Hactenus aruorum cultus et sidera caeli;
Nunc te, Bacche, canam, nec non siluestria tecum
Virgulta et prolem tarde crescentis oliuae.
Huc, pater o Lenaee (tuis hic omnia plena
5
Muneribus, tibi pampineo grauidus autumno
Floret ager, spumat plenis uindemia labris),
Huc, pater o Lenaee, ueni nudataque musto
Tinge nouo mecum direptis crura coturnis.
Principio arboribus uaria est natura creandis.
10
Namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae
Sponte sua ueniunt camposque et flumina late
Curua tenent, ut molle siler lentaeque genistae,
Populus et glauca canentia fronde salicta;
Pars autem posito surgunt de semine, ut altae
15
Castaneae nemorumque Ioui quae maxima frondet
Aesculus atque habitae Grais oracula quercus.
Pullulat ab radice aliis densissima silua,
Vt cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
Parua sub ingenti matris se subicit umbra.
20
Hos natura modos primum dedit, his genus omne
Siluarum fruticumque uiret nemorumque sacrorum:
Sunt alii, quos ipse uia sibi repperit usus:
Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
Deposuit sulcis, hic stirpes obruit aruo
25
Quadrifidasque sudes et acuto robore uallos.
Siluarumque aliae pressos propaginis arcus
Exspectant et uiua sua plantaria terra;
Nil radicis egent aliae, summumque putator
Haud dubitat terrae referens mandare cacumen.
30
Quin et caudicibus sectis (mirabile dictu)
Truditur e sicco radix oleagina ligno.
Et saepe alterius ramos impune uidemus
Vertere in alterius mutatamque insita mala
Ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.
35
Quare agite o proprios generatim discite cultus,
Agricolae, fructusque feros mollite colendo,
Neu segnes iaceant terrae. Iuuat Ismara Baccho
Conserere atque olea magnum uestire Taburnum.
Tuque ades inceptumque una decurre laborem,
40
O decus, o famae merito pars maxima nostrae,
Maecenas, pelagoque uolans da uela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti uersibus opto,
Non, mihi si linguae centum sint oraque centum,
Ferrea uox. Ades et primi lege litoris oram;
45
In manibus terrae. Non hic te carmine ficto
Atque per ambages et longa exorsa tenebo.
Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,
Infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt;
Quippe solo natura subest. Tamen haec quoque, si quis
50
Inserat aut scrobibus mandet mutata subactis,
Exuerint siluestrem animum cultuque frequenti
In quascumque uoles artes, haud tarda sequentur.
Nec non et, sterilis quae stirpibus exit ab imis,
Hoc faciat, uacuos si sit digesta per agros;
55
Nunc altae frondes et rami matris opacant
Crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos
Tarda uenit seris factura nepotibus umbram,
Pomaque degenerant sucos oblita priores,
60
Et turpis auibus praedam fert uua racemos.
Scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes
Cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.
Sed truncis oleae melius, propagine uites
Respondent, solido Paphiae de robore myrtus,
65
Plantis edurae coryli. Nascuntur et ingens
Fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae
Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma
Nascitur et casus abies uisura marinos.
Inseritur uero et fetu nucis arbutus horrida,
70
Et steriles platani malos gessere ualentis;
Castaneae fagus ornusque incanuit albo
Flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.
Nec modus inserere atque oculos imponere simplex.
Nam, qua se medio trudunt de cortice gemmae
75
Et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso
Fit nodo sinus; huc aliena ex arbore germen
Includunt udoque docent inolescere libro.
Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte
Finditur in solidum cuneis uia, deinde feraces
80
Plantae immittuntur; nec longum tempus, et ingens
Exiit ad caelum ramis felicibus arbos
Miratastque nouas frondes et non sua poma.
Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis
Nec salici lotoque nec Idaeis cyparissis,
85
Nec pingues unam in faciem nascuntur oliuae,
Orchades et radii et amara pausia baca,
Pomaque et Alcinoi siluae, nec surculus idem
Crustumiis Syriisque piris grauibusque uolemis.
Non eadem arboribus pendet uindemia nostris
90
Quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos;
Sunt Thasiae uites, sunt et Mareotides albae,
Pinguibus hae terris habiles, leuioribus illae,
Et passo psithia utilior tenuisque lageos
Temptatura pedes olim uincturaque linguam,
95
Purpureae preciaeque, et quo te carmine dicam
Raetica? nec cellis ideo contende Falernis.
