Ouidius epistulae heroides 20

Altre sezioni


<>

      <>

Pone metum; nihil hic iterum iurabis amanti;

      Promissam satis est te semel esse mihi.

5

Perlege. discedat sic corpore languor ab isto,

      Quod meus est ulla parte dolere dolor.

Quid pudor ora subit? nam, sicut in aede Dianae,

      Suspicor ingenuas erubuisse genas.

Coniugium pactamque fidem, non crimina posco;

10

      Debitus ut coniunx, non ut adulter amo.

Verba licet repetas, quae demptus ab arbore fetus

      Pertulit ad castas me iaciente manus;

Inuenies illic id te spondere quod opto

      Te potius, uirgo, quam meminisse deam.

15

Nunc quoque idem studeo; studium tamen acrius illud

      Adsumpsit uires auctaque flamma mora est,

Quique fuit numquam paruus, nunc tempore longo

      Et spe, quam dederas tu mihi, creuit amor.

Spem mihi tu dederas; meus hic tibi credidit ardor;

20

      Non potes hoc factum teste negare dea.

Affuit et, praesens, ut erant, tua uerba notauit

      Et uisa est mota dicta probasse coma.

Deceptam dicas nostra te fraude licebit,

      Dum fraudis nostrae causa feratur amor.

25

Fraus mea quid petiit, nisi uti tibi iungerer uni?

      Id te, quod quereris, conciliare potest.

Non ego natura nec sum tam callidus usu

      Sollertem tu me, crede, puella, facis.

Te mihi compositis, siquid tamen egimus, a me

30

      Astrinxit uerbis ingeniosus Amor;

Dictatis ab eo feci sponsalia uerbis

      Consultoque fui iuris Amore uafer.

Sit fraus huic facto nomen dicarque dolosus,

      Si tamen est, quod ames, uelle tenere dolus.

35

En, iterum scribo mittoque rogantia uerba;

      Altera fraus haec est, quodque queraris habes.

Si noceo quod amo, fateor, sine fine nocebo

      Teque petam, caueas tu licet, usque petam.

Per gladios alii placitas rapuere puellas;

40

      Scripta mihi caute littera crimen erit?

Di faciant possim plures imponere nodos,

      Vt tua sit nulla libera parte fides.

Mille doli restant; cliuo sudamus in imo;

      Ardor inexpertum nil sinet esse meus.

45

Sit dubium, possisne capi, captabere certe;

      Exitus in dis est, sed capiere tamen.

Vt partem effugias, non omnia retia falles,

      Quae tibi, quam credis, plura tetendit Amor.

Si non proficient artes, ueniemus ad arma,

50

      Vique tui cupido rapta ferere sinu.

Non sum, qui soleam Paridis reprehendere factum,

      Nec quemquam, qui uir, posset ut esse, fuit;

Nos quoque - sed taceo. mors huius poena rapinae

      Vt sit, erit, quam te non habuisse, minor.

55

Aut esses formosa minus, peterere modeste.

      Audaces facie cogimur esse tua.

Tu facis hoc oculique tui, quibus ignea cedunt

      Sidera, qui flammae causa fuere meae;

Hoc faciunt flaui crines et eburnea ceruix,

60

      Quaeque, precor, ueniant in mea colla manus,

Et decor et motus sine rusticitate pudentes,

      Et, Thetidis qualis uix rear esse, pedes.

Cetera si possem laudare, beatior essem,

      Nec dubito totum quin sibi par sit opus.

65

Hac ego compulsus, non est mirabile, forma

      Si pignus uolui uocis habere tuae.

Denique, dum captam tu te cogare fateri,

      Insidiis esto capta puella meis.

Inuidiam patiar; passo sua praemia dentur.

70

      Cur suus a tanto crimine fructus abest?

Hesionen Telamon, Briseida cepit Achilles;

      Vtraque uictorem nempe secuta uirum.

Quamlibet accuses et sis irata licebit,

      Irata liceat dum mihi posse frui.

75

Idem, qui facimus, factam tenuabimus iram,

      Copia placandi sit modo parta tui.

Ante tuos liceat flentes consistere uultus

      Et liceat lacrimis addere uerba sua,

Vtque solent famuli, cum uerbera saeua uerentur,

80

      Tendere summissas ad tua crura manus.

Ignoras tua iura; uoca. cur arguor absens?

