LARGAM SOLLIVS HANC APOLLINARIS
FELICI DOMINO PIOQVE FRATRI
Dic, dic quod peto, Magne, dic, amabo,
5
Felix nomine, mente, honore, forma,
Natis, coniuge, fratribus, parente,
Germanis genitoris atque matris
Et summo patruelium Camillo:
Quid nugas temerarias amici,
10
Sparsit quas tenerae iocus iuuentae,
In formam redigi iubes libelli,
Ingentem simul et repente fascem
Conflari inuidiae et perire chartam?
Mandatis famulor, sed ante testor
15
Lector quas patieris hic salebras.
Non nos currimus aggerem uetustum
Nec quicquam inuenies ubi priorum
Antiquas terat orbitas Thalia.
Non hic antipodas salumque rubrum,
20
Non hic Memnonios canemus Indos,
Aurorae face ciuica perustos;
Non Artaxata, Susa, Bactra, Carrhas,
Non coctam Babylona personabo,
Quae largum fluuio patens alumno
25
Inclusum bibit hinc et inde Tigrim.
Non hic Assyriis Ninum priorem,
Non Medis caput Arbacen profabor,
Nec quam diuite, cum refugit hostem,
Arsit Sardanapallus in fauilla.
30
Non Cyrum Astyagis loquar nepotem,
Nutritum ubere quem ferunt canino,
Cuius non ualuit rapacitatem
Vel Lydi satiare gaza Croesi;
Cuius nec feritas subacta tunc est,
35
Caesis milibus ante cum ducentis
In uallis Scythicae coactus artum
Orbatae ad Tomyris ueniret utrem.
Non hic Cecropios leges triumphos,
Vel si quo Marathon rubet duello
40
Aut, cum milia mille concitaret,
Inflatum numerositate Xerxen,
Atque hunc fluminibus satis profundis
Confestim ebibitis adhuc sitisse;
Nec non Thermopylas et Hellis undas
45
Spretis obicibus soli salique
Insanis equitasse cum cateruis
Admissoque in Athon tumente ponto
Iuxta frondiferae cacumen Alpis
Scalptas classibus isse per cauernas.
50
Non prolem Garamantici Tonantis,
Regnis principibusque principantem,
Porrectas Asiae loquar paterno
Actum fulmine peruolasse terras
Et primum Darii tumultuantes
55
Praefectos satrapasque perculisse,
Mox ipsum solio patrum superbum
Cognatosque sibi deos crepantem
Captis coniuge, liberis, parente
In casus hominis redire iussum,
60
Qui cum maxima bella concitasset
Tota et Persidis undique gregatae
Vno constituisset arma campo,
Hoc solum perhibetur assecutus,
Dormire ut melius liberet hosti.
65
Non uectos Minyas loquente silua
Dicam Phasiaco stetisse portu,
Forma percita cum ducis Pelasgi
Molliret rabidos uirago tauros,
Nec tum territa, cum suus colonus
70
Post anguis domiti satos molares
Armatas tremebundus inter herbas
Florere in segetem stuperet hostem
Et pugnantibus hinc et hinc aristis
Supra belliferas madere glebas
75
Culmosos uiridi cruore fratres.
Non hic terrigenam loquar cohortem
Admixto mage uiuidam ueneno,
Cui praeter speciem modo carentem
Angues corporibus uoluminosis
80
Alte squamea crura porrigentes
In uestigia fauce desinebant.
Sic formae triplicis procax iuuentus
Tellurem pede proterens uoraci
Currebat capitum stupenda gressu
85
Et cum classica numinum sonabant
Mox contra tonitrus resibilante
Audebat superos ciere planta.
Nec Phlegrae legis ampliata rura,
Missi dum uolitant per astra montes
90
Pindus, Pelion, Ossa, Olympus, Othrys
Cum siluis, gregibus, feris, pruinis,
Saxis, fontibus, oppidis leuati
Vibrantum spatiosiore dextra.
Non hic Herculis excolam labores,
95
Cui sus, cerua, leo, Gigas, Amazon,
Hospes, taurus, Eryx, aues, Lycus, fur,
Nessus, Libs, iuga, poma, uirgo, serpens,
Oete, Thraces equi, boues Hiberae,
Luctator fluuius, canis triformis
100
Portatusque polus polum dederunt.
Non hic Elida nobilem quadrigis
Nec notam minus amnis ex amore
Versu prosequar, ut per ima ponti
Alpheus fluat atque transmarina
105
In fluctus cadat unda coniugales.
Non hic Tantaleam domum retexam,
Qua mixtum Pelopea per parentem est
Prolis facta soror nouoque monstro
Infamem genuit pater nepotem;
110
Nil maestum hic canitur; nec esculentam
Fletus pingimus ad dapem Thyestae,
Fratris crimine qui miser uoratis
Viuum pignoribus fuit sepulcrum,
Cum post has epulas repente flexis
115
Titan curribus occidens ad ortum
Conuiuam fugeret, diem fugaret.
