Candida pax grata nobis uice temporis annum
Post hiemes actas tranquillo lumine ducit
Signatamque diem sancti Felicis honore
Securis aperit populis. gaudere serenis
5
Mentibus abstersa diri caligine belli
Suadet ouans Felix, quia pacis et ipse patronus
Cum patribus Paulo atque Petro et cum fratribus almis
Martyribus regem regum exorauit amico
Numine Romani producere tempora regni
10
Instantesque Getas ipsis iam faucibus urbis
Pellere et exitium seu uincula uertere in ipsos,
Qui minitabantur Romanis ultima regnis.
Nunc igitur pulsa formidine ut imbribus actis
Respicere expulsas nubes, praesentia rerum
15
Praeteritis conferre iuuat. quam taetra per istos,
Qui fluxere dies, elapso nox erat anno,
Cum furor accensus diuinae motibus irae
Immisso Latiis arderet in urbibus hoste!
Nunc itidem placidi spectate potentia Christi
20
Munera; mactatis pariter cum rege profano
Hostibus Augusti pueri uictoria pacem
Reddidit, atque annis tener idem fortis in armis
Praeualuit uirtute dei et mortalia fregit
Robora sacrilegum Christo superante tyrannum.
25
Sed quid ego hinc modo plura loquar, quod non speciale
Esse mei Felicis opus res publica monstrat?
Pluribus haec etenim causa est curata patronis,
Vt Romana salus et publica uita maneret
Hic Petrus, hic Paulus proceres, hic martyres omnes,
30
Quos simul innumeros magnae tenet ambitus urbis
Quosque per innumeras diffuso limite gentes
Intra Romuleos ueneratur eclesia fines,
Sollicitas simul impenso duxere precatu
Excubias. Felix meus his uelut unus eorum,
35
In precibus pars magna fuit; sed summa petiti
Muneris ad cunctos, nulli priuata refertur.
Ergo pedem referam; sat enim mihi pauca locuto,
Vnde nihil proprium meritis Felicis adesset;
Nec reticere tamen potui, quia portio laudis
40
Hinc quoque Felici suberat, quod summa potestas
Resque potens regum Christus deus omnibus una
Adnuerat sanctis, quibus in grege supplice mixtum
Felicem parili audiuit pietate benignus.
Parcam igitur propriis adiungere publica donis
45
Munera priuatosque canam Felicis honores,
Quaeque suis proprie gerit hic in sedibus, edam.
Vnde igitur faciam texendi carminis orsum?
Quae bona Felicis referam? quae multa per omnes
Passim agit, expediam magis, anne domestica dicam
50
Munera, quorum ego sum specialis debitor illi?
Haec potius repetam, mihi quae conlata meisque
Sat memini; et quia praeteritis magis illa libellis
Dicta mihi, quae partim aliis permixtaque nobis
Praestitit, ex his nunc opibus, quas largiter in nos
55
Contulit, hunc animo texam gratante libellum,
Et contra solitum uario modulamine morem,
Sicut et ipse mihi uarias parit omnibus annis
Materias, mutabo modos serieque sub una,
Non una sub lege dati pede carminis ibo.
60
Nam quasi fecundo sancti Felicis in agro
Emersere noui flores, duo germina Christi,
Turcius ore pio, florente Suerius aeuo,
Et pariter sanctae matres similesque puellae,
Alfia qualis erat soror illa Philemonis olim
65
Nobilis, in titulo quam signat epistula Pauli,
Et simul Eunomia aeternis iam pacta uirago
In caelo thalamis, quam matris ab ubere raptam
Festino placitam sibi Christus amore dicauit
Vnguentoque sui perfudit nominis, unde
70
Tincta comas animae et mentis caput uncta pudicum
Spirat eo sacros sponsi caelestis odores;
Haec Melani soror est simul et quasi filia, cuius
Haeret ouans lateri germanum nacta magistrum.
Quae simul astrictae diuinis dotibus ambae
75
Virtutum uarias ut uiua monilia gemmas
Mentibus excultis specioso pectore gestant.
Has procerum numerosa cohors et concolor uno
Vellere uirgineae sequitur sacra turba cateruae.
Eunomiam hinc Melani doctam sub principe uoce
80
Formantem modulis psalmorum uasa modestis
Auscultat gaudens dilecto Christus in agno,
Quod modulante deo benedictas paruula princeps,
Sanctorum comites, casto regat ore choreas.
Haec igitur mihimet meditanti congrua suasit
85
Gratia multimodis illuso carmine metris
Distinctum uariis imitari floribus hortum,
Sicut Felicis gremium florere repletum
Lumine diuerso quasi rus admiror opimum
Hospitibus multis in eum Christo duce missis
90
Felicique patri denso simul agmine natis
Pignoribus, subito ut totis habitacula cellis
Per fines creuisse suos et sobria castos
Tecta sonare modos tandem sibi uocibus aptis
Gaudeat hospitiisque suis et corpore et ore
95
Ipse sinu pleno dignos miretur alumnos
Et uirtute pares animas in dispare sexu;
Sicut oliuarum fecundo in colle nouellas
Laetatur senior diuino a semine Christi
Plantator cernens inter sua rura colonos.
100
Floreat ergo nouo mihi carminis area prato
Laudibus et domini, qui conditor oris et artis
Omnimodae est, uario famulans pede musica currat.
Iamque intertextis elegus succedat iambis,
Sit caput herous fundamentumque libello.
105
Castis agendus gaudiis et hostiis
Dies refulsit laude Felicis sacer.
