Vergilius Aeneis 11

Testo base di riferimento: M. Geymonat, 2008

Cura dell'edizione digitale: M. Gioseffi, S. Arrigoni, 2014

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Oceanum interea surgens Aurora reliquit:

Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis

Praecipitant curae turbataque funere mens est,

Vota deum primo uictor soluebat Eoo.

5

Ingentem quercum decisis undique ramis

Constituit tumulo fulgentiaque induit arma,

Mezenti ducis exuuias, tibi, magne, tropaeum,

Bellipotens; aptat rorantis sanguine cristas

Telaque trunca uiri, et bis sex thoraca petitum

10

Perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae

Subligat atque ensem collo suspendit eburnum.

Tum socios (namque omnis eum stipata tegebat

Turba ducum) sic incipiens hortatur ouantis:

"Maxima res effecta, uiri; timor omnis abesto,

15

Quod superest; haec sunt spolia et de rege superbo

Primitiae manibusque meis Mezentius hic est.

Nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.

Arma parate, animis et spe praesumite bellum,

Ne qua mora ignaros, ubi primum uellere signa

20

Adnuerint superi pubemque educere castris,

Impediat segnisue metu sententia tardet.

Interea socios inhumataque corpora terrae

Mandemus, qui solus honos Acheronte sub imost.

Ite" ait, "egregias animas, quae sanguine nobis

25

Hanc patriam peperere suo, decorate supremis

Muneribus, maestamque Euandri primus ad urbem

Mittatur Pallas, quem non uirtutis egentem.

Abstulit atra dies et funere mersit acerbo."

Sic ait illacrimans, recipitque ad limina gressum

30

Corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes

Seruabat senior, qui Parrhasio Euandro

Armiger ante fuit, sed non felicibus aeque

Tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.

Circum omnis famulumque manus Troianaque turba

35

Et maestum Iliades crinem de more solutae.

Vt uero Aeneas foribus sese intulit altis

Ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt

Pectoribus, maestoque immugit regia luctu.

Ipse caput niuei fultum Pallantis et ora

40

Vt uidit leuique patens in pectore uulnus

Cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis:

"Tene" inquit, "miserande puer, cum laeta ueniret,

Inuidit Fortuna mihi, ne regna uideres

Nostra neque ad sedes uictor ueherere paternas?

45

Non haec Euandro de te promissa parenti

Discedens dederam, cum me complexus euntem

Mitteret in magnum imperium metuensque moneret

Acris esse uiros, cum dura proelia gente.

Et nunc ille quidem spe multum captus inani

50

Fors et uota facit cumulatque altaria donis,

Nos iuuenem exanimum et nil iam caelestibus ullis

Debentem uano maesti comitamur honore.

Infelix, nati funus crudele uidebis!

Hi nostri reditus exspectatique triumphi?

55

Haec mea magna fides? at non, Euandre, pudendis

Vulneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum

Optabis nato funus pater. ei mihi, quantum

Praesidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!"

Haec ubi defleuit, tolli miserabile corpus

60

Imperat, et toto lectos ex agmine mittit

Mille uiros qui supremum comitentur honorem

Intersintque patris lacrimis, solacia luctus

Exigua ingentis, misero sed debita patri.

Haud segnes alii cratis et molle feretrum

65

Arbuteis texunt uirgis et uimine querno

Exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.

Hic iuuenem agresti sublimem stramine ponunt:

Qualem uirgineo demessum pollice florem

Seu mollis uiolae seu languentis hyacinthi,

70

Cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit,

Non iam mater alit tellus uirisque ministrat.

Tum geminas uestis auroque ostroque rigentis

Extulit Aeneas, quas illi laeta laborum

Ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido

75

Fecerat et tenui telas discreuerat auro.

Harum unam iuueni supremum maestus honorem

Induit arsurasque comas obnubit amictu,

Multaque praeterea Laurentis praemia pugnae

Aggerat et longo praedam iubet ordine duci;

80

Addit equos et tela quibus spoliauerat hostem.

Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris

Inferias, caeso sparsurus sanguine flammas,

Indutosque iubet truncos hostilibus armis

Ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.

85

Ducitur infelix aeuo confectus Acoetes,

Pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora,

Sternitur et toto proiectus corpore terrae.

Ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.

Post bellator equus positis insignibus Aethon

90

It lacrimans guttisque umectat grandibus ora

Hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus

Victor habet. tum maesta phalanx Teucrique sequuntur

Tyrrhenique omnes et uersis Arcades armis.

Postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,

95

Substitit Aeneas gemituque haec addidit alto:

"Nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli

Fata uocant: salue aeternum mihi, maxime Palla,

Aeternumque uale." nec plura effatus ad altos

Tendebat muros gressumque in castra ferebat.

100

Iamque oratores aderant ex urbe Latina

Velati ramis oleae ueniamque rogantes:

Corpora per campos ferro quae fusa iacebant,

Redderet ac tumulo sineret succedere terrae:

Nullum cum uictis certamen et aethere cassis;

105

Parceret hospitibus quondam socerisque uocatis.

Quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis

Prosequitur uenia et uerbis haec insuper addit:

"Quaenam uos tanto fortuna indigna, Latini,

Implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?

110

Pacem me exanimis et Martis sorte peremptis

Oratis? equidem et uiuis concedere uellem.

Nec ueni, nisi fata locum sedemque dedissent,

Nec bellum cum gente gero: rex nostra reliquit

Hospitia et Turni potius se credidit armis.

