Vergilius Aeneis 2

Reference basis text: M. Geymonat, 2008

Editing of the digital edition: M. Gioseffi, I. Canetta, 2009

Data insertion and check: I. Canetta

Other sections


Conticuere omnes intentique ora tenebant;

Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:

"Infandum, regina, iubes renouare dolorem,

Troianas ut opes et lamentabile regnum

5

Eruerint Danai, quaeque ipse miserrima uidi

Et quorum pars magna fui. Quis talia fando

Myrmidonum Dolopumue aut duri miles Vlixi

Temperet a lacrimis? et iam nox umida caelo

Praecipitat suadentque cadentia sidera somnos.

10

Sed si tantus amor casus cognoscere nostros

Et breuiter Troiae supremum audire laborem,

Quamquam animus meminisse horret luctuque refugit,

Incipiam. Fracti bello fatisque repulsi

Ductores Danaum, tot iam labentibus annis,

15

Instar montis equum diuina Palladis arte

Aedificant sectaque intexunt abiete costas:

Votum pro reditu simulant; ea fama uagatur.

Huc delecta uirum sortiti corpora furtim

Includunt caeco lateri penitusque cauernas

20

Ingentis uterumque armato milite complent.

Est in conspectu Tenedos, notissima fama

Insula, diues opum Priami dum regna manebant,

Nunc tantum sinus et statio male fida carinis:

Huc se prouecti deserto in litore condunt.

25

Nos abiisse rati et uento petiisse Mycenas.

Ergo omnis longo soluit se Teucria luctu.

Panduntur portae; iuuat ire et Dorica castra

Desertosque uidere locos litusque relictum.

Hic Dolopum manus, hic saeuus tendebat Achilles,

30

Classibus hic locus, hic acie certare solebant.

Pars stupet innuptae donum exitiale Mineruae

Et molem mirantur equi; primusque Thymoetes

Duci intra muros hortatur et arce locari,

Siue dolo seu iam Troiae sic fata ferebant.

35

At Capys et quorum melior sententia menti

Aut pelago Danaum insidias suspectaque dona

Praecipitare iubent subiectisque urere flammis,

Aut terebrare cauas uteri et temptare latebras.

Scinditur incertum studia in contraria uulgus.

40

Primus ibi ante omnis, magna comitante caterua,

Laocoon ardens summa decurrit ab arce

Et procul: "O miseri, quae tanta insania, ciues?

Creditis auectos hostis? aut ulla putatis

Dona carere dolis Danaum? sic notus Vlixes?

45

Aut hoc inclusi ligno occultantur Achiui,

Aut haec in nostros fabricata est machina muros

Inspectura domos uenturaque desuper urbi,

Aut aliquis latet error: equo ne credite, Teucri.

Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis."

50

Sic fatus ualidis ingentem uiribus hastam

In latus inque feri curuam compagibus aluum

Contorsit. Stetit illa tremens, uteroque recusso

Insonuere cauae gemitumque dedere cauernae.

Et, si fata deum, si mens non laeua fuisset,

55

Impulerat ferro Argolicas foedare latebras,

Troiaque nunc staret, Priamique arx alta maneres.

Ecce, manus iuuenem interea post terga reuinctum

Pastores magno ad regem clamore trahebant

Dardanidae, qui se ignotum uenientibus ultro,

60

Hoc ipsum ut strueret Troiamque aperiret Achiuis,

Obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus,

Seu uersare dolos seu certae occumbere morti.

Vndique uisendi studio Troiana iuuentus

Circumfusa ruit certantque illudere capto.

65

Accipe nunc Danaum insidias et crimine ab uno

Disce omnis.

Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis,

Constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit:

"Heu, quae nunc tellus" inquit "quae me aequora possunt

70

Accipere? aut quid iam misero mihi denique restat,

Cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi

Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?"

Quo gemitu conuersi animi compressus et omnis

Impetus. Hortamur fari quo sanguine cretus

75

Quidue ferat; memoret quae sit fiducia capto.

Ille haec deposita tandem formidine fatur:

"Cuncta equidem tibi, rex, fuerit quodcumque, fatebor

Vera" inquit; "neque me Argolica de gente negabo;

Hoc primum; nec, si miserum fortuna Sinonem

80

Finxit, uanum etiam mendacemque improba finget.

Fando aliquod si forte tuas peruenit ad auris

Belidae nomen Palamedis et incluta fama

Gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi

Insontem infando indicio, quia bella uetabat,

85

Demisere neci, nunc cassum lumine lugent:

Illi me comitem et consanguinitate propinquum

Pauper in arma pater primis huc misit ab annis.

Dum stabat regno incolumis regumque uigebat

Conciliis, et nos aliquod nomenque decusque

90

Gessimus. Inuidia postquam pellacis Vlixi

(Haut ignota loquor) superis concessit ab oris,

Adflictus uitam in tenebris luctuque trahebam

Et casum insontis mecum indignabar amici.