Quod "laude" dixi, "morte" dictum discite,
Quia mors piorum iure laus uocabitur,
Pretiosa domino quae deo rependitur.
110
Vnde et propheta dicit in uerbo dei
Vitae probatae in exitu laudem dari,
Et ante mortem praedicandum neminem
Salomonis ore sermo diuinus docet,
Laudanda quamuis quidam in hac uita gerant
115
Nec possit alibi quam sub isto saeculo
Laus praeparari, quae canenda in exitu est.
Sed credo, quoniam tota res uitae istius
Fluitans et anceps lubrico pendet statu,
Breuique nostram uertit aetatem rota
120
Surgens cadensque per salebrosas uias,
Quibus huius aeui cursus explicandus est:
Idcirco nos magistra prouidentia
Monet ante finem nec sibi nec alteri
Debere quemquam plaudere et confidere;
125
Quamuis honesta rectus incedat uia,
Tamen timere semper offensam pedis,
Donec peractis usque metam cursibus
Palmam petitae comprehendat gloriae.
Quare beatos martyras, quos extulit
130
Perfecta uirtus in coronam caelitem,
Iustis honoris debiti praeconiis
Celebramus omnes nos eorum posteri
Confessione Christiani nominis,
Quibus profuso sanguine ob sanctam fidem
135
Proseminarunt frugis aeternae bonum,
Vt, si ambulemus martyrum uestigiis,
Paribus parentum perfruamur praemiis.
Hinc ergo sanctis siue confessoribus
Seu consecratis passione testibus
140
Dies sacratos, in quibus functi diem
Mortalis aeui morte uitali suum
De labe mundi transierunt ad deum,
Populi fideles gaudiis sollemnibus
Honore Christi gratulantes excolunt,
145
Vt iste sancti pace Felicis dies,
Quo clausit olim corporis uitam senex,
Confessionis ante functus proelia,
Sed incruento consecratus exitu,
Post bella uictor pacis assumptus die
150
Vocante Christo liquit exsultans humum
Et in supernas transitum fecit domos,
Non defraudatus a corona martyris,
Quia passionis mente uotum gesserat.
Nam saepe agonem miles intrauit potens
155
Victoque semper hoste confessor redit;
Sed praeparata mente contentus deus
Seruauit illum, non coronam martyris
Negans, sed addens et coronam antistitis,
Vt incruento palmam adeptus proelio
160
Et proeliati possideret praemium
Confessionis purpurante laurea,
Vittaque pacis in sacerdotis stola
Redimitus idem bis coronatus foret
Confessor atque presbyter Felix dei.
165
Hic ergo, uotis quem recolimus annuis,
Non est agonis, sed sepulturae dies,
Quo separata ab inuicem substantia
Animae uolauit ad deum, in terram caro
Reuersa tumulo conquieuit abdita.
170
Et merito sanctis iste natalis dies
Notatur. in quo lege functi carnea
Mortalitatis exuuntur uinculis
Et in superna regna nascuntur deo
Secumque factam spem resurgendi ferunt.
175
Ego semper istum sic honoraui diem,
Magis hunc putarem ut esse natalem mihi,
Quam quo fuissem natus in cassum die.
Lugendus etenim est ille dignius mihi
Dies, in istud quo creatus saeculum
180
Peccator utero peccatricis excidi
Conceptus atris ex iniquitatibus,
Vt iam nocentem pareret me mater mea.
Maledictus ergo sit dies, quo sum miser
Ad iniquitates ex iniquis editus.
185
Benedictus iste sit natalis et mihi,
Quo mihi patronus natus in caelestibus
Felix ad illam exortus est potentiam,
Qua me ualeret faece purgatum mea
Laxare uinclis et redemptum absoluere
190
De luctuosa morte natalis mei.
Eadem recurrit semper haec cunctis dies
Acto per orbem circulis anno suis;
Verum quotannis innouante gratia
Diuersitatem munerum, quae dat suo
195
Christus sodali, donet ut Felix mihi,
Mutatur et non ipsa quae cunctis uenit,
Varias meorum carminum causas ferens.
Videamus ergo, quid mihi hoc anno nouum
Attulerit, unde uocibus uernem nouis.
200
Non ibo longe, nec procul sumam mihi
Praeterita tempore aut locis absentia.
Adsunt, tenentur ipsa dona comminus;
Videtis omnes munera hoc anno data
Nobis in uno iuncta Felicis sinu,
205
Mancipia Christi, nobiles terrae prius,
Nunc uero caelo destinatos incolas,
Quos Christus ipse, qui crearat diuites,
Hoc pauperauit saeculo, in regnum ut suum
Terreni honoris arce deiectos uehat:
210
Apronianum Turciae gentis decus,
Aetate puerum, sensibus carnis senem,
Veteri togarum nobilem prosapia
Sed clariorem Christiano nomine,
Qui mixta ueteris et noui ortus gloria
215
Vetus est senator curiae, Christo nouus.
Huic propinquat socius aequali iugo
Aeuo minore Pinianus, par fide,
Et ipse prisco sanguine illustris puer,
In principe urbe consulis primi genus.
220
Valerius ille consulari stemmate
Primus Latinis nomen in fastis tenens,
Quem Roma pulsis regibus Bruto addidit,
Valeri modo huius Christiani consulis
Longe retrorsum generis auctor ultimus.
