Ouidius epistulae heroides 21

Altre sezioni


<>

      <>

Pertimui scriptumque tuum sine murmure legi,

      Iuraret ne quos inscia lingua deos;

5

Et, puto, captasses iterum, nisi, ut ipse fateris,

      Promissam scires me satis esse semel.

Nec lectura fui, sed, si tibi dura fuissem,

      Aucta foret saeuae forsitan ira deae;

Omnia cum faciam, cum dem pia tura Dianae,

10

      Illa tamen iusta plus tibi parte fauet.

<>

      <>

At melius uirgo fauisset uirginis annis,

      Quos uereor paucos ne uelit esse mihi.

15

Languor enim causis non apparentibus haeret,

      Adiuuor et nulla fessa medentis ope.

Quam tibi nunc gracilem uix haec rescribere quamque

      Pallida uix cubito membra leuare putas?

Huc timor accedit, ne quis nisi conscia nutrix

20

      Colloquii nobis sentiat esse uices.

Ante fores sedet haec quid agamque rogantibus intus,

      Vt possim tuto scribere, "dormit" ait;

Mox, ubi, secreti longi causa optima, somnus

      Credibilis tarda desinit esse mora,

25

Iamque uenire uidet quos non admittere durum est,

      Excreat et pacta dat mihi signa nota.

Sicut eram, properans uerba imperfecta relinquo,

      Et tegitur trepido littera coepta sinu.

Inde meos digitos iterum repetita fatigat.

30

      Quantus sit nobis aspicis ipse labor,

Quo peream, si dignus eras, ut uera loquamur;

      Sed melior iusto quamque mereris ego.

Ergo te propter totiens incerta salutis

      Commentis poenas doque dedique tuis?

35

Haec nobis formae te laudatore superbae

      Contingit merces et placuisse nocet?

Si, tibi deformis, quod mallem, uisa fuissem,

      Culpatum nulla corpus egeret ope;

Nunc laudata gemo, nunc me certamine uestro

40

      Perditis et proprio uulneror ipsa bono.

Dum neque tu cedis, nec se putat ille secundum,

      Tu uotis obstas illius, ille tuis,

Ipsa uelut nauis iactor; quam certus in altum

      Propellit Boreas, aestus et unda refert,

45

Cumque dies caris optata parentibus instat,

      Immodicus pariter corporis ardor inest.

Ei mihi! coniugii tempus crudelis ad ipsum

      Persephone nostras pulsat acerba fores.

Iam pudet, et timeo, quamuis mihi conscia non sim,

50

      Offensos uidear ne meruisse deos.

Accidere haec aliquis casu contendit, at alter

      Acceptum Superis hunc negat esse uirum,

Neue nihil credas in te quoque dicere famam,

      Facta ueneficiis pars putat ista tuis.

55

Causa latet, mala nostra patent; uos pace mouetis

      Aspera summota proelia, plector ego.

Dic a nunc solitoque tibi me decipe more;

      Quid facies odio, sic ubi amore noces?

Si laedis quod amas, hostem sapienter amabis;

60

      Me, precor, ut serues, perdere uelle uelis!

Aut tibi iam nulla est speratae cura puellae,

      Quam ferus indigna tabe perire sinis,

Aut, dea si frustra pro me tibi saeua rogatur,

      Qua mihi te iactes, gratia nulla tua est.

65

Elige quid fingas. non uis placare Dianam;

      Immemor es nostris. non potes; illa tuist.

Vel numquam mallem uel non mihi tempore in illo

      Esset in Aegaeis cognita Delos aquis.

Tunc mea difficili deducta est aequore nauis

70

      Et fuit ad coeptas hora sinistra uias.

Quo pede processi? quo me pede limine moui?

      Picta citae tetigi quo pede texta ratis?

Bis tamen aduerso redierunt carbasa uento.

      Mentior a demens! ille secundus erat;

75

Ille secundus erat, qui me referebat euntem

      Quique parum felix impediebat iter.

Atque utinam constans contra mea uela fuisset!

      Sed stultum est uenti de leuitate queri.

Mota loci fama properabam uisere Delon

80

      Et facere ignaua puppe uidebar iter;

Quam saepe ut tardis feci conuicia remis

      Questaque sum uento lintea parca dari.

Et iam transieram Myconon, iam Tenon et Andron,

      Inque meis oculis candida Delos erat;

85

Quam procul ut uidi: "Quid me fugis, insula, dixi?

