi, qui fulmen, qui uos habeoque regoque,
Struxerit insidias notus feritate Lycaon?"
Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum
200
Talia deposcunt: sic, cum manus inpia saeuit
Sanguine Caesareo Romanum extinguere nomen,
Attonitum tanto subitae terrore ruinae
Humanum genus est totusque perhorruit orbis,
Nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum est,
205
Quam fuit illa Ioui. qui postquam uoce manuque
Murmura conpressit, tenuere silentia cuncti.
Substitit ut clamor pressus grauitate regentis,
Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:
"Ille quidem poenas (curam hanc dimittite) soluit;
210
Quod tamen admissum, quae sit uindicta, docebo.
Contigerat nostras infamia temporis aures;
Quam cupiens falsam summo delabor Olympo
Et deus humana lustro sub imagine terras.
Longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum,
215
Enumerare: minor fuit ipsa infamia uero.
Maenala transieram latebris horrenda ferarum
Et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:
Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni
Ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.
220
Signa dedi uenisse deum, uulgusque precari
Coeperat: inridet primo pia uota Lycaon,
Mox ait "experiar, deus hic, discrimine aperto,
An sit mortalis; nec erit dubitabile uerum."
Nocte grauem somno necopina perdere morte
225
Me parat: haec illi placet experientia ueri.
Nec contentus eo est: missi de gente Molossa
Obsidis unius iugulum mucrone resoluit
Atque ita semineces partim feruentibus artus
Mollit aquis, partim subiecto torruit igni.
230
Quod simul inposuit mensis, ego uindice flamma
In domino dignos euerti tecta penates;
Territus ipse fugit nactusque silentia ruris
Exululat frustraque loqui conatur; ab ipso
Colligit os rabiem solitaeque cupidine caedis
235
Vtitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet.
In uillos abeunt uestes, in crura lacerti:
Fit lupus et ueteris seruat uestigia formae;
Canities eadem est, eadem uiolentia uultus,
Idem oculi lucent, eadem feritatis imago est.
240
Occidit una domus, sed non domus una perire
Digna fuit; qua terra patet, fera regnat Erinys.
In facinus iurasse putes; dent ocius omnes
Quas meruere pati, sic stat sententia, poenas."
Dicta Iouis pars uoce probant stimulosque frementi
245
Adiciunt, alii partes adsensibus inplent;
Est tamen humani generis iactura dolori
Omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae
Forma futura, rogant, quis sit laturus in aras
Tura, ferisne paret populandas tradere terras.
250
Talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae)
Rex superum trepidare uetat subolemque priori
Dissimilem populo promittit origine mira.
Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras;
Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether
255
Conciperet flammas longusque ardesceret axis.
Esse quoque in fatis reminiscitur adfore tempus,
Quo mare, quo tellus correptaque regia caeli
Ardeat et mundi moles operosa laboret.
Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum:
260
Poena placet diuersa, genus mortale sub undis
Perdere et ex omni nimbos demittere caelo.
Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris
Et quaecumque fugant inductas flamina nubes,
Emittitque Notum: madidis Notus euolat alis
265
Terribilem picea tectus caligine uultum:
Barba grauis nimbis, canis fluit unda capillis,
Fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque;
Vtque manu late pendentia nubila pressit,
Fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi.
270
Nuntia Iunonis uarios induta colores
Concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert:
Sternuntur segetes et deplorata colonis
Vota iacent longique perit labor inritus anni.
Nec caelo contenta suo est Iouis ira, sed illum
275
Caeruleus frater iuuat auxiliaribus undis.
Conuocat hic amnes. qui postquam tecta tyranni
Intrauere sui, "non est hortamine longo
Nunc" ait "utendum: uires effundite uestras;
Sic opus est. aperite domos ac mole remota
280
Fluminibus uestris totas inmittite habenas."
Iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxant
Et defrenato uoluuntur in aequora cursu.
Ipse tridente suo terram percussit, at illa
Intremuit motuque uias patefecit aquarum.