Nec Phryx pastor erit tibi legendus,
Decrescens cui Dindymon reciso
Fertur uertice texuisse classem,
120
Cum iussu Veneris patrocinantis
Terras Oebalias et hospitales
Raptor depopulatus est Amyclas,
Praedam trans pelagus petens sequacem.
Sed nec Pergama nec decenne bellum
125
Nec saeuas Agamemnonis phalangas
Nec periuria persequar Sinonis,
Arx quo Palladio dicata signo
Pellaci reserata proditore
Portantem pedites equum recepit.
130
Non hic Maeoniae stilo Camenae
Ciuis Dulichiique Thessalique
Virtutem sapientiamque narro,
Quorum hic Peliaco putatur antro
Venatu, fidibus, palaestra et herbis
135
Sub Saturnigena sene institutus,
Dum nunc lustra terens puer ferarum
Passim per Pholoen iacet niuosam,
Nunc praesepibus accubans amatis
Dormit mollius in iuba magistri;
140
Inde Scyriadum datus parenti
Falsae nomina pertulisse Pyrrhae
Atque inter tetricae choros Mineruae
Occultos Veneri rotasse thyrsos;
Postremo ad Phrygiae sonum rapinae
145
Tractus laudibus Hectoris trahendi.
Ast illum, cui contigit paternam
Quartum post Ithacam redire lustrum,
Nec Zmyrnae satis explicat uolumen.
Nam quis continuare possit illos
150
Quos terra et pelago tulit labores:
Raptum Palladium, repertum Achillem,
Captum praepetibus Dolona plantis
Et Rhesi niueas prius quadrigas
Xanthi quam biberent fluenta tractas,
155
Ereptam quoque quam deus patronus,
Philocteta, tibi dedit pharetram,
Aiacem Telamonium furentem
Quod sese ante rates agente causam
Pugnacis tulit eloquens coronam,
160
Vitatum hinc Polyphemon atque Circen
Et Laestrygonii famem tyranni,
Tum pomaria diuitis Calypso et
Sirenas pereuntibus placentes,
Vitatas tenebras facemque Naupli
165
Et Scyllae rabidum uoracis inguen
Vel Tauromenitana quos Charybdis
Ructato scopulos cauat profundo?
Non diuos specialibus fauentes
Agris, urbibus insulisque canto,
170
Saturnum Latio Iouemque Cretae
Iunonemque Samo Rhodoque Solem,
Hennae Persephonen, Mineruam Hymetto,
Vulcanum Liparae, Papho Dionen,
Argis Persea, Lampsaco Priapum,
175
Thebis Euhion Ilioque Vestam,
Thymbrae Delion, Arcadem Lycaeo,
Martem Thracibus ac Scythis Dianam,
Quos fecere deos dicata templa,
Tus, sal, far, mola uel superfluarum
180
Consecratio caerimoniarum.
Non cum Triptolemo uerendam Eleusin,
Qui primas populis dedere aristas
Pastis Chaonium per ilicetum,
Non Apin Mareoticum sonabo
185
Ad Memphitica sistra concitari.
Non dicam Lacedaemonos iuuentam
Vnctas Tyndaridis dicasse luctas,
Doctos quos patriis palen Therapnis
Gymnas Bebrycii tremit theatri;
190
Non sortes Lyciasque Caeritumque,
Responsa aut Themidis priora Delphis,
Nec quae fulmine Tuscus expiato
Saeptum numina quaerit ad bidental;
Nec quos Euganeum bibens Timauum
195
Colle Antenoreo uidebat augur
Diuos Thessalicam mouere pugnam;
Nec quos Amphiaraus et Melampus
............
Ex ipsis rapuit deos fauillis
Per templum male fluctuante flamma
200
Gaudens lumine perdito Metellus.
Non hic Cinyphius canetur Hammon
Mitratum caput eleuans harenis,
Vix se post hecatombion litatum
Suetus promere Syrtium barathro.
205
Non hic Dindyma nec crepante buxo
Curetas Berecynthiam sonantes,
Non Bacchum trieterica exserentem
Describam et tremulas furore festo
Ire in Bassaridas uel infulatos
210
Aram ad turicremam rotare mystas.
Non hic Hesiodea pinguis Ascrae
Spectes carmina Pindarique chordas;
Non hic socciferi iocos Menandri,
Non laesi Archilochi feros iambos,
215
Vel plus Stesichori graues Camenas,
Aut quod composuit puella Lesbis;
Non quod Mantua contumax Homero
Adiecit Latiaribus loquelis,
Aequari sibimet subinde liuens
220
Busto Parthenopam Maroniano;
Non quod post saturas epistularum
Sermonumque sales nouumque epodon,
Libros carminis ac poeticam artem
Phoebi laudibus et uagae Dianae
225
Conscriptis uoluit sonare Flaccus;
Non quod Papinius tuus meusque
Inter Labdacios sonat furores
Aut cum forte pedum minore rhythmo
Pingit gemmea prata siluularum.