Nec tacui demens et me, fors si qua tulisset,

95

Si patrios umquam remeassem uictor ad Argos,

Promisi ultorem et uerbis odia aspera moui.

Hinc mihi prima mali labes, hinc semper Vlixes

Criminibus terrere nouis, hinc spargere uoces

In uulgum ambiguas et quaerere conscius arma.

100

Nec requieuit enim, donec Calchante ministro...

Sed quid ego haec autem nequiquam ingrata reuoluo,

Quidue moror? si omnis uno ordine habetis Achiuos

Idque audire sat est, iamdudum sumite poenas:

Hoc Ithacus uelit et magno mercentur Atridae."

105

Tum uero ardemus scitari et quaerere causas,

Ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.

Prosequitur pauitans et ficto pectore fatur:

"Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta

Moliri et longo fessi discedere bello;

110

Fecissentque utinam! Saepe illos aspera ponti

Interclusit hiems et terruit Auster euntis.

Praecipue cum iam hic trabibus contextus acernis

Staret equus toto sonuerunt aethere nimbi.

Suspensi Eurypylum scitantem oracula Phoebi

115

Mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:

"Sanguine placastis uentos et uirgine caesa,

Cum primum Iliacas, Danai, uenistis ad oras:

Sanguine quaerendi reditus animaque litandum

Argolica." Vulgi quae uox ut uenit ad auris,

120

Obstipuere animi gelidusque per ima cucurrit

Ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.

Hic Ithacus uatem magno Calchanta tumultu

Protrahit in medios: quae sint ea numina diuum

Flagitat. Et mihi iam multi crudele canebant

125

Artificis scelus et taciti uentura uidebant.

Bis quinos silet ille dies tectusque recusat

Prodere uoce sua quemquam aut opponere morti.

Vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus,

Composito rupit uocem et me destinat arae.

130

Adsensere omnes et, quae sibi quisque timebat,

Vnius in miseri exitium conuersa tulere.

Iamque dies infanda aderat; mihi sacra parari

Et salsae fruges et circum tempora uittae.

Eripui, fateor, leto me et uincula rupi,

135

Limosoque lacu per noctem obscurus in ulua

Delitui dum uela darent, si forte dedissent.

Nec mihi iam patriam antiquam spes ulla uidendi,

Nec dulcis natos exoptatumque parentem;

Quos illi fors et poenas ob nostra reposcent

140

Effugia et culpam hanc miserorum morte piabunt.

Quod te per superos et conscia numina ueri,

Per si qua est quae restet adhuc mortalibus usquam

Intemerata fides, oro, miserere laborum

Tantorum, miserere animi non digna ferentis."

145

His lacrimis uitam damus et miserescimus ultro.

Ipse uiro primus manicas atque arta leuari

Vincla iubet Priamus dictisque ita fatur amicis:

"Quisquis es (amissos hinc iam obliuiscere Graios)

Noster eris; mihique haec edissere uera roganti:

150

Quo molem hanc immanis equi statuere? quis auctor?

Quidue petunt? quae religio? aut quae machina belli?"

Dixerat. ille, dolis instructus et arte Pelasga,

Sustulit exutas uinclis ad sidera palmas:

"Vos, aeterni ignes, et non uiolabile uestrum

155

Testor numen" ait, "uos arae ensesque nefandi,

Quos fugi, uittaeque deum, quas hostia gessi:

Fas mihi Graiorum sacrata resoluere iura,

Fas odisse uiros atque omnia ferre sub auras,

Si qua tegunt; teneor patriae nec legibus ullis.

160

Tu modo promissis maneas seruataque serues

Troia fidem, si uera feram, si magna rependam.

Omnis spes Danaum et coepti fiducia belli

Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo

Tydides sed enim scelerumque inuentor Vlixes

165

Fatale adgressi sacrato auellere templo

Palladium, caesis summae custodibus arcis,

Corripuere sacram effigiem manibusque cruentis

Virgineas ausi diuae contingere uittas:

Ex illo fluere ac retro sublapsa referri

170

Spes Danaum, fractae uires, auersa deae mens.

Nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.

Vix positum castris simulacrum: arsere coruscae

Luminibus flammae arrectis salsusque per artus

Sudor iit terque ipsa solo (mirabile dictu)

175

Emicuit parmamque ferens hastamque trementem.

Extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas,

Nec posse Argolicis exscindi Pergama telis

Omina ni repetant Argis numenque reducant

Quod pelago et curuis secum auexere carinis.

180

Et nunc quod patrias uento petiere Mycenas

Arma deosque parant comites pelagoque remenso

Inprouisi aderunt; ita digerit omina Calchas.

Hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso

Effigiem statuere, nefas quae triste piaret.

185

Hanc tamen immensam Calchas attollere molem

Roboribus textis caeloque educere iussit,

Ne recipi portis aut duci in moenia possit,

Neu populum antiqua sub religione tueri.