Sunt et Aminneae uites, firmissima uina,
Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanaeus,
Argitisque minor; cui non certauerit ulla
100
Aut tantum fluere aut totidem durare per annos.
Non ego te, dis et mensis accepta secundis,
Transierim, Rhodia et tumidis Bumaste racemis.
Sed neque quam multae species nec nomina quae sint
Est numerus, neque enim numero comprendere refert;
105
Quem qui scire uelit, Libyci uelit aequoris idem
Discere quam multae Zephyro turbentur harenae
Aut ubi nauigiis uiolentior incidit Eurus,
Nosse quot Ionii ueniant ad litora fluctus.
Nec uero terrae ferre omnes omnia possunt.
110
Fluminibus salices crassisque paludibus alni
Nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
Litora myrtetis laetissima; denique apertos
Bacchus amat colles, Aquilonem et frigora taxi.
Aspice et extremis domitum cultoribus orbem
115
Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos:
Diuisae arboribus patriae. Sola India nigrum
Fert hebenum, solis est turea uirga Sabaeis.
Quid tibi odorato referam sudantia ligno
Balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
120
Quid nemora Aethiopum molli canentia lana,
Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres?
Aut quos Oceano propior gerit India lucos,
Extremi sinus orbis, ubi aera uincere summum
Arboris haud ullae iactu potuere sagittae?
125
Et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris.
Media fert tristis sucos tardumque saporem
Felicis mali, quo non praesentius ullum,
Pocula si quando saeuae infecere nouercae,
[Miscueruntque herbas et non innoxia uerba]
130
Auxilium uenit ac membris agit atra uenena.
Ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro
Et, si non alium late iactaret odorem,
Laurus erat: folia haut ullis labentia uentis,
Flos ad prima tenax; animas et olentia Medi
135
Ora fouent illo et senibus medicantur anhelis.
Sed neque Medorum siluae, ditissima terra,
Nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus
Laudibus Italiae certent, non Bactra neque Indi
Totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.
140
Haec loca non tauri spirantes naribus ignem
Inuertere satis immanis dentibus hydri,
Nec galeis densisque uirum seges horruit hastis;
Sed grauidae fruges et Bacchi Massicus umor
Impleuere; tenent oleae armentaque laeta.
145
Hinc bellator equus campo sese arduus infert,
Hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus
Victima, saepe tuo perfusi flumine sacro
Romanos ad templa deum duxere triumphos.
Hic uer adsiduum atque alienis mensibus aestas:
150
Bis grauidae pecudes, bis pomis utilis arbos.
At rabidae tigres absunt et saeua leonum
Semina, nec miseros fallunt aconita legentis,
Nec rapit immensos orbis per humum neque tanto
Squameus in spiram tractu se colligit anguis.
155
Adde tot egregias urbes operumque laborem,
Tot congesta manu praeruptis oppida saxis
Fluminaque antiquos subterlabentia muros.
An mare quod supra memorem, quodque alluit infra?
Anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque,
160
Fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino?
An memorem portus Lucrinoque addita claustra
Atque indignatum magnis stridoribus aequor,
Iulia qua ponto longe sonat unda refuso
Tyrrhenusque fretis immittitur aestus Auernis?
165
Haec eadem argenti riuos aerisque metalla
Ostendit uenis atque auro plurima fluxit.
Haec genus acre uirum, Marsos pubemque Sabellam
Assuetumque malo Ligurem Volscosque uerutos,
Extulit, haec Decios, Marios magnosque Camillos,
170
Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar,
Qui nunc extremis Asiae iam uictor in oris
Imbellem auertis Romanis arcibus Indum.
Salue, magna parens frugum, Saturnia tellus,
Magna uirum: tibi res antiquae laudis et artem
175
Ingredior sanctos ausus recludere fontis
Ascraeumque cano Romana per oppida carmen.
Nunc locus aruorum ingeniis, quae robora cuique,
Quis color et quae sit rebus natura ferendis.
Difficiles primum terrae collesque maligni,
180
Tenuis ubi argilla et dumosis calculus aruis,
Palladia gaudent silua uiuacis oliuae;
Indiciost tractu surgens oleaster eodem
Plurimus et strati bacis siluestribus agri.
