Omnibus hoc uitium est cantoribus, inter amicos
Vt numquam inducant animum cantare rogati,
Iniussi numquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,
5
Si peteret per amicitiam patris atque suam non
Quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ouo
Vsque ad mala citaret "io Bacche!" modo summa
Voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
Nil aequale homini fuit illi: saepe uelut qui
10
Currebat fugiens hostem, persaepe uelut qui
Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
Saepe decem seruos; modo reges atque tetrarchas,
Omnia magna loquens, modo "sit mihi mensa tripes et
Concha salis puri et toga, quae defendere frigus
15
Quamuis crassa queat". deciens centena dedisses
Huic parco, paucis contento, quinque diebus
Nil erat in loculis; noctes uigilabat ad ipsum
Mane, diem totum stertebat; nil fuit umquam
Sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi "quid tu?
20
Nullane habes uitia?" immo alia et fortasse minora.
Maenius absentem Nouium cum carperet, "heus tu"
Quidam ait, "ignoras te, an ut ignotum dare nobis
Verba putas?" "egomet mi ignosco" Maenius inquit.
Stultus et improbus hic amor est dignusque notari.
25
Cum tua peruideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum uitiis tam cernis acutum
Quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra
Euenit, inquirant uitia ut tua rursus et illi.
Iracundior est paulo, minus aptus acutis
30
Naribus horum hominum; rideri possit eo quod
Rusticius tonso toga defluit et male laxus
In pede calceus haeret: at est bonus, ut melior uir
Non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
Inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum
35
Concute, numqua tibi uitiorum inseuerit olim
Natura aut etiam consuetudo mala; namque
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Illuc praeuertamur, amatorem quod amicae
Turpia decipiunt caecum uitia aut etiam ipsa haec
40
Delectant, ueluti Balbinum polypus Hagnae.
Vellem in amicitia sic erraremus et isti
Errori nomen uirtus posuisset honestum.
Ac pater ut gnati, sic nos debemus amici
Si quod sit uitium non fastidire. strabonem
45
Appellat paetum pater, et pullum, male paruus
Sicui filius est, ut abortiuus fuit olim
Sisyphus; hunc uarum distortis cruribus, illum
Balbutit scaurum prauis fultum male talis.
Parcius hic uiuit: frugi dicatur: ineptus
50
Et iactantior hic paulo est: concinnus amicis
Postulat ut uideatur. at est truculentior atque
Plus aequo liber: simplex fortisque habeatur;
Caldior est: acris inter numeretur. opinor,
Haec res et iungit iunctos et seruat amicos.
55
At nos uirtutes ipsas inuertimus atque
Sincerum furimus uas incrustare. probus quis
Nobiscum uiuit, multum demissus homo: illi
Tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis
Insidias nullique malo latus obdit apertum,
60
Cum genus hoc inter uitae uersemur, ubi acris
Inuidia atque uigent ubi crimina: pro bene sano
Ac non incauto fictum astutumque uocamus.
Simplicior quis et est, qualem me saepe libenter
Obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem
65
Aut tacitum inpellat quouis sermone: "molestus,
Communi sensu plane caret" inquimus. eheu,
Quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.
Nam uitiis nemo sine nascitur; optimus ille est.
Qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est,
70
Cum mea conpenset uitiis bona, pluribus hisce,
Si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari
Si uolet: hac lege in trutina ponetur eadem.
Qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
Postulat, ignoscet uerrucis illius: aequum est
75
Peccatis ueniam poscentem reddere rursus.
Denique, quatenus excidi penitus uitium irae,
Cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non
Ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res
Vt quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
80
Siquis eum seruum, patinam qui tollere iussus
Semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,
In cruce suffigat, Labeone insanior inter
Sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque
Maius peccatum est: paulum deliquit amicus,
85
Quod nisi concedas, habeare insuauis: acerbus
Odisti et fugis ut Rusonem debitor aeris,
Qui nisi, cum tristes misero uenere kalendae,
Mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
Porrecto iugulo historias captiuus ut audit.
90
Conminxit lectum potus mensaue catillum
Euandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,
Aut positum ante mea quia pullum in parte catini
Sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus
Sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si
95
Prodiderit conmissa fide sponsumue negarit?
Quis paria esse fere placuit peccata, laborant,
Cum uentum ad uerum est: sensus moresque repugnant
Atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.
Cum prorepserunt primis animalia terris,
100
Mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter
Vnguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro
Pugnabant armis, quae post fabricauerat usus,
Donec uerba, quibus uoces sensusque notarent,
Nominaque inuenere; dehinc absistere bello,
105
Oppida coeperunt munire et ponere leges,
Ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
Nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli
Causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,
Quos uenerem incertam rapientis more ferarum
110
Viribus editior caedebat ut in grege taurus.
Iura inuenta metu iniusti fateare necesse est,
Tempora si fastosque uelis euoluere mundi.
Nec natura potest iusto secernere iniquum,
Diuidit ut bona diuersis, fugienda petendis,
115
Nec uincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,
Qui teneros caulis alieni fregerit horti
Et qui nocturnus sacra diuum legerit. adsit
Regula, peccatis quae poenas inroget aequas,
Ne scutica dignum horribili sectere flagello.
120
Nam ut ferula caedas meritum maiora subire
Verbera, non uereor, cum dicas esse paris res
Furta latrociniis et magnis parua mineris
Falce recisurum simili te, si tibi regnum
Permittant homines. si diues, qui sapiens est,
125
Et sutor bonus et solus formosus et est rex,
Cur optas quod habes? "non nosti, quid pater" inquit
"Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam
Nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens." qui?
"Vt quamuis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
130
Optumus est modulator; ut Alfenus uafer omni
Abiecto instrumento artis clausaque taberna
Sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis
Est opifex, solus sic rex." uellunt tibi barbam
Lasciui pueri, quos tu nisi fuste coerces,
135
Vrgeris turba circum te stante miserque
Rumperis et latras, magnorum maxime regum.
Ne longum faciam: dum tu quadrante lauatum
Rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
Praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
140
Ignoscent, si quid peccaro stultus, amici
Inque uicem illorum patiar delicta libenter,
Priuatusque magis uiuam te rege beatus.