Nam si uestra manus uiolasset dona Mineruae,

190

Tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum

Conuertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum;

Sin manibus uestris uestram ascendisset in urbem,

Vltro Asiam magno Pelopea ad moenia bello

Venturam et nostros ea fata manere nepotes."

195

Talibus insidiis periurique arte Sinonis

Credita res, captique dolis lacrimisque coactis

Quos neque Tydides nec Larisaeus Achilles,

Non anni domuere decem, non mille carinae.

Hic aliud maius miseris multoque tremendum

200

Obicitur magis atque improuida pectora turbat.

Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,

Sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.

Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta

(Horresco referens) immensis orbibus angues

205

Incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt;

Pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque

Sanguineae superant undas, pars cetera pontum

Pone legit sinuatque immensa uolumine terga.

Fit sonitus spumante salo; iamque arua tenebant

210

Ardentisque oculos suffecti sanguine et igni

Sibila lambebant linguis uibrantibus ora.

Diffugimus uisu exsangues. Illi agmine certo

Laocoonta petunt. Et primum parua duorum

Corpora natorum serpens amplexus uterque

215

Implicat et miseros morsu depascitur artus;

Post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem

Corripiunt spirisque ligant ingentibus; et iam

Bis medium amplexi, bis collo squamea circum

Terga dati superant capite et ceruicibus altis.

220

Ille simul manibus tendit diuellere nodos

Perfusus sanie uittas atroque ueneno;

Clamores simul horrendos ad sidera tollit,

Qualis mugitus, fugit cum saucius aram

Taurus et incertam excussit ceruice securim.

225

At gemini lapsu delubra ad summa dracones

Effugiunt saeuaeque petunt Tritonidis arcem

Sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.

Tum uero tremefacta nouus per pectora cunctis

Insinuat pauor, et scelus expendisse merentem

230

Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur

Laeserit et tergo sceleratam intorserit hastam.

Ducendum ad sedes simulacrum orandaque diuae

Numina conclamant.

Diuidimus muros et moenia pandimus urbis.

235

Accingunt omnes operi pedibusque rotarum

Subiciunt lapsus et stuppea uincula collo

Intendunt; scandit fatalis machina muros

Feta armis. Pueri circum innuptaeque puellae

Sacra canunt funemque manu contingere gaudent;

240

Illa subit mediaeque minans inlabitur urbi.

O patria, o diuum domus Ilium et incluta bello

Moenia Dardanidum! Quater ipso in limine portae

Substitit atque utero sonitum quater arma dedere:

Instamus tamen immemores caecique furore

245

Et monstrum infelix sacrata sistimus arce.

Tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris

Ora dei iussu non umquam credita Teucris.

Nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset

Ille dies, festa uelamus fronde per urbem.

250

Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox

Inuoluens umbra magna terramque polumque

Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri

Conticuere; sopor fessos complectitur artus.

Et iam Argiua phalanx instructis nauibus ibat

255

A Tenedo tacitae per amica silentia Lunae

Litora nota petens, flammas cum regia puppis

Extulerat fatisque deum defensus iniquis

Inclusos utero Danaos et pinea furtim

Laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad auras

260

Reddit equus, laetique cauo se robore promunt

Thessandrus Sthenelusque duces et dirus Vlixes,

Demissum lapsi per funem, Acamasque Thoasque

Pelidesque Neoptolemus primusque Machaon

Et Menelaus et ipse doli fabricator Epeos.

265

Inuadunt urbem somno uinoque sepultam;

Caeduntur uigiles, portisque patentibus omnis

Accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.

Tempus erat quo prima quies mortalibus aegris

Incipit et dono diuum gratissima serpit.

270

In somnis ecce ante oculos maestissimus Hector

Visus adesse mihi largosque effundere fletus,

Raptatus bigis ut quondam aterque cruento

Puluere perque pedes traiectus lora tumentis.

Ei mihi qualis erat, quantum mutatus ab illo

275

Hectore qui redit exuuias indutus Achilli

Vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis!

Squalentem barbam et concretos sanguine crinis

Vulneraque illa gerens, quae circum plurima muros

Accepit patrios. Vltro flens ipse uidebar

280

Compellare uirum et maestas expromere uoces:

"O lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum,

Quae tantae tenuere morae? quibus Hector ab oris

Exspectate uenis? ut te post multa tuorum

Funera, post uarios hominumque urbisque labores

285

Defessi aspicimus! quae causa indigna serenos

Foedauit uultus? aut cur haec uulnera cerno?"

Ille nihil, nec me quaerentem uana moratur,

Sed grauiter gemitus imo de pectore ducens:

"Heu fuge, nate dea, teque his" ait "eripe flammis.

290

Hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia.

Sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra

Defendi possent, etiam hac defensa fuissent.

Sacra suosque tibi commendat Troia penatis:

Hos cape fatorum comites, his moenia quaere

295

Magna pererrato statues quae denique ponto."

Sic ait et manibus uittas Vestamque potentem

Aeternumque adytis effert penetralibus ignem.