At quae pinguis humus dulcique uligine laeta
185
Quique frequens herbis et fertilis ubere campus
(Qualem saepe caua montis conualle solemus
Despicere; huc summis liquuntur rupibus amnes
Felicemque trahunt limum) quique editus Austro
Et filicem curuis inuisam pascit aratris:
190
Hic tibi praeualidas olim multoque fluentis
Sufficiet Baccho uitis, hic fertilis uuae,
Hic laticis, qualem pateris libamus et auro,
Inflauit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras
Lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
195
Sin armenta magis studium uitulosque tueri
Aut ouium fetum aut urentis culta capellas,
Saltus et saturi petito longinqua Tarenti
Et qualem infelix amisit Mantua campum
Pascentem niueos herboso flumine cycnos;
200
Non liquidi gregibus fontes, non gramina derunt,
Et quantum longis carpent armenta diebus
Exigua tantum gelidus ros nocte reponet.
Nigra fere et presso pinguis sub uomere terra
Et cui putre solum (namque hoc imitamur arando),
205
Optima frumentis (non ullo ex aequore cernes
Plura domum tardis decedere plaustra iuuencis)
Aut unde iratus siluam deuexit arator
Et nemora euertit multos ignaua per annos
Antiquasque domos auium cum stirpibus imis
210
Eruit: illae altum nidis petiere relictis,
At rudis enituit impulso uomere campus.
Nam ieiuna quidem cliuosi glarea ruris
Vix humilis apibus casias roremque ministrat,
Et tofus scaber et nigris exesa chelydris
215
Creta negant alios aeque serpentibus agros
Dulcem ferre cibum et curuas praebere latebras.
Quae tenuem exhalat nebulam fumosque uolucris
Et bibit umorem et, cum uolt, ex se ipsa remittit
Quaeque suo semper uiridi se gramine uestit
220
Nec scabie et salsa laedit robigine ferrum,
Illa tibi laetis intexet uitibus ulmos,
Illa ferax oleo est, illam experiere colendo
Et facilem pecori et patientem uomeris unci:
Talem diues arat Capua et uicina Vesaeuo
225
Ora iugo et uacuis Clanius non aequos Acerris.
Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, dicam.
Rara sit an supra morem si densa requires
(Altera frumentis quoniam fauet, altera Baccho,
Densa magis Cereri, rarissima quaeque Lyaeo),
230
Ante locum capies oculis alteque iubebis
In solido puteum demitti omnemque repones
Rursus humum et pedibus summas aequabis harenas.
Si derunt, rarum pecorique et uitibus almis
Aptius uber erit; sin in sua posse negabunt
235
Ire loca et scrobibus superabit terra repletis,
Spissus ager: glaebas cunctantis crassaque terga
Exspecta et ualidis terram proscinde iuuencis.
Salsa autem tellus et quae perhibetur amara
(Frugibus infelix ea, nec mansuescit arando
240
Nec Baccho genus aut pomis sua nomina seruat)
Tale dabit specimen. Tu spisso uimine quallos
Colaque prelorum fumosis deripe tectis;
Huc ager ille malus dulcesque a fontibus undae
Ad plenum calcentur: aqua eluctabitur omnis
245
Scilicet et grandes ibunt per uimina guttae;
At sapor indicium faciet manifestus et ora
Tristia temptantum sensu torquebit amaro.
Pinguis item quae sit tellus, hoc denique pacto
Discimus: haut umquam manibus iactata fatiscit,
250
Sed picis in morem ad digitos lentescit habendo.
Vmida maiores herbas alit ipsaque iusto
Laetior. A, nimium ne sit mihi fertilis illa,
Nec se praeualidam primis ostendat aristis!
Quae grauis est, ipso tacitam se pondere prodit,
255
Quaeque leuis. Promptum est oculis praediscere nigram,
Et quis cui color. At sceleratum exquirere frigus
Difficilest; piceae tantum taxique nocentes
Interdum aut hederae pandunt uestigia nigrae.
His animaduersis terram multo ante memento
260
Excoquere et magnos scrobibus concidere montis,
Ante supinatas Aquiloni ostendere glaebas
Quam laetum infodias uitis genus. Optima putri
Arua solo: id uenti curant gelidaeque pruinae
Et labefacta mouens robustus iugera fossor.
265
At si quos haud ulla uiros uigilantia fugit,
Ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur
Arboribus seges et quo mox digesta feratur,
Mutatam ignorent subito ne semina matrem.
Quin etiam caeli regionem in cortice signant,
270
Vt, quo quaeque modo steterit, qua parte calores
Austrinos tulerit, quae terga obuerterit axi,
Restituant: adeo in teneris consuescere multum est.