285
Exspatiata ruunt per apertos flumina campos
Cumque satis arbusta simul pecudesque uirosque
Tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
Siqua domus mansit potuitque resistere tanto
Indeiecta malo, culmen tamen altior huius
290
Vnda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres;
Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:
Omnia pontus erant, deerant quoque litora ponto.
Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca
Et ducit remos illic, ubi nuper ararat;
295
Ille supra segetes aut mersae culmina uillae
Auigat, hic summa piscem deprendit in ulmo;
Figitur in uiridi, si fors tulit, ancora prato,
Aut subiecta terunt curuae uineta carinae,
Et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,
300
Nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.
Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque
Nereides, siluasque tenent delphines et altis
Incursant ramis agitataque robora pulsant.
Nat lupus inter oues, fuluos uehit unda leones,
305
Vnda uehit tigres, nec uires fulminis apro,
Crura nec ablato prosunt uelocia ceruo,
Quaesitisque diu terris, ubi sistere possit,
In mare lassatis uolucris uaga decidit alis.
Obruerat tumulos inmensa licentia ponti,
310
Pulsabantque noui montana cacumina fluctus.
Maxima pars unda rapitur: quibus unda pepercit,
Illos longa domant inopi ieiunia uictu.
Separat Aonios Oetaeis Phocis ab aruis,
Terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo
315
Pars maris et latus subitarum campus aquarum;
Mons ibi uerticibus petit arduus astra duobus,
Nomine Parnasus, superantque cacumina nubes:
Hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor)
Cum consorte tori parua rate uectus adhaesit,
320
Corycidas nymphas et numina montis adorant
Fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat:
Non illo melior quisquam nec amantior aequi
Vir fuit aut illa metuentior ulla deorum.
Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem
325
Et superesse uirum de tot modo milibus unum
Et superesse uidet de tot modo milibus unam,
Innocuos ambo, cultores numinis ambo,
Nubila disiecit nimbisque aquilone remotis
Et caelo terras ostendit et aethera terris.
330
Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo
Mulcet aquas rector pelagi supraque profundum
Exstantem atque umeros innato murice tectum
Caeruleum Tritona uocat conchaeque sonanti
Inspirare iubet fluctusque et flumina signo
335
Iam reuocare dato: caua bucina sumitur illi,
Tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo,
Bucina, quae medio concepit ubi aera ponto,
Litora uoce replet sub utroque iacentia Phoebo.
Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba
340
Contigit et cecinit iussos inflata receptus,
Omnibus audita est telluris et aequoris undis
Et, quibus est undis audita, coercuit omnes.
Iam mare litus habet, plenos capit alueus amnes,
Flumina subsidunt collesque exire uidentur,
345
Surgit humus, crescunt loca decrescentibus undis,
Postque diem longam nudata cacumina siluae
Ostendunt limumque tenent in fronde relictum.
Redditus orbis erat; quem postquam uidit inanem
Et desolatas agere alta silentia terras,
350
Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis:
"O soror, o coniunx, o femina sola superstes,
Quam commune mihi genus et patruelis origo,
Deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt,
Terrarum, quascumque uident occasus et ortus,
355
Nos duo turba sumus: possedit cetera pontus.
Haec quoque adhuc uitae non est fiducia nostrae
Certa satis; terrent etiam nunc nubila mentem.
Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses,
Nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem
360
Ferre modo posses? quo consolante doleres?
Namque ego, crede mihi, si te quoque pontus haberet,
Te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet.
O utinam possim populos reparare paternis
Artibus atque animas formatae infundere terrae!
365
Nunc genus in nobis restat mortale duobus
(Sic uisum superis) hominumque exempla manemus."
Dixerat, et flebant; placuit caeleste precari
Numen et auxilium per sacras quaerere sortes.
Nulla mora est: adeunt pariter Cephisidas undas,
370
Vt nondum liquidas, sic iam uada nota secantes.
Inde ubi libatos inrorauere liquores
Vestibus et capiti, flectunt uestigia sanctae
Ad delubra deae, quorum fastigia turpi
Pallebant musco stabantque sine ignibus arae.
