Te quoque, magna Pales, et te memorande canemus
Pastor ab Amphryso, uos, siluae amnesque Lycaei.
Cetera, quae uacuas tenuissent carmine mentes,
Omnia iam uulgata: quis aut Eurysthea durum
5
Aut inlaudati nescit Busiridis aras?
Cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos
Hippodameque umeroque Pelops insignis eburno,
Acer equis? Temptanda uia est, qua me quoque possim
Tollere humo uictorque uirum uolitare per ora.
10
Primus ego in patriam mecum, modo uita supersit,
Aonio rediens deducam uertice Musas;
Primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas
Et uiridi in campo templum de marmore ponam
Propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat
15
Mincius et tenera praetexit harundine ripas.
In medio mihi Caesar erit templumque tenebit:
Illi uictor ego et Tyrio conspectus in ostro
Centum quadriiugos agitabo ad flumina currus.
Cuncta mihi Alpheum linquens lucosque Molorchi
20
Cursibus et crudo decernet Graecia caestu.
Ipse caput tonsae foliis ornatus oliuae
Dona feram. Iam nunc sollemnis ducere pompas
Ad delubra iuuat caesosque uidere iuuencos
Vel scaena ut uersis discedat frontibus utque
25
Purpurea intexti tollant aulaea Britanni.
In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto
Gangaridum faciam uictorisque arma Quirini
Atque hic undantem bello magnumque fluentem
Nilum ac nauali surgentis aere columnas;
30
Addam urbes Asiae domitas pulsumque Niphaten
Fidentemque fuga Parthum uersisque sagittis
Et duo rapta manu diuerso ex hoste tropaea
Bisque triumphatas utroque ab litore gentes.
Stabunt et Parii lapides, spirantia signa,
35
Assaraci proles demissaeque ab Ioue gentis
Nomina Trosque parens et Troiae Cynthius auctor.
Inuidia infelix furias amnemque seuerum
Cocyti metuet tortosque Ixionis anguis
Immanemque rotam et non exsuperabile saxum.
40
Interea Dryadum siluas saltusque sequamur
Intactos, tua, Maecenas, haud mollia iussa:
Te sine nil altum mens incohat. En age segnis
Rumpe moras; uocat ingenti clamore Cithaeron
Taygetique canes domitrixque Epidaurus equorum,
45
Et uox adsensu nemorum ingeminata remugit.
Mox tamen ardentis accingar dicere pugnas
Caesaris et nomen fama tot ferre per annos,
Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.
Seu quis Olympiacae miratus praemia palmae
50
Pascit equos, seu quis fortis ad aratra iuuencos,
Corpora praecipue matrum legat. Optuma toruae
Forma bouis, cui turpe caput, cui plurima ceruix
Et crurum tenus a mento palearia pendent;
Tum longo nullus lateri modus: omnia magna,
55
Pes etiam, et camuris hirtae sub cornibus aures.
Nec mihi displiceat maculis insignis et albo
Aut iuga detractans interdumque aspera cornu
Et faciem tauro propior quaeque ardua tota
Et gradiens ima uerrit uestigia cauda.
60
Aetas Lucinam iustosque pati hymenaeos
Desinit ante decem, post quattuor incipit annos;
Cetera nec feturae habilis nec fortis aratris.
Interea, superat gregibus dum laeta iuuentas,
Solue mares; mitte in Venerem pecuaria primus
65
Atque aliam ex alia generando suffice prolem.
Optima quaeque dies miseris mortalibus aeui
Prima fugit; subeunt morbi tristisque senectus
Et labor, et durae rapit inclementia mortis.
Semper erunt, quarum mutari corpora malis;
70
Semper enim refice ac, ne post amissa requiras,
Anteueni et subolem armento sortire quotannis.
Nec non et pecori est idem dilectus equino:
Tu modo, quos in spem statues summittere gentis,
Praecipuum iam inde a teneris impende laborem.
75
Continuo pecoris generosi pullus in aruis
Altius ingreditur et mollia crura reponit;
Primus et ire uiam et fluuios temptare minantis
Audet et ignoto sese committere ponti,
Nec uanos horret strepitus. Illi ardua ceruix
80
Argutumque caput, breuis aluus obesaque terga,
Luxuriatque toris animosum pectus. Honesti
Spadices glaucique; color deterrimus albis
Et giluo. Tum, si qua sonum procul arma dedere,
Stare loco nescit, micat auribus et tremit artus,
85
Collectumque premens uoluit sub naribus ignem.