115

Aequius huic Turnum fuerat se opponere morti.

Si bellum finire manu, si pellere Teucros

Apparat, his mecum decuit concurrere telis:

Vixet cui uitam deus aut sua dextra dedisset.

Nunc ite et miseris supponite ciuibus ignem."

120

Dixerat Aeneas. illi obstipuere silentes

Conuersique oculos inter se atque ora tenebant.

Tum senior semperque odiis et crimine Drances

Infensus iuueni Turno sic ore uicissim

Orsa refert: "o fama ingens, ingentior armis,

125

Vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?

Iustitiaene prius mirer belline laborum?

Nos uero haec patriam grati referemus ad urbem

Et te, si qua uiam dederit Fortuna, Latino

Iungemus regi. quaerat sibi foedera Turnus.

130

Quin et fatalis murorum attollere moles

Saxaque subuectare umeris Troiana iuuabit."

Dixerat haec unoque omnes eadem ore fremebant.

Bis senos pepigere dies, et pace sequestra

Per siluas Teucri mixtique impune Latini

135

Errauere iugis. ferro sonat alta bipenni

Fraxinus, euertunt actas ad sidera pinus,

Robora nec cuneis et olentem scindere cedrum

Nec plaustris cessant uectare gementibus ornos.

Et iam Fama uolans, tanti praenuntia luctus,

140

Euandrum Euandrique domos et moenia replet,

Quae modo uictorem Latio Pallanta ferebat.

Arcades ad portas ruere et de more uetusto

Funereas rapuere faces; lucet uia longo

Ordine flammarum et late discriminat agros.

145

Contra turba Phrygum ueniens plangentia iungunt

Agmina. quae postquam matres succedere tectis

Viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.

At non Euandrum potis est uis ulla tenere,

Sed uenit in medios. feretro Pallante reposto

150

Procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque,

Et uia uix tandem uoci laxata dolorest:

"Non haec, o Palla, dederas promissa parenti.

Cautius ut saeuo uelles te credere Marti!

Haud ignarus eram quantum noua gloria in armis

155

Et praedulce decus primo certamine posset.

Primitiae iuuenis miserae bellique propinqui

Dura rudimenta, et nulli exaudita deorum

Vota precesque meae! tuque, o sanctissima coniunx,

Felix morte tua neque in hunc seruata dolorem!

160

Contra ego uiuendo uici mea fata, superstes

Restarem ut genitor. Troum socia arma secutum

Obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem

Atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret!

Nec uos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas

165

Iunximus hospitio dextras: sors ista senectae

Debita erat nostrae. quod si immatura manebat

Mors natum, caesis Volscorum milibus ante

Ducentem in Latium Teucros cecidisse iuuabit.

Quin ego non alio digner te funere, Palla,

170

Quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam

Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.

Magna tropaea ferunt quos dat tua dextera leto;

Tu quoque nunc stares immanis truncus in armis,

Esset par aetas et idem si robur ab annis,

175

Turne. sed infelix Teucros quid demoror armis?

Vadite et haec memores regi mandata referte:

Quod uitam moror inuisam Pallante perempto

Dextera causa tuast, Turnum natoque patrique

Quam debere uides. meritis uacat hic tibi solus

180

Fortunaeque locus. non uitae gaudia quaero,

Nec fas, sed nato manis perferre sub imos."

Aurora interea miseris mortalibus almam

Extulerat lucem referens opera atque labores:

Iam pater Aeneas, iam curuo in litore Tarchon

185

Constituere pyras. huc corpora quisque suorum

More tulere patrum, subiectisque ignibus atris

Conditur in tenebras altum caligine caelum.

Ter circum accensos cincti fulgentibus armis

Decurrere rogos, ter maestum funeris ignem

190

Lustrauere in equis ululatusque ore dedere.

Spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma,

It caelo clamorque uirum clangorque tubarum.

Hic alii spolia occisis derepta Latinis

Coniciunt igni, galeas ensisque decoros

195

Frenaque feruentisque rotas; pars munera nota,

Ipsorum clipeos et non felicia tela.

Multa boum circa mactantur corpora Morti,

Saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris

In flammam iugulant pecudes. tum litore toto

200

Ardentis spectant socios semustaque seruant

Busta, neque auelli possunt nox umida donec

Inuertit caelum stellis fulgentibus aptum.

Nec minus et miseri diuersa in parte Latini

Innumeras struxere pyras, et corpora partim

205

Multa uirum terrae infodiunt, auectaque partim

Finitimos tollunt in agros urbique remittunt;

Cetera confusaeque ingentem caedis aceruum

Nec numero neque honore cremant: tunc undique uasti

Certatim crebris collucent ignibus agri.

210

Tertia lux gelidam caelo dimouerat umbram:

Maerentes altum cinerem et confusa ruebant

Ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.

Iam uero in tectis, praediuitis urbe Latini,

Praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.

215

Hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum

Pectora maerentum puerique parentibus orbi

Dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos;

Ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,

Qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.

220

Ingrauat haec saeuus Drances solumque uocari

Testatur, solum posci in certamina Turnum.

Multa simul contra uariis sententia dictis

Pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,

Multa uirum meritis sustentat fama tropaeis.

225

Hos inter motus, medio in flagrante tumultu,

Ecce super maesti magna Diomedis ab urbe

Legati responsa ferunt: nihil omnibus actum

Tantorum impensis operum, nil dona neque aurum

Nec magnas ualuisse preces, alia arma Latinis

230

Quaerenda, aut pacem Troiano ab rege petendum.