375
Vt templi tetigere gradus, procumbit uterque
Pronus humi gelidoque pauens dedit oscula saxo,
Atque ita "si precibus" dixerunt "numina iustis
Victa remollescunt, si flectitur ira deorum,
Dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri
380
Arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus."
Mota dea est sortemque dedit: "discedite templo
Et uelate caput cinctasque resoluite uestes
Ossaque post tergum magnae iactate parentis."
Obstipuere diu, rumpitque silentia uoce
385
Pyrrha prior iussisque deae parere recusat,
Detque sibi ueniam, pauido rogat ore pauetque
Laedere iactatis maternas ossibus umbras.
Interea repetunt caecis obscura latebris
Verba datae sortis secum inter seque uolutant.
390
Inde Promethides placidis Epimethida dictis
Mulcet et "aut fallax" ait "est sollertia nobis,
Aut (pia sunt nullumque nefas oracula suadent)
Magna parens terra est: lapides in corpore terrae
Ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur."
395
Coniugis augurio quamquam Titania mota est,
Spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo
Diffidunt monitis. sed quid temptare nocebit?
Discedunt uelantque caput tunicasque recingunt
Et iussos lapides sua post uestigia mittunt.
400
Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste uetustas?)
Ponere duritiem coepere suumque rigorem
Mollirique mora mollitaque ducere formam.
Mox ubi creuerunt naturaque mitior illis
Contigit, ut quaedam, sic non manifesta uideri
405
Forma potest hominis, sed, uti de marmore coepta,
Non exacta satis rudibusque simillima signis.
Quae tamen ex illis aliquo pars umida suco
Et terrena fuit, uersa est in corporis usum;
Quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa;
410
Quae modo uena fuit, sub eodem nomine mansit;
Inque breui spatio superorum numine saxa
Missa uiri manibus faciem traxere uirorum,
Et de femineo reparata est femina iactu.
Inde genus durum sumus experiensque laborum
415
Et documenta damus, qua simus origine nati.
Cetera diuersis tellus animalia formis
Sponte sua peperit, postquam uetus umor ab igne
Percaluit solis caenumque udaeque paludes
Intumuere aestu fecundaque semina rerum
420
Viuaci nutrita solo ceu matris in aluo
Creuerunt faciemque aliquam cepere morando.
Sic, ubi deseruit madidos septemfluus agros
Nilus et antiquo sua flumina reddidit alueo
Aetherioque recens exarsit sidere limus,
425
Plurima cultores uersis animalia glaebis
Inueniunt et in his quaedam modo coepta per ipsum
Nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque
Trunca uident numeris, et eodem in corpore saepe
Altera pars uiuit, rudis est pars altera tellus.
430
Quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque,
Concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus,
Cumque sit ignis aquae pugnax, uapor umidus omnes
Res creat, et discors concordia fetibus apta est.
Ergo ubi diluuio tellus lutulenta recenti
435
Solibus aetheriis altoque recanduit aestu,
Edidit innumeras species partimque figuras
Rettulit antiquas, partim noua monstra creauit.
Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,
Tum genuit, populisque nouis, incognite serpens,
440
Terror eras: tantum spatii de monte tenebas.
Hunc deus arquitenens et numquam talibus armis
Ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus
Mille grauem telis, exhausta paene pharetra,
Perdidit effuso per uulnera nigra ueneno.
445
Neue operis famam posset delere uetustas,
Instituit sacros celebri certamine ludos
Pythia perdomitae serpentis nomine dictos.
Hic iuuenum quicumque manu pedibusque rotaue
Vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem;
450
Nondum laurus erat, longoque decentia crine
Tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.
Primus amor Phoebi Daphne Peneia: quem non
Fors ignara dedit, sed saeua Cupidinis ira.
Delius hunc nuper, uicto serpente superbus,
455
Viderat adducto flectentem cornua neruo
"Quid" que "tibi, lasciue puer, cum fortibus armis?"
