Horatius carmina 1, 32

Reference basis text: F. Klingner, 1959

Editing of the digital edition: G. C. Musa, 2009

Other sections


Poscimus, si quid uacui sub umbra

Lusimus tecum, quod et hunc in annum

Viuat et pluris, age dic Latinum,

Barbite, carmen,

5

Lesbio primum modulate ciui,

Qui ferox bello tamen inter arma,

Siue iactatam religarat udo

Litore nauim,

Liberum et Musas Veneremque et illi

10

Semper haerentem puerum canebat

Et Lycum nigris oculis nigroque

Crine decorum.

O decus Phoebi et dapibus supremi

Grata testudo Iouis, o laborum

15

Dulce lenimen mihi cumque salue

Rite uocanti.

Click on the blue words to get the apparatus