225
O uena felix! ille gentili licet
Errore functus hoc suae stirpis bouum
Non capiat atro mersus inferni lacu,
Sed nos fideli contuentes lumine
Retroacta uel praesentia humani status
230
Miramur opera conditoris ardui
Et praeparatos a uetustis saeculis
Successionum mysticarum lineis
Pios stupemus impiorum filios;
Tamen in tenebris impiarum mentium
235
Lucis uidemus emicasse semina
In tempore ipso noctis antiquae sitis,
Quibus probata quamlibet gentilibus
Mens et uoluntas lege naturae fuit.
Hinc in quibusdam nunc eorum posteris
240
Veterum subinde uena respondet patrum;
Vt ille quondam Piniani nunc mei
Auctor supremus in libertatem suis
Post regna dura uindicandis ciuibus
Lectus nepotis huius ortum praetulit,
245
Qui mente auita persequens superbiam
Potiore causa seruitutem depulit
A semet ipso, corporis uictor sui,
Pulsoque regno diaboli e membris suis
Iam spiritali pace peccati iugum
250
Fidelis animae casta libertas terit,
Et in hoc parentis aliquid illius refert
Puer iste Christi consulatum militans,
Quod liberandis consulens munus pium
Redemptionis opere dispensat deo,
255
Prisci parentis aemulator hactenus,
Quod seruitute liberat domesticos,
Vt ille ciues. sed quod ille gesserat
In urbe et una et paruula primis adhuc
Romae sub annis, hic modo in multis agit
260
Diuerso in orbe constitutis urbibus,
Passim benignus et suis et exteris.
Nam et liberorum plurimis ceruicibus
Seruile sanctis opibus expellit iugum,
Quos aere uinctos in tenebris carceris
265
Absoluit auro de catena fenoris.
Hos ergo Felix in suo sinu abditos
Mandante Christo condidit tectis suis
Mecumque sumpsit sempiternos hospites.
His nunc utrimque laetus adiutoribus
270
Trium sub una uoce uotum dedico,
Vno loquente spiritu affectu trium.
Magnificate deum mecum et sapienter honestis,
Vnanimes pueri, psallite carminibus.
Vt decachorda sonant pulsis psalteria neruis
275
Et paribus coeunt dissona fila modis,
Sic pia compagis nostrae testudo resultet,
Tamquam uno triplex lingua sonet labio.
Tres etenim numero sumus, idem mentibus unum,
Et plures coeunt in tribus his animae,
280
Quarum caelestis liber indita nomina seruat:
Prima chori Albina est cum pare Therasia;
Iungitur hoc germana iugo, ut sit tertia princeps
Agminis hymnisonis mater Auita choris.
Matribus his duo sunt tribus uno pignora sexu,
285
Flos geminus, Melani germen et Eunomia.
Haec eadem et nobis maribus sunt pignora; nam quos
Discernit sexus, consociat pietas.
Cum patre Paulino pater aeque Turcius iste est,
Sed me aetas, suboles hunc facit esse patrem.
290
Diuerso ex aeuo sociamur nomen in unum,
Et non ambo senes, sed tamen ambo patres.
Ergo cohors haec tota simul, tria nomina matres,
Quattuor in natis, in patribus duo sunt.
Nam puer hinc Melani coniunx in corpore Christi,
295
Cui deus a pinu nomen habere dedit,
Natus ut aeternae uitae puer arbore ab illa
Susciperet nomen, quae sine fine uiret.
Pinus enim semper florente cacumine perstans,
Semper amans celsis alta comare iugis,
300
Non mutat speciem cum tempore (namque sub aestu
Et niue par sibimet stat uiridante coma)
Fertilis et fructu ualidae nucis intus ad escam
Lac tenerum crispo tegmine mater habet,
Pinguis odoratum desudat taeda liquorem,
305
Vt nec in ipso arbor robore sit sterilis.
Haec igitur typus est aeterni corporis arbor,
Pulchra ferax uiuax ardua odora uirens.
Istius instar erit domino puer iste beatus
Arboris, ut maneat gratia perpes ei.
310
Iamque deo plantatus agit sanctoque profectu
Fructiferum attollit pinus ut alta caput.
Eminet hic proprio mihi filius in grege primus;
Ast aliud mihi par lumen in Asterio est,
Quem simul unanimes uera pietate parentes
315
Infantem Christo constituere sacrum,
Vt tamquam Samuel primis signatus ab annis
Cresceret in sanctis uotus alente deo.
Prima parens Christi sub nomine murmura soluit,
Et domini nomen prima loquella fuit,
320
Iamque parente deo regnis caelestibus ortus
Sidereo pariter nomine et ore micat.
Hunc puerum et fratrem fecit pia gratia patri;
Nam pariter sancto flumine sunt geniti.
Quos natura gradu diuiserat, hos deus almo
325
Munere germanos in sua regna uehet.
Ergo nouem cuncti socia cum prole parentes
Pectore concordi simus ut una chelys;
Omnes ex nobis citharam faciamus in unum
Carmen diuersis compositam fidibus.
330
Aemilius ueniat decimus. tunc denique pleno
Concinet in nobis mystica lex numero.
Hoc etenim numero capitum in testudine pacis
Viua salutiferum chorda loquetur opus.
Huic citharae plectrum Felix erit. hoc decachordam
335
Christus ouans citharam pectine percutiet.
Quae cithara in nobis Christo modulante sonabit
Plena perfectis sensibus harmonia,
Si pax nostra deo totis sit consona fibris,
Simus ut uniti corpore mente fide.