Dixerat, "ista decent umeros gestamina nostros,
Qui dare certa ferae, dare uulnera possumus hosti,
Qui modo pestifero tot iugera uentre prementem
460
Strauimus innumeris tumidum Pythona sagittis.
Tu face nescio quos esto contentus amores
Inritare tua nec laudes adsere nostras."
Filius huic Veneris "figat tuus omnia, Phoebe,
Te meus arcus" ait, "quantoque animalia cedunt
465
Cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra".
Dixit et eliso percussis aere pennis
Inpiger umbrosa Parnasi constitit arce
Eque sagittifera prompsit duo tela pharetra
Diuersorum operum: fugat hoc, facit illud amorem;
470
Quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta,
Quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.
Hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo
Laesit Apollineas traiecta per ossa medullas:
Protinus alter amat, fugit altera nomen amantis
475
Siluarum latebris captiuarumque ferarum
Exuuiis gaudens innuptaeque aemula Phoebes;
Vitta coercebat positos sine lege capillos.
Multi illam petiere, illa auersata petentes
Inpatiens expersque uiri nemora auia lustrat
480
Nec, quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia, curat.
Saepe pater dixit "generum mihi, filia, debes,"
Saepe pater dixit "debes mihi, nata, nepotes:"
Illa uelut crimen taedas exosa iugales
Pulchra uerecundo subfuderat ora rubore
485
Inque patris blandis haerens ceruice lacertis
"Da mihi perpetua, genitor carissime," dixit
"Virginitate frui: dedit hoc pater ante Dianae."
Ille quidem obsequitur; sed te decor iste, quod optas,
Esse uetat, uotoque tuo tua forma repugnat.
490
Phoebus amat uisaeque cupit conubia Daphnes,
Quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt;
Vtque leues stipulae demptis adolentur aristis,
Vt facibus saepes ardent, quas forte uiator
Vel nimis admouit uel iam sub luce reliquit,
495
Sic deus in flammas abiit, sic pectore toto
Vritur et sterilem sperando nutrit amorem.
Spectat inornatos collo pendere capillos
Et "quid, si comantur?" ait; uidet igne micantes
Sideribus similes oculos, uidet oscula, quae non
500
Est uidisse satis; laudat digitosque manusque
Bracchiaque et nudos media plus parte lacertos:
Siqua latent, meliora putat. fugit ocior aura
Illa leui neque ad haec reuocantis uerba resistit:
"Nympha, precor, Penei, mane! non insequor hostis;
505
Nympha, mane! sic agna lupum, sic cerua leonem,
Sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae,
Hostes quaeque suos; amor est mihi causa sequendi.
Me miserum! ne prona cadas indignaue laedi
Crura notent sentes, et sim tibi causa doloris.
510
Aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro,
Curre fugamque inhibe: moderatius insequar ipse.
Cui placeas, inquire tamen; non incola montis,
Non ego sum pastor, non hic armenta gregesque
Horridus obseruo. nescis, temeraria, nescis
515
Quem fugias, ideoque fugis. mihi Delphica tellus
Et Claros et Tenedos Patareaque regia seruit;
Iuppiter est genitor. per me, quod eritque fuitque
Estque, patet; per me concordant carmina neruis.
Certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta
520
Certior, in uacuo quae uulnera pectore fecit.
Inuentum medicina meum est, opiferque per orbem
Dicor, et herbarum subiecta potentia nobis:
Ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis,
Nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!"
525
Plura locuturum timido Peneia cursu
Fugit cumque ipso uerba inperfecta reliquit,
Tum quoque uisa decens; nudabant corpora uenti,
Obuiaque aduersas uibrabant flamina uestes,
Et leuis inpulsos retro dabat aura capillos,
530
Auctaque forma fuga est. sed enim non sustinet ultra
Perdere blanditias iuuenis deus, utque monebat
Ipse amor, admisso sequitur uestigia passu.
