Humano capiti ceruicem pictor equinam
Iungere si uelit et uarias inducere plumas
Vndique conlatis membris, ut turpiter atrum
Desinat in piscem mulier formosa superne,
5
Spectatum admissi risum teneatis, amici?
Credite, Pisones, isti tabulae fore librum
Persimilem, cuius, uelut aegri somnia, uanae
Fingentur species, ut nec pes nec caput uni
Reddatur formae. "pictoribus atque poetis
10
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas."
Scimus, et hanc ueniam petimusque damusque uicissim;
Sed non ut placidis coeant inmitia, non ut
Serpentes auibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis grauibus plerumque et magna professis
15
Purpureus, late qui splendeat, unus et alter
Adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae
Et properantis aquae per amoenos ambitus agros
Aut flumen Rhenum aut pluuius describitur arcus;
Sed nunc non erat his locus. et fortasse cupressum
20
Scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes
Nauibus, aere dato qui pingitur? amphora coepit
Institui: currente rota cur urceus exit?
Denique sit quoduis, simplex dumtaxat et unum.
Maxima pars uatum, pater et iuuenes patre digni,
25
Decipimur specie recti: breuis esse laboro,
Obscurus fio; sectantem leuia nerui
Deficiunt animique; professus grandia turget;
Serpit humi tutus nimium timidusque procellae:
Qui uariare cupit rem prodigialiter unam,
30
Delphinum siluis adpingit, fluctibus aprum:
In uitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa ludum faber imus et unguis
Exprimet et mollis imitabitur aere capillos,
Infelix operis summa, quia ponere totum
35
Nesciet: hunc ego me, si quid componere curem,
Non magis esse uelim quam naso uiuere prauo,
Spectandum nigris oculis nigroque capillo.
Sumite materiam uestris, qui scribitis, aequam
Viribus et uersate diu, quid ferre recusent,
40
Quid ualeant umeri. cui lecta potenter erit res,
Nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.
Ordinis haec uirtus erit et uenus, aut ego fallor,
Vt iam nunc dicat iam nunc debentia dici,
Pleraque differat et praesens in tempus omittat.
45
In uerbis etiam tenuis cautusque serendis
Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
Dixeris egregie, notum si callida uerbum
Reddiderit iunctura nouum. si forte necesse est
Indiciis monstrare recentibus abdita rerum et
50
Fingere cinctutis non exaudita Cethegis,
Continget dabiturque licentia sumpta pudenter,
Et noua fictaque nuper habebunt uerba fidem, si
Graeco fonte cadent parce detorta. quid autem
Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum
55
Vergilio Varioque? ego cur, adquirere pauca
Si possum, inuideor, cum lingua Catonis et Enni
Sermonem patrium ditauerit et noua rerum
Nomina protulerit? licuit semperque licebit
Signatum praesente nota producere nomen.
60
Vt siluae foliis pronos mutantur in annos,
Prima cadunt: ita uerborum uetus interit aetas,
Et iuuenum ritu florent modo nata uigentque.
Debemur morti nos nostraque: siue receptus
Terra Neptunus classes Aquilonibus arcet,
65
Regis opus, sterilisue diu palus aptaque remis
Vicinas urbes alit et graue sentit aratrum,
Seu cursum mutauit iniquum frugibus amnis
Doctus iter melius: mortalia facta peribunt,
Nedum sermonum stet honos et gratia uiuax.
70
Multa renascentur quae iam cecidere cadentque
Quae nunc sunt in honore uocabula, si uolet usus,
Quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
Res gestae regumque ducumque et tristia bella
Quo scribi possent numero, monstrauit Homerus;
75
Versibus inpariter iunctis querimonia primum,
Post etiam inclusa est uoti sententia compos;
Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,
Grammatici certant et adhuc sub iudice lis est;
Archilochum proprio rabies armauit iambo;
80
Hunc socci cepere pedem grandesque cothurni,
Alternis aptum sermonibus et popularis
Vincentem strepitus et natum rebus agendis;
Musa dedit fidibus diuos puerosque deorum
Et pugilem uictorem et equum certamine primum
85
Et iuuenum curas et libera uina referre:
Descriptas seruare uices operumque colores
Cur ego si nequeo ignoroque poeta salutor?
Cur nescire pudens praue quam discere malo?
Versibus exponi tragicis res comica non uolt;
90
Indignatur item priuatis ac prope socco
Dignis carminibus narrari cena Thyestae:
Singula quaeque locum teneant sortita decentem.