      Laberis in magno numquid, ut ante, mari?

Institeram terrae, cum iam prope luce peracta

      Demere purpureis Sol iuga uellet equis;

Quos idem solitos postquam reuocauit ad ortus,

90

      Comuntur nostrae matre iubente comae;

Ipsa dedit gemmas digitis et crinibus aurum

      Et uestes umeris induit ipsa meis.

Protinus egressae Superis, quibus insula sacra est,

      Flaua salutatis tura merumque damus,

95

Dumque parens aras uotiuo sanguine tingit

      Sectaque fumosis ingerit exta focis,

Sedula me nutrix alias quoque ducit in aedes,

      Erramusque uago per loca sacra pede,

Et modo porticibus spatior, modo munera regum

100

      Miror et in cunctis stantia signa locis;

Miror et innumeris structam de cornibus aram

      Et de qua pariens arbore nixa dea est,

Et quae praeterea (neque enim meminiue libetue

      Quidquid ibi uidi dicere) Delos habet.

105

Forsitan haec spectans a te spectabar, Aconti,

      Visaque simplicitas est mea posse capi.

In templum redeo gradibus sublime Dianae;

      Tutior hoc ecquis debuit esse locus?

Mittitur ante pedes malum cum carmine tali.

110

      Ei mihi! iuraui nunc quoque paene tibi.

Sustulit hoc nutrix mirataque, "perlege" dixit.

      Insidias legi, magne poeta, tuas.

Nomine coniugii dicto confusa pudore

      Sensi me totis erubuisse genis

115

Luminaque in gremio ueluti defixa tenebam,

      Lumina propositi facta ministra tui.

Improbe, quid gaudes aut quae tibi gloria parta est,

      Quidue uir elusa uirgine laudis habes?

Non ego constiteram sumpta peltata securi,

120

      Qualis in Iliaco Penthesilea solo;

Nullus Amazonio caelatus balteus auro,

      Sicut ab Hippolyte, praeda relata tibi est.

Verba quid exultas tua si mihi uerba dederunt,

      Sumque parum prudens apta puella dolis?

125

Cydippen pomum, pomum Schoeneida cepit;

      Tu nunc Hippomenes scilicet alter eris?

At fuerat melius, si te puer iste tenebat,

      Quem tu nescio quas dicis habere faces,

More bonis solito spem non corrumpere fraude;

130

      Exoranda tibi, non capienda fui.

Cur, me cum peteres, ea non profitenda putabas,

      Propter quae nobis ipse petendus eras?

Cogere cur potius quam persuadere uolebas,

      Si poteram audita condicione capi?

135

Quid tibi nunc prodest iurandi formula iuris

      Linguaque praesentem testificata deam?

Quae iurat, mens est; nil coniurauimus illa;

      Illa fidem dictis addere sola potest.

Consilium prudensque animi sententia iurat,

140

      Et nisi iudicii uincula nulla ualent.

Si tibi coniugium uolui promittere nostrum,

      Exige polliciti debita iura tori,

Sed si nil dedimus praeter sine pectore uocem,

      Verba suis frustra uiribus orba tenes.

145

Non ego iuraui; legi iurantia uerba;

      Vir mihi non isto more legendus eras.

Decipe sic alias, succedat epistula pomo.

      Si ualet hoc, magnas ditibus aufer opes;

Fac iurent reges sua se tibi regna daturos,

150

      Sitque tuum, toto quidquid in orbe placet.

Maior es hoc ipsa multo, mihi crede, Diana,

      Si tua tam praesens littera numen habet.

Cum tamen haec dixi, cum me tibi firma negaui,

      Cum bene promissi causa peracta mei est,

155

Confiteor, timeo saeuae Latoidos iram

      Et corpus laedi suspicor inde meum.

Nam quare, quotiens socialia sacra parantur,

      Nupturae totiens languida membra cadunt?

Ter mihi iam ueniens positas Hymenaeus ad aras

160

      Fugit et e thalami limine terga dedit,

Vixque manu pigra totiens infusa resurgunt

      Lumina, uix moto corripit igne faces;

Saepe coronatis stillant unguenta capillis

      Et trahitur multo splendida palla croco.

165

Cum tetigit limen, lacrimas mortisque timorem

      Cernit et a cultu multa remota suo,

Et pudet in tristi laetum consurgere turba

      Quique erat in palla, transit in ora rubor;

Proicit ipse sua deductas fronte coronas

170

      Spissaque de nitidis tergit amoma comis.