Vt canis in uacuo leporem cum Gallicus aruo
Vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem
535
(Alter inhaesuro similis iam iamque tenere
Sperat et extento stringit uestigia rostro;
Alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis
Morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit):
Sic deus et uirgo; est hic spe celer, illa timore.
540
Qui tamen insequitur, pennis adiutus amoris
Ocior est requiemque negat tergoque fugacis
Inminet et crinem sparsum ceruicibus adflat.
Viribus absumptis expalluit illa citaeque
Victa labore fugae "Tellus",ait, "hisce uel istam,
544a
[Victa labore fugae, spectans Peneidas undas]
545
Quae facit ut laedar, mutando perde figuram!
"Fer, pater," inquit "opem, si flumina numen habetis!
Qua nimium placui, mutando perde figuram!"
547a
[Qua nimium placui, Tellus, ait, hisce uel istam]
Vix prece finita torpor grauis occupat artus:
Mollia cinguntur tenui praecordia libro,
550
In frondem crines, in ramos bracchia crescunt;
Pes modo tam uelox pigris radicibus haeret,
Ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa.
Hanc quoque Phoebus amat positaque in stipite dextra
Sentit adhuc trepidare nouo sub cortice pectus
555
Conplexusque suis ramos, ut membra, lacertis
Oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum.
Cui deus "at quoniam coniunx mea non potes esse,
Arbor eris certe" dixit "mea. semper habebunt
Te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae.
560
Tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum
Vox canet et uisent longas Capitolia pompas.
Postibus Augustis eadem fidissima custos
Ante fores stabis mediamque tuebere quercum,
Vtque meum intonsis caput est iuuenale capillis,
565
Tu quoque perpetuos semper gere frondis honores".
Finierat Paean: factis modo laurea ramis
Adnuit utque caput uisa est agitasse cacumen.
Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit
Silua: uocant Tempe. per quae Peneus ab imo
570
Effusus Pindo spumosis uoluitur undis
Deiectuque graui tenues agitantia fumos
Nubila conducit summisque adspergine siluis
Inpluit et sonitu plus quam uicina fatigat:
Haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni
575
Amnis; in his residens facto de cautibus antro
Vndis iura dabat nymphisque colentibus undas.
Conueniunt illuc popularia flumina primum,
Nescia, gratentur consolenturne parentem,
Populifer Sperchios et inrequietus Enipeus
580
Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas,
Moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos,
In mare deducunt fessas erroribus undas.
Inachus unus abest imoque reconditus antro
Fletibus auget aquas natamque miserrimus Io
585
Luget ut amissam; nescit, uitane fruatur
An sit apud manes, sed quam non inuenit usquam,
Esse putat nusquam atque animo peiora ueretur.
Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam
Flumine et "o uirgo Ioue digna tuoque beatum
590
Nescio quem factura toro, pete" dixerat "umbras
Altorum nemorum" (et nemorum monstrauerat umbras)
"Dum calet et medio sol est altissimus orbe.
Quodsi sola times latebras intrare ferarum,
Praeside tuta deo nemorum secreta subibis,
595
Nec de plebe deo, sed qui caelestia magna
Sceptra manu teneo, sed qui uaga fulmina mitto.
Ne fuge me!" fugiebat enim. iam pascua Lernae
Consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arua,
Cum deus inducta latas caligine terras
600
Occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.
Interea medios Iuno despexit in agros,
Et noctis faciem nebulas fecisse uolucres
Sub nitido mirata die non fluminis illas
Esse nec umenti sensit tellure remitti
605
Atque, suus coniunx ubi sit, circumspicit, ut quae
Deprensi totiens iam nosset furta mariti.
Quem postquam caelo non repperit, "aut ego fallor
Aut ego laedor" ait delapsaque ab aethere summo
Constitit in terris nebulasque recedere iussit.
610
Coniugis aduentum praesenserat inque nitentem
Inachidos uultus mutauerat ille iuuencam
(Bos quoque formosa est): speciem Saturnia uaccae,
Quamquam inuita, probat nec non, et cuius et unde
Quoue sit armento, ueri quasi nescia quaerit;
615
Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor
Desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus.