Densa iuba et dextro iactata recumbit in armo;
At duplex agitur per lumbos spina, cauatque
Tellurem et solido grauiter sonat ungula cornu.
Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis
90
Cyllarus et, quorum Grai meminere poetae,
Martis equi biiuges et magni currus Achilli;
Talis et ipse iubam ceruice effundit equina
Coniugis aduentu pernix Saturnus et altum
Pelion hinnitu fugiens impleuit acuto.
95
Hunc quoque, ubi aut morbo grauis aut iam segnior annis
96
Deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae,
120
Quamuis saepe fuga uersos ille egerit hostis
121
Et patriam Epirum referat fortisque Mycenas
122
Neptunique ipsa deducat origine gentem.
97
Frigidus in Venerem senior frustraque laborem
Ingratum trahit et, si quando ad proelia uentumst,
Vt quondam in stipulis magnus sine uiribus ignis,
100
Incassum furit. Ergo animos aeuomque notabis
Praecipue: hinc alias artis prolemque parentum
Et quis cuique dolor uicto, quae gloria palmae.
Nonne uides, cum praecipiti certamine campum
Corripuere ruuntque effusi carcere currus,
105
Cum spes arrectae iuuenum exsultantiaque haurit
Corda pauor pulsans? Illi instant uerbere torto
Et proni dant lora; uolat ui feruidus axis;
Iamque humiles iamque elati sublime uidentur
Aera per uacuum ferri atque adsurgere in auras.
110
Nec mora nec requies; at fuluae nimbus harenae
Tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum:
Tantus amor laudum, tantaest uictoria curae.
Primus Erichthonius currus et quattuor ausus
Iungere equos rapidusque rotis insistere uictor;
115
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere
Impositi dorso, atque equitem docuere sub armis
Insultare solo et gressus glomerare superbos.
Aequus uterque labor aeque iuuenemque magistri
119
Exquirunt calidumque animis et cursibus acrem,
123
His animaduersis instant sub tempus et omnis
Impendunt curas denso distendere pingui,
125
Quem legere ducem et pecori dixere maritum,
Florentisque secant herbas fluuiosque ministrant
Farraque, ne blando nequeat superesse labori
Inualidique patrum referant ieiunia nati.
Ipsa autem macie tenuant armenta uolentes
130
Atque, ubi concubitus primos iam nota uoluptas
Sollicitat, frondesque negant et fontibus arcent;
Saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant,
Cum grauiter tunsis gemit area frugibus et cum
Surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes
135
Hoc faciunt, nimio ne luxu obtunsior usus
Sit genitali aruo et sulcos oblimet inertis,
Sed rapiat sitiens Venerem interiusque recondat.
Rursus cura patrum cadere et succedere matrum
Incipit. Exactis grauidae cum mensibus errant,
140
Non illas grauibus quisquam iuga ducere plaustris,
Non saltu superare uiam sit passus et acri
Carpere prata fuga fluuiosque innare rapacis.
Saltibus in uacuis pascunt et plena secundum
Flumina, muscus ubi et uiridissima gramine ripa
145
Speluncaeque tegant et saxea procubet umbra.
Est lucos Silari circa ilicibusque uirentem
Plurimus Alburnum uolitans, cui nomen asilo
Romanum est, oestrum Grai uertere uocantes,
Asper, acerba sonans, quo tota exterrita siluis
150
Diffugiunt armenta; furit mugitibus aether
Concussus siluaeque et sicci ripa Tanagri.
Hoc quondam monstro horribilis exercuit iras
Inachiae Iuno pestem meditata iuuencae;
Hunc quoque (nam mediis feruoribus acrior instat)
155
Arcebis grauido pecori armentaque pasces
Sole recens orto aut noctem ducentibus astris.
Post partum cura in uitulos traducitur omnis;
Continuoque notas et nomina gentis inurunt
Et quos aut pecori malint summittere habendo
160
Aut aris seruare sacros aut scindere terram
Et campum horrentem fractis inuertere glaebis.
