Silius Italicus Punica 12

Reference basis text: J. Delz, 1987

Editing of the digital edition: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Data insertion and check: S. Arrigoni

Other sections


Iam terra glaciale caput fecundaque nimbis

Tempora et austrifero nebulosam uertice frontem

Immitis condebat hiems, blandisque salubre

Ver Zephyris tepido mulcebat rura sereno.

5

Prorumpit Capua Poenus uicinaque late

Praemisso terrore quatit, ceu condita bruma,

Dum Riphaea rigent Aquilonis flamina, tandem

Euoluit serpens arcano membra cubili

Et spondente die nouus emicat atque coruscum

10

Fert caput et saniem sublatis faucibus efflat.

At Libyci ducis ut fulserunt signa per agros,

Desolata metu cuncta, et suadente pauore

Vallo se clausere simul trepidique salutis

Exspectant ipsis metuentes moenibus hostem.

15

Sed non ille uigor, qui ruptis Alpibus arma

Intulerat dederatque uias Trebiaque potitus

Maeonios Italo scelerauit sanguine fluctus,

Tunc inerat. molli luxu madefacta meroque,

Illecebris somni, torpentia membra fluebant.

20

Quis gelidas suetum noctes thorace grauatis

Sub Ioue non aequo trahere et tentoria saepe

Spernere, ubi hiberna ruerent cum grandine nimbi,

Ac ne nocte quidem clipeiue ensesue reposti,

Non pharetrae aut iacula, et pro membris arma fuere,

25

Tum graue cassis onus maioraque pondera uisa

Parmarum ac nullis fusae stridoribus hastae.

Prima instaurantem sensit certamina mitis

Parthenope, non diues opum, non spreta uigoris;

Sed portus traxere ducem secura uolentem

30

Aequora, quae peteret ueniens Carthagine puppis.

Nunc molles urbi ritus atque hospita Musis

Otia et exemptum curis grauioribus aeuum.

Sirenum dedit una suum, memorabile, nomen

Parthenope muris Acheloias, aequore cuius

35

Regnauere diu cantus, cum dulce per undas

Exitium miseris caneret non prospera nautis.

Haec pone aggressus (nam frontem clauserat aequor)

Moenia non ullas ualuit perfringere Poenus

Tota mole uias frustraque inglorius ausi

40

Pulsauit quatiens obstructas ariete portas.

Stabat Cannarum Graia ad munimina uictor

Nequiquam et cautae mentis consulta probabat

Euentu, qui post Dauni stagnantia regna

Sanguine Tarpeias ire abstinuisset ad arces.

45

"En, qui nos segnes et nescire addere cursum

Factis iactastis, quod uobis scandere nuper

Non acie ex ipsa concessum moenia Romae,

Intrate atque epulas promissas sede Tonantis

His, quae Graia manus defendit, reddite tectis."

50

Talia iactabat famaeque pudore futurae,

Irritus incepti prima si absisteret urbe,

Audebat cuncta atque acuebat fraudibus enses.

Sed subitae muris flammae totoque fluebant

Aggeris anfractu tela improuisa per auras.

55

Haud secus, occuluit saxi quos uertice fetus

Ales fulua Iouis, tacito si ad culmina nisu

Euasit serpens terretque propinquus hiatu,

Illa hostem rostro atque assuetis fulmina ferre

Vnguibus incessens nidi circumuolat orbem.

60

Tandem ad uicinos Cumarum uertere portus

Defessus statuit uarioque lacessere motu

Fortunam et famae turbando obstare sinistrae.

Sed custos urbi Gracchus, tutela uel ipsis

Certior arcebat muris, iterumque sedere

65

Portis atque aditus iterum sperare uetabat.

Lustrat inops animi rimaturque omnia circum

Alite uectus equo rursusque hortatibus infit

Laudum agitare suos: "pro di, quis terminus" inquit

"Ante urbes standi Graias, oblite tuorum

70

Factorum miles, quis erit modus? Alpibus astat

Nimirum maior moles, et scandere caelum

Pulsantes iubeo scopulos. quamquam altera detur

Si similis tellus aliaeque repente sub astra

Exsurgant rupes, non ibis et arduus arma

75

Me ducente feres? tene heu Cumanus hiantem

Agger adhuc murusque tenet? Gracchumque moueri

Non ausum portis paruo in discrimine cerno?