At mihi uae! miserae torrentur febribus artus

      Et grauius iusto pallia pondus habent,

Nostraque plorantes uideo super ora parentes

      Et face pro thalami fax mihi mortis adest.

175

Parce laboranti, picta dea laeta pharetra,

      Daque salutiferam iam mihi fratris opem.

Turpe tibi est, illum causas depellere leti,

      Te contra titulum mortis habere meae.

Numquid, in umbroso cum uelles fonte lauari

180

      Imprudens uultus ad tua labra tuli?

Praeteriine tuas de tot caelestibus aras,

      Aque tua est nostra spreta parente parens?

Nil ego peccaui, nisi quod periuria legi

      Inque parum fausto carmine docta fui.

185

Tu quoque pro nobis, si non mentiris amorem,

      Tura feras; prosint, quae nocuere, manus.

Cur, quae succenset quod adhuc tibi pacta puella

      Non tua sit, fieri ne tua possit agit?

Omnia de uiua tibi sunt speranda; quid aufert

190

      Saeua mihi uitam, spem tibi diua mei?

Nec tu credideris illum, cui destinor uxor,

      Aegra superposita membra fouere manu.

Adsidet ille quidem, quantum permittitur, ipse,

      Sed meminit nostrum uirginis esse torum.

195

Iam quoque nescio quid de se sensisse uidetur;

      Nam lacrimae causa saepe latente cadunt,

Et minus audacter blanditur et oscula rara

      Appetit et timido me uocat ore suam.

Nec miror sensisse, notis cum prodar apertis;

200

      In dextrum uersor, cum uenit ille, latus

Nec loquor et tecto simulatur lumine somnus,

      Captantem tactus reicioque manum.

Ingemit et tacito suspirat pectore, me quod

      Infensam, quamuis non mereatur, habet.

205

Ei mihi, quod gaudes et te iuuat ista uoluptas!

      Ei mihi, quod sensus sum tibi fassa meos!

Si mihi lingua foret tu nostra iustius ira,

      Qui mihi tendebas retia, dignus eras.

Scribis ut inualidum liceat tibi uisere corpus.

210

      Es procul a nobis, et tamen inde noces.

Mirabar quare tibi nomen Acontius esset;

      Quod faciat longe uulnus, acumen habes;

Certe ego conualui nondum de uulnere tali,

      Vt iaculo scriptis eminus icta tuis.

215

Quid tamen huc uenias? sane miserabile corpus

      Ingenii uideas magna tropaea tui!

Concidimus macie; color est sine sanguine, qualem

      In pomo refero mente fuisse tuo;

Candida nec mixto sublucent ora rubore;

220

      Forma noui talis marmoris esse solet;

Argenti color est inter conuiuia talis,

      Quod tactum gelidae frigore pallet aquae.

Si me nunc uideas, uisam prius esse negabis,

      "Arte nec est, dices, ista petenda mea",

225

Promissique fidem, ne sim tibi iuncta, remittes

      Et cupies illud non meminisse deam.

Forsitan et facies iurem ut contraria rursus,

      Quaeque legam mittes altera uerba mihi.

Sed tamen aspiceres uellem, prout ipse rogabas,

230

      Et discas sponsae languida membra tuae.

Durius et ferro cum sit tibi pectus, Aconti,

      Tu ueniam nostris uocibus ipse petas.

Ne tamen ignores, ope qua reualescere possim,

      Quaeritur a Delphis fata canente deo;

235

Is quoque nescio quam, nunc ut uaga fama susurrat,

      Neclectam queritur testis habere fidem.

Hoc deus et uates, hoc et mea carmina dicunt.

      A! desunt uoto carmina nulla tuo.

Vnde tibi fauor hic? nisi si noua forte reperta est.

240

      Quae capiat magnos littera lecta deos;

Teque tenente deos numen sequor ipsa deorum

      Doque libens uictas in tua uota manus

Fassaque sum matri deceptae foedera linguae

      Lumina fixa tenens plena pudoris humo.

245

Cetera cura tua est; plus hoc quoque uirgine factum,

      Non timuit tecum quod mea charta loqui.

Iam satis inualidos calamo lassauimus artus,

      Et manus officium longius aegra negat.

Quid, nisi si cupio me iam coniungere tecum,

250

      Restat? ut ascribat littera nostra "uale".