230
Non quod Corduba praepotens alumnis
Facundum ciet, hic putes legendum,
Quorum unus colit hispidum Platona
Incassumque suum monet Neronem,
Orchestram quatit alter Euripidis,
235
Pictum faecibus Aeschylon secutus
Aut plaustris solitum sonare Thespin,
Qui post pulpita trita sub cothurno
Ducebant olidae marem capellae;
Pugnam tertius ille Gallicani
240
Dixit Caesaris, ut gener socerque
Cognata impulerint in arma Romam,
Tantum dans lacrimas suis Philippis,
Vt credat Cremerae leuem ruinam,
Infra et censeat Alliam dolendam
245
Ac Brenni in trutina Iouem redemptum,
Postponat Trebiam grauesque Cannas,
Stragem nec Trasimenicam loquatur,
Fratres Scipiadas putet silendos,
Quos Tartesiacus retentat orbis,
250
Euphraten taceat male appetitum,
Crassorum et madidas cruore Carrhas
Vel quos, Spartace, consulum solebas
Victrici gladios fugare sica,
Ipsum nec fleat ille plus duellum,
255
Quod post Cimbrica turbidus trophaea
Et uinctum Nasamonium Iugurtham,
Dum quaerit Mithridaticum triumphum,
Arpinas uoluit mouere Sullae.
Non Gaetulicus hic tibi legetur,
260
Non Marsus, Pedo, Silius, Tibullus,
Non quod Sulpiciae iocus Thaliae
Scripsit blandiloquum suo Caleno,
Non Persi rigor aut lepos Properti,
Sed nec centimeter Terentianus.
265
Non Lucilius hic Lucretiusque est,
Non Turnus, Memor, Ennius, Catullus,
Stella et Septimius Petroniusque
Aut mordax sine fine Martialis,
Non qui tempore Caesaris secundi
270
Aeterno incoluit Tomos reatu,
Nec qui consimili deinde casu
Ad uulgi tenuem strepentis auram
Irati fuit histrionis exsul,
Non Pelusiaco satus Canopo,
275
Qui ferruginei toros mariti
Et Musa canit inferos superna,
Nec qui iam patribus fuere nostris
Primo tempore maximi sodales,
Quorum unus Bonifatium secutus
280
Nec non praecipitem Sebastianum
Natales puer horruit Cadurcos
Plus Pandionias amans Athenas;
Cuius si uarium legas poema,
Tunc Phoebum uel Hyantias puellas
285
Potato madidas ab Hippocrene,
Tunc Amphiona filiumque Maiae,
Tunc uatem Rhodopeium sonare
Collato modulamine arbitreris.
Non tu hic nunc legeris tuumque fulmen,
290
O dignissime Quintianus alter,
Spernens qui Ligurum solum et penates
Mutato lare Gallias amasti,
Inter classica, signa, pila, turmas
Laudans Aetium uacansque libro,
295
In castris hederate laureatis.
Sed nec tertius ille nunc legetur,
Baetin qui patrium semel relinquens
Vndosae petiit sitim Rauennae,
Plosores cui fulgidam Quirites
300
Et carus popularitate princeps
Traiano statuam foro locarunt.
Sed ne tu mihi comparare temptes,
Quos multo minor ipse plus adoro,
Paulinum Ampeliumque Symmachumque,
305
Messalam ingenii satis profundi
Et nulli modo Martium secundum,
Dicendi arte noua parem uetustis
Petrum et cum loquitur nimis stupendum,
Vel quem municipalibus poetis
310
Praeponit bene uilicum senatus,
Nostrum aut quos retinet solum disertos,
Dulcem Anthedion et mihi magistri
Musas sat uenerabiles Hoeni,
Acrem Lampridium, catum Leonem
315
Praestantemque tuba Seuerianum
Et sic scribere non minus ualentem,
Marcus Quintilianus ut solebat.
Nos ualde sterilis modos Camenae
Rarae credimus hos breuique chartae,
320
Quae scombros merito piperque portet.
Nam quisnam deus hoc dabit reiectae,
Vt uel suscipiens bonos odores,
Nardum ac pinguia Nicerotianis
Quae fragrant alabastra tincta sucis,
325
Indo cinnamon ex rogo petitum,
Quo Phoenix iuuenescit occidendo,
Costum, malobathrum, rosas, amomum,
Myrrham, tus opobalsamumque seruet?
Quapropter facinus meum tuere
330
Et condiscipuli tibi obsequentis
Incautum, precor, asseras pudorem.
Germanum tamen ante sed memento,
Doctrinae columen, Probum aduocare,
Isti qui ualet exarationi
335
Destrictum bonus applicare theta.
Noui sed bene, non refello culpam,
Nec doctis placet impudens poeta;
Sed nec turgida contumeliosi
Lectoris nimium uerebor ora,
340
Si tamquam grauior seueriorque
Nostrae Terpsichores iocum refutans
Rugato Cato tertius labello
Narem rhinoceroticam minetur.
Non te terreat hic nimis peritus;
345
Verum si cupias probare, tanta
Nullus scit, mihi crede, quanta nescit.