An uobis gentes, quaecumque labore parastis

Casu gesta putent? per uos Tyrrhena fauentum

80

Stagna deum, per ego et Trebiam cineresque Sagunti

Obtestor, dignos iam uosmet reddite uestra

Quam trahitis fama et reuocate in pectora Cannas."

Sic ductor fessas luxu attritasque secundis

Erigere et uerbis temptabat sistere mentes.

85

Atque hic perlustrans aditus fulgentia cernit

Arcis templa iugo, quorum tum Virrius, altae

Immitis ductor Capuae, primordia pandit:

"Non est hoc" inquit "nostri, quod suspicis, aeui;

Maiores fecere manus. cum bella timeret

90

Dictaei regis, sic fama est, linquere terras

Daedalus inuenit nec toto signa sequenti

Orbe dare, aetherias aliena tollere in auras

Ausus se penna atque homini monstrare uolatus.

Suspensum hic librans media inter nubila corpus

95

Enauit superosque nouus conterruit ales.

Natum etiam docuit falsae sub imagine plumae

Attemptare uias uolucrum, lapsumque solutis

Pennarum remis et non felicibus alis

Turbida plaudentem uidit freta, dumque dolori

100

Indulget subito motis ad pectora palmis,

Nescius heu planctu duxit moderante uolatus.

Hic pro nubiuago gratus pia templa meatu

Instituit Phoebi atque audaces exuit alas."

Virrius haec. sed enim ductor numerabat inertes

105

Atque actos sine Marte dies ac stare pudebat.

Ingemit aduersis respectansque irrita tecta

Vrbe Dicarchea parat exsatiare dolorem.

Hic quoque nunc pelagus, nunc muri saxea moles

Officit audenti defensantumque labores.

110

Dumque tenet socios dura atque obsaepta uiarum

Rumpere nitentes lentus labor, ipse propinqua

Stagnorum terraeque simul miracula lustrat.

Primores adsunt Capuae: docet ille, tepentes

Vnde ferant nomen Baiae, comitemque dedisse

115

Dulichiae puppis stagno sua nomina monstrat.

Ast hic Lucrino mansisse uocabula quondam

Cocyti memorat medioque in gurgite ponti

Herculeum commendat iter, qua discidit aequor

Amphitryoniades, armenti uector Hiberi.

120

Ille, olim populis dictum Styga, nomine uerso

Stagna inter celebrem nunc mitia monstrat Auernum;

Tum tristi nemore atque umbris nigrantibus horrens

Et formidatus uolucri letale uomebat

Suffuso uirus caelo Stygiaque per urbes

125

Religione sacer saeuum retinebat honorem.

Huic uicina palus (fama est Acherontis ad undas

Pandere iter) caecas stagnante uoragine fauces

Laxat et horrendos aperit telluris hiatus

Interdumque nouo perturbat lumine manes.

130

At iuxta caligantes longumque per aeuum

Infernis pressas nebulis pallente sub umbra

Cimmerias iacuisse domos noctemque profundam

Tartareae narrant urbis. tum sulphure et igni

Semper anhelantes coctoque bitumine campos

135

Ostentant. tellus atro exundante uapore

Suspirans ustisque diu calefacta medullis

Aestuat et Stygios exhalat in aera flatus.

Parturit et tremulis metuendum exsibilat antris

Interdumque cauas luctatus rumpere sedes

140

Aut exire fretis sonitu lugubre minaci

Mulciber immugit lacerataque uiscera terrae

Mandit et exesos labefactat murmure montes.

Tradunt Herculea prostratos mole Gigantas

Tellurem iniectam quatere et spiramine anhelo

145

Torreri late campos quotiensque minantur

Rumpere compagem impositam, expallescere caelum.

Apparet Prochyte saeuum sortita Mimanta,

Apparet procul Inarime, quae turbine nigro

Fumantem premit Iapetum flammasque rebelli

150

Ore eiectantem et, si quando euadere detur,

Bella Ioui rursus superisque iterare uolentem.

Monstrantur Vesuuina iuga atque in uertice summo

Depasti flammis scopuli fractusque ruina

Mons circum atque Aetnae fatis certantia saxa.

155

Necnon Misenum seruantem Idaea sepulcro

Nomina et Herculeos uidet ipso in litore Baulos.

Miratur pelagique minas terraeque labores.

Quae postquam perspecta uiro, regressus ad altos

Inde pherochiadum muros, frondentia laeto

160

Palmite deuastat Nysaea cacumina Gauri.

