Vergilius eclogae 10

Testo base di riferimento: M. Geymonat, 2008

Cura dell'edizione digitale: M. Gioseffi, M. Venuti, 2009

Inserimento e controllo dei dati: M. Venuti

Altre sezioni


Extremum hunc, Arethusa, mihi concede laborem:

Pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,

Carmina sunt dicenda: neget quis carmina Gallo?

Sic tibi, cum fluctus subterlabere Sicanos,

5

Doris amara suam non intermisceat undam,

Incipe; sollicitos Galli dicamus amores,

Dum tenera attondent simae uirgulta capellae.

Non canimus surdis, respondent omnia siluae.

Quae nemora aut qui uos saltus habuere, puellae

10

Naides, indigno cum Gallus amore peribat?

Nam neque Parnasi uobis iuga, nam neque Pindi

Vlla moram fecere, neque Aonie Aganippe.

Illum etiam lauri, etiam fleuere myricae,

Pinifer illum etiam sola sub rupe iacentem

15

Maenalus, et gelidi fleuerunt saxa Lycaei.

Stant et oues circum (nostri nec paenitet illas,

Nec te paeniteat pecoris, diuine poeta;

Et formosus ouis ad flumina pauit Adonis),

Venit et upilio, tardi uenere subulci,

20

Vuidus hiberna uenit de glande Menalcas.

Omnes "unde amor iste" rogant "tibi?" uenit Apollo,

"Galle, quid insanis?" inquit "tua cura Lycoris

Perque niues alium perque horrida castra secutast."

Venit et agresti capitis Siluanus honore,

25

Florentis ferulas et grandia lilia quassans.

Pan deus Arcadiae uenit, quem uidimus ipsi

Sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.

"Ecquis erit modus?" inquit "Amor non talia curat,

Nec lacrimis crudelis Amor nec gramina riuis

30

Nec cytiso saturantur apes nec fronde capellae."

Tristis at ille "tamen cantabitis, Arcades" inquit

"Montibus haec uestris, soli cantare periti

Arcades. O mihi tum quam molliter ossa quiescant,

Vestra meos olim si fistula dicat amores!

35

Atque utinam ex uobis unus uestrique fuissem

Aut custos gregis aut maturae uinitor uuae!

Certe siue mihi Phyllis siue esset Amyntas,

Seu quicumque furor (quid tum, si fuscus Amyntas?

Et nigrae uiolae sunt et uaccinia nigra),

40

Mecum inter salices lenta sub uite iaceret;

Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.

Hic gelidi fontes, hic mollia prata, Lycori,

Hic nemus; hic ipso tecum consumerer aeuo.

Nunc insanus amor duri me Martis in armis

45

Tela inter media atque aduersos detinet hostis.

Tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum)

Alpinas a, dura, niues et frigora Rheni

Me sine sola uides. A, te ne frigora laedant!

A, tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!

50

Ibo et Chalcidico quae sunt mihi condita uersu

Carmina pastoris Siculi modulabor auena.

Certum est in siluis inter spelaea ferarum

Malle pati tenerisque meos incidere amores

Arboribus: crescent illae, crescetis, amores.

55

Interea mixtis lustrabo Maenala Lymphis

Aut acris uenabor apros. non me ulla uetabunt

Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.

Iam mihi per rupes uideor lucosque sonantis

Ire, libet Partho torquere Cydonia cornu

60

Spicula- tamquam haec sit nostri medicina furoris,

Aut deus ille malis hominum mitescere discat.

Iam neque Amadryades rursus nec carmina nobis

Ipsa placent; ipsae rursus concedite siluae.

Non illum nostri possunt mutare labores,

65

Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,

Sithoniasque niues hiemis subeamus aquosae,

Nec si, cum moriens alta liber aret in ulmo,

Aethiopum uersemus ouis sub sidere Cancri.

Omnia uincit Amor: et nos cedamus Amori."

70

Haec sat erit, diuae, uestrum cecinisse poetam,

Dum sedet et gracili fiscellam texit hibisco,

Pierides: uos haec facietis maxima Gallo,

Gallo, cuius amor tantum mihi crescit in horas

Quantum uere nouo uiridis se subicit alnus.

75

Surgamus: solet esse grauis cantantibus umbra,

Iuniperi grauis umbra; nocent et frugibus umbrae.

Ite domum saturae, uenit Hesperus, ite capellae.

Cliccare sulle parole in blu per vedere l'apparato