Interdum tamen et uocem comoedia tollit
Iratusque Chremes tumido delitigat ore;
95
Et tragicus plerumque dolet sermone pedestri,
Telephus et Peleus cum pauper et exsul uterque
Proicit ampullas et sesquipedalia uerba,
Si curat cor spectantis tetigisse querella.
Non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto
100
Et quocumque uolent animum auditoris agunto.
Vt ridentibus adrident, ita flentibus adflent
Humani uoltus. si uis me flere, dolendum est
Primum ipsi tibi: tum tua me infortunia laedent,
Telephe uel Peleu; male si mandata loqueris,
105
Aut dormitabo aut ridebo. tristia maestum
Voltum uerba decent, iratum plena minarum,
Ludentem lasciua, seuerum seria dictu.
Format enim natura prius nos intus ad omnem
Fortunarum habitum: iuuat aut inpellit ad iram
110
Aut ad humum maerore graui deducit et angit:
Post effert animi motus interprete lingua.
Si dicentis erunt fortunis absona dicta,
Romani tollent equites peditesque cachinnum.
Intererit multum, Dauosne loquatur an heros,
115
Maturusne senex an adhuc florente iuuenta
Feruidus, et matrona potens an sedula nutrix,
Mercatorne uagus cultorne uirentis agelli,
Colchus an Assyrius, Thebis nutritus an Argis.
Aut famam sequere aut sibi conuenientia finge
120
Scriptor. honoratum si forte reponis Achillem,
Inpiger, iracundus, inexorabilis, acer
Iura neget sibi nata, nihil non adroget armis.
Sit Medea ferox inuictaque, flebilis Ino,
Perfidus Ixion, Io uaga, tristis Orestes.
125
Siquid inexpertum scaenae conmittis et audes
Personam formare nouam, seruetur ad imum,
Qualis ab incepto processerit, et sibi constet.
Difficile est proprie communia dicere, tuque
Rectius Iliacum carmen deducis in actus
130
Quam si proferres ignota indictaque primus:
Publica materies priuati iuris erit, si
Non circa uilem patulumque moraberis orbem
Nec uerbo uerbum curabis reddere fidus
Interpres nec desilies imitator in artum,
135
Vnde pedem proferre pudor uetet aut operis lex,
Nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim:
"Fortunam Priami cantabo et nobile bellum."
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturient montes, nascetur ridiculus mus.
140
Quanto rectius hic, qui nil molitur inepte:
"Dic mihi, Musa, uirum, captae post tempora Troiae
Qui mores hominum multorum uidit et urbes."
Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
Cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
145
Antiphaten Scyllamque et cum Cyclope Charybdim;
Nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri
Nec gemino bellum Troianum orditur ab ouo:
Semper ad euentum festinat et in medias res
Non secus ac notas auditorem rapit et quae
150
Desperat tractata nitescere posse relinquit
Atque ita mentitur, sic ueris falsa remiscet,
Primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Tu, quid ego et populus mecum desideret, audi,
Si plausoris eges aulaea manentis et usque
155
Sessuri, donec cantor "uos plaudite" dicat.
Aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
Mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Reddere qui uoces iam scit puer et pede certo
Signat humum, gestit paribus conludere et iram
160
Colligit ac ponit temere et mutatur in horas.
Inberbis iuuenis, tandem custode remoto,
Gaudet equis canibusque et aprici gramine campi,
Cereus in uitium flecti, monitoribus asper,
Vtilium tardus prouisor, prodigus aeris,
165
Sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
Conuersis studiis aetas animusque uirilis
Quaerit opes et amicitias, inseruit honori,
Conmisisse cauet quod mox mutare laboret.
Multa senem circumueniunt incommoda, uel quod
170
Quaerit et inuentis miser abstinet ac timet uti,
Vel quod res omnis timide gelideque ministrat,
Dilator, spe longus, iners auidusque futuri,
Difficilis, querulus, laudator temporis acti
Se puero, castigator censorque minorum.
175
Multa ferunt anni uenientes commoda secum,
Multa recedentes adimunt: ne forte seniles
Mandentur iuueni partes pueroque uiriles:
Semper in adiunctis aeuoque morabitur aptis.
Aut agitur res in scaenis aut acta refertur.
180
Segnius inritant animos demissa per aurem
Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae
Ipse sibi tradit spectator: non tamen intus
Digna geri promes in scaenam multaque tolles
Ex oculis, quae mox narret facundia praesens:
185
Ne pueros coram populo Medea trucidet
Aut humana palam coquat exta nefarius Atreus
Aut in auem Procne uertatur, Cadmus in anguem.
Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
Neue minor neu sit quinto productior actu
190
Fabula quae posci uolt et spectanda reponi.
Nec deus intersit, nisi dignus uindice nodus
Inciderit, nec quarta loqui persona laboret.
Actoris partis chorus officiumque uirile
Defendat, neu quid medios intercinat actus
195
Quod non proposito conducat et haereat apte.
Ille bonis faueatque et consilietur amice
Et regat iratos et amet pacare tumentis,
Ille dapes laudet mensae breuis, ille salubrem
Iustitiam legesque et apertis otia portis,
200
Ille tegat conmissa deosque precetur et oret,
Vt redeat miseris, abeat Fortuna superbis.
Tibia non ut nunc orichalco uincta tubaeque
Aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco
Adspirare et adesse choris erat utilis atque
205
Nondum spissa nimis complere sedilia flatu;
Quo sane populus numerabilis, utpote paruos,
Et frugi castusque uerecundusque coibat.
Postquam coepit agros extendere uictor et urbis
Latior amplecti murus uinoque diurno
210
Placari Genius festis inpune diebus,
Accessit numerisque modisque licentia maior.
Indoctus quid enim saperet liberque laborum
Rusticus urbano confusus, turpis honesto?
Sic priscae motumque et luxuriem addidit arti
215
Tibicen traxitque uagus per pulpita uestem;
Sic etiam fidibus uoces creuere seueris,
Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps
Vtiliumque sagax rerum et diuina futuri
Sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
220
Carmine qui tragico uilem certauit ob hircum,
Mox etiam agrestis satyros nudauit et asper
Incolumi grauitate iocum temptauit eo quod
Inlecebris erat et grata nouitate morandus
Spectator functusque sacris et potus et exlex.
225
Verum ita risores, ita commendare dicacis
Conueniet satyros, ita uertere seria ludo,
Ne, quicumque deus, quicumque adhibebitur heros,
Regali conspectus in auro nuper et ostro,
Migret in obscuras humili sermone tabernas
230
Aut, dum uitat humum, nubis et inania captet.
Effutire leuis indigna tragoedia uersus,
Vt festis matrona moueri iussa diebus,
Intererit satyris paulum pudibunda proteruis.
Non ego inornata et dominantia nomina solum
235
Verbaque, Pisones, satyrorum scriptor amabo
Nec sic enitar tragico differre colori,
Vt nihil intersit, Dauusne loquatur et audax
Pythias, emuncto lucrata Simone talentum,
An custos famulusque dei Silenus alumni.
240
Ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quiuis
Speret idem, sudet multum frustraque laboret
Ausus idem: tantum series iuncturaque pollet,
Tantum de medio sumptis accedit honoris.
Siluis deducti caueant me iudice Fauni,
245
Ne uelut innati triuiis ac paene forenses
Aut nimium teneris iuuenentur uersibus umquam
Aut inmunda crepent ignominiosaque dicta.
Offenduntur enim, quibus est equus et pater et res,
Nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor,
250
Aequis accipiunt animis donantue corona.
Syllaba longa breui subiecta uocatur iambus,
Pes citus: unde etiam trimetris adcrescere iussit
Nomen iambeis, cum senos redderet ictus,
Primus ad extremum similis sibi: non ita pridem,
255
Tardior ut paulo grauiorque ueniret ad auris,
Spondeos stabilis in iura paterna recepit
Commodus et patiens, non ut de sede secunda
Cederet aut quarta socialiter. hic et in Acci
Nobilibus trimetris adparet rarus et Enni
260
In scaenam missos cum magno pondere uersus
Aut operae celeris nimium curaque carentis
Aut ignoratae premit artis crimine turpi.
Non quiuis uidet inmodulata poemata iudex
Et data Romanis uenia est indigna poetis.
265
Idcircone uager scribamque licenter? an omnis
Visuros peccata putem mea, tutus et intra
Spem ueniae cautus? uitaui denique culpam,
Non laudem merui. uos exemplaria Graeca
Nocturna uersate manu, uersate diurna.
270
At uestri proaui Plautinos et numeros et
Laudauere sales, nimium patienter utrumque,
Ne dicam stulte, mirati, si modo ego et uos
Scimus inurbanum lepido seponere dicto
Legitimumque sonum digitis callemus et aure.
275
Ignotum tragicae genus inuenisse Camenae
Dicitur et plaustris uexisse poemata Thespis,
Quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
Post hunc personae pallaeque repertor honestae
Aeschylus et modicis instrauit pulpita tignis
280
Et docuit magnumque loqui nitique cothurno.