Deficit ingenti luctu rex ipse Latinus.

Fatalem Aenean manifesto numine ferri

Admonet ira deum tumulique ante ora recentes.

Ergo concilium magnum primosque suorum

235

Imperio accitos alta intra limina cogit.

Olli conuenere fluuntque ad regia plenis

Tecta uiis. sedet in mediis et maximus aeuo

Et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.

Atque hic legatos Aetola ex urbe remissos

240

Quae referant fari iubet, et responsa reposcit

Ordine cuncta suo. tum facta silentia linguis,

Et Venulus dicto parens ita farier infit:

"Vidimus, o ciues, Diomedem Argiuaque castra,

Atque iter emensi casus superauimus omnis,

245

Contigimusque manum qua concidit Ilia tellus.

Ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis

Victor Gargani condebat Iapygis agris.

Postquam introgressi et coram data copia fandi,

Munera praeferimus, nomen patriamque docemus,

250

Qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.

Auditis ille haec placido sic reddidit ore:

O fortunatae gentes, Saturnia regna,

Antiqui Ausonii, quae uos fortuna quietos

Sollicitat suadetque ignota lacessere bella?

255

Quicumque Iliacos ferro uiolauimus agros

(Mitto ea, quae muris bellando exhausta sub altis,

Quos Simois premat ille uiros) infanda per orbem

Supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,

Vel Priamo miseranda manus; scit triste Mineruae

260

Sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus.

Militia ex illa diuersum ad litus abacti

Atrides Protei Menelaus adusque columnas

Exulat, Aetnaeos uidit Cyclopas Vlixes.

Regna Neoptolemi referam uersosque penatis

265

Idomenei? Libycone habitantis litore Locros?

Ipse Mycenaeus magnorum ductor Achiuum

Coniugis infandae prima inter limina dextra

Oppetiit, deuictam Asiam subsedit adulter.

Inuidisse deos, patriis ut redditus aris

270

Coniugium optatum et pulchram Calydona uiderem?

Nunc etiam horribili uisu portenta sequuntur

Et socii amissi petierunt aethera pinnis

Fluminibusque uagantur aues (heu, dira meorum

Supplicia!) et scopulos lacrimosis uocibus implent.

275

Haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt

Tempore cum ferro caelestia corpora demens

Appetii et Veneris uiolaui uulnere dextram.

Ne uero, ne me ad talis impellite pugnas.

Nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum

280

Pergama nec ueterum memini laetorue malorum.

Munera quae patriis ad me portatis ab oris

Vertite ad Aenean. stetimus tela aspera contra

Contulimusque manus: experto credite quantus

In clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.

285

Si duo praeterea talis Idaea tulisset

Terra uiros, ultro Inachias uenisset ad urbes

Dardanus, et uersis lugeret Graecia fatis.

Quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,

Hectoris Aeneaeque manu uictoria Graium

290

Haesit et in decimum uestigia rettulit annum.

Ambo animis, ambo insignes praestantibus armis,

Hic pietate prior. coeant in foedera dextrae,

Qua datur; ast armis concurrant arma cauete.

Et responsa simul quae sint, rex optime, regis

295

Audisti et quae sit magno sententia bello."

Vix ea legati, uariusque per ora cucurrit

Ausonidum turbata fremor: ceu saxa morantur

Cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur

Vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.

300

Vt primum placati animi et trepida ora quierunt,

Praefatus diuos solio rex infit ab alto:

"Ante equidem summa de re statuisse, Latini,

Et uellem et fuerat melius, non tempore tali

Cogere concilium, cum muros assidet hostis.

305

Bellum importunum, ciues, cum gente deorum

Inuictisque uiris gerimus, quos nulla fatigant

Proelia nec uicti possunt absistere ferro.

Spem si quam ascitis Aetolum habuistis in armis,

Ponite. spes sibi quisque; sed haec quam angusta uidetis.

310

Cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,

Ante oculos interque manus sunt omnia uestras.

Nec quemquam incuso: potuit quae plurima uirtus

Esse, fuit; toto certatum est corpore regni.

Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti,

315

Expediam et paucis (animos adhibete) docebo.

Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,

Longus in occasum, finis super usque Sicanos;

Aurunci Rutulique serunt, et uomere duros

Exercent collis atque horum asperrima pascunt.

320

Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis

Cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas

Dicamus leges sociosque in regna uocemus:

Considant, si tantus amor, et moenia condant.

Sin alios finis aliamque capessere gentem

325

Est animus possuntque solo decedere nostro,

Bis denas Italo texamus robore nauis;

Seu pluris complere ualent, iacet omnis ad undam

Materies: ipsi numerumque modumque carinis

Praecipiant, nos aera, manus, naualia demus.

330

Praeterea, qui dicta ferant et foedera firment

Centum oratores prima de gente Latinos

Ire placet pacisque manu praetendere ramos,

Munera portantis aurique eborisque talenta

Et sellam regni trabeamque insignia nostri.

335

Consulite in medium et rebus succurrite fessis."

Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni

Obliqua inuidia stimulisque agitabat amaris,

Largus opum et lingua melior, sed frigida bello

Dextera, consiliis habitus non futtilis auctor,

340

Seditione potens (genus huic materna superbum

Nobilitas dabat, incertum de patre ferebat),

Surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:

"Rem nulli obscuram nostrae nec uocis egentem

Consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur

345

Quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.