      Iamdudum dominae more uenire iube.

Ipsa meos scindas licet imperiosa capillos,

      Oraque sint digitis liuida nostra tuis,

85

Omnia perpetiar; tantum fortasse timebo

      Corpore laedatur ne manus ista meo.

Sed neque compedibus nec me compesce catenis;

      Seruabor firmo uinctus amore tui.

Cum bene se quantumque uolet satiauerit ira,

90

      Ipsa tibi dices: "quam patienter amat!"

Ipsa tibi dices, ubi uideris omnia ferre:

      "Tam bene qui seruit seruiat iste mihi!"

Nunc reus infelix absens agor, et mea, cum sit

      Optima, non ullo causa tuente perit.

95

Hoc quoque, quod tu uis, sit scriptum iniuria nostrum;

      Quod de me solo nempe queraris, habes;

Non meruit falli mecum quoque Delia; si non

      Vis mihi promissum reddere, redde deae.

Affuit et uidit, cum tu decepta rubebas

100

      Et uocem memori condidit aure tuam.

Omina re careant; nihil est uiolentius illa,

      Cum sua, quod nolim, numina laesa uidet.

Testis erit Calydonis aper sic saeuus ut illo

      Sit magis in natum saeua reperta parens;

105

Testis et Actaeon, quondam fera creditus illis,

      Ipse dedit leto cum quibus ante feras,

Quaeque superba parens saxo per corpus oborto

      Nunc quoque Mygdonia flebilis astat humo.

Ei mihi! Cydippe, timeo tibi dicere uerum,

110

      Ne uidear causa falsa monere mea;

Dicendum tamen est. hoc, tu, mihi crede, quod aegra

      Ipso nubendi tempore saepe iaces,

Consulit ipsa tibi, neu sis periura laborat

      Et saluam salua te cupit esse fide.

115

Inde fit ut, quotiens exsistere perfida temptas,

      Peccatum totiens corrigat illa tuum.

Parce mouere feros animosae uirginis arcus;

      Mitis adhuc fieri, si patiare, potest;

Parce, precor, teneros corrumpere febribus artus;

120

      Seruetur facies ista fruenda mihi;

Seruentur uultus ad nostra incendia nati,

      Quique subest niueo leuis in ore rubor.

Hostibus et siquis, ne fias nostra, repugnat,

      Sic sit ut inualida te solet esse mihi.

125

Torqueor ex aequo uel te nubente uel aegra,

      Dicere nec possum quid minus ipse uelim.

Maceror interdum quod sim tibi causa dolendi,

      Teque mea laedi calliditate puto.

In caput o! nostrum dominae periuria quaeso

130

      Eueniant; poena tuta sit illa mea.

Ne tamen ignorem quid agas, ad limina crebro

      Anxius hac illac dissimulanter eo;

Subsequor ancillam furtim famulumque requirens

      Profuerint somni quid tibi quidue cibi.

135

Me miserum, quod non medicorum iussa ministro

      Effingoque manus insideoque toro.

Et rursus miserum, quod me procul inde remoto,

      Quem minime uellem, forsitan alter adest.

Ille manus istas effingit et adsidet aegrae

140

      Inuisus superis cum superisque mihi,

Dumque suo temptat salientem pollice uenam,

      Candida per causam bracchia saepe tenet

Contrectatque sinus et forsitan oscula iungit;

      Officio merces plenior ista suo est.

145

Quis tibi permisit nostras praecerpere messes?

      Ad segetem alterius quis tibi fecit iter?

Iste sinus meus est; mea turpiter oscula sumis;

      A mihi promisso corpore tolle manus.

Improbe, tolle manus. quam tangis, nostra futura est;

150

      Postmodo si facies istud, adulter eris.

Elige de uacuis, quam non sibi uindicet alter;

      Si nescis, dominum res habet ista suum.

Nec mihi credideris; recitetur formula pacti;

      Neu falsam dicas esse, fac ipse legas.

155

Alterius thalamo (tibi nos, tibi dicimus) exi.

      Quid facis hic? exi, non uacat iste torus.

Nam quod habes et tu scripti uerba altera pacti,

      Non erit idcirco par tua causa meae.

Haec mihi se pepigit, pater hanc tibi, primus ab illa;

160

      Sed propior certe quam pater ipsa sibi est.

