Prudentius cathemerinon 2

Reference basis text: J. Bergman, 1926

Editing of the digital edition: G. Dalla Pietà, 2009

Other sections


Nox et tenebrae et nubila,

Confusa mundi et turbida,

Lux intrat, albescit polus,

Christus uenit, discedite!

5

Caligo terrae scinditur

Percussa solis spiculo

Rebusque iam color redit

Vultu nitentis sideris.

Sic nostra mox obscuritas

10

Fraudisque pectus conscium

Ruptis retectum nubibus

Regnante pallescet deo.

Tunc non licebit claudere

Quod quisque fuscum cogitat,

15

Sed mane clarescent nouo

Secreta mentis prodita.

Fur ante lucem squalido

Inpune peccat tempore,

Sed lux dolis contraria

20

Latere furtum non sinit.

Versuta fraus et callida

Amat tenebris obtegi,

Aptamque noctem turpibus

Adulter occultus fouet.

25

Sol ecce surgit igneus;

Piget pudescit paenitet

Nec teste quisquam lumine

Peccare constanter potest.

Quis mane sumptis nequiter

30

Non erubescit poculis,

Cum fit libido temperans

Castumque nugator sapit?

Nunc nunc seuerum uiuitur,

Nunc nemo temptat ludicrum,

35

Inepta nunc omnes sua

Vultu colorant serio.

Haec hora cunctis utilis

Qua quisque quod studet gerat,

Miles togatus nauita

40

Opifex arator institor.

Illum forensis gloria,

Hunc triste raptat classicum,

Mercator hinc ac rusticus

Auara suspirant lucra.

45

At nos lucelli ac faenoris

Fandique prorsus nescii

Nec arte fortes bellica

Te, Christe, solum nouimus.

Te mente pura et simplici,

50

Te uoce, te cantu pio

Rogare curuato genu

Flendo et canendo discimus.

His nos lucramur quaestibus,

Hac arte tantum uiuimus,

55

Haec inchoamus munera,

Cum sol resurgens emicat.

Intende nostris sensibus

Vitamque totam dispice;

Sunt multa fucis inlita

60

Quae luce purgentur tua.

Durare nos tales iube

Quales remotis sordibus

Nitere pridem iusseras

Iordane tinctos flumine.

65

Quodcumque nox mundi dehinc

Infecit atris nubibus,

Tu, rex, Eoi sideris

Vultu sereno illumina,

Tu, sancte, qui taetram picem

70

Candore tinguis lacteo

Ebenoque crystallum facis

Delicta tergens liuida.

Sub nocte Iacob caerula,

Luctator audax angeli,

75

Eo usque dum lux surgeret

Sudauit inpar proelium.

Sed cum iubar claresceret,

Lapsante claudus poplite

Femurque uictus debile

80

Culpae uigorem perdidit.

Nutabat inguen saucium,

Quae corporis pars uilior

Longeque sub cordis loco

Diram fouet libidinem.

85

Hae nos docent imagines

Hominem tenebris obsitum,

Si forte non cedat deo,

Vires rebelles perdere.

Erit tamen beatior,

90

Intemperans membrum cui

Luctando claudum et tabidum

Dies oborta inuenerit.

Tandem facessat caecitas,

Quae nosmet in praeceps diu

95

Lapsos sinistris gressibus

Errore traxit deuio.

Haec lux serenum conferat

Purosque nos praestet sibi;

Nihil loquamur subdolum,

100

Voluamus obscurum nihil.

Sic tota decurrat dies,

Ne lingua mendax, ne manus

Oculiue peccent lubrici,

Ne noxa corpus inquinet.

105

Speculator adstat desuper,

Qui nos diebus omnibus

Actusque nostros prospicit

A luce prima in uesperum.

Hic testis, hic est arbiter,

110

Hic intuetur, quidquid est

Humana quod mens concipit;

Hunc nemo fallit iudicem.

Click on the blue words to get the apparatus