Quid faciat? crudele suos addicere amores,
Non dare suspectum est: pudor est, qui suadeat illinc,
Hinc dissuadet amor. uictus pudor esset amore,
620
Sed, leue si munus sociae generisque torique
Vacca negaretur, poterat non uacca uideri.
Paelice donata non protinus exuit omnem
Diua metum timuitque Iouem et fuit anxia furti,
Donec Arestoridae seruandam tradidit Argo.
625
Centum luminibus cinctum caput Argus habebat:
Inde suis uicibus capiebant bina quietem,
Cetera seruabant atque in statione manebant.
Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io:
Ante oculos Io, quamuis auersus, habebat.
630
Luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est,
Claudit et indigno circumdat uincula collo.
Frondibus arboreis et amara pascitur herba
Proque toro terrae non semper gramen habenti
Incubat infelix limosaque flumina potat;
635
Illa etiam supplex Argo cum bracchia uellet
Tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo,
Et conata queri mugitus edidit ore
Pertimuitque sonos propriaque exterrita uoce est.
Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,
640
Inachidas ripas, nouaque ut conspexit in unda
Cornua, pertimuit seque exsternata refugit.
Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse,
Quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores
Et patitur tangi seque admirantibus offert.
645
Decerptas senior porrexerat Inachus herbas:
Illa manus lambit patriisque dat oscula palmis
Nec retinet lacrimas, et, si modo uerba sequantur,
Oret opem nomenque suum casusque loquatur;
Littera pro uerbis, quam pes in puluere duxit,
650
Corporis indicium mutati triste peregit.
"Me miserum!" exclamat pater Inachus inque gementis
Cornibus et niueae pendens ceruice iuuencae
"Me miserum!" ingeminat, "tune es quaesita per omnes
Nata mihi terras? tu non inuenta reperta
655
Luctus eras leuior. retices nec mutua nostris
Dicta refers, alto tantum suspiria ducis
Pectore, quodque unum potes, ad mea uerba remugis.
At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam,
Spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum:
660
De grege nunc tibi uir et de grege natus habendus.
Nec finire licet tantos mihi morte dolores,
Sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti
Aeternum nostros luctus extendit in aeuum."
Talia maerentem stellatus submouet Argus,
665
Ereptamque patri diuersa in pascua natam
Abstrahit; ipse procul montis sublime cacumen
Occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.
Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra
Ferre potest natumque uocat, quem lucida partu
670
Pleias enixa est, letoque det imperat Argum.
Parua mora est alas pedibus uirgamque potenti
Somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis;
Haec ubi disposuit, patria Ioue natus ab arce
Desilit in terras. illic tegumenque remouit
675
Et posuit pennas, tantummodo uirga retenta est:
Hac agit ut pastor per deuia rura capellas,
Dum uenit, adductas et structis cantat auenis.
Voce noua captus custos Iunonius arte
"Quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo",
680
Argus ait, "neque enim pecori fecundior ullo
Herba loco est, aptamque uides pastoribus umbram."
Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo
Detinuit sermone diem iunctisque canendo
Vincere harundinibus seruantia lumina temptat.
685
Ille tamen pugnat molles euincere somnos
Et, quamuis sopor est oculorum parte receptus,
Parte tamen uigilat; quaerit quoque (namque reperta
Fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.
Tum deus "Arcadiae gelidis in montibus" inquit
690
"Inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas
Naias una fuit, nymphae Syringa uocabant.