Collibus an plano melius sit ponere uitem,
Quaere prius. Si pinguis agros metabere campi,
275
Densa sere: in denso non segnior ubere Bacchus;
Sin tumulis adcliue solum collisque supinos,
Indulge ordinibus; nec setius omnis in unguem
Arboribus positis secto uia limite quadret,
Vt saepe ingenti bello cum longa cohortis
280
Explicuit legio et campo stetit agmen aperto,
Derectaeque acies ac late fluctuat omnis
Aere renidenti tellus, necdum horrida miscent
Proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis.
Omnia sint paribus numeris dimensa uiarum,
285
Non animum modo uti pascat prospectus inanem,
Sed quia non aliter uiris dabit omnibus aequas
Terra, neque in uacuum poterunt se extendere rami.
Forsitan et, scrobibus quae sint fastigia, quaeras.
Ausim uel tenui uitem committere sulco;
290
Altior ac penitus terrae defigitur arbos,
Aesculus in primis, quae, quantum uertice ad auras
Aetherias, tantum radice in Tartara tendit.
Ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres
Conuellunt; immota manet multosque nepotes,
295
Multa uirum uoluens durando saecula uincit;
Tum fortis late ramos et bracchia pandens
Huc illuc media ipsa ingentem sustinet umbram.
Neue tibi ad solem uergant uineta cadentem
Neue inter uitis corylum sere neue flagella
300
Summa pete aut summa defringe ex arbore plantas
(Tantus amor terrae) neu ferro laede retunso
Semina neue oleae siluestris insere truncos.
Nam saepe incautis pastoribus excidit ignis,
Qui furtim pingui primum sub cortice tectus
305
Robora comprendit, frondesque elapsus in altas
Ingentem caelo sonitum dedit; inde secutus
Per ramos uictor perque alta cacumina regnat
Et totum inuoluit flammis nemus et ruit atram
Ad caelum picea crassus caligine nubem,
310
Praesertim si tempestas a uertice siluis
Incubuit glomeratque ferens incendia uentus.
Hoc ubi, non a stirpe ualent caesaeque reuerti
Possunt atque ima similes reuirescere terra;
Infelix superat foliis oleaster amaris.
315
Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor
Tellurem Borea rigidam spirante mouere.
Rura gelu tunc claudit hiemps, nec semine iacto
Concretam patitur radicem affigere terrae.
Optima uinetis satio, cum uere rubente
320
Candida uenit auis longis inuisa colubris,
Prima uel autumni sub frigora, cum rapidus Sol
Nondum hiemem contingit equis, iam praeterit aestas.
Ver adeo frondi nemorum, uer utile siluis;
Vere tument terrae et genitalia semina poscunt.
325
Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether
Coniugis in gremium laetae descendit, et omnis
Magnus alit magno commixtus corpore fetus.
Auia tum resonant auibus uirgulta canoris
Et Venerem certis repetunt armenta diebus;
330
Parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris
Laxant arua sinus; superat tener omnibus umor,
Inque nouos soles audent se gramina tuto
Credere, nec metuit surgentis pampinus Austros
Aut actum caelo magnis Aquilonibus imbrem,
335
Sed trudit gemmas et frondes explicat omnis.
Non alios prima crescentis origine mundi
Inluxisse dies aliumue habuisse tenorem
Crediderim; uer illud erat, uer magnus agebat
Orbis et hibernis parcebant flatibus Euri,
340
Cum primae lucem pecudes haussere uirumque
Terrea progenies duris caput extulit aruis
Immissaeque ferae siluis et sidera caelo.
Nec res hunc tenerae possent perferre laborem,
Si non tanta quies iret frigusque caloremque
345
Inter et exciperet caeli indulgentia terras.
Quod superest, quaecumque premes uirgulta per agros
Sparge fimo pingui et multa memor occule terra
Aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
Inter enim labentur aquae tenuisque subibit
350
Halitus atque animos tollent sata. Iamque reperti
Qui saxo super atque ingentis pondere testae
Vrguerent; hoc effusos munimen ad imbres,
Hoc, ubi hiulca siti findit Canis aestifer arua.
Seminibus positis superest diducere terram
355
Saepius ad capita et duros iactare bidentis
Aut presso exercere solum sub uomere et ipsa
Flectere luctantis inter uineta iuuencos,
Tum leuis calamos et rassae hastilia uirgae
Fraxineasque aptare sudes furcasque ualentis,
360
Viribus eniti quarum et contemnere uentos
Adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.