Diuerso interea miscentur moenia luctu

Et magis atque magis, quamquam secreta parentis

300

Anchisae domus arboribusque obtecta recessit,

Clarescunt sonitus armorumque ingruit horror.

Excutior somno et summi fastigia tecti

Ascensu supero atque arrectis auribus adsto:

In segetem ueluti cum flamma furentibus Austris

305

Incidit aut rapidus montano flumine torrens

Sternit agros, sternit sata laeta boumque labores

Praecipitisque trahit siluas; stupet inscius alto

Accipiens sonitum saxi de uertice pastor.

Tum uero manifesta fides Danaumque patescunt

310

Insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam

Vulcano superante domus, iam proximus ardet

Vcalegon; Sigea igni freta lata relucent.

Exoritur clamorque uirum clangorque tubarum.

Arma amens capio; nec sat rationis in armis,

315

Sed glomerare manum bello et concurrere in arcem

Cum sociis ardent animi; furor iraque mentem

Praecipitat pulchrumque mori succurrit in armis.

Ecce autem telis Panthus elapsus Achiuum,

Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,

320

Sacra manu uictosque deos paruumque nepotem

Ipse trahit cursuque amens ad limina tendit.

"Quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?"

Vix ea fatus eram, gemitu cum talia reddit:

"Venit summa dies et ineluctabile tempus

325

Dardaniae. Fuimus Troes, fuit Ilium et ingens

Gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos

Transtulit; incensa Danai dominantur in urbe.

Arduus armatos mediis in moenibus adstans

Fundit equus uictorque Sinon incendia miscet

330

Insultans. Portis alii bipatentibus adsunt,

Milia quot magnis umquam uenere Mycenis;

Obsedere alii telis angusta uiarum

Oppositis; stat ferri acies mucrone corusco

Stricta, parata neci; uix primi proelia temptant

335

Portarum uigiles et caeco Marte resistunt."

Talibus Othryadae dictis et numine diuum

In flammas et in arma feror, quo tristis Erinys,

Quo fremitus uocat et sublatus ad aethera clamor.

Addunt se socios Rhipeus et maximus armis

340

Epytus, oblati per lunam, Hypanisque Dymasque

Et lateri agglomerant nostro iuuenisque Coroebus

Mygdonides: illis ad Troiam forte diebus

Venerat insano Cassandrae incensus amore

Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat,

345

Infelix qui non sponsae praecepta furentis

Audierit!

Quos ubi confertos audere in proelia uidi,

Incipio super his: "Iuuenes, fortissima frustra

Pectora, si uobis audendi extrema cupido

350

Certa sequi, quae sit rebus fortuna, uidetis:

Excessere omnes adytis arisque relictis

Di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi

Incensae: moriamur et in media arma ruamus.

Vna salus uictis nullam sperare salutem."

355

Sic animis iuuenum furor additus. Inde, lupi ceu

Raptores atra in nebula, quos improba uentris

Exegit caecos rabies catulique relicti

Faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis

Vadimus haud dubiam in mortem mediaeque tenemus

360

Vrbis iter; nox atra caua circumuolat umbra.

Quis cladem illius noctis, quis funera fando

Explicet aut possit lacrimis aequare labores?

Vrbs antiqua ruit multos dominata per annos;

Plurima perque uias sternuntur inertia passim

365

Corpora perque domos et religiosa deorum

Limina. Nec soli poenas dant sanguine Teucri;

Quondam etiam uictis redit in praecordia uirtus

Victoresque cadunt Danai. Crudelis ubique

Luctus, ubique pauor et plurima mortis imago.

370

Primus se Danaum magna comitante caterua

Androgeos offert nobis, socia agmina credens

Inscius, atque ultro uerbis compellat amicis:

"Festinate, uiri! Nam quae tam sera moratur

Segnities? alii rapiunt incensa feruntque

375

Pergama: uos celsis nunc primum a nauibus itis?"

Dixit et extemplo (neque enim responsa dabantur

Fida satis) sensit medios delapsus in hostis.

Obstipuit retroque pedem cum uoce repressit.

Inprouisum aspris ueluti qui sentibus anguem

380

Pressit humi nitens trepidusque repente refugit

Attollentem iras et caerula colla tumentem:

Haud secus Androgeos uisu tremefactus abibat.

Inruimus densis et circumfundimur armis

Ignarosque loci passim et formidine captos

385

Sternimus: adspirat primo Fortuna labori.

Atque hic successu exsultans animisque Coroebus:

"O socii, qua prima" inquit "fortuna salutis

Monstrat iter quaque ostendit se dextra, sequamur:

Mutemus clipeos Danaumque insignia nobis

390

Aptemus. Dolus an uirtus, quis in hoste requirat?

Arma dabunt ipsi." Sic fatus deinde comantem

Androgeo galeam clipeique insigne decorum

Induitur laterique Argiuum accommodat ensem.

Hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuuentus

395

Laeta facit: spoliis se quisque recentibus armat.