Cetera pascuntur uiridis armenta per herbas:
Tu, quos ad studium atque usum formabis agrestem,
Iam uitulos hortare uiamque insiste domandi,
165
Dum faciles animi iuuenum, dum mobilis aetas.
Ac primum laxos tenui de uimine circlos
Ceruici subnecte; dehinc, ubi libera colla
Seruitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos
Iunge pares et coge gradum conferre iuuencos;
170
Atque illis iam saepe rotae ducantur inanes
Per terram et summo uestigia puluere signent.
Post ualido nitens sub pondere faginus axis
Instrepat et iunctos temo trahat aereus orbis.
Interea pubi indomitae non gramina tantum
175
Nec uescas salicum frondes uluamque palustrem,
Sed frumenta manu carpes sata; nec tibi fetae
More patrum niuea implebunt mulctraria uaccae,
Sed tota in dulcis consument ubera natos.
Sin ad bella magis studium turmasque ferocis
180
Aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae
Et Iouis in luco currus agitare uolantis,
Primus equi labor est animos atque arma uidere
Bellantum lituosque pati tractuque gementem
Ferre rotam et stabulo frenos audire sonantis,
185
Tum magis atque magis blandis gaudere magistri
Laudibus et plausae sonitum ceruicis amare.
Atque haec iam primo depulsus ab ubere matris
Audeat inque uicem det mollibus ora capistris
Inualidus etiamque tremens, etiam inscius aeui.
190
At tribus exactis ubi quarta accesserit aestas,
Carpere mox gyrum incipiat gradibusque sonare
Compositis sinuetque alterna uolumina crurum
Sitque laboranti similis; tum cursibus auras,
Tum uocet ac per aperta uolans ceu liber habenis
195
Aequora uix summa uestigia ponat harena,
Qualis Hyperboreis Aquilo cum densus ab oris
Incubuit Scythiaeque hiemes atque arida differt
Nubila: tum segetes altae campique natantes
Lenibus horrescunt flabris summaeque sonorem
200
Dant siluae longique urguent ad litora fluctus;
Ille uolat simul arua fuga, simul aequora uerrens.
Hinc uel ad Elei metas et maxima campi
Sudabit spatia et spumas aget ore cruentas,
Belgica uel molli melius feret esseda collo.
205
Tum demum crassa magnum farragine corpus
Crescere iam domitis sinito; namque ante domandum
Ingentis tollent animos prensique negabunt
Verbera lenta pati et duris parere lupatis.
Sed non ulla magis uires industria firmat
210
Quam Venerem et caeci stimulos auertere amoris,
Siue boum siue est cui gratior usus equorum.
Atque ideo tauros procul atque in sola relegant
Pascua post montem oppositum et trans flumina lata
Aut intus clausos satura ad praesepia seruant.
215
Carpit enim uiris paulatim uritque uidendo
Femina nec nemorum patitur meminisse nec herbae,
Dulcibus illa quidem inlecebris, et saepe superbos
Cornibus inter se subigit decernere amantis.
Pascitur in magna Sila formosa iuuenca:
220
Illi alternantes multa ui proelia miscent
Volneribus crebris; lauit ater corpora sanguis,
Versaque in obnixos urgentur cornua uasto
Cum gemitu; reboant siluaeque et longus Olympus.
Nec mos bellantis una stabulare, sed alter
225
Victus abit longeque ignotis exulat oris,
Multa gemens ignominiam plagasque superbi
Victoris, tum quos amisit inultus amores:
Et stabula aspectans regnis excessit auitis.
Ergo omni cura uiris exercet et inter
230
Dura iacet pernox instrato saxa cubili
Frondibus hirsutis et carice pastus acuta
Et temptat sese atque irasci in cornua discit
Arboris obnixus trunco uentosque lacessit
Ictibus et sparsa ad pugnam proludit harena.
235
Post, ubi collectum robur uiresque refectae,
Signa mouet praecepsque oblitum fertur in hostem,
Fluctus uti medio coepit cum albescere ponto,
Longius ex altoque sinum trahit utque uolutus
Ad terras immane sonat per saxa neque ipso
240
Monte minor procumbit; at ima exaestuat unda
Verticibus nigramque alte subiectat harenam.
Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque
Et genus aequoreum, pecudes pictaeque uolucres
In furias ignemque ruunt: amor omnibus idem.
245
Tempore non alio catulorum oblita leaena
Saeuior errauit campis nec funera uulgo
Tam multa informes ursi stragemque dedere
Per siluas; tum saeuus aper, tum pessima tigris;
Heu, male tum Libyae solis erratur in agris.
250
Nonne uides, ut tota tremor pertemptet equorum
Corpora, si tantum notas odor attulit auras?
Ac neque eos iam frena uirum neque uerbera saeua,
Non scopuli rupesque cauae atque obiecta retardant
Flumina correptosque unda torquentia montis.
255
Ipse ruit dentesque Sabellicus exacuit sus
Et pede prosubigit terram, fricat arbore costas
Atque hinc atque illinc umeros ad uolnera durat.
Quid iuuenis, magnum cui uersat in ossibus ignem
Durus amor? nempe abruptis turbata procellis
260
Nocte natat caeca serus freta, quem super ingens
Porta tonat caeli, et scopulis inlisa reclamant
Aequora; nec miseri possunt reuocare parentes
Nec moritura super crudeli funere uirgo.
Quid lynces Bacchi uariae et genus acre luporum
265
Atque canum? quid quae inbellis dant proelia cerui?
Scilicet ante omnis furor est insignis equarum,
Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
Potniades malis membra absumpsere quadrigae.
Illas ducit amor trans Gargara transque sonantem
270
Ascanium; superant montis et flumina tranant.
Continuoque, auidis ubi subdita flamma medullis
(Vere magis, quia uere calor redit ossibus), illae
Ore omnes uersae in Zephyrum stant rupibus altis
Exceptantque leuis auras et saepe sine ullis
275
Coniugiis uento grauidae (mirabile dictu)
Saxa per et scopulos et depressas conuallis
Diffugiunt, non, Eure, tuos, neque solis ad ortus,
In Borean Caurumque aut unde nigerrimus Auster
Nascitur et pluuio contristat frigore caelum.
280
Hic demum, hippomanes uero quod nomine dicunt
Pastores, lentum destillat ab inguine uirus,
Hippomanes, quod saepe malae legere nouercae
Miscueruntque herbas et non innoxia uerba.
Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus,
285
Singula dum capti circumuectamur amore.
Hoc satis armentis; superat pars altera curae,
Lanigeros agitare greges hirtasque capellas;
Hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni.
Nec sum animi dubius uerbis ea uincere magnum
290
Quam sit et angustis hunc addere rebus honorem;
Sed me Parnasi deserta per ardua dulcis
Raptat amor; iuuat ire iugis, qua nulla priorum
Castaliam molli deuertitur orbita cliuo.
Nunc, ueneranda Pales, magno nunc ore sonandum.
295
Incipiens stabulis edico in mollibus herbam
Carpere ouis, dum mox frondosa reducitur aestas,
Et multa duram stipula felicumque maniplis
Sternere supter humum, glacies ne frigida laedat
Molle pecus scabiemque ferat turpisque podagras.
300
Post hinc digressus iubeo frondentia capris
Arbuta sufficere et fluuios praebere recentis
Et stabula a uentis hiberno opponere soli
Ad medium conuersa diem, cum frigidus olim
Iam cadit extremoque inrorat Aquarius anno.
305
Hae quoque non cura nobis leuiore tuendae,
Nec minor usus erit, quamuis Milesia magno
Vellera mutentur Tyrios incocta rubores;
Densior hinc suboles, hinc largi copia lactis:
Quam magis exhausto spumauerit ubere mulctra,
310
Laeta magis pressis manabunt flumina mammis.
Nec minus interea barbas incanaque menta
Cinyphii tondent hirqui saetasque comantis
Vsum in castrorum et miseris uelamina nautis.
Pascuntur uero siluas et summa Lycaei
315
Horrentisque rubos et amantis ardua dumos
Atque ipsae memores redeunt in tecta suosque
Ducunt et grauido superant uix ubere limen.
Ergo omni studio glaciem uentosque niualis,
Quo minor est illis curae mortalis egestas,
320
Auertes uictumque feres et uirgea laetus
Pabula nec tota claudes faenilia bruma.