Det libertatem fandi flatusque remittat,

Cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros

(Dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)

Lumina tot cecidisse ducum totamque uidemus

350

Consedisse urbem luctu, dum Troia temptat

Castra fugae fidens et caelum territat armis.

Vnum etiam donis istis, quae plurima mitti

Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,

Adicias, nec te ullius uiolentia uincat

355

Quin natam egregio genero dignisque hymenaeis

Des, pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.

Quod si tantus habet mentes et pectora terror,

Ipsum obtestemur ueniamque oremus ab ipso:

Cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.

360

Quid miseros totiens in aperta pericula ciuis

Proicis, o Latio caput horum et causa malorum?

Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes,

Turne, simul pacis solum inuiolabile pignus.

Primus ego, inuisum quem tu tibi fingis (et esse

365

Nil moror), en supplex uenio. miserere tuorum,

Pone animos et pulsus abi. sat funera fusi

Vidimus ingentis et desolauimus agros.

Aut, si fama mouet, si tantum pectore robur

Concipis et si adeo dotalis regia cordist,

370

Aude atque aduersum fidens fer pectus in hostem.

Scilicet ut Turno contingat regia coniunx,

Nos animae uiles, inhumata infletaque turba,

Sternamur campis. etiam tu, si qua tibi uis,

Si patrii quid Martis habes, illum aspice contra

375

Qui uocat." ***************************

Talibus exarsit dictis uiolentia Turni.

Dat gemitum rumpitque has imo pectore uoces:

"Larga quidem, Drance, semper tibi copia fandi

Tum cum bella manus poscunt, patribusque uocatis

380

Primus ades. sed non replenda est curia uerbis,

Quae tuto tibi magna uolant, dum distinet hostem

Agger murorum nec inundant sanguine fossae.

Proinde tona eloquio (solitum tibi) meque timoris

Argue tu, Drance, quando tot stragis aceruos

385

Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropaeis

Insignis agros. possit quid uiuida uirtus

Experiare licet, nec longe scilicet hostes

Quaerendi nobis, circumstant undique muros.

Imus in aduersos? quid cessas? an tibi Mauors

390

Ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis

Semper erit? nequiquam: armis terrebimus hostem.

Pulsus ego? aut quisquam merito, foedissime, pulsum

Arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim

Sanguine et Euandri totam cum stirpe uidebit

395

Procubuisse domum atque exutos Arcadas armis?

Haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens

Et quos mille die uictor sub Tartara misi,

Inclusus muris hostilique aggere saeptus.

"Nulla salus bello." capiti cane talia, demens,

400

Dardanio rebusque tuis. proinde omnia magno

Ne cessa turbare metu atque extollere uires

Gentis bis uictae, contra premere arma Latini.

Nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,

Nunc et Tydides et Larisaeus Achilles,

405

Amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.

Vel cum se pauidum contra mea iurgia fingit,

Artificis scelus, et formidine crimen acerbat.

Numquam animam talem dextra hac (absiste moueri)

Amittes: habitet tecum et sit pectore in isto.

410

Nunc ad te et tua magna, pater, consulta reuertor.

Si nullam nostris ultra spem ponis in armis,

Si tam deserti sumus et semel agmine uerso

Funditus occidimus neque habet Fortuna regressum,

Oremus pacem et dextras tendamus inertis.

415

Quamquam o si solitae quicquam uirtutis adesset!

Ille mihi ante alios fortunatusque laborum

Egregiusque animi, qui, ne quid tale uideret,

Procubuit moriens et humum semul ore momordit.

Sin et opes nobis et adhuc intacta iuuentus

420

Auxilioque urbes Italae populique supersunt,

Sin et Troianis cum multo gloria uenit

Sanguine (sunt illis sua funera, parque per omnis

Tempestas), cur indecores in limine primo

Deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?

425

Multa dies uariique labor mutabilis aeui

Rettulit in melius, multos alterna reuisens

Lusit et in solido rursus Fortuna locauit.

Non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:

At Messapus erit felixque Tolumnius et quos

430

Tot populi misere duces, nec parua sequetur

Gloria delectos Latio et Laurentibus agris.

Est et Volscorum egregia de gente Camilla

Agmen agens equitum et florentis aere cateruas.

Quod si me solum Teucri in certamina poscunt

435

Idque placet tantumque bonis communibus obsto,

Non adeo has exosa manus Victoria fugit

Vt tanta quicquam pro spe temptare recusem.

Ibo animis contra, uel magnum praestet Achillem

Factaque Vulcani manibus paria induat arma

440

Ille licet. uobis animam hanc soceroque Latino

Turnus ego, haud ulli ueterum uirtute secundus,

Deuoui. - Solum Aeneas uocat. - et uocet oro;

Nec Drances potius, siue est haec ira deorum,

Morte luat, siue est uirtus et gloria, tollat."

445

Illi haec inter se dubiis de rebus agebant

Certantes: castra Aeneas aciemque mouebat.

Nuntius ingenti per regia tecta tumultu

Ecce ruit magnisque urbem terroribus implet:

Instructos acie Tiberino a flumine Teucros

450

Tyrrhenamque manum totis descendere campis.

Extemplo turbati animi concussaque uulgi

Pectora et arrectae stimulis haud mollibus irae.

Arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuuentus,

Flent maesti mussantque patres. hic undique clamor

455

Dissensu uario magnus se tollit in auras:

Haud secus atque alto in luco cum forte cateruae

Consedere auium, piscosoue amne Padusae

Dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.