Promisit pater hanc, haec et iurauit amanti;

      Ille homines, haec est testificata deam;

Ille timet mendax, haec et periura uocari;

      Num dubitas, hic sit maior an ille metus?

165

Denique, ut amborum conferre pericula possis,

      Respice ad euentus; haec cubat, ille ualet.

Nos quoque dissimili certamina mente subimus,

      Nec spes par nobis nec timor aequus adest;

Tu petis ex tuto, grauior mihi morte repulsa est,

170

      Idque ego iam, quod tu forsan amabis, amo.

Si tibi iustitiae, si recti cura fuisset,

      Cedere debueras ignibus ipse meis.

Nunc, quoniam ferus hic pro causa pugnat iniqua,

      Ad te, Cydippe, littera nostra redit.

175

Hic facit ut iaceas et sis suspecta Dianae;

      Hunc tu, si sapias, limen adire uetes.

<>

      <>

<>

180

      <>

Siste metum, uirgo; stabili potiere salute;

      Fac modo polliciti conscia templa colas.

Non boue mactato caelestia numina gaudent,

      Sed quae praestanda est et sine teste fide.

185

Vt ualeant, aliae ferrum patiuntur et ignes;

      Fert aliis tristem sucus amarus opem;

Nil opus est istis; tantum periuria uita

      Teque simul serua meque datamque fidem.

Praeteritae ueniam dabit ignorantia culpae;

190

      Exciderant animo foedera lecta tuo;

At monita es modo uoce mea cum casibus istis

      Quos, quotiens temptas fallere, ferre soles.

His quoque uitatis, in partu nempe rogabis.

      Vt tibi luciferas afferat illa manus?

195

Audiet haec; repetens quae sunt audita, requiret

      Iste tibi de quo coniuge partus eat;

Promittes uotum; scit te promittere falso.

      Iurabis; scit te fallere posse deos.

Non agitur de me; cura maiore laboro;

200

      Anxia sunt uitae pectora nostra tuae.

Cur modo te dubiam pauidi fleuere parentes

      Ignaros culpae quos facis esse tuae?

Et cur ignorent? matri licet omnia narres;

      Nil tua, Cydippe, facta pudoris habent.

205

Ordine fac referas ut sis mihi cognita primum,

      Sacra pharetratae dum facis ipsa deae,

Vt te conspecta subito, si forte notasti,

      Restiterim fixis in tua membra genis,

Et, te dum nimium miror, nota certa furoris,

210

      Deciderint umeris pallia lapsa meis;

Postmodo nescio qua uenisse uolubile malum,

      Verba ferens doctis insidiosa notis,

Quod quia sit lectum sancta praesente Diana,

      Esse tuam uinctam numine teste fidem.

215

Ne tamen ignoret scripti sententia quae sit,

      Lecta tibi quondam nunc quoque uerba refer.

"Nube, precor, dicet, cui te bona numina iungunt;

      Quem fore iurasti, sit gener ille mihi.

Quisquis is est, placeat, quoniam placet ante Dianae."

220

      Talis erit mater, si modo mater erit.

Sed tamen ut quaerat quis sim qualisque uideto;

      Inueniet uobis consuluisse deam.

Insula, Carthaeis quondam celeberrima nymphis,

      Cingitur Aegaeo, nomine Cea, mari.

225

Illa mihi patria est, nec, si generosa probatis

      Nomina, despectis arguor ortus auis;

Sunt et opes nobis, sunt et sine crimine mores;

      Amplius utque nihil, me tibi iungit amor.

Appeteres talem uel non iurata maritum;

230

      Iuratae uel non talis habendus erat.

Haec tibi me in somnis iaculatrix scribere Phoebe,

      Haec tibi me uigilem scribere iussit Amor.

E quibus alterius mihi iam nocuere sagittae;

      Alterius noceant ne tibi tela, caue

235

Iuncta salus nostra est; miserere meique tuique.

      Quid dubitas unam ferre duobus opem?

Quod si contigerit, cum iam data signa sonabunt

      Tinctaque uotiuo sanguine Delos erit,

Aurea ponetur mali felicis imago,

240

      Causaque uersiculis scripta duobus erit:

"Effigie pomi testatur Acontius huius,

      Quae fuerint in eo scripta, fuisse rata."

Longior infirmum ne lasset epistula corpus

      Clausaque consueto sit sibi fine, uale.