At uero Zephyris cum laeta uocantibus aestas
In saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,
Luciferi primo cum sidere frigida rura
325
Carpamus, dum mane nouum, dum gramina canent
Et ros in tenera pecori gratissimus herba.
Inde, ubi quarta sitim caeli collegerit hora
Et cantu querulae rumpent arbusta cicadae,
Ad puteos aut alta greges ad stagna iubebo
330
Currentem ilignis potare canalibus undam;
Aestibus at mediis umbrosam exquirere uallem,
Sicubi magna Iouis antiquo robore quercus
Ingentis tendat ramos, aut sicubi nigrum
Ilicibus crebris sacra nemus accubet umbra;
335
Tum tenuis dare rursus aquas et pascere rursus
Solis ad occasum, cum frigidus aera Vesper
Temperat et saltus reficit iam roscida luna
Litoraque alcyonen resonant, acalanthida dumi.
Quid tibi pastores Libyae, quid pascua uersu
340
Prosequar et raris habitata mapalia tectis?
Saepe diem noctemque et totum ex ordine mensem
Pascitur itque pecus longa in deserta sine ullis
Hospitiis: tantum campi iacet. Omnia secum
Armentarius Afer agit, tectumque laremque
345
Armaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;
Non secus ac patriis acer Romanus in armis
Iniusto sub fasce uiam cum carpit, et hosti
Ante exspectatum positis stat in agmine castris.
At non, qua Scythiae gentes Maeotiaque unda,
350
Turbidus et torquens flauentis Hister harenas
Quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem.
Illic clausa tenent stabulis armenta, neque ullae
Aut herbae campo apparent aut arbore frondes;
Sed iacet aggeribus niueis informis et alto
355
Terra gelu late septemque adsurgit in ulnas.
Semper hiemps, semper spirantes frigora Cauri;
Tum Sol pallentis haut umquam discutit umbras,
Nec cum inuectus equis altum petit aethera, nec cum
Praecipitem Oceani rubro lauit aequore currum.
360
Concrescunt subitae currenti in flumine crustae,
Vndaque iam tergo ferratos sustinet orbis,
Puppibus illa prius, patulis nunc hospita plaustris;
Aeraque dissiliunt uulgo, uestesque rigescunt
Indutae, caeduntque securibus umida uina,
365
Et totae solidam in glaciem uertere lucunae,
Stiriaque inpexis induruit horrida barbis.
Interea toto non setius aere ninguit:
Intereunt pecudes, stant circumfusa pruinis
Corpora magna boum confertoque agmine cerui
370
Torpent mole noua et summis uix cornibus exstant.
Hos non immissis canibus, non cassibus ullis
Puniceaeue agitant pauidos formidine pinnae,
Sed frustra oppositum trudentis pectore montem
Comminus obtruncant ferro grauiterque rudentis
375
Caedunt et magno laeti clamore reportant.
Ipsi in defossis specubus secura sub alta
Otia agunt terra, congestaque robora totasque
Aduoluere focis ulmos ignique dedere;
Hic noctem ludo ducunt et pocula laeti
380
Fermento atque acidis imitantur uitea sorbis.
Talis Hyperboreo Septem subiecta trioni
Gens effrena uirum Riphaeo tunditur Euro
Et pecudum fuluis uelatur corpora saetis.
Si tibi lanitium curae, primum aspera silua,
385
Lappaeque tribolique, absint; fuge pabula laeta;
Continuoque greges uillis lege mollibus albos.
Illum autem, quamuis aries sit candidus ipse,
Nigra subest udo tantum cui lingua palato,
Reice, ne maculis infuscet uellera pullis
390
Nascentum, plenoque alium circumspice campo.
Munere sic niueo lanae, si credere dignum est,
Pan deus Arcadiae captam te, Luna, fefellit
In nemora alta uocans; nec tu aspernata uocantem.
At cui lactis amor, cytisum lotosque frequentis
395
Ipse manu salsasque ferat praesepibus herbas:
Hinc et amant fluuios magis, et magis ubera tendunt
Et salis occultum referunt in lacte saporem.
Multi etiam excretos prohibent a matribus haedos
Primaque ferratis praefigunt ora capistris.
400
Quod surgente die mulsere horisque diurnis,
Nocte premunt; quod iam tenebris et sole cadente,
Sub lucem exportant calathis (adit oppida pastor),
Aut parco sale contingunt hiemique reponunt.
Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed una
405
Velocis Spartae catulos acremque Molossum
Pasce sero pingui. Numquam custodibus illis
Nocturnum stabulis furem incursusque luporum
Aut impacatos a tergo horrebis Hiberos.
Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros
410
Et canibus leporem, canibus uenabere dammas;
Saepe uolutabris pulsos siluestribus apros
Latratu turbabis agens, montisque per altos
Ingentem clamore premes ad retia ceruom.
Disce et odoratam stabulis accendere cedrum
415
Galbaneoque agitare grauis nidore chelydros.
Saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu
Vipera delituit caelumque exterrita fugit
Aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae
(Pestis acerba boum) pecorique aspergere uirus
420
Fouit humum. Cape saxa manu, cape robora, pastor,
Tollentemque minas et sibila colla tumentem
Deice! Iamque fuga timidum caput abdidit alte,
Cum medii nexus extremaeque agmina caudae
Soluontur tardosque trahit sinus ultimus orbis.
425
Est etiam ille malus Calabris in saltibus anguis
Squamea conuoluens sublato pectore terga
Atque notis longam maculosus grandibus aluom,
Qui, dum amnes ulli rumpuntur fontibus et dum
Vere madent udo terrae ac pluuialibus Austris,
430
Stagna colit ripisque habitans hic piscibus atram
Improbus ingluuiem ranisque loquacibus explet;
Postquam exusta palus terraeque ardore dehiscunt,
Exsilit in siccum et flammantia lumina torquens
Saeuit agris asperque siti atque exterritus aestu.
435
Ne mihi tum mollis sub diuo carpere somnos
Neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas,
Cum positis nouus exuuiis nitidusque iuuenta
Voluitur, aut catulos tectis aut oua relinquens,
Arduus ad solem et linguis micat ore trisulcis.
440
Morborum quoque te causas et signa docebo.
Turpis ouis temptat scabies, ubi frigidus imber
Altius ad uiuom persedit et horrida cano
Bruma gelu, uel cum tonsis inlutus adhaesit
Sudor et hirsuti secuerunt corpora uepres.
445
Dulcibus idcirco fluuiis pecus omne magistri
Perfundunt, udisque aries in gurgite uillis
Mersatur missusque secundo defluit amni,
Aut tonsum tristi contingunt corpus amurca
Et spumas miscent argenti uiuaque sulpura
450
Idaeasque pices et pinguis unguine ceras
Scillamque elleborosque grauis nigrumque bitumen.
Non tamen ulla magis praesens fortuna laborum est,
Quam si quis ferro potuit rescindere summum
Vlceris os; alitur uitium uiuitque tegendo,
455
Dum medicas adhibere manus ad uolnera pastor
Abnegat aut meliora deos sedet omina poscens.
Quin etiam, ima dolor balantum lapsus ad ossa
Cum furit atque artus depascitur arida febris,
Profuit incensos aestus auertere et inter
460
Ima ferire pedis salientem sanguine uenam,
Bisaltae quo more solent acerque Gelonus,
Cum fugit in Rhodopen atque in deserta Getarum,
Et lac concretum cum sanguine potat equino.
Quam procul aut molli succedere saepius umbrae
465
Videris aut summas carpentem ignauius herbas
Extremamque sequi aut medio procumbere campo
Pascentem et serae solam decedere nocti,
Continuo culpam ferro compesce priusquam
Dira per incautum serpant contagia uulgus.
470
Non tam creber agens hiemem ruit aequore turbo
Quam multae pecudum pestes. Nec singula morbi
Corpora corripiunt, sed tota aestiua repente,
Spemque gregemque simul cunctamque ab origine gentem.
Tum sciat, aerias Alpis et Norica si quis
475
Castella in tumulis et Iapydis arua Timaui
Nunc quoque post tanto uideat, desertaque regna
Pastorum et longe saltus lateque uacantis.
Hic quondam morbo caeli miseranda coortast
Tempestas totoque autumni incanduit aestu
480
Et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum
Corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
Nec uia mortis erat simplex; sed ubi ignea uenis
Omnibus acta sitis miseros adduxerat artus,
Rursus abundabat fluidus liquor omniaque in se
485
Ossa minutatim morbo collapsa trahebat.
