Commodianus instructiones 1, 44

Altre sezioni


De caelo descendit ciuitas in anastase prima.

Et quod referamus de fabrica tanta caeleste?

Resurgimus illi, qui fuimus illi deuoti,

Et incorrupti erint iam tunc sine morte uiuentes,

5

Sed nec dolor ullus nec gemitus erit in illa.

Venturi sunt illi quoque, sub Antechristo qui uincunt

Robusta mar<tyr>ia, et ipsi toto tempore uiuunt

Recipiuntque bona, quoniam mala passi fuere,

Et generant ipsi per annos mille nubentes.

10

Conparantur ibi tota uectigalia terrae,

Terra quia nimium fundit sine fine nouata.

Inibi non pluuiam, non frigus in aurea castra,

Obsidiae nullae, sicut nunc, neque rapinae.

Nec lucernae lumen desiderat ciuitas illa:

15

Ex auctore suo lucet, nec nox ibi paret.

Per duodecim milia stadia lata, longa, sic alta;

Radicem in terra, sed caput cum caelo peraequat;

In urbem pro foribus autem sol aut luna lucebit.

Malus in angore saeptus propter iustos alendos.

20

Ab annis autem mille Deus omnia portat.