Non semel et satyros eluserat illa sequentes
Et quoscumque deos umbrosaque silua feraxque
Rus habet; Ortygiam studiis ipsaque colebat
695
Virginitate deam; ritu quoque cincta Dianae
Falleret et posset credi Latonia, si non
Corneus huic arcus, si non foret aureus illi;
Sic quoque fallebat. redeuntem colle Lycaeo
Pan uidet hanc pinuque caput praecinctus acuta
700
Talia uerba refert" - restabat uerba referre
Et precibus spretis fugisse per auia nympham,
Donec harenosi placidum Ladonis ad amnem
Venerit: hic illam cursum inpedientibus undis,
Vt se mutarent, liquidas orasse sorores,
705
Panaque, cum prensam sibi iam Syringa putaret,
Corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres,
Dumque ibi suspirat, motos in harundine uentos
Effecisse sonum tenuem similemque querenti;
Arte noua uocisque deum dulcedine captum
710
"Hoc mihi conloquium tecum" dixisse "manebit",
Atque ita disparibus calamis conpagine cerae
Inter se iunctis nomen tenuisse puellae.
Talia dicturus uidit Cyllenius omnes
Succubuisse oculos adopertaque lumina somno;
715
Supprimit extemplo uocem firmatque soporem
Languida permulcens medicata lumina uirga.
Nec mora, falcato nutantem uulnerat ense,
Qua collo est confine caput, saxoque cruentum
Deicit et maculat praeruptam sanguine rupem.
720
Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas,
Exstinctum est, centumque oculos nox occupat una.
Excipit hos uolucrisque suae Saturnia pennis
Conlocat et gemmis caudam stellantibus inplet.
Protinus exarsit nec tempora distulit irae
725
Horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn
Paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos
Condidit et profugam per totum terruit orbem.
Vltimus inmenso restabas, Nile, labori;
Quem simulac tetigit, positisque in margine ripae
730
Procubuit genibus resupinoque ardua collo,
Quos potuit solos, tollens ad sidera uultus
Et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu
Cum Ioue uisa queri finemque orare malorum.
Coniugis ille suae complexus colla lacertis,
735
Finiat ut poenas tandem, rogat "in" que "futurum
Pone metus" inquit, "numquam tibi causa doloris
Haec erit" et Stygias iubet hoc audire paludes.
Vt lenita dea est, uultus capit illa priores
Fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae,
740
Cornua decrescunt, fit luminis artior orbis,
Contrahitur rictus, redeunt umerique manusque
Vngulaque in quinos dilapsa absumitur ungues:
De boue nil superest formae nisi candor in illa;
Officioque pedum nymphe contenta duorum
745
Erigitur metuitque loqui, ne more iuuencae
Mugiat, et timide uerba intermissa retemptat.
Nunc dea linigera colitur celeberrima turba,
Nunc Epaphus magni genitus de semine tandem
Creditur esse Iouis perque urbes iuncta parenti
750
Templa tenet. fuit huic animis aequalis et annis
Sole satus Phaethon; quem quondam magna loquentem
Nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum
Non tulit Inachides "matri" que ait "omnia demens
Credis et es tumidus genitoris imagine falsi."
755
Erubuit Phaethon iramque pudore repressit
Et tulit ad Clymenen Epaphi conuicia matrem
"Quo" que magis doleas, genetrix," ait "ille ego liber,
Ille ferox tacui. pudet haec opprobria nobis
Et dici potuisse et non potuisse refelli;
760
At tu, si modo sum caelesti stirpe creatus,
Ede notam tanti generis meque adsere caelo."
Dixit et inplicuit materno bracchia collo
Perque suum Meropisque caput taedasque sororum
Traderet orauit ueri sibi signa parentis.
765
Ambiguum, Clymene precibus Phaethontis an ira
Mota magis dicti sibi criminis utraque caelo
Bracchia porrexit spectansque ad lumina solis
"Per iubar hoc" inquit "radiis insigne coruscis,
Nate, tibi iuro, quod nos auditque uidetque,
770
Hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem,
Sole satum. si ficta loquor, neget ipse uidendum
Se mihi, sitque oculis lux ista nouissima nostris.
Nec longus patrios labor est tibi nosse penates:
Vnde oritur, domus est terrae contermina nostrae;
775
Si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso!"
Emicat extemplo laetus post talia matris
Dicta suae Phaethon et concipit aethera mente
Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos
Sidereis transit patriosque adit inpiger ortus.