"Immo" ait "o ciues," arrepto tempore Turnus,

460

"Cogite concilium et pacem laudate sedentes;

Illi armis in regna ruunt." nec plura locutus

Corripuit sese et tectis citus extulit altis.

"Tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplis,

Duc" ait "et Rutulos. equitem, Messapus, in armis,

465

Et cum fratre Coras, latis diffundite campis.

Pars aditus urbis firment turrisque capessant;

Cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma."

Ilicet in muros tota discurritur urbe.

Concilium ipse pater et magna incepta Latinus

470

Deserit ac tristi turbatus tempore differt,

Multaque se incusat qui non acceperit ultro

Dardanium Aenean generumque asciuerit urbi.

Praefodiunt alii portas aut saxa sudesque

Subuectant. bello dat signum rauca cruentum

475

Bucina. tum muros uaria cinxere corona

Matronae puerique, uocat labor ultimus omnis.

Nec non ad templum summasque ad Palladis arces

Subuehitur magna matrum regina caterua

Dona ferens, iuxtaque comes Lauinia uirgo,

480

Causa mali tanti, oculos deiecta decoros.

Succedunt matres et templum ture uaporant

Et maestas alto fundunt de limine uoces:

"Armipotens, praeses belli, Tritonia uirgo,

Frange manu telum Phrygii praedonis, et ipsum

485

Pronum sterne solo portisque effunde sub altis."

Cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.

Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis

Horrebat squamis surasque incluserat auro,

Tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem,

490

Fulgebatque alta decurrens aureus arce

Exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:

Qualis ubi abruptis fugit praesepia uinclis

Tandem liber equus, campoque potitus aperto

Aut ille in pastus armentaque tendit equarum

495

Aut adsuetus aquae perfundi flumine noto

Emicat, arrectisque fremit ceruicibus alte

Luxurians luduntque iubae per colla, per armos.

Obuia cui Volscorum acie comitante Camilla

Occurrit portisque ab equo regina sub ipsis

500

Desiluit, quam tota cohors imitata relictis

Ad terram defluxit equis; tum talia fatur:

"Turne, sui merito si qua est fiducia forti,

Audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae

Solaque Tyrrhenos equites ire obuia contra.

505

Me sine prima manu temptare pericula belli,

Tu pedes ad muros subsiste et moenia serua."

Turnus ad haec oculos horrenda in uirgine fixus:

"O decus Italiae uirgo, quas dicere grates

Quasue referre parem? sed nunc, est omnia quando

510

Iste animus supra, mecum partire laborem.

Aeneas, ut fama fidem missique reportant

Exploratores, equitum leuia improbus arma

Praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis

Per deserta iugo superans aduentat ad urbem.

515

Furta paro belli conuexo in tramite siluae,

Vt biuias armato obsidam milite fauces.

Tu Tyrrhenum equitem collatis excipe signis;

Tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae

Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam."

520

Sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis

Hortatur sociosque duces et pergit in hostem.

Est curuo anfractu ualles, accommoda fraudi

Armorumque dolis, quam densis frondibus atrum

Vrget utrimque latus, tenuis quo semita ducit

525

Angustaeque ferunt fauces aditusque maligni.

Hanc super in speculis summoque in uertice montis

Planities ignota iacet tutique receptus,

Seu dextra laeuaque uelis occurrere pugnae

Siue instare iugis et grandia uoluere saxa.

530

Huc iuuenis nota fertur regione uiarum

Arripuitque locum et siluis insedit iniquis.

Velocem interea superis in sedibus Opim,

Vnam ex uirginibus sociis sacraque caterua,

Compellabat et has tristis Latonia uoces

535

Ore dabat: "graditur bellum ad crudele Camilla,

O uirgo, et nostris nequiquam cingitur armis,

Cara mihi ante alias. neque enim nouus iste Dianae

Venit amor subitaque animum dulcedine mouit.

Pulsus ob inuidiam regno uirisque superbas

540

Priuerno antiqua Metabus cum excederet urbe,

Infantem fugiens media inter proelia belli

Sustulit exilio comitem, matrisque uocauit

Nomine Casmillae mutata parte Camillam.

Ipse sinu prae se portans iuga longa petebat

545

Solorum nemorum: tela undique saeua premebant

Et circumfuso uolitabant milite Volsci.

Ecce fugae medio summis Amasenus abundans

Spumabat ripis, tantus se nubibus imber

Ruperat. ille innare parans infantis amore

550

Tardatur caroque oneri timet. omnia secum

Versanti subito uix haec sententia sedit:

Telum immane manu ualida quod forte gerebat

Bellator, solidum nodis et robore cocto,

Huic natam libro et siluestri subere clausam

555

Implicat atque habilem mediae circumligat hastae;

Quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:

"Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia uirgo,

Ipse pater famulam uoueo; tua prima per auras

Tela tenens supplex hostem fugit. accipe, testor,

560

Diua tuam, quae nunc dubiis committitur auris."

Dixit, et adducto contortum hastile lacerto

Immittit: sonuere undae, rapidum super amnem

Infelix fugit in iaculo stridente Camilla.

At Metabus magna propius iam urgente caterua

565

Dat sese fluuio, atque hastam cum uirgine uictor

Gramineo, donum Triuiae, de caespite uellit.

Non illum tectis ullae, non moenibus urbes

Accepere, neque ipse manus feritate dedisset:

Pastorum et solis exegit montibus aeuum.