Ac dum prima nouis adolescit frondibus aetas,
Parcendum teneris, et dum se laetus ad auras
Palmes agit laxis per purum immissus habenis,
365
Ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis
Carpendae manibus frondes interque legendae.
Inde ubi iam ualidis amplexae stirpibus ulmos
Exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde
(Ante reformidant ferrum), tum denique dura
370
Exerce imperia et ramos compesce fluentis.
Texendae saepes etiam et pecus omne tenendum,
Praecipue dum frons tenera imprudensque laborum:
Cui super indignas hiemes solemque potentem
Siluestres uri adsidue capreaeque sequaces
375
Inludunt, pascuntur oues auidaeque iuuencae;
Frigora nec tantum cana concreta pruina
Aut grauis incumbens scopulis arentibus aestas,
Quantum illi nocuere greges durique uenenum
Dentis et admorso signata in stirpe cicatrix.
380
Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris
Caeditur et ueteres ineunt proscaenia ludi,
Praemiaque ingeniis pagos et compita circum
Thesidae posuere atque inter pocula laeti
Mollibus in pratis unctos saluere per utres.
385
Nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni
Versibus incomptis ludunt risuque soluto
Oraque corticibus sumunt horrenda cauatis
Et te, Bacche, uocant per carmina laeta tibique
Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.
390
Hinc omnis largo pubescit uinea fetu,
Complentur uallesque cauae saltusque profundi
Et quocumque deus circum caput egit honestum.
Ergo rite suum Baccho dicemus honorem
Carminibus patriis lancesque et liba feremus,
395
Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram
Pinguiaque in ueribus torrebimus exta colurnis.
Est etiam ille labor curandis uitibus alter,
Cui numquam exhausti satis est: namque omne quotannis
Terque quaterque solum scindendum glebaque uersis
400
Aeternum frangenda bidentibus, omne leuandum
Fronde nemus. Redit agricolis labor actus in orbem,
Atque in se sua per uestigia uoluitur annus.
Ac iam olim, seras posuit cum uinea frondes
Frigidus et siluis Aquilo decussit honorem,
405
Iam tum acer curas uenientem extendit in annum
Rusticus et curuo Saturni dente relictam
Persequitur uitem attondens fingitque putando.
Primus humum fodito, primus deuecta cremato
Sarmenta et uallos primus sub tecta referto;
410
Postremus metito. Bis uitibus ingruit umbra,
Bis segetem densis obducunt sentibus herbae;
Durus uterque labor: laudato ingentia rura,
Exiguum colito. Nec non etiam aspera rusti
Vimina per siluam et ripis fluuialis harundo
415
Caeditur, incultique exercet cura salicti.
Iam uinctae uites, iam falcem arbusta reponunt,
Iam canit effectos extremus uinitor antes:
Sollicitanda tamen tellus puluisque mouendus
Et iam maturis metuendus Iuppiter uuis.
420
Contra non ullast oleis cultura, neque illae
Procuruam exspectant falcem rastrosque tenacis,
Cum semel haeserunt aruis aurasque tulerunt;
Ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco,
Sufficit umorem et grauidas, cum uomere, fruges.
425
Hoc pinguem et placitam Paci nutritor oliuam.
Poma quoque, ut primum truncos sensere ualentis
Et uiris habuere suas, ad sidera raptim
Vi propria nituntur opisque haut indiga nostrae.
Nec minus interea fetu nemus omne grauescit,
430
Sanguineisque inculta rubent auiaria bacis;
Tondentur cytisi, taedas silua alta ministrat,
Pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.
Et dubitant homines serere atque impendere curam?
Quid maiora sequar? salices humilesque genistae
435
Aut illae pecori frondem aut pastoribus umbram
Sufficiunt saepemque satis et pabula melli.
Et iuuat undantem buxo spectare Cytorum
Naryciaeque picis lucos, iuuat arua uidere
Non rastris, hominum non ulli obnoxia curae.
440
Ipsae Caucasio steriles in uertice siluae,
Quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque,
Dant alios aliae fetus, dant utile lignum
Nauigiis pinos, domibus cedrumque cupressosque;
Hinc radios triuere rotis, hinc tympana plaustris
445
Agricolae et pandas ratibus posuere carinas.
Viminibus salices fecundae, frondibus ulmi;
At myrtus ualidis hastilibus et bona bello
Cornus; Ityraeos taxi torquentur in arcus.
Nec tiliae leues aut torno rasile buxum
450
Non formam accipiunt ferroque cauantur acuto.
