Vergilius eclogae 6

Reference basis text: M. Geymonat, 2008

Editing of the digital edition: M. Gioseffi, M. Venuti, 2009

Data insertion and check: M. Venuti

Other sections


Prima Syracosio dignata est ludere uersu

Nostra neque erubuit siluas habitare Thalea.

Cum canerem reges et proelia, Cynthius aurem

Vellit et admonuit: "pastorem, Tityre, pinguis

5

Pascere oportet ouis, deductum dicere carmen."

Nunc ego (namque super tibi erunt qui dicere laudes,

Vare, tuas cupiant et tristia condere bella)

Agrestem tenui meditabor harundine Musam.

Non iniussa cano. Si quis tamen haec quoque, si quis

10

Captus amore leget, te nostrae, Vare, myricae,

Te nemus omne canet; nec Phoebo gratior ullast

Quam sibi quae Vari praescripsit pagina nomen.

Pergite, Pierides. Chromis et Mnasyllus in antro

Silenum pueri somno uidere iacentem,

15

Inflatum hesterno uenas, ut semper, Iaccho;

Serta procul tantum capiti delapsa iacebant,

Et grauis attrita pendebat cantharus ansa.

Aggressi (nam saepe senex spe carminis ambo

Luserat) iniciunt ipsis ex uincula sertis.

20

Addit se sociam timidisque superuenit Aegle,

Aegle Naiadum pulcherrima, iamque uidenti

Sanguineis frontem moris et tempora pingit.

Ille dolum ridens "quo uincula nectitis?" inquit.

"Soluite me, pueri; satis est potuisse uideri.

25

Carmina quae uultis cognoscite; carmina uobis,

Huic aliud mercedis erit." Simul incipit ipse.

Tum uero in numerum Faunosque ferasque uideres

Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus;

Nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes,

30

Nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.

Namque canebat uti magnum per inane coacta

Semina terrarumque animaeque marisque fuissent

Et liquidi simul ignis; ut his ex omnia primis

Omnia et ipse tener mundi concreuerit orbis;

35

Tum durare solum et discludere Nerea ponto

Coeperit et rerum paulatim sumere formas;

Iamque nouum terrae stupeant lucescere solem,

Altius atque cadant summotis nubibus imbres;

Incipiant siluae cum primum surgere, cumque

40

Rara per ignaros errent animalia montis.

Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna,

Caucasiasque refert uolucris furtumque Promethei.

His adiungit, Hylan nautae quo fonte relictum

Clamassent, ut litus "Hyla, Hyla" omne sonaret;

45

Et fortunatam, si numquam armenta fuissent,

Pasiphaen niuei solatur amore iuuenci.

A, uirgo infelix, quae te dementia cepit!

Proetides implerunt falsis mugitibus agros,

At non tam turpis pecudum tamen ulla secuta

50

Concubitus, quamuis collo timuisset aratrum,

Et saepe in leui quaesisset cornua fronte.

A, uirgo infelix, tu nunc in montibus erras:

Ille latus niueum molli fultus hyacintho

Ilice sub nigra pallentis ruminat herbas

55

Aut aliquam in magno sequitur grege. "Claudite, Nymphae,

Dictaeae Nymphae, nemorum iam claudite saltus,

Si qua forte ferant oculis sese obuia nostris

Errabunda bouis uestigia; forsitan illum

Aut herba captum uiridi aut armenta secutum

60

Perducant aliquae stabula ad Gortynia uaccae."

Tum canit Hesperidum miratam mala puellam;

Tum Phaethontiadas musco circumdat amarae

Corticis atque solo proceras erigit alnos.

Tum canit errantem Permessi ad flumina Gallum

65

Aonas in montis ut duxerit una sororum,

Vtque uiro Phoebi chorus adsurrexerit omnis;

Vt Linus haec illi diuino carmine pastor

Floribus atque apio crinis ornatus amaro

Dixerit: "hos tibi dant calamos, en accipe, Musae,

70

Ascraeo quos ante seni, quibus ille solebat

Cantando rigidas deducere montibus ornos.

His tibi Grynei nemoris dicatur origo,

Ne quis sit lucus quo se plus iactet Apollo."

Quid loquar aut Scyllam Nisi, quam fama secutast

75

Candida succinctam latrantibus inguina monstris

Dulichias uexasse rates et gurgite in alto,

A, timidos nautas canibus lacerasse marinis,

Aut ut mutatos Terei narrauerit artus,

Quas illi Philomela dapes, quae dona pararit,

80

Quo cursu deserta petiuerit et quibus ante

Infelix sua tecta super uolitauerit alis?

Omnia, quae Phoebo quondam meditante beatus

Audiit Eurotas iussitque ediscere lauros,

Ille canit (pulsae referunt ad sidera ualles),

85

Cogere donec ouis stabulis numerumque referre

Iussit et inuito processit Vesper Olympo.

Click on the blue words to get the apparatus