Hinc ad Chalcidicam transfert citus agmina Nolam.

Campo Nola sedet crebris circumdata in orbem

Turribus et celso facilem tutatur adiri

Planitiem uallo; sed qui non turribus arma

165

Defendenda daret, uerum ultro moenia dextra

Protegeret, Marcellus opem auxiliumque ferebat.

Isque ubi Agenoream procul aduentare per aequor

Et ferri ad muros nubem uidet, "arma, cruentus

Hostis adest, capite arma, uiri" clamatque capitque.

170

Circumstant rapidi iuuenes aptantque frementi

Sanguineas de more iubas. sonat inde citato

Agmina disponens passu: "tu limina dextrae

Seruabis portae, Nero; tu conuerte cohortes

Ad laeuam patrias et Lirenatia signa,

175

Clarum Volscorum Tulli decus. ast ubi iusso,

Per tacitum ruptis subita ui fundite portis

Telorum in campos nimbum. ferar ipse reuulsa

In medios equitumque traham certamina porta."

Dumque ea Marcellus, iam claustra reuellere Poeni

180

Et scalis spretos temptabant rumpere muros.

Insonuere tubae passim clamorque uirorum

Hinnitusque, simul litui raucoque tumultu

Cornua et in membris concussa furentibus arma.

Fertur acerba lues disiectis incita portis

185

Effusaeque ruunt inopino flumine turmae,

Improbus ut fractis exundat molibus amnis,

Propulsum ut Borea scopulis impingitur aequor,

Vt rupto terras inuadunt carcere uenti.

Nec torrente Libys uiso armorumque uirumque

190

Deiectus spe stare ualet. dux Dardanus instat

Attonitis, praegressus equo, tergisque ruentum

Incumbens hasta, socios nunc uoce fatigat:

"Perge, age, fer gressus! dexter deus horaque nostra est.

Hac iter ad muros Capuae", nunc rursus in hostem

195

Conuersus: "sta! quo raperis? non terga tuorum,

Te, ductor Libyae, increpito. sta! campus et arma

Et Mars in manibus. dimitto e caede cohortes;

Spectemur soli. Marcellus proelia posco."

Sic rector Latius, iuuenique inuadere pugnam

200

Barcaeo suadebat honor pretiumque pericli.

Sed non haec placido cernebat pectore Iuno

Coeptoque auertit suprema in fata ruentem.

Sistere perculsos ille et reuocare laborat:

"Talesne e gremio Capuae tectisque sinistris

205

Egredimur? state, o miseri, quis gloria summa

Dedecori est. nil uos hodie, mihi credite, terga

Vertentes fidum exspectat. meruistis, ut omnis

Ingruat Ausonia, et saeuo Mauorte parastis,

Ne qua spes fusos pacis uitaeque maneret."

210

Vincebat clamore tubas uocisque uigore

Quamuis obstructas saeuus penetrabat in aures.

Polydamanteis iuuenis Pedianus in armis

Bella agitabat atrox Troianaque semina et ortus

Atque Antenorea sese de stirpe ferebat,

215

Haud leuior generis fama sacroque Timauo

Gloria et Euganeis dilectum nomen in oris.

Huic pater Eridanus Venetaeque ex ordine gentes

Atque Apono gaudens populus, seu bella cieret

Seu Musas placidus doctaeque silentia uitae

220

Mallet et Aonio plectro mulcere labores,

Non ullum dixere parem, nec notior alter

Gradiuo iuuenis, nec Phoebo notior alter.

Qui postquam effusis urgens uestigia frenis

Poenorum iuxta galeam atque insigne perempti

225

Agnouit spolium Pauli (puer illa gerebat

Non paruo laetus ductoris munere Cinyps,

Dilectus Poeno Cinyps, quo gratior ora

Non fuit ac nulla nituit plus fronte decoris:

Quale micat semperque nouum est, quod Tiburis aura

230

Pascit ebur uel qui miro candoris honore

Lucet in aure lapis, rubris aduectus ab undis).

Quem postquam egregium cristis et casside nota

Fulgentem extremo Pedianus in agmine uidit,

Ceu subita ante oculos Pauli emersisset imago

235

Sedibus infernis amissaque posceret arma,

Inuadit frendens: "tune, ignauissime, sacri

Portabis capitis, quae non sine crimine uester

Inuidiaque deum gestaret tegmina ductor?