Vadimus immixti Danais haud numine nostro

Multaque per caecam congressi proelia noctem

Conserimus, multos Danaum demittimus Orco.

Diffugiunt alii ad nauis et litora cursu

400

Fida petunt; pars ingentem formidine turpi

Scandunt rursus equum et nota conduntur in aluo.

Heu nihil inuitis fas quemquam fidere diuis!

Ecce trahebatur passis Priameia uirgo

Crinibus a templo Cassandra adytisque Mineruae

405

Ad caelum tendens ardentia lumina frustra,

Lumina, nam teneras arcebant uincula palmas.

Non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus

Et sese medium iniecit periturus in agmen.

Consequimur cuncti et densis incurrimus armis.

410

Hic primum ex alto delubri culmine telis

Nostrorum obruimur oriturque miserrima caedes

Armorum facie et Graiarum errore iubarum.

Tum Danai gemitu atque ereptae uirginis ira

Vndique collecti inuadunt, acerrimus Aiax

415

Et gemini Atridae Dolopumque exercitus omnis:

Aduersi rupto ceu quondam turbine uenti

Confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois

Eurus equis; stridunt siluae saeuitque tridenti

Spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.

420

Illi etiam, si quos obscura nocte per umbram

Fudimus insidiis totaque agitauimus urbe,

Apparent; primi clipeos mentitaque tela

Adgnoscunt atque ora sono discordia signant.

Ilicet obruimur numero; primusque Coroebus

425

Penelei dextra diuae armipotentis ad aram

Procumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unus

Qui fuit in Teucris et seruantissimus aequi

(Dis aliter uisum); pereunt Hypanisque Dymasque

Confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu,

430

Labentem pietas nec Apollinis infula texit.

Iliaci cineres et flamma extrema meorum,

Testor, in occasu uestro nec tela nec ullas

Vitauisse uices Danaum et, si fata fuissent

Vt caderem, meruisse manu. Diuellimur inde,

435

Iphitus et Pelias mecum (quorum Iphitus aeuo

Iam grauior, Pelias et uulnere tardus Vlixi),

Protinus ad sedes Priami clamore uocati.

Hic uero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam

Bella forent, nulli tota morerentur in urbe,

440

Sic Martem indomitum Danaosque ad tecta ruentis

Cernimus obsessumque acta testudine limen.

Haerent parietibus scalae postisque sub ipsos

Nituntur gradibus clipeosque ad tela sinistris

Protecti obiciunt, prensant fastigia dextris.

445

Dardanidae contra turris ac tota domorum

Culmina conuellunt; his se, quando ultima cernunt,

Extrema iam in morte parant defendere telis;

Auratasque trabes, ueterum decora alta parentum,

Deuoluunt; alii strictis mucronibus imas

450

Obsedere fores, has seruant agmine denso.

Instaurati animi regis succurrere tectis

Auxilioque leuare uiros uimque addere uictis.

Limen erat caecaeque fores et peruius usus

Tectorum inter se Priami postesque relicti

455

A tergo, infelix qua se, dum regna manebant,

Saepius Andromache ferre incomitata solebat

Ad soceros et auo puerum Astyanacta trahebat.

Euado ad summi fastigia culminis, unde

Tela manu miseri iactabant irrita Teucri.

460

Turrim in praecipiti stantem summisque sub astra

Eductam tectis, unde omnis Troia uideri

Et Danaum solitae naues et Achaica castra,

Adgressi ferro circum, qua summa labantis

Iuncturas tabulata dabant, conuellimus altis

465

Sedibus impulimusque; ea lapsa repente ruinam

Cum sonitu trahit et Danaum super agmina late

Incidit. Ast alii subeunt, nec saxa nec ullum

Telorum interea cessat genus.

Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus

470

Exsultat telis et luce coruscus aena:

Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus,

Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat,

Nunc, positis nouus exuuiis nitidusque iuuenta,

Lubrica conuoluit sublato pectore terga

475

Arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.

Vna ingens Periphas et equorum agitator Achillis,

Armiger Automedon, una omnis Scyria pubes

Succedunt tecto et flammas ad culmina iactant.

Ipse inter primos correpta dura bipenni

480

Limina perrumpit postisque a cardine uellit

Aeratos; iamque excisa trabe firma cauauit

Robora et ingentem lato dedit ore fenestram.

Apparet domus intus et atria longa patescunt;

Apparent Priami et ueterum penetralia regum,

485

Armatosque uident stantis in limine primo.

At domus interior gemitu miseroque tumultu

Miscetur penitusque cauae plangoribus aedes

Femineis ululant; ferit aurea sidera clamor.

Tum pauidae tectis matres ingentibus errant

490

Amplexaeque tenent postis atque oscula figunt.

Instat ui patria Pyrrhus, nec claustra nec ipsi

Custodes sufferre ualent; labat ariete crebro

Ianua et emoti procumbunt cardine postes.

Fit uia ui; rumpunt aditus primosque trucidant

495

Immissi Danai et late loca milite complent.

Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis

Exiit oppositasque euicit gurgite moles,

Fertur in arua furens cumulo camposque per omnis

Cum stabulis armenta trahit. Vidi ipse furentem

500

Caede Neoptolemum geminosque in limine Atridas,

Vidi Hecubam centumque nurus Priamumque per aras

Sanguine foedantem quos ipse sacrauerat ignis.

Quinquaginta illi thalami, spes ampla nepotum,

Barbarico postes auro spoliisque superbi

505

Procubuere; tenent Danai qua deficit ignis.

Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras.

Vrbis uti captae casum conuulsaque uidit

Limina tectorum et medium in penetralibus hostem,

Arma diu senior desueta trementibus aeuo

510

Circumdat nequiquam umeris et inutile ferrum

Cingitur ac densos fertur moriturus in hostis.

Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe

Ingens ara fuit iuxtaque ueterrima laurus

Incumbens arae atque umbra complexa penatis.

515

Hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum,

Praecipites atra ceu tempestate columbae,

Condensae et diuum amplexae simulacra sedebant.

Ipsum autem sumptis Priamum iuuenalibus armis

Vt uidit: "quae mens tam dira, miserrime coniunx,

520

Impulit his cingi telis? aut quo ruis?" inquit.

"Non tali auxilio nec defensoribus istis

Tempus eget; non, si ipse meus nunc afforet Hector.

Huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis,

Aut moriere simul." Sic ore effata recepit

525

Ad sese et sacra longaeuum in sede locauit.

Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,

Vnus natorum Priami, per tela, per hostis

Porticibus longis fugit et uacua atria lustrat

Saucius. Illum ardens infesto uulnere Pyrrhus

530

Insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta.

Vt tandem ante oculos euasit et ora parentum,

Concidit ac multo uitam cum sanguine fudit.

Hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur,

Non tamen abstinuit nec uoci iraeque pepercit:

535

"At tibi pro scelere" exclamat, "pro talibus ausis

Di, si qua est caelo pietas quae talia curet,

Persoluant grates dignas et praemia reddant

Debita, qui nati coram me cernere letum

Fecisti et patrios foedasti funere uultus.

540

At non ille, satum quo te mentiris, Achilles

Talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque

Supplicis erubuit corpusque exsangue sepulcro

Reddidit Hectoreum meque in mea regna remisit."

Sic fatus senior telumque imbelle sine ictu

545

Coniecit, rauco quod protinus aere repulsum,

Et summo clipei nequiquam umbone pependit.

Cui Pyrrhus: "Referes ergo haec et nuntius ibis

Pelidae genitori. Illi mea tristia facta

Degeneremque Neoptolemum narrare memento.

550

Nunc morere." Hoc dicens altaria ad ipsa trementem

Traxit et in multo lapsantem sanguine nati

Implicuitque comam laeua dextraque coruscum

Extulit ac lateri capulo tenus abdidit ensem.

Haec finis Priami fatorum, hic exitus illum

555

Sorte tulit, Troiam incensam et prolapsa uidentem

Pergama, tot quondam populis terrisque superbum

Regnatorem Asiae. Iacet ingens litore truncus

Auulsumque umeris caput et sine nomine corpus.

At me tum primum saeuus circumstetit horror.

560

Obstipui; subiit cari genitoris imago,

Vt regem aequaeuum crudeli uulnere uidi

Vitam exhalantem; subiit deserta Creusa

Et direpta domus et parui casus Iuli.

Respicio et quae sit me circum copia lustro.

565

Deseruere omnes defessi et corpora saltu

Ad terram misere aut ignibus aegra dedere.

Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae

Seruantem et tacitam secreta in sede latentem

Tyndarida aspicio; dant clara incendia lucem

570

Erranti passimque oculos per cuncta ferenti.

Illa sibi infestos euersa ob Pergama Teucros

Et poenas Danaum et deserti coniugis iras

Praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys,

Abdiderat sese atque aris inuisa sedebat.

575

Exarsere ignes animo; subit ira cadentem

Vlcisci patriam et sceleratas sumere poenas.

"Scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas

Aspiciet, partoque ibit regina triumpho,

Coniugiumque domumque patris natosque uidebit

580

Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?

Occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni?

Dardanium totiens sudarit sanguine litus?

Non ita. namque etsi nullum memorabile nomen

Feminea in poena est nec habet uictoria laudem,

585

Exstinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis

Laudabor poenas, animumque explesse iuuabit

Vltricis flammae et cineres satiasse meorum."

Talia iactabam et furiata mente ferebar,

Cum mihi se, non ante oculis tam clara, uidendam

590

Obtulit et pura per noctem in luce refulsit

Alma parens, confessa deam qualisque uideri

Caelicolis et quanta solet, dextraque prehensum

Continuit roseoque haec insuper addidit ore:

"Nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras?

595

Quid furis aut quonam nostri tibi cura recessit?

