Commodianus instructiones 1, 43

Altre sezioni


Dat tuba caelo signum sublato leone

Et fiunt desubito tenebrae cum caeli fragore.

Summittit oculos Dominus, ut terra tremescat,

Adclamat et<iam>, ut audiant omnes in orbem:

5

"Ecce diu tacui sufferens tanto tempore uestra!"

Conclamant pariter plangentes sero gementes,

Vlulatur, ploratur, nec spatium datur iniquis.

Lactanti quod faciet mater, cum ipsa crematur?

In flamma ignis Dominus iudicabit iniquos:

10

Iustos autem non tanget ignis, sed immo delinget.

Sub uno morantur, sed pars in sententia flebit.

Tantus erit ardor, ut lapides ipsi liquescant,

In fulmine cogunt uenti, furet ira caelestis

Vt, quacumque fugit, impius occupetur ab igne.

15

Subpetium nullum erit nec nauticae puppes.

Flamma tamen gentis media partiturque seruans,

In annis mille ut ferant corpora sanctis.

Nam inde post annos mille gehennae traduntur,

Et fabrica cuius erant cum ipsa cremantur.