570

Hic natam in dumis interque horrentia lustra

Armentalis equae mammis et lacte ferino

Nutribat teneris immulgens ubera labris.

Vtque pedum primis infans uestigia plantis

Institerat, iaculo palmas armauit acuto

575

Spiculaque ex umero paruae suspendit et arcum.

Pro crinali auro, pro longae tegmine pallae

Tigridis exuuiae per dorsum a uertice pendent.

Tela manu iam tum tenera puerilia torsit

Et fundam tereti circum caput egit habena

580

Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem.

Multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres

Optauere nurum; sola contenta Diana

Aeternum telorum et uirginitatis amorem

Intemerata colit. uellem haud correpta fuisset

585

Militia tali conata lacessere Teucros:

Cara mihi comitumque foret nunc una mearum.

Verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis,

Labere, nympha, polo finisque inuise Latinos,

Tristis ubi infausto committitur omine pugna.

590

Haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam:

Hac, quicumque sacrum uiolarit uulnere corpus,

Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas.

Post ego nube caua miserandae corpus et arma

Inspoliata feram tumulo patriaeque reponam."

595

Dixit, at illa leuis caeli delapsa per auras

Insonuit nigro circumdata turbine corpus.

At manus interea muris Troiana propinquat,

Etruscique duces equitumque exercitus omnis

Compositi numero in turmas. fremit aequore toto

600

Insultans sonipes et pressis pugnat habenis

Huc conuersus et huc; tum late ferreus hastis

Horret ager campique armis sublimibus ardent.

Nec non Messapus contra celeresque Latini

Et cum fratre Coras et uirginis ala Camillae

605

Aduersi campo apparent, hastasque reductis

Protendunt longe dextris et spicula uibrant,

Aduentusque uirum fremitusque ardescit equorum.

Iamque intra iactum teli progressus uterque

Substiterat: subito erumpunt clamore furentisque

610

Exhortantur equos; fundunt simul undique tela

Crebra niuis ritu, caelumque obtexitur umbra.

Continuo aduersis Tyrrhenus et acer Aconteus

Conixi incurrunt hastis primique ruinam

Dant sonitu ingenti perfractaque quadrupedantum

615

Pectora pectoribus rumpunt; excussus Aconteus

Fulminis in morem aut tormento ponderis acti

Praecipitat longe et uitam dispergit in auras.

Extemplo turbatae acies, uersique Latini

Reiciunt parmas et equos ad moenia uertunt.

620

Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas.

Iamque propinquabant portis rursusque Latini

Clamorem tollunt et mollia colla reflectunt;

Hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.

Qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus

625

Nunc ruit ad terram scopulosque superiacit unda

Spumeus extremamque sinu perfundit harenam,

Nunc rapidus retro atque aestu reuoluta resorbens

Saxa fugit litusque uado labente relinquit:

Bis Tusci Rutulos egere ad moenia uersos,

630

Bis reiecti armis respectant terga tegentes.

Tertia sed postquam congressi in proelia totas

Implicuere inter se acies legitque uirum uir,

Tum uero et gemitus morientum et sanguine in alto

Armaque corporaque et permixti caede uirorum

635

Semianimes uoluuntur equi, pugna aspera surgit.

Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire,

Hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit;

Quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat

Vulneris impatiens arrecto pectore crura,

640

Voluitur ille excussus humi. Catillus Iollan

Ingentemque animis, ingentem corpore et armis

Deicit Herminium, nudo cui uertice fulua

Caesaries nudique umeri nec uulnera terrent;

Tantus in arma patet. latos huic hasta per armos

645

Acta tremit duplicatque uirum transfixa dolore.

Funditur ater ubique cruor; dant funera ferro

Certantes pulchramque petunt per uulnera mortem.

At medias inter caedes exsultat Amazon

Vnum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla,

650

Et nunc lenta manu spargens hastilia denset,

Nunc ualidam dextra rapit indefessa bipennem;

Aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.

Illa etiam, si quando in tergum pulsa recessit,

Spicula conuerso fugientia derigit arcu.

655

At circum lectae comites, Larinaque uirgo

Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securim,

Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla

Delegit pacisque bonas bellique ministras:

Quales Threiciae cum flumina Thermodontis

660

Pulsant et pictis bellantur Amazones armis,

Seu circum Hippolyten seu cum se Martia curru

Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu

Feminea exsultant lunatis agmina peltis.

Quem telo primum, quem postremum, aspera uirgo,

665

Deicis? aut quot humi morientia corpora fundis?

Euneum Clytio primum patre, cuius apertum

Aduersi longa transuerberat abiete pectus.

Sanguinis ille uomens riuos cadit atque cruentam

Mandit humum moriensque suo se in uulnere uersat.

670

Tum Lirim Pagasumque super, quorum alter habenas

Suffosso reuolutus equo dum colligit, alter

Dum subit ac dextram labenti tendit inermem,

Praecipites pariterque ruunt. his addit Amastrum

Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta

675

Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chrominque;

Quotque emissa manu contorsit spicula uirgo,

Tot Phrygii cecidere uiri. procul Ornytus armis

Ignotis et equo uenator Iapyge fertur,

Cui pellis latos umeros erepta iuuenco

680

Pugnatori operit, caput ingens oris hiatus

Et malae texere lupi cum dentibus albis,

Agrestisque manus armat sparus; ipse cateruis

Vertitur in mediis et toto uertice suprast.