Non prius aspicies ubi fessum aetate parentem

Liqueris Anchisen, superet coniunxne Creusa

Ascaniusque puer? quos omnis undique Graiae

Circum errant acies et, ni mea cura resistat,

600

Iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis.

Non tibi Tyndaridis facies inuisa Lacaenae

Culpatusue Paris, diuum inclementia, diuum,

Has euertit opes sternitque a culmine Troiam.

Aspice (namque omnem, quae nunc obducta tuenti

605

Mortalis hebetat uisus tibi et umida circum

Caligat, nubem eripiam; tu ne qua parentis

Iussa time neu praeceptis parere recusa):

Hic, ubi disiectas moles auulsaque saxis

Saxa uides mixtoque undantem puluere fumum,

610

Neptunus muros magnoque emota tridenti

Fundamenta quatit totamque a sedibus urbem

Eruit. Hic Iuno Scaeas saeuissima portas

Prima tenet sociumque furens a nauibus agmen

Ferro accincta uocat.

615

Iam summas arces Tritonia, respice, Pallas

Insedit nimbo effulgens et Gorgone saeua.

Ipse pater Danais animos uirisque secundas

Sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma.

Eripe, nate, fugam finemque impone labori.

620

Nusquam abero et tutum patrio te limine sistam."

Dixerat et spissis noctis se condidit umbris.

Apparent dirae facies inimicaque Troiae

Numina magna deum.

Tum uero omne mihi uisum considere in ignis

625

Ilium et ex imo uerti Neptunia Troia:

Ac ueluti summis antiquam in montibus ornum

Cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant

Eruere agricolae certatim, illa usque minatur

Et tremefacta comam concusso uertice nutat,

630

Vulneribus donec paulatim euicta supremum

Congemuit traxitque iugis auulsa ruinam.

Descendo ac ducente deo flammam inter et hostis

Expedior: dant tela locum flammaeque recedunt.

Atque ubi iam patriae peruentum ad limina sedis

635

Antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos

Optabam primum montis primumque petebam,

Abnegat excisa uitam producere Troia

Exiliumque pati. "Vos o, quibus integer aeui

Sanguis," ait, "solidaeque suo stant robore uires,

640

Vos agitate fugam.

Me si caelicolae uoluissent ducere uitam,

Has mihi seruassent sedes. Satis una superque

Vidimus excidia et captae superauimus urbi.

Sic o sic positum affati discedite corpus.

645

Ipse manu mortem inueniam; miserebitur hostis

Exuuiasque petet. Facilis iactura sepulchri.

Iam pridem inuisus diuis et inutilis annos

Demoror, ex quo me diuum pater atque hominum rex

Fulminis adflauit uentis et contigit igni."

650

Talia perstabat memorans fixusque manebat.

Nos contra effusi lacrimis coniunxque Creusa

Ascaniusque omnisque domus ne uertere secum

Cuncta pater fatoque urgenti incumbere uellet.

Abnegat inceptoque et sedibus haeret in isdem.

655

Rursus in arma feror mortemque miserrimus opto.

Nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?

"Mene ecferre pedem, genitor, te posse relicto

Sperasti tantumque nefas patrio excidit ore?

Si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui

660

Et sedet hoc animo perituraeque addere Troiae

Teque tuosque iuuat: patet isti ianua leto

Iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,

Natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.

Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis

665

Eripis, ut mediis hostem in penetralibus utque

Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam

Alterum in alterius mactatos sanguine cernam?

Arma, uiri, ferte arma; uocat lux ultima uictos.

Reddite me Danais; sinite instaurata reuisam

670

Proelia. Numquam omnes hodie moriemur inulti."

Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram

Insertabam aptans meque extra tecta ferebam.

Ecce autem complexa pedes in limine coniunx

Haerebat paruumque patri tendebat Iulum:

675

"Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;

Sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,

Hanc primum tutare domum. Cui paruus Iulus,

Cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?"

Talia uociferans gemitu tectum omne replebat,

680

Cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.

Namque manus inter maestorumque ora parentum,

Ecce leuis summo de uertice uisus Iuli

Fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis

Lambere flamma comas et circum tempora pasci.

685

Nos pauidi trepidare metu crinemque flagrantem

Excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.

At pater Anchises oculos ad sidera laetus

Extulit et caelo palmas cum uoce tetendit:

"Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,

690

Aspice nos! Hoc tantum, et si pietate meremur,

Da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma."

Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore

Intonuit laeuum et de caelo lapsa per umbras

Stella facem ducens multa cum luce cucurrit.

695

Illam summa super labentem culmina tecti

Cernimus Idaea claram se condere silua

Signantemque uias; tum longo limite sulcus

Dat lucem et late circum loca sulphure fumant.

Hic uero uictus genitor se tollit ad auras

700

Adfaturque deos et sanctum sidus adorat.

"Iam iam nulla morast; sequor et qua ducitis adsum,

Di patrii; seruate domum, seruate nepotem.

Vestrum hoc augurium, uestroque in numine Troiast.

Cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso."