340
Talis enim citharam sanctis homo legibus implet,
Omnibus ad uitam compositus numeris,
Cuius uita sacrae concordat ad omnia legi;
Omnis enim irrupto stamine chorda canet.
Nunc ad te, uenerande parens, aeterne patrone,
345
Susceptor meus et Christo carissime Felix,
Gratificas uerso referam sermone loquellas.
Multa mihi uariis tribuisti munera donis;
Omnia, praesentis uitae rem spemque futurae
Quae pariunt, tibi me memini debere, cui me
350
Mancipium primis donauit Christus ab annis.
Si mihi flumineis facundia curreret undis
Oraque mille forent centenis persona linguis,
Forte nec his opibus collato fonte refertus
Omnia Felicis percurrere munera possem,
355
Quanta suo dominus donauit Christus amico
Et mihi confessor famulo transfudit alumno.
Quae quibus anteferam? donis diuersa, sed aequis
Grandia ponderibus concurrunt multa, nec ex his
Quid potius memorare legam, discernere possim;
360
Iudicii facilis discrimen copia turbat.
Si prima repetens ab origine cuncta reuoluam,
Quae pietate pari, uario mihi praestitit aeuo,
Ante queam capitis proprii numerare capillos
Quam tua circa me, Felix bone, dona referre.
365
Tu mihi caelestum, si possem attingere, rerum
Prima salutiferis iecisti semina causis.
Nam puer occiduis Gallorum aduectus ab oris,
Vt primum tetigi trepido tua limina gressu,
Admiranda uidens operum documenta sacrorum
370
Pro foribus feruere tuis, ubi corpore humato
Clauderis et meritis late diffunderis altis,
Toto corde fidem diuini nominis hausi
Inque tuo gaudens adamaui lumine Christum.
Te duce fascigerum gessi primaeuus honorem
375
Teque meam moderante manum, seruante salutem,
Purus ab humani sanguis discrimine mansi.
Tunc etiam primae puerus libamina barbae
Ante tuum solium quasi te carpente totondi;
Iam tunc praemisso per honorem pignore sedis
380
Campanis metanda locis habitacula fixi,
Te fundante tui uentura cubilia serui,
Cum tacita inspirans curam mihi mente iuberes
Muniri sternique uiam ad tua tecta ferentem
Attiguumque tuis longo consurgere tractu
385
Culminibus tegimen, sub quo prior usus egentum
Incoluit. post haec geminato tegmine creuit
Structa domus, nostris quae nunc manet hospita cellis;
Subdita pauperibus famulatur porticus aegris,
Quae nos impositis super addita tecta colentes
390
Sustinet hospitiis inopumque salubria praestat
Vulneribus nostris consortia sede sub una,
Commoda praestemus nobis ut amica uicissim,
Fundamenta illi confirment nostra precantes,
Nos fraterna inopum foueamus corpora tecto.
395
Ergo ubi bis terno dicionis fasce leuatus
Deposui nulla maculatam caede securim,
Te reuocante soli quondam genitalis ad oram
Sollicitae matri sum redditus. inde propinquos
Trans iuga Pyrenes adii peregrinus Hiberos.
400
Illic me thalamis humana lege iugari
Passus es, ut uitam commercarere duorum
Perque iugum carnis duplicata salus animarum
Dilatam unius posset pensare salutem.
Ex illo quamuis alio mihi tramite uita
405
Curreret atque alio colerem procul absitus orbe,
Qua maris Oceani circumsona tunditur aestu
Gallia: mente tamen numquam diuulsus ab ista
Sede fui semperque sinu Felicis inhaesi
Inque uicem sensi Felicem assistere nostris
410
Rebus in omne bonum per cuncta domique forisque
Conficienda. mihi res et defensio rerum
Vnus erat Felix placato numine Christi,
Semper et auertens aduersa et prospera praestans.
Tu Felix semper felix mihi, ne miser essem,
415
Perpetua pater et custos pietate fuisti.
Cumque laborarem germani sanguine caesi
Et consanguineum pareret fraterna periclum
Causa mihi censumque meum iam sector adisset,
Tu mea colla, pater, gladio, patrimonia fisco
420
Eximis et Christo domino mea meque reseruas.
Nam quo consilio rebus capitique meo tunc
Christus opem tulerit, Felicis cura potenter
Adfuerit, docuit rerum post exitus ingens,
Quo mutata meae sors et sententia uitae
425
Abiurante fide mundum patriamque domumque.
Prodita diuersis egit commercia terris
Portandamque crucem distractis omnibus emit.
Res igitur terrae regni caelestis emit spem;
Spes etenim fidei carnis re fortior. haec spes
430
Perpetuam, quae nixa deo est, rem parturit; at res
Carnea caelestem perimit spem, quae tamen et rem,
Si superet uincente fide, non protinus aufert,
Sed bene mutatam diuino iure reformat,
De fragili aeternam referens terrisque remotam
435
In caelis statuens, ubi fidus credita custos
Christus habet; neque tantum isto quo sumpserit istinc
Depositum numero seruat, sed multiplicato
His qui crediderint commissa talenta rependet
Fenore seque ipsum credentibus efficiet rem.
440
Et quae res hac re poterit pretiosior esse?
Si totus mundus mihi res priuata fuisset,
Num potior domino foret haec possessio Christo?
Et quis me tantae uel spe modo possessorem
Praestit esse rei? quis me rem compulit istam
445
Spernere pro Christo, ut Christum mihi uerteret in rem?