Hunc illa exceptum (neque enim labor agmine uerso)

685

Traicit et super haec inimico pectore fatur:

"Siluis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?

Aduenit qui uestra dies muliebribus armis

Verba redargueret. nomen tamen haud leue patrum

Manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae."

690

Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum

Corpora: sed Buten auersum cuspide fixit

Loricam galeamque inter, qua colla sedentis

Lucent et laeuo dependet parma lacerto;

Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem

695

Eludit gyro interior sequiturque sequentem;

Tum ualidam perque arma uiro perque ossa securim

Altior exsurgens oranti et multa precanti

Congeminat; uulnus calido rigat ora cerebro.

Incidit huic subitoque aspectu territus haesit

700

Appenninicolae bellator filius Auni,

Haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.

Isque ubi se nullo iam cursu euadere pugnae

Posse neque instantem reginam auertere cernit,

Consilio uersare dolos ingressus et astu

705

Incipit haec: "quid tam egregium, si femina forti

Fidis equo? dimitte fugam et te comminus aequo

Mecum crede solo pugnaeque accinge pedestri:

Iam nosces uentosa ferat cui gloria fraudem."

Dixit, at illa furens acrique accensa dolore

710

Tradit equum comiti paribusque resistit in armis

Ense pedes nudo puraque interrita parma.

At iuuenis uicisse dolo ratus auolat ipse

(Haud mora) conuersisque fugax aufertur habenis

Quadripedemque citum ferrata calce fatigat.

715

"Vane Ligus frustraque animis elate superbis,

Nequiquam patrias temptasti lubricus artis,

Nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno."

Haec fatur uirgo, et pernicibus ignea plantis

Transit equum cursu frenisque aduersa prehensis

720

Congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit:

Quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto

Consequitur pinnis sublimem in nube columbam

Comprensamque tenet pedibusque euiscerat uncis;

Tum cruor et uulsae labuntur ab aethere plumae.

725

At non haec nullis hominum sator atque deorum

Obseruans oculis summo sedet altus Olympo.

Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeua

Suscitat et stimulis haud mollibus inicit iras.

Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon

730

Fertur equo uariisque instigat uocibus alas

Nomine quemque uocans, reficitque in proelia pulsos.

"Quis metus, o numquam dolituri, o semper inertes

Tyrrheni, quae tanta animis ignauia uenit?

Femina palantis agit atque haec agmina uertit!

735

Quo ferrum quidue haec gerimus tela irrita dextris?

At non in Venerem segnes nocturnaque bella,

Aut ubi curua choros indixit tibia Bacchi.

Exspectate dapes et plenae pocula mensae

(Hic amor, hoc studium) dum sacra secundus haruspex

740

Nuntiet ac lucos uocet hostia pinguis in altos!"

Haec effatus equum in medios moriturus et ipse

Concitat, et Venulo aduersum se turbidus infert

Dereptumque ab equo dextra complectitur hostem

Et gremium ante suum multa ui concitus aufert.

745

Tollitur in caelum clamor cunctique Latini

Conuertere oculos. uolat igneus aequore Tarchon

Arma uirumque ferens; tum summa ipsius ab hasta

Defringit ferrum et partis rimatur apertas,

Qua uulnus letale ferat; contra ille repugnans

750

Sustinet a iugulo dextram et uim uiribus exit.

Vtque uolans alte raptum cum fulua draconem

Fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit,

Saucius at serpens sinuosa uolumina uersat

Arrectisque horret squamis et sibilat ore

755

Arduus insurgens, illa haud minus urget obunco

Luctantem rostro, simul aethera uerberat alis:

Haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon

Portat ouans. ducis exemplum euentumque secuti

Maeonidae incurrunt. tum fatis debitus Arruns

760

Velocem iaculo et multa prior arte Camillam

Circuit, et quae sit fortuna facillima temptat.

Qua se cumque furens medio tulit agmine uirgo,

Hac Arruns subit et tacitus uestigia lustrat;

Qua uictrix redit illa pedemque ex hoste reportat,

765

Hac iuuenis furtim celeris detorquet habenas.

Hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat

Vndique circuitum et certam quatit improbus hastam.

Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos

Insignis longe Phrygiis fulgebat in armis

770

Spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis

In plumam squamis auro conserta tegebat.

Ipse peregrina ferrugine clarus et ostro

Spicula torquebat Lycio Gortynia cornu;

Aureus ex umeris erat arcus et aurea uati

775

Cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis

Carbaseos fuluo in nodum collegerat auro,

Pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.

Hunc uirgo, siue ut templis praefigeret arma

Troia, captiuo siue ut se ferret in auro

780

Venatrix, unum ex omni certamine pugnae

Caeca sequebatur totumque incauta per agmen

Femineo praedae et spoliorum ardebat amore,

Telum ex insidiis cum tandem tempore capto

Concitat et superos Arruns sic uoce precatur:

785

"Summe deum, sancti custos Soractis Apollo,

Quem primi colimus, cui pineus ardor aceruo

Pascitur, et medium freti pietate per ignem

Cultores multa premimus uestigia pruna,

Da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,

790

Omnipotens. non exuuias pulsaeue tropaeum

Virginis aut spolia ulla peto, mihi cetera laudem

Facta ferent; haec dira meo dum uulnere pestis

Pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes."

Audiit et uoti Phoebus succedere partem

795

Mente dedit, partem uolucris dispersit in auras:

Sterneret ut subita turbatam morte Camillam

Adnuit oranti; reducem ut patria alta uideret

Non dedit, inque Notos uocem uertere procellae.

Ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,

800

Conuertere animos acris oculosque tulere

Cuncti ad reginam Volsci. nihil ipsa nec aurae

Nec sonitus memor aut uenientis ab aethere teli,

Hasta sub exsertam donec perlata papillam

Haesit uirgineumque alte bibit acta cruorem.

805

Concurrunt trepidae comites dominamque ruentem

Suscipiunt. fugit ante omnis exterritus Arruns

Laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae

Credere nec telis occurrere uirginis audet.

Ac uelut ille, prius quam tela inimica sequantur,

810

Continuo in montis sese auius abdidit altos

Occiso pastore lupus magnoue iuuenco,

Conscius audacis facti, caudamque remulcens

Subiecit pauitantem utero siluasque petiuit:

Haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns

815

Contentusque fuga mediis se immiscuit armis.

Illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter

Ferreus ad costas alto stat uulnere mucro.

Labitur exsanguis, labuntur frigida leto

Lumina, purpureus quondam color ora reliquit.

820

Tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam

Alloquitur fida ante alias, quae sola Camillae

Quicum partiri curas, atque haec ita fatur:

"Hactenus, Acca soror, potui: nunc uulnus acerbum

Conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.

825

Effuge et haec Turno mandata nouissima perfer:

Succedat pugnae Troianosque arceat urbi.

Iamque uale." simul his dictis linquebat habenas

Ad terram non sponte fluens. tum frigida toto

Paulatim exsoluit se corpore, lentaque colla

830

Et captum leto posuit caput, arma relinquunt,

Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

Tum uero immensus surgens ferit aurea clamor

Sidera: deiecta crudescit pugna Camilla;

Incurrunt densi simul omnis copia Teucrum

835

Tyrrhenique duces Euandrique Arcades alae.

At Triuiae custos iamdudum in montibus Opis

Alta sedet summis spectatque interrita pugnas.

Vtque procul medio iuuenum in clamore furentum

Prospexit tristi mulcatam morte Camillam,

840

Ingemuitque deditque has imo pectore uoces:

"Heu nimium, uirgo, nimium crudele luisti

Supplicium Teucros conata lacessere bello!

Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam

Profuit aut nostras umero gessisse pharetras.

845

Non tamen indecorem tua te regina reliquit

Extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum

Per gentis erit aut famam patieris inultae.

Nam quicumque tuum uiolauit uulnere corpus

Morte luet merita." fuit ingens monte sub alto

850

Regis Dercenni terreno ex aggere bustum

Antiqui Laurentis opacaque ilice tectum;

Hic dea se primum rapido pulcherrima nisu

Sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.

Vt uidit laetantem animis ac uana tumentem,

855

"Cur" inquit "diuersus abis? huc derige gressum,

Huc periture ueni, capias ut digna Camillae

Praemia. tune etiam telis moriere Dianae?"

Dixit, et aurata uolucrem Threissa sagittam

Deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit

860

Et duxit longe, donec curuata coirent

Inter se capita et manibus iam tangeret aequis,

Laeua aciem ferri, dextra neruoque papillam.

Extemplo teli stridorem aurasque sonantis

Audiit una Arruns haesitque in corpore ferrum.

865

Illum exspirantem socii atque extrema gementem

Obliti ignoto camporum in puluere linquunt;

Opis ad aetherium pinnis aufertur Olympum.

Prima fugit domina amissa leuis ala Camillae,

Turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas,

870

Disiectique duces desolatique manipli

Tuta petunt et equis auersi ad moenia tendunt.

Nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis

Sustentare ualet telis aut sistere contra,

Sed laxos referunt umeris languentibus arcus,

875

Quadripedoque putrem cursu quatit ungula campum.

Voluitur ad muros caligine turbidus atra

Puluis, et e speculis percussae pectora matres

Femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.

Qui cursu portas primi irrupere patentis,

880

Hos inimica super mixto premit agmine turba,

Nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,

Moenibus in patriis atque inter tuta domorum

Confixi exspirant animas. pars claudere portas,

Nec sociis aperire uiam nec moenibus audent

885

Accipere orantis, oriturque miserrima caedes

Defendentum armis aditus inque arma ruentum.

Exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum

Pars in praecipitis fossas urgente ruina

Voluitur, immissis pars caeca et concita frenis

890

Arietat in portas et duros obice postis.

Ipsae de muris summo certamine matres

(Monstrat amor uerus patriae, ut uidere Camillam)

Tela manu trepidae iaciunt ac robore duro

Stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis

895

Praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent.

Interea Turnum in siluis saeuissimus implet

Nuntius et iuueni ingentem fert Acca tumultum:

Deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,

Ingruere infensos hostis et Marte secundo

900

Omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.

Ille furens (et saeua Iouis sic numina pellunt)

Deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.

Vix e conspectu exierat campumque tenebat,

Cum pater Aeneas saltus ingressus apertos

905

Exsuperatque iugum siluaque euadit opaca.

Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur

Agmine nec longis inter se passibus absunt;

Ac simul Aeneas fumantis puluere campos

Prospexit longe Laurentiaque agmina uidit,

910

Et saeuum Aenean agnouit Turnus in armis

Aduentumque pedum flatusque audiuit equorum.

Continuoque ineant pugnas et proelia temptent,

Ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero

Tingat equos noctemque die labente reducat.

915

Considunt castris ante urbem et moenia uallant.

Cliccare sulle parole in blu per vedere l'apparato