705

Dixerat ille, et iam per moenia clarior ignis

Auditur propiusque aestus incendia uoluunt.

"Ergo age, care pater, ceruici imponere nostrae;

Ipse subibo umeris nec me labor iste grauabit;

Quo res cumque cadent, unum et commune periclum,

710

Vna salus ambobus erit. Mihi paruus Iulus

Sit comes et longe seruet uestigia coniunx.

Vos, famuli, quae dicam animis aduertite uestris.

Est urbe egressis tumulus templumque uetustum

Desertae Cereris iuxtaque antiqua cupressus

715

Religione patrum multos seruata per annos.

Hanc ex diuerso sedem ueniemus in unam.

Tu, genitor, cape sacra manu patriosque penatis;

Me bello e tanto digressum et caede recenti

Attrectare nefas, donec me flumine uiuo

720

Abluero."

Haec fatus latos umeros subiectaque colla

Veste super fuluique insternor pelle leonis

Succedoque oneri; dextrae se paruus Iulus

Implicuit sequiturque patrem non passibus aequis;

725

Pone subit coniunx. Ferimur per opaca locorum,

Et me, quem dudum non ulla iniecta mouebant

Tela neque aduerso glomerati exagmine Grai,

Nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis

Suspensum et pariter comitique onerique timentem.

730

Iamque propinquabam portis omnemque uidebar

Euasisse uiam, subito cum creber ad auris

Visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram

Prospiciens: "Nate" exclamat "fuge, nate; propinquant.

Ardentis clipeos atque aera micantia cerno."

735

Hic mihi nescio quod trepido male numen amicum

Confusam eripuit mentem. Namque auia cursu

Dum sequor et nota excedo regione uiarum,

Heu misero coniunx fatone erepta Creusa

Substitit, errauitne uia seu lapsa resedit?

740

Incertum; nec post oculis est reddita nostris.

Nec prius amissam respexi animumue reflexi

Quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam

Venimus: hic demum collectis omnibus una

Defuit et comites natumque uirumque fefellit.

745

Quem non incusaui amens hominumque deorumque,

Aut quid in euersa uidi crudelius urbe?

Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque penatis

Commendo sociis et curua ualle recondo;

Ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis.

750

Stat casus renouare omnis omnemque reuerti

Per Troiam et rursus caput obiectare periclis.

Principio muros obscuraque limina portae,

Qua gressum extuleram, repeto et uestigia retro

Obseruata sequor per noctem et lumine lustro.

755

Horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent.

Inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,

Me refero. Inruerant Danai et tectum omne tenebant.

Ilicet ignis edax summa ad fastigia uento

Voluitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras.

760

Procedo et Priami sedes arcemque reuiso:

Et iam porticibus uacuis Iunonis asylo

Custodes lecti Phoenix et dirus Vlixes

Praedam adseruabant. Huc undique Troia gaza

Incensis erepta adytis mensaeque deorum

765

Crateresque auro solidi captiuaque uestis

Congeritur. Pueri et pauidae longo ordine matres

Stant circum.

Ausus quin etiam uoces iactare per umbram

Impleui clamore uias, maestusque Creusam

770

Nequiquam ingeminans iterumque iterumque uocaui.

Quaerenti et tectis urbis sine fine furenti

Infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae

Visa mihi ante oculos et nota maior imago.

Obstipui steteruntque comae et uox faucibus haesit.

775

Tum sic adfari et curas his demere dictis:

"Quid tantum insano iuuat indulgere dolori,

O dulcis coniunx? non haec sine numine diuum

Eueniunt; nec te comitem hinc portare Creusam

Fas aut ille sinit superi regnator Olympi.

780

Longa tibi exilia et uastum maris aequor arandum:

Et terram Hesperiam uenies, ubi Lydius arua

Inter opima uirum leni fluit agmine Thybris.

Illic res laetae regnumque et regia coniunx

Parta tibi; lacrimas dilectae pelle Creusae.

785

Non ego Myrmidonum sedes Dolopumue superbas

Aspiciam aut Grais seruitum matribus ibo,

Dardanis et diuae Veneris nurus; *et tua coniunx*;

Sed me magna deum genetrix his detinet oris.

Iamque uale et nati serua communis amorem."

790

Haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa uolentem

Dicere deseruit tenuisque recessit in auras.

Ter conatus ibi collo dare bracchia circum;

Ter frustra comprensa manus effugit imago,

Par leuibus uentis uolucrique simillima somno.

795

Sic demum socios consumpta nocte reuiso.

Atque hic ingentem comitum adfluxisse nouorum

Inuenio admirans numerum, matresque uirosque,

Collectam exilio pubem, miserabile uulgus.

Vndique conuenere animis opibusque parati

800

In quascumque uelim pelago deducere terras.

Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae

Ducebatque diem Danaique obsessa tenebant

Limina portarum nec spes opis ulla dabatur.

Cessi et sublato montis genitore petiui.

Click on the blue words to get the apparatus