Successit uetus his comoedia, non sine multa
Laude; sed in uitium libertas excidit et uim
Dignam lege regi: lex est accepta chorusque
Turpiter obticuit sublato iure nocendi.
285
Nil intemptatum nostri liquere poetae
Nec minimum meruere decus uestigia Graeca
Ausi deserere et celebrare domestica facta
Vel qui praetextas uel qui docuere togatas.
Nec uirtute foret clarisue potentius armis
290
Quam lingua Latium, si non offenderet unum
Quemque poetarum limae labor et mora. uos, o
Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non
Multa dies et multa litura coercuit atque
Praesectum deciens non castigauit ad unguem.
295
Ingenium misera quia fortunatius arte
Credit et excludit sanos Helicone poetas
Democritus, bona pars non unguis ponere curat,
Non barbam, secreta petit loca, balnea uitat.
Nanciscetur enim pretium nomenque poetae,
300
Si tribus Anticyris caput insanabile numquam
Tonsori Licino conmiserit. o ego laeuus,
Qui purgor bilem sub uerni temporis horam.
Non alius faceret meliora poemata; uerum
Nil tanti est. ergo fungar uice cotis, acutum
305
Reddere quae ferrum ualet exsors ipsa secandi;
Munus et officium, nil scribens ipse, docebo,
Vnde parentur opes, quid alat formetque poetam,
Quid deceat, quid non, quo uirtus, quo ferat error.
Scribendi recte sapere est et principium et fons.
310
Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae
Verbaque prouisam rem non inuita sequentur.
Qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis,
Quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,
Quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae
315
Partes in bellum missi ducis, ille profecto
Reddere personae scit conuenientia cuique.
Respicere exemplar uitae morumque iubebo
Doctum imitatorem et uiuas hinc ducere uoces.
Interdum speciosa locis morataque recte
320
Fabula nullius ueneris, sine pondere et arte,
Valdius oblectat populum meliusque moratur
Quam uersus inopes rerum nugaeque canorae.
Grais ingenium, Grais dedit ore rotundo
Musa loqui, praeter laudem nullius auaris.
325
Romani pueri longis rationibus assem
Discunt in partis centum diducere. "dicat
Filius Albini: si de quincunce remota est
Vncia, quid superat? poteras dixisse." "triens." "eu,
Rem poteris seruare tuam. redit uncia, quid fit?"
330
"Semis." an, haec animos aerugo et cura peculi
Cum semel imbuerit, speremus carmina fingi
Posse linenda cedro et leui seruanda cupresso?
Aut prodesse uolunt aut delectare poetae
Aut simul et iucunda et idonea dicere uitae.
335
Quidquid praecipies, esto breuis, ut cito dicta
Percipiant animi dociles teneantque fideles:
Omne superuacuum pleno de pectore manat.
Ficta uoluptatis causa sint proxima ueris:
Ne quodcumque uolet poscat sibi fabula credi
340
Neu pransae Lamiae uiuum puerum extrahat aluo.
Centuriae seniorum agitant expertia frugis,
Celsi praetereunt austera poemata Ramnes:
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci
Lectorem delectando pariterque monendo.
345
Hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transit
Et longum noto scriptori prorogat aeuum.
Sunt delicta tamen, quibus ignouisse uelimus:
Nam neque chorda sonum reddit quem uolt manus et mens,
Poscentique grauem persaepe remittit acutum,
350
Nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.
Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis
Offendar maculis, quas aut incuria fudit
Aut humana parum cauit natura. quid ergo est?
Vt scriptor si peccat idem librarius usque,
355
Quamuis est monitus, uenia caret, et citharoedus
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem,
Sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,
Quem bis terue bonum cum risu miror; et idem
Indignor, quandoque bonus dormitat Homerus;
360
Verum operi longo fas est obrepere somnum.
Vt pictura poesis: erit quae, si propius stes,
Te capiat magis, et quaedam, si longius abstes;
Haec amat obscurum, uolet haec sub luce uideri,
Iudicis argutum quae non formidat acumen;
365
Haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.
O maior iuuenum, quamuis et uoce paterna
Fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
Tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
Recte concedi: consultus iuris et actor
370
Causarum mediocris abest uirtute diserti
Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,
Sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis
Non homines, non di, non concessere columnae.
Vt gratas inter mensas symphonia discors
375
Et crassum unguentum et Sardo cum melle papauer
Offendunt, poterat duci quia cena sine istis:
Sic animis natum inuentumque poema iuuandis,
Si paulum summo decessit, uergit ad imum.