En Paulus." uocat inde uiri ad spectacula manes

240

Et fugientis agit costis penetrabile telum.

Tum delapsus equo galeam atque insignia magni

Consulis abrumpit dextra spoliatque uidentem.

245

Ambrosiae cecidere comae uiolataque ceruix

Marmoreum in iugulum collo labente recumbit.

243

Soluitur omne decus leto niueosque per artus

It Stygius color et formae populatur honores.

247

Haud secus Oceano rediens Cythereius ignis,

Cum sese Veneri iactat splendore refecto,

Si subita inuadat nubes, hebetatur et atris

250

Decrescens tenebris languentia lumina condit.

Ipse etiam rapta Pedianus casside nudos

Attonitus stupet ad uultus irasque coercet.

Tum galeam magno socium clamore reportans

Immitem quatiebat equum spumantia saeuo

255

Frena cruentantem morsu, cum turbidus armis

Obuia Marcellus rapido tulit ora tumultu

Agnoscensque decus "macte, o uirtutis auitae,

Macte Antenoride! nunc" inquit "rapta petamus,

Quod superest, Libyci ductoris tegmina" -et ardens

260

Terrificis saeuam fundit stridoribus hastam.

Nec forsan uoti uanus foret, obuia ni uis

Gestaris opposito tenuisset corpore telum.

Qui dum uicinis ductorem protegit armis,

Transabiit non hunc sitiens grauis hasta cruorem

265

Ingentesque minas mutata morte peregit.

Auehitur raptim ductor discrimine leti

Turbatus cursumque furens ad castra capessit.

Iamque fugae immodicus tendit certamine gressum

Praecipitem uersis Poenorum exercitus armis.

270

Assequitur telis hostis, longasque uiritim

Exsatiant iras cladum caeloque cruentos

Certatim ostentant et dis ultoribus enses.

Ille dies primus docuit, quod credere nemo

Auderet superis, Martis certamine sisti

275

Posse ducem Libyae. raptant currusque uirosque

Massylamque feram et uiuis auulsa reportant

Tegmina bellantum atque abeunt, sub cuspide terga

Contenti uidisse ducis. tum Martis adaequant

Marcellum decori. graditur comitante triumpho

280

Maior, quam ferret cum uictor opima Tonanti.

Inde furens, postquam uallo uix depulit hostem,

Ductor Agenoreus "quando hanc quantoque cruore

Hostili labem eluerim? mea terga uidere

Contigit Ausoniae? mene," inquit "summe deorum,

285

Post Trebiam statuis tam turpi funere dignum?

Vosque inuicta diu, nunc heu sine Marte iuuentus

Debellata bonis Capuae, non degener ipse

Gestorum Ausoniis uerti uictricia signa:

Vobis terga dedi. uidi, cum ad bella uocarem,

290

Non secus atque Italo fugere a ductore pauentes.

Quid reliquum prisci Martis tibi, qui dare terga

Me reuocante potes?" fundebat talia Poenus,

Sed Latiae sese Nolana ad moenia turmae

Portantes spolia insigni clamore ferebant.

295

At consueta graues per longum audire suorum

Euentus Roma et numquam recreata secundis

Allato tandem faustae certamine pugnae

Erigitur primoque deum se munere tollit.

Ante omnes pigra in Martem fugiensque laborum,

300

Dum bellum tonat, et sese furata iuuentus

Dat poenas latebrae; tum, qui dulcedine uitae

Inuenere dolos iurataque foedera Poeno

Corrupere, notant et purgant crimine gentem.

Punitur patriam meditati linquere terram

305

Consilium infelix scelerataque culpa Metelli.

Talia corda uirum. sed enim nec femina cessat

Mente aequare uiros et laudis poscere partem.

Omnis prae sese portans capitisque manusque

Antiquum decus ac derepta monilia collo

310

Certatim matrona ruit belloque ministrant.

Haud tanta cessisse uiros in tempore tali

Laudis sorte piget, factoque in saecula ituro

Laetantur tribuisse locum. tum celsa senatus

Subsequitur turba. in medium certamine magno

315

Priuatae cumulantur opes. nudare penates

Ac nihil arcanos uitae melioris ad usus

Seposuisse iuuat. coit et sine nomine uulgus.

Corpore sic toto ac membris Roma omnibus usa

Exsangues rursus tollebat ad aethera uultus.

