Tibullus elegiae 1, 6

Altre sezioni


Semper, ut inducar, blandos offers mihi uultus,

      Post tamen es misero tristis et asper, Amor.

Quid tibi, saeue, rei mecum est? an gloria magna est

      Insidias homini composuisse deum?

5

Iam mihi tenduntur casses: iam Delia furtim

      Nescio quem tacita callida nocte fouet.

Illa quidem iurata negat, sed credere durum est:

      Sic etiam de me pernegat usque uiro.

Ipse miser docui quo posset ludere pacto

10

      Custodes: heu heu, nunc premor arte mea.

Fingere tunc didicit causas, ut sola cubaret,

      Cardine tunc tacito uertere posse fores,

Tunc succos herbasque dedi, quis liuor abiret,

      Quem facit impresso mutua dente Venus.

15

At tu, fallacis coniunx incaute puellae,

      Me quoque seruato, peccet ut illa nihil,

Neu iuuenes celebret multo sermone, caueto,

      Neue cubet laxo pectus aperta sinu,

Neu te decipiat nutu, digitoque liquorem

20

      Ne trahat et mensae ducat in orbe notas.

Exibit quam saepe, time, seu uisere dicet

      Sacra Bonae maribus non adeunda Deae.

At, mihi si credas, illam sequar unus ad aras:

      Tunc mihi non oculis sit timuisse meis.

25

Saepe, uelut gemmas eius signumque probarem,

      Per causam memini me tetigisse manum:

Saepe mero somnum peperi tibi, at ipse bibebam

      Sobria supposita pocula uictor aqua.

Non ego te laesi prudens (ignosce fatenti):

30

      Iussit Amor: contra quis ferat arma deos?

Ille ego sum, nec me iam dicere uera pudebit,

      Latrabat tota cui tua nocte canis.

Quid tenera tibi coniuge opus? tua si bona nescis

      Seruare, heu, frustra clauis inest foribus.

35

Te tenet, absentes alios suspirat amores

      Et simulat subito condoluisse caput.

At mihi seruandam credas: non saeua recuso

      Verbera, detrecto non ego uincla pedum.

Tum procul absitis, quisquis colit arte capillos,

40

      Et fluit effuso cui toga laxa sinu:

Quisquis et occurret, ne possit crimen habere,

      Stet procul aut alia † stet procul † ante uia.

Sic fieri iubet ipse deus, sic magna sacerdos

      Est mihi diuino uaticinata sono.

45

(Haec ubi Bellonae motu est agitata, nec acrem

      Flammam, non amens uerbera torta timet:

Ipsa bipenne suos caedit uiolenta lacertos

      Sanguineque effuso spargit inulta deam,

Statque latus praefixa ueru, stat saucia pectus,

50

      Et canit euentus, quos dea magna monet):

"Parcite, quam custodit Amor, uiolare puellam,

      Ne pigeat magno post didicisse malo.

Attigeris, labentur opes, ut uulnere nostro

      Sanguis, ut hic uentis diripiturque cinis."

55

Et tibi nescio quas dixit, mea Delia, poenas:

      Si tamen admittas, sit precor illa leuis.

Non ego te propter parco tibi, sed tua mater

      Me mouet atque iras aurea uincit anus.

Haec mihi te adducit tenebris multoque timore

60

      Coniungit nostras clam taciturna manus,

Haec foribusque manet noctu me affixa proculque

      Cognoscit strepitus me ueniente pedum.

Viue diu mihi, dulcis anus: proprios ego tecum,

      Sit modo fas, annos contribuisse uelim.

65

Te semper natamque tuam te propter amabo:

      Quicquid agit, sanguis est tamen illa tuus.

Sit modo casta, doce, quamuis non uitta ligatos

      Impediat crines nec stola longa pedes.

Et mihi sint durae leges, laudare nec ullam

70

      Possim ego, quin oculos appetat illa meos,

Et siquid peccasse putet, ducarque capillis

      In medias pronus proripiarque uias.

Non ego te pulsare uelim, sed, uenerit iste

      Si furor, optarim non habuisse manus.

75

Nec saeuo sis casta metu, sed mente fideli:

      Mutuus absenti te mihi seruet amor.

At quae fida fuit nulli, post uicta senecta

      Ducit inops tremula stamina torta manu

Firmaque conductis adnectit licia telis

80

      Tractaque de niueo uellere ducta putat.

Hanc animo gaudente uident iuuenumque cateruae

      Commemorant merito tot mala ferre senem,

Hanc Venus ex alto flentem sublimis Olympo

      Spectat et infidis quam sit acerba monet.

85

Haec aliis maledicta cadant: nos, Delia, amoris

      Exemplum cana simus uterque coma.