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis
380
Indoctusque pilae disciue trochiue quiescit,
Ne spissae risum tollant inpune coronae:
Qui nescit uersus, tamen audet fingere. quidni?
Liber et ingenuus, praesertim census equestrem
Summam nummorum uitioque remotus ab omni.
385
Tu nihil inuita dices faciesue Minerua:
Id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olim
Scripseris, in Maeci descendat iudicis auris
Et patris et nostras nonumque prematur in annum
Membranis intus positis: delere licebit,
390
Quod non edideris, nescit uox missa reuerti.
Siluestris homines sacer interpresque deorum
Caedibus et uictu foedo deterruit Orpheus,
Dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones;
Dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,
395
Saxa mouere sono testudinis et prece blanda
Ducere quo uellet. fuit haec sapientia quondam,
Publica priuatis secernere, sacra profanis,
Concubitu prohibere uago, dare iura maritis,
Oppida moliri, leges incidere ligno.
400
Sic honor et nomen diuinis uatibus atque
Carminibus uenit. post hos insignis Homerus
Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
Versibus exacuit; dictae per carmina sortes
Et uitae monstrata uia est et gratia regum
405
Pieriis temptata modis ludusque repertus
Et longorum operum finis: ne forte pudori
Sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
Natura fieret laudabile carmen an arte,
Quaesitum est: ego nec studium sine diuite uena
410
Nec rude quid prosit uideo ingenium: alterius sic
Altera poscit opem res et coniurat amice.
Qui studet optatam cursu contingere metam,
Multa tulit fecitque puer, sudauit et alsit,
Abstinuit uenere et uino; qui Pythia cantat
415
Tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
Nunc satis est dixisse "ego mira poemata pango;
Occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est
Et quod non didici sane nescire fateri".
Vt praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
420
Adsentatores iubet ad lucrum ire poeta
Diues agris, diues positis in fenore nummis.
Si uero est, unctum qui recte ponere possit
Et spondere leui pro paupere et eripere artis
Litibus inplicitum, mirabor, si sciet inter -
425
Noscere mendacem uerumque beatus amicum.
Tu seu donaris seu quid donare uoles cui,
Nolito ad uersus tibi factos ducere plenum
Laetitiae; clamabit enim "pulchre, bene, recte",
Pallescet, super his etiam stillabit amicis
430
Ex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.
Vt, qui conducti plorant in funere, dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo, sic
Derisor uero plus laudatore mouetur.
Reges dicuntur multis urgere culillis
435
Et torquere mero, quem perspexisse laborent
An sit amicitia dignus; si carmina condes,
Numquam te fallent animi sub uulpe latentes.
Quintilio siquid recitares, "corrige sodes
Hoc" aiebat "et hoc". melius te posse negares
440
Bis terque expertum frustra: delere iubebat
Et male tornatos incudi reddere uersus.
Si defendere delictum quam uertere malles,
Nullum ultra uerbum aut operam insumebat inanem,
Quin sine riuali teque et tua solus amares.
445
Vir bonus et prudens uersus reprehendet inertis,
Culpabit duros, incomptis adlinet atrum
Transuerso calamo signum, ambitiosa recidet
Ornamenta, parum claris lucem dare coget,
Arguet ambigue dictum, mutanda notabit:
450
Fiet Aristarchus; non dicet "cur ego amicum
Offendam in nugis?" hae nugae seria ducent
In mala derisum semel exceptumque sinistre.
Vt mala quem scabies aut morbus regius urget
Aut fanaticus error et iracunda Diana,
455
Vesanum tetigisse timent fugiuntque poetam
Qui sapiunt, agitant pueri incautique sequuntur.
Hic, dum sublimis uersus ructatur et errat,
Si ueluti merulis intentus decidit auceps
In puteum foueamue, licet "succurrite" longum
460
Clamet, "io ciues", non sit qui tollere curet.
Si curet quis opem ferre et demittere funem,
"Qui scis, an prudens huc se deiecerit atque
Seruari nolit?" dicam Siculique poetae
Narrabo interitum. "deus inmortalis haberi
465
Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Aetnam
Insiluit. sit ius liceatque perire poetis:
Inuitum qui seruat, idem facit occidenti.
Nec semel hoc fecit nec, si retractus erit, iam
Fiet homo et ponet famosae mortis amorem.
470
Nec satis adparet, cur uersus factitet, utrum
Minxerit in patrios cineres an triste bidental
Mouerit incestus: certe furit ac uelut ursus,
Obiectos caueae ualuit si frangere clatros,
Indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
475
Quem uero arripuit, tenet occiditque legendo,
Non missura cutem nisi plena cruoris hirudo."