320

Addunt spem miseris dulcem Parnasia Cirrha

Portantes responsa uiri. nam laeta ferebant

Exaudisse adytis, sacra cum uoce tonaret

Antrum et mugiret Phoebo iam intrata sacerdos:

"Soluite, gens Veneris, grauiores corde timores;

325

Aduersa et quicquid duri sub Marte manebat

Exhaustum est uobis. restant leuiora laborum

Et sine pernicie terror. dis uota precesque

Ferte modo et tepidos aris libate cruores,

Neu date terga malis. aderit Gradiuus, et ipse

330

Delius auertet propiora pericula uates

Troianos notus semper minuisse labores.

Sed uero sed enim ante omnes altaria fument

Centum festa Ioui; centum cadat hostia cultris

Ille trucem belli nubem saeuasque procellas

335

In Libyam uiolentus aget. spectabitis ipsi

Aegida turbato quatientem in proelia mundo."

Atque ea Parnasi postquam clamata sub antris

Allatum uulgique deus peruenit ad aures,

In Capitolinas certatim scanditur arces,

340

Sternunturque Ioui et delubrum sanguine honorant.

Tum paeana canunt responsaque fida precantur.

Interea assuetis senior Torquatus in armis

Sardoas patrio quatiebat milite terras.

Namque ortum Iliaca iactans ab origine nomen

345

In bella Hampsagoras Tyrios renouata uocarat.

Proles pulchra uiro nec tali digna parente

Hostus erat. cuius fretus fulgente iuuenta

Ipse asper paci crudos sine uiribus annos

Barbarici studio ritus refouebat in armis.

350

Isque ubi Torquatum raptim properata ferentem

Signa uidet pugnaeque auidas accedere dextras,

Fraude loci nota latebrosa per auia saltus

Euolat et prouisa fugae compendia carpens

Virgulta tegitur ualle ac frondentibus umbris.

355

Insula fluctisono circumuallata profundo

Fastigatur aquis compressaque gurgite terras

Enormes cohibet nudae sub imagine plantae;

Inde Ichnusa prius Grais memorata colonis.

Mox Libyci Sardus generoso sanguine fidens

360

Herculis ex sese mutauit nomina terrae.

Affluxere etiam et sedes posuere coactas

Dispersi pelago post eruta Pergama Teucri.

Nec paruum decus aduecto cum classe paterna

Agmine Thespiadum terris, Iolae, dedisti.

365

Fama est, cum laceris Actaeon flebile membris

Supplicium lueret spectatae in fonte Dianae,

Attonitum nouitate mali fugisse parentem

Per freta Aristaeum et Sardoos isse recessus;

Cyrenen monstrasse ferunt noua litora matrem.

370

Serpentum tellus pura ac uiduata uenenis,

Sed tristis caelo et multa uitiata palude.

Qua uidet Italiam, saxoso torrida dorso

Exercet scopulis late freta pallidaque intus

Arua coquit nimium Cancro fumantibus Austris.

375

Cetera propensae Cereris nutrita fauore

Hoc habitu terrae nemorosa per inuia crebro

Torquatum eludens Hostus Sidonia pugnae

Tela exspectabat sociosque laboris Hiberos.

Qui postquam appulsis animos auxere carinis

380

Haud mora prorumpit latebris, aduersaque late

Agmina inhorrescunt, longumque coire uidetur

Et conferre gradum. media interualla patentis

Corripiunt campi properatis eminus hastis,

Donec ad expertos enses, fidissima tela,

385

Peruentum. dira inde lues, caeduntque caduntque

Alternique animas saeuo in mucrone relinquunt.

Non equidem innumeras caedes totque horrida facta

Sperarim tanto digne pro nomine rerum

Pandere nec dictis bellantum aequare calorem.

390

Sed uos, Calliope, nostro donate labori,

Nota parum magni longo tradantur ut aeuo

Facta uiri, et meritum uati sacremus honorem.

Ennius, antiqua Messapi ab origine regis,

Miscebat primas acies, Latiaeque superbum

395

Vitis adornabat dextram decus. hispida tellus

Miserunt Calabri, Rudiae genuere uetustae,

Nunc Rudiae solo memorabile nomen alumno.

Is prima in pugna, uates ut Thracius olim,

Infestam bello quateret cum Cyzicus Argo,

400

Spicula deposito Rhodopeia pectine torsit,

Spectandum sese non parua strage uirorum

Fecerat, et dextrae gliscebat caedibus ardor.