Saepe in honore deum medio stans hostia ad aram,
Lanea dum niuea circumdatur infula uitta,
Inter cunctantis cecidit moribunda ministros;
Aut, si quam ferro mactauerat ante sacerdos,
490
Inde neque impositis ardent altaria fibris,
Nec responsa potest consultus reddere uates,
Ac uix suppositi tinguntur sanguine cultri
Summaque ieiuna sanie infuscatur harena.
Hinc laetis uituli uulgo moriuntur in herbis
495
Et dulcis animas plena ad praesepia reddunt,
Hinc canibus blandis rabies uenit et quatit aegros
Tussis anhela sues ac faucibus angit obessis.
Labitur infelix studiorum atque immemor herbae
Victor equos fontisque auertitur et pede terram
500
Crebra ferit; demissae aures; incertus ibidem
Sudor et ille quidem morituris frigidus; aret
Pellis et ad tactum tractanti dura resistit.
Haec ante exitium primis dant signa diebus:
Sin in processu coepit crudescere morbus,
505
Tum uero ardentes oculi atque attractus ab alto
Spiritus, interdum gemitu grauis, imaque longo
Ilia singultu tendunt; it naribus ater
Sanguis et obsessas fauces premit aspera lingua.
Profuit inserto latices infundere cornu
510
Lenaeos; ea uisa salus morientibus una;
Mox erat hoc ipsum exitio, furiisque refecti
Ardebant ipsique suos iam morte sub aegra
(Di meliora piis erroremque hostibus illum!)
Discissos nudis laniabant dentibus artus.
515
Ecce autem duro fumans sub uomere taurus
Concidit et mixtum spumis uomit ore cruorem
Extremosque ciet gemitus. It tristis arator
Maerentem abiungens fraterna morte iuuencum
Atque opere in medio defixa relinquit aratra.
520
Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt
Prata mouere animum, non qui per saxa uolutus
Purior electro campum petit amnis; at ima
Soluontur latera atque oculos stupor urget inertis
Ad terramque fluit deuexo pondere ceruix.
525
Quid labor aut benefacta iuuant? quid uomere terras
Inuertisse grauis? Atqui non Massica Bacchi
Munera, non illis epulae nocuere repostae;
Frondibus et uictu pascuntur simplicis herbae,
Pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu
530
Flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.
Tempore non alio dicunt regionibus illis
Quaesitas ad sacra boues Iunonis et uris
Imparibus ductos alta ad donaria currus.
Ergo aegre rastris terram rimantur et ipsis
535
Vnguibus infodiunt fruges montisque per altos
Contenta ceruice trahunt stridentia plaustra.
Non lupus insidias explorat ouilia circum
Nec gregibus nocturnus obambulat: acrior illum
Cura domat; timidi dammae ceruique fugaces
540
Nunc interque canes et circum tecta uagantur.
Iam maris immensi prolem et genus omne natantum
Litore in extremo ceu naufraga corpora fluctus
Proluit; insolitae fugiunt in flumina phocae.
Interit et curuis frustra defensa latebris
545
Vipera et attoniti squamis astantibus hydri.
Ipsis est aer auibus non aequus, et illae
Praecipites alta uitam sub nube relinquont.
Praeterea iam nec mutari pabula refert
Quaesitaeque nocent artes; cessere magistri,
550
Phillyrides Chiron Amythaoniusque Melampus.
Saeuit et in lucem Stygiis emissa tenebris
Pallida Tisiphone Morbos agit ante Metumque
Inque dies auidum surgens caput altius effert;
Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes
555
Arentesque sonant ripae collesque supini.
Iamque cateruatim dat stragem atque aggerat ipsis
In stabulis turpi dilapsa cadauera tabo,
Donec humo tegere ac foueis abscondere discunt.
Nam neque erat coriis usus, nec uiscera quisquam
560
Aut undis abolere potest aut uincere flamma;
Ne tondere quidem morbo illuuieque peresa
Vellera nec telas possunt attingere putris;
Verum etiam inuisos si quis temptarat amictus,
Ardentes papulae atque immundus olentia sudor
565
Membra sequebatur, nec longo deinde moranti
Tempore contactos artus sacer ignis edebat.