Nec non et torrentem undam leuis innatat alnus
Missa Pado, nec non et apes examina condunt
Corticibusque cauis uitiosaeque ilicis aluo.
Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt?
455
Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentis
Centauros leto domuit, Rhoecumque Pholumque
Et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.
O fortunatos nimium, sua si bona norint,
Agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis
460
Fundit humo facilem uictum iustissima tellus.
Si non ingentem foribus domus alta superbis
Mane salutantum totis uomit aedibus undam
Nec uarios inhiant pulchra testudine postes
Inlusasque auro uestis Ephyreiaque aera
465
Alba neque Assyrio fucatur lana ueneno
Nec casia liquidi corrumpitur usus oliui,
At secura quies et nescia fallere uita,
Diues opum uariarum, at latis otia fundis,
Speluncae uiuique lacus et frigida tempe
470
Mugitusque boum mollesque sub arbore somni
Non absunt; illic saltus ac lustra ferarum
Et patiens operum exiguoque adsueta iuuentus,
Sacra deum sanctique patres; extrema per illos
Iustitia excedens terris uestigia fecit.
475
Me uero primum dulces ante omnia Musae,
Quarum sacra fero ingenti percussus amore,
Accipiant caelique uias et sidera monstrent,
Defectus solis uarios lunaeque labores,
Vnde tremor terris, qua ui maria alta tumescant
480
Obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant,
Quid tantum Oceano properent se tinguere soles
Hiberni, uel quae tardis mora noctibus obstet.
Sin, has ne possim naturae accedere partis,
Frigidus obstiterit circum praecordia sanguis,
485
Rura mihi et rigui placeant in uallibus amnes,
Flumina amem siluasque inglorius. O ubi campi
Spercheosque et uirginibus bacchata Lacaenis
Taygeta! o qui me gelidis conuallibus Haemi
Sistat et ingenti ramorum protegat umbra!
490
Felix, qui potuit rerum cognoscere causas
Atque metus omnis et inexorabile fatum
Subiecit pedibus strepitumque Acherontis auari.
Fortunatus et ille deos qui nouit agrestis
Panaque Siluanumque senem Nymphasque sorores.
495
Illum non populi fasces, non purpura regum
Flexit et infidos agitans discordia fratres
Aut coniurato descendens Dacus ab Histro,
Non res Romanae perituraque regna; neque ille
Aut doluit miserans inopem aut inuidit habenti.
500
Quos rami fructus, quos ipsa uolentia rura
Sponte tulere sua, carpsit, nec ferrea iura
Insanumque forum aut populi tabularia uidit.
Sollicitant alii remis freta caeca ruuntque
In ferrum, penetrant aulas et limina regum;
505
Hic petit excidiis urbem miserosque penatis,
Vt gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;
Condit opes alius defossoque incubat auro;
Hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem
Per cuneos geminatus enim plebisque patrumque
510
Corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum
Exilioque domos et dulcia limina mutant
Atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.
Agricola incuruo terram dimouit aratro:
Hic anni labor, hinc patriam paruosque nepotes
515
Sustinet, hinc armenta boum meritosque iuuencos.
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus
Aut fetu pecorum aut Cerealis mergite culmi
Prouentuque oneret sulcos atque horrea uincat.
Venit hiemps: teritur Sicyonia baca trapetis,
520
Glande sues laeti redeunt, dant arbuta siluae;
Et uarios ponit fetus autumnus et alte
Mitis in apricis coquitur uindemia saxis.
Interea dulces pendent circum oscula nati,
Casta pudicitiam seruat domus, ubera uaccae
525
Lactea demittunt pinguesque in gramine laeto
Inter se aduersis luctantur cornibus haedi.
Ipse dies agitat festos fususque per herbam,
Ignis ubi in medio et socii cratera coronant,
Te libans, Lenaee, uocat pecorisque magistris
530
Velocis iaculi certamina ponit in ulmo,
Corporaque agresti nudant praedura palaestra.
Hanc olim ueteres uitam coluere Sabini,
Hanc Remus et frater; sic fortis Etruria creuit
Scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma
535
Septemque una sibi muro circumdedit arces.
Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante
Impia quam caesis gens est epulata iuuencis,
Aureus hanc uitam in terris Saturnus agebat;
Necdum etiam audierant inflari classica, necdum
540
Impositos duris crepitare incudibus enses.
Sed nos immensum spatiis confecimus aequor,
Et iam tempus equum fumantia soluere colla.