Aduolat aeternum sperans fore pelleret Hostus

Si tantam labem, ac perlibrat uiribus hastam.

405

Risit nube sedens uani conamina coepti

Et telum procul in uentos dimisit Apollo

Ac super his: "nimium, iuuenis, nimiumque superbis:

Sperato absistas. sacer hic ac magna sororum

Aonidum cura est et dignus Apolline uates.

410

Hic canet illustri primus bella Itala uersu

Attolletque duces caelo, resonare docebit

Hic Latiis Helicona modis nec cedet honore

Ascraeo famaue seni." sic Phoebus, et Hosto

Vltrix per geminum transcurrit tempus harundo.

415

Vertuntur iuuenis casu perculsa per agros

Agmina, et effusae pariter dant terga cateruae,

Dum pater audita nati nece turbidus irae

Barbaricum atque immane gemens transfigit anhelum

Pectus et ad manes urget uestigia nati."

420

At Libyae ductor Marcello fractus et acri

Contusus pugna campos damnarat et arma

Verterat ad miseras non aequi Martis Acerras.

Inde, ubi permisit flammis atque ensibus urbem,

Nuceriae nihilo leuior nec parcior irae,

425

Incussit sese atque aequauit moenia terrae.

Post Casilina sibi multum obluctatus iniquis

Defendentum armis aegre reserauerat astu

Limina et obsessis uitam pensauerat auro.

Iamque in Dauniacos transfundens agmina campos

430

Flectebat rabiem, quo praeda uel ira uocasset.

Fumabat uersis incensa Petilia tectis

Infelix fidei miseraeque secunda Sagunto,

At quondam Herculeam seruare superba pharetram.

Verterat et mentem Tyria ad conata Tarentus,

435

Portisque intrarant Poeni. sed enim arce corusca

Fisa loco manus Ausoniae stipata sedebat.

Hic miranda mouens classem, quae condita portu

Astabat (namque angustis e faucibus aequor

Erumpit scopulos inter patuloque recessu

440

Diffundit campis secretum gurgite pontum)

Inclusas igitur, quibus haud enare dabatur

Arce superposita, claustris maris extulit astu

Perque auersa tulit portatas arua carinas.

Lubrica roboreis aderant substramina plaustris,

445

Atque recens caesi tergo prolapsa iuuenci

Aequoream rota ducebat per gramina puppim.

Et iam per colles dumosque ad litus adacta

Innabat pelago ueniens sine remige classis.

Nuntius interea uectis non more carinis

450

Terrentem freta curarum feruoribus implet,

Dum procul Oebalios amet expugnare nepotes

Et primus rostris sulcet naualibus arua,

Assessos Capuae muros, claustra ipsa reuelli

Portarum ac totum miseris incurrere bellum.

455

Linquit coepta ferox pennasque addente pudore

Atque ira simul immani per proxima motu

Euolat et minitans auida ad certamina fertur.

Haud secus amisso tigris si concita fetu

Emicet, attonitae paucis lustratur in horis

460

Caucasus et saltu tramittitur alite Ganges,

Donec fulmineo partus uestigia cursu

Colligat et rabiem prenso consumat in hoste.

Obuius huic sparso Centenius agmine raptim

Funditur audendi prauus facilisque periclis,

465

Sed paruum decus Hannibali. nam uitis honore

Perfunctus Latiae subitos stimularat agrestes

Semermemque manum sternendam obiecerat hosti.

Bis septem demissa neci (nec substitit agmen)

Milia; bis septem, quae non sollertior ense,

470

Sed genus insignis, iustis ducebat in armis

Fuluius; ast aeque per corpora fusa iacentum

Raptum iter est, uictorque moram non passus eundi.

Exsequiae tantum famam nomenque uolentem

Mitificae mentis tenuerunt funere laeto.

475

Namque per insidias (infandum!) et ab hospite caesus,

Colloquium et promissa petit dum perfida gentis

Lucanae, Gracchus caeco circumdatus astu

Occiderat, laudemque Libys rapiebat humandi.

Sed non, ut scitum celerare ad moenia Poenum,

480

Restabat res ulla loco. iam consul uterque

Praecipites aderant, Nola uis omnis, et Arpis

Aeui floridior Fabius rapida arma ferebat.

Hinc Nero et hinc uolucres Silanus nocte dieque

Impellebat agens properata ad bella cohortes.

485

Vndique conueniunt