Quis nisi tu, semper mea magna potentia, Felix
Peccatis inimice meis et amice saluti?
Tu mihi mutasti patriam meliore paratu,
Te mihi pro patria reddens. tu carnea nobis
450
Vincula rupisti. tu nos de labe caduci
Sanguinis exemptos terrae genitalis ab ora
Ad genus emigrare tuum et caelestia magnis
Fecisti spirare animis. tu stemmata nostra
Mutans de proauis mortalibus inter amicos
455
Caelestis domini et libro signata perenni
Nomina translato mortalis originis ortu
Deleri facies morti, transcripta saluti.
Quid simile his habui, cum dicerer esse senator,
Qualia nunc istic habeo, cum dicor egenus?
460
Ecce mihi per tot benedicti martyris aulas
Et spatiis amplas et culminibus sublimes
Et recauis alte laquearibus ambitiosas
Irriguas et aquis et porticibus redimitas,
Vndique ubique simul, quodcumque per ista beati
465
Nomine Felicis colitur celebratur habetur,
Omnibus in spatiis domus est mea nec locus ullus
Aedibus illius coniunctus ex, insitus extat,
Qui mihi non quasi res pateat mea sed quid in isto
Munere me iactem, si rem Felicis amati
470
Visibili lapidum tecto uernaculus hospes
Possideam? quanto plus est mihi, quod mihi Felix
Ipse dei dono domus est, in quo mea uiuam
Vita domum nullis lapsuram possidet annis?
Nam quod Felicis domus et mea sit domus, ipso
475
Permittente sui licitas mihi iuris habenas,
His etiam probat officiis audacia nostra,
Hospita quod socios in tecta recepimus et nunc
Omnes iure pari Felicis iura tenemus
Felicisque patris gremio coniuncta fouemur
480
Pignora, quae nostis, quos cernitis et modo in ipsis
Felicis tectis mecum metata tuentes
Hospitia, oblitos ueterum praecelsa domorum
Culmina et angustis uicino martyre cellis
Tutius in paruo spreta ambitione manentes.
485
Christus enim iuxta est modicis, auertitur altis
Pauperis et tuguri magis arta tegilla frequentat
Quam praecelsa superbarum fastigia rerum.
Ergo ut componam quae nunc colo tecta relictis
Culminibus, quae nunc habeo aut habuisse recordor,
490
Si placet, arbitriis sibimet componite iustis.
Quae tam pulchra domus, quis ager fertilis umquam
In re mortali fuerit mihi, quam modo in ista
Pauperie tribuit Christus, per quem mihi abundat
Diues inexhausto reditu possessio Felix?
495
Vt uero ex ueteri relegam mea praedia censu,
Quicquid erat magnum quondam mihi qualibet in re,
Terra erat et uacuae species uentosa figurae;
Siue aurum gemmaeue forent, erat illa supellex
Vile bonis pretium, pretiosum uirus auaris.
500
At modo cassus opum, nec opum sed uerius expers
Damnatorum onerum, secura liber habendi
Paupertate fruor, nec habent inimica segmentum
Vincula quo teneant nudum. facili leuis exit
Corpore quem nullis suffocat amoribus illex
505
Per uarias species mundi fallentis imago.
O ueneranda mihi et toto pretiosior orbe
Pauperies Christi! thesauro caelite ditas
Quos spolias opibus, terrae quasi rudere purgas,
Destruis in nobis terrena, aeterna uicissim
510
Construis, in pretium uitae dispendia terrae
Vertis iure nouo, uersa uice detrimenti
Atque lucri, ut nobis seruata pecunia damnum,
Non seruata lucrum faciat; sed more sinistro
Fusa eadem damno est. nec enim nisi nomine Christi
515
Praeceptoque dei cuiquam sua fundere prodest;
Nam uere pereunt uitiis impensa profanis.
Luxus et ambitio in magno discrimine morbi
Crimen auaritiae pensant, quia par in utroque
Causa subest mortis, quam sic maculosa libido
520
Perficit ut rerum mundi malesuada cupido.
His me diuitiis inopem cupis, optime Felix,
Vt facias uitae locupletem et paupere cultu
Exortem reddas mortis sine fine luendae
Diuitibus mundi, quibus auri letifer usus
525
Parturit aeternos sociis cum uermibus ignes.
Non solis tibi nos iunctos uis degere tectis,
Quos et in aeternae tibimet consortia uitae
Enutrire paras et ad illam ducere formam,
Quam tu sub domini perfectus imagine Christi
530
Gessisti in terris, homo quondam ex diuite pauper.
Nam cui paupertas tua, quam pro nomine sancto
Proscriptis opibus gaudens confessor adisti,
Ignorata iacet, et qua praeditus usque senectam
Conducto, Felix, coluisti semper in hortos
535
Propterea similes tibi niteris efficere omnes
Paupertate pia, quos suscipis hospite tecto;
Dissimilis nec enim tibi posset forma coire.
Quantum etenim discors agno lupus et tenebris lux,
Tantum dispescunt uia diuitis et uia Christi.
540
Nam uia lata patet, quae prono lubrica cliuo
Vergit in infernum, quae dites urget auaros,
Molibus impulsos propriis in tartara ferri.
At uia, quae Christi est, quae confessoribus almis
Martyribusque patet, paucis iter ardua pandit.
545
Non capit ergo uia haec farsos, excludit onustos.
Propterea famulum sectatoremque beati
Martyris astringi decet exutumque molestis
Compedibus tenuem de paupertate salubri
Atque leuem fieri, ut portam penetrare per artam
550
Possit et excelsum domini conscendere montem.
Sed quid ego imprudens discernere pondera rerum
Pro magnis haec pono tuis, pater optime, donis?
Quamlibet haec quoque sint mihi grandia, parua tamen sunt,
Si potiora loquar. quota portio namque tuorum est
555
Erga nos operum reputatio muneris huius,
Quod terram hospitio dederis habitandaque tecta
Condere praestiteris, cum tu, pater, et tua nobis
Viscera praebueris? nam quid nisi uiscera nobis
Intima prompsisti, quibus interiora sepulchri,
560
Sancte, tui excitis ab operto puluere causis
Pandere dignatus, speciali nos tibi amore
Insertos tanto uoluisti prodere signo,
Vt tacitam et fixam per tot retro saecula sedem
Corporis, alme. tui subito existente fauilla
565
Pulueris in nostro reserari tempore uelles?
Ergo illas Felicis opes in laudibus eius
Transcursu properante legam quasi dona minora,
Multa suo nobis quae iam gremio susceptis
Sedulus attribuit, neque parcet prodigus in nos
570
Iugiter afluere innumeris ope diuite donis.
Non ea suppeditans tantum, quibus indiget usus
Corporis, illa etiam, quibus et nunc gratia laudis
Quaeritur et post nos retinetur nomen honoris,
Addidit, ut tantis numquam retro conditus aeuis
575
Nostro opere extructas adcrescere uel renouari
Porticibus domibusque suas permitteret aulas.
Ille etiam proprii nobis secreta sepulchri
Sancta reuelauit. paucis uenerabile munus
Eloquar, ut magnae pietatis luceat instar,
580
Qua nos indignos tanto dignatus amore est,
Vt prope ad arcanum permittens nostra uerendum
Lumina ceu propriis sua proderet ossa medullis.
Ergo suam toto uobis loquar ordine causam,
Qua tribuit uicina suis nos cernere membris
585
Atque ipsam positi contingere corporis arcam.
Nota loci facies cunctis manet, ut super ipsum
Martyris abstrusi solium claudente sepulchri
Cancello latus in medio sit pagina quaedam
Marmoris, affixo argenti uestita metallo.
590
Ista superficies tabulae gemino patet ore
Praebens infuso subiecta foramina nardi.
Quae cineris sancti ueniens a sede reposta
Sanctificat medicans arcana spiritus aura,
Haec subito infusos solito sibi more liquores
595
Vascula de tumulo terra subeunte biberunt,
Quique loco dederant nardum, exhaurire parantes,
Vt sibi iam ferrent, mira nouitate repletis
Pro nardo uasclis cumulum erumpentis harenae
Inueniunt pauidique manus cum puluere multo
600
Faucibus a tumuli retrahunt. noua res mouet omnes
Et studium accendit subiti disquirere causam
Prodigii. placet ergo diem condicere certam
Scrutari et penitam summoto marmore sedem.
Hoc etenim, fateor, nimis anxia cura timebat,
605
Ecquid forte pio de corpore puluis haberet,
Quem manus e tumulo per aperta foramina promptum
Hauserat et uaria concretum sorde ferebat
Cum ossiculis simul et testis cum rudere mixtis.
Inde metus hominum per mutua uerba putabant,
610
Ne fortasse sacram sancta de carne fauillam
Bestiola occultis aliqua interclusa cauernis
Altius expueret, sicut deserta per agros
Monstra solent terram rostris fodere intus acutis
Et foueas circum cumulos effundere nigros,
615
Sic et ab interno sancti Felicis operto.
Quo magis hoc mirum foret, interualla dierum
Fecit congestae miranda eruptio terrae.
Ergo die placita multis opus utile rebus
Arripitur. cunctos transmittit episcopus ad nos
620
Presbyteros. his fabra manus spectantibus instat
Iussa sacerdotum facere; et primus labor illis
Cancellos remouere loco curaque sequenti
Haerentes tabulas resolutis tollere clauis.
Verum ubi depressam sub tegmine marmoris arcam
625
Vidimus irrupta solii compage manentem,
Tunc secura fides dubio de corde periclum
Erroris pepulit, cum tactu oculoque probaret,
Incolumi solio nusquam rimante sepulchro,
Vndique uallatum ualido munimine corpus
630
Martyris emeriti nullis patuisse piaclis
Et dignum retinere suae pia carnis honorem
Ossa, quibus sanctus numquam desistit adesse
Spiritus, unde piis stat gratia uiua sepulchris,
Quae probat in Christo functos sine morte sepultos
635
Ad tempus placido sopiri corpora somno.
Ergo reformato Felicis honore sepulchri
Omnia sollicite munita relinquimus, ut iam
Vsque diem domini, quo debita principe Christo
Excitis pariter radiabit gloria sanctis,
640
Inconcussa suo requiescant ossa cubili,
Quaeque animam sanctam manet in regione superna
Pax, eadem in terra teneat uenerabile corpus.
Quid superest quod adhuc referam? quasi uero uel ipsa
Quae cecini digne ediderim uel cuncta profusi
645
Munera retulerim pleno sermone patroni.
Multa latent numero, memori tamen omnia nobis
Pectore fixa sedent, et plurima iam memorata,
Plura etiam memoranda manent. sed maxima multis
Excerpenda monet moderandi regula libri.
650
Omnibus extructis operum quae arte uidentur
Diuersis exstare modis, excelsa per aulas
Et per uestibula extentis circumdata late
Porticibus, solum simul omnia munus aquarum
Tecta uidebantur maestis orare colonis.
655
Ipsum etiam, fateor, querula iam uoce solebam
Felicem incusare meum, quasi segniter istis
Instaret uotis, quod aquae consortia nobis
Tam longum socia pateretur ab urbe negari.
Verum inconsulta properantes mente trahebat
660
Consilio potiore moras in tempora nectens
Congrua; sic etenim iusta ratione petebat
Ordo operum, prior esset ut his perfectio coeptis,
Quae circa sanctas uenerandi martyris aulas
Sedula multiiugo molimine cura parabat,
665
Cumque manum summam factis diuina dedisset
Gratia, tunc pleno finitis ordine uotis
Condita perductos riuaret in atria fontes.
Denique ut impleto stetit hic opus omne paratu,
Non est tracta diu nostri sitis arida uoti,
670
Moxque uolente deo populi prius aspera corda
Consensum facilem procliui corde dederunt.
Dicam igitur modo munus aquae. da nunc mihi, Felix,
A domino exorans uerbo mihi currere uerbum
Tam facili eloquio quam largo flumine fontes
675
In tua uestibula atque domos manare dedisti.
Omnia, quae nobis te suffragante benignus
Contribuit dominus, tali decorauit et auxit
Munere, quo fontes sitientibus intulit aruis.
Illa pio rursus petra Christus ab ubere fluxit,
680
Antiquae referens donum pietatis, ut omnem
Insolito siccam prius irroraret harenam
Et terram sine aqua subitis manare fluentis
Efficeret sanctasque sui Felicis in aulas
Hospitibus populis diuersa gente coactis
685
Per puteos simul atque lacus conchasque capaces
Largiter infusis noua currere pocula riuis.
Quis mea te, fons summe, daret deserta rigare
Pumiceumque mei cordis perrumpere saxum
Inque petra fundare domum et de te bibere undam,
690
Quae pareret uiuam mihi sicco in pectore uenam
Aeternum salientis aquae? sed et haec mihi gutta
Eloquii tenuis, quo te loquar, inde profecto
Ducitur, unde etiam fluuiis exundat origo.
Nam quis uel modico te, summa potentia summi
695
Christe patris, fari sine te queat? ipse tuus te
Spiritus inspirat dici, quo lumine lumen
Et patris et nati par cernimus, ut duce sancto
Aspirante deum fateamur cum patre Christum.
Sed quia, dum uiui fontis gero nomen in ore,
700
Gutta meum stillauit in os de flumine uerbi,
Forte aliquem referent ex hinc mea labra saporem,
Et nunc munus aquae non siccis faucibus arens
Lingua, sed uberius uelut umectata loquetur.
Omnibus instructis operum quae multa uidentur,
705
Postulat iste locus deuotae nomen Abellae
Indere uersiculis; nam digna uidetur honore
Nominis huius, ut in laudem Felicis et ipsa
Laudetur, quia pro Felicis honore laborem
Sponte sibi sumpsit, quo desudare sub aestu
710
Rupibus abruptis requiem pretiumque putauit.
Parua quidem haec muris, sed sancto magna feretur
Vrbs opere hoc. nostrae hinc sex milibus absita Nolae
Altiiugos montes inter iacet, ex quibus ortas
Comminus haurit aquas et in unam suscipit arcam,
715
Vnde per insertos calices sibi prima fluentum
Vindicat et reliquo Nolanam profluit urbem
Flumine, multa rigans et in agris praedia passim.
Sed redeam ad grates operis pro munere habendas;
Namque operas ad aquaeductum, quem longa uetustas
720
Ruperat, ad sua uasa iterum formasque uocandum
Praebuit ubertim gratis operis. locus altis
Insertus scopulis nullo neque calle uiarum
Iumentis etiam penetrabilis esse negabat,
Vnde etiam mercede manum reperire paratam
725
Difficile immensi faciebant ardua montis;
Quo maior mercedis honor locupletat Abellam,
Quod prompte famulata sacro Felicis honori
Effusa pietate manus impendit inemptas.
Cernere erat trepidas tota de plebe cateruas
730
Ordinis et populi simul una mente coactas
Mane nouo excitos ad opus concurrere laetos
Certatimque alacres in summa cacumina ferri
Et sub fasce graui cophini ceruice subacta
Caementisque simul dumosa per ardua uectis
735
Sole sub ardenti crebros iterare recursus
Et totam, quam longa dies aestate moratur,
Tendere ab aurora seras in uesperis horas,
Peruigilesque animis modica uix nocte refectis
Corporibus rursum ante diem fabrilia ad arma
740
Surgere nec sentire deo uegetante laborem.
Denique sic operis processit gratia magni,
Vt tamquam ludo paucis opus omne diebus
Sumeret explicitum perfecto munere finem,
Formaque longinquis a montibus agmine farso,
745
Qua fuerat longo prius interrupta ueterno,
Vndique fonticulis diuersa ex rupe receptis
Collectam reuocaret aquam sitientibus olim
Vrbibus, et pleno per milia multa uiarum
Tramite formarum et nostri Felicis inundans
750
Tecta, nouum calicem fluuio superante repleret.
Et quod diuini documentum muneris egit,
Largior aestiuis huc mensibus unda cucurrit,
Quam prius hibernis es imbribus ire solebat.
Hic ego te modo iure ream, mea Nola, patrono
755
Communi statuam et blandae pietatis ab ira
Mente manens placida motum simulabo patronum,
Filiolam increpitans ueteris sub uoce querelae.
Nam mihi, Nola, tui consortia iusta petenti
Fontis, quo turbata metu quasi dura negabas
760
Hospitium communis aquae? diuinaque iura
Respicere oblita humanis mea uota putabas
Vsibus et mihi te, Felicem oblita, daturam
Credebas ac, si tribuisses, mos tibi siccam
Subducto patriam potu fore maesta gemebas
765
Idque etiam moto clamabas saepe tumultu,
Nescia diuinis opibus promptos fore fontes,
Sicut et experta es. nam mos deus ipse creator
Arguit ignauas Christo diffidere mentes,
Cum tibi post placitam pacem iam fluminis usum
770
Felici consorte pie partita teneres,
Quo magis exuperante tuam bonitate querellam
Argueret. non, ut metuebas, ille sitire
Diuisa te fecit aqua, sed ut auctor et altor
Rerum hominumque simul, qui condidit omnia uerbo,
775
Ostendit tibi rem esse suam, quam tu eius amico
Vt propriam, domino rerum diffisa, negabas;
Vidisti certe, nam te res ipsa fateri
Compulit, aeterni sublimia iura parentis
Felicisque potens meritum, cum larga sub aestu
780
Proflueret damnoque pio, quo martyris aulis
Tradideras partem, subitos creuisse meatus
Laxatoque suis in faucibus ubere fontis
Iussa fluenta tibi cum fenore reddita multo
Moenibus influxisse tuis; et tempore in ipso,
785
Quo totiens tuae aquae possessor egere solebas,
In multum referente deo quod sumpserat a te
Fluxit abunda tuis aqua potibus atque lauacris.
Quodnam igitur tanto pro munere munus, Abella
Pauper opum, referam tibi? saltem carmine nostro
790
Obsequium nomenque tuum dum praedico signans,
Hoc pensabo tibi pretium mercedis honore,
Felicis sancti scribaris ut addita semper
Laudibus et tanti memoreris alumna patroni,
Cuius donorum tibi maxima portio facta est.
795
Nunc tuus iste labor, quo te Felicis adegit
Spiritus, ut tota tibi plebe uel ordine concors
Adgredereris opus magno sudore parandum,
Tempore et aestiuo durum duplicante laborem,
Molis ut antiquae per iniqua cacumina formam
800
Praeteritis notam saeclis, iam uero sine usu
Deficientis aquae, superactis undique multa
Congerie siluis inter iuga uasta latentem
Exuis aggeribus densis oblitaque dudum
Munia restituis sparsasque per auia uenas,
805
Pumiceis alte quae sorbebantur harenis,
Colligis et sua quamque sequi uestigia rursus
Cogis aquam et reducem formae matricis in ora
Inuehis et dudum uacuos cessante meatu
Exundare facis fluctu remeante canales
810
Atque diu querulam subductis fontibus urbem
Iam desperato perfundis flumine Nolam,
Quae fruitur Felicis aquis, quia copia non est
Haec ipsi sua nunc urbi, quam nuper adepta est
Felicis studio, modicae pro munere guttae
815
Ex spe diuina largis ditata fluentis.
Ergo et tu mecum paruam quasi mater Abellam,
Nola, foue, quoniam, ut cognoscis, et ipsa tuarum,
Filia cum tua sit, tamen est tibi mater aquarum,
Cuius ab indigenis tibi montibus affluet omnis
820
Copia, qua fueras felicibus ante superba
Et qua post studio meliore ministra fuisti.
Gaude igitur, mea Nola, tibi et gratare, profusis
Viribus exsultans Christo, qui te per amicum
Dilectumque suum Felicem finxit, et auxit
825
Natura famulante tuum manus alta decorem.
Cerne tuam faciem, qua nunc noua praenituisti,
Vt noscas, dederisne aliquid Felicis honori
An magis a Felice dei cumulata colaris?
Asper ubi nudis arebat calculus aruis,
830
Nunc mutata uiret madefactis gratia glebis.
Non istos tantum fontes tibi, Nola, profudit
Felicis merito diues tibi gratia Christi;
Caelifluos etiam fontes huc ad tua duxit
Moenia Felicisque sinu gaudente locatos
835
Diffluere in multas effusis amnibus urbes
Vrbe tua iussit. famulos Christi loquor istos,
Par illustre deo, par nobile nomine Christi,
Albina cum matre tuis modo finibus ortos,
Pignora cunctorum sanctorum et gaudia caeli,
840
Piniadem Melani cum foedere par benedictum.
Hos deus et natos Felicis et ubera fecit,
Vbera diuinae bonitatis proflua lacte,
E quibus omnis inops alimenta fluentia sumit,
Omnis item diues documenta salubria sumit.
845
Hi sunt ecce pio Christi de flumine fontes,
Qui non uisibili per terram gurgite manant,
De uiua miserantis aqua pietatis abundant.
Hos tu, Christe, tibi praesta ubertate perenni
Scaturire tui Felicis in ubere fontes
850
Et numquam has ullo tenuari sidere uenas.
Influe pectoribus semper tibi, Christe, dicatis
Felicique tuo de peccatoribus ipsi
Mandatis tribue, ut numquam pietas tua nostris
Visceribus fontem huius opis subducat et ipse
855
Fons a fonte tuo Felix nos largus inundet,
Semper ut in nobis saliat, rex Christe, tuus fons,
Et nos de miseris et egenis sorte sui iam
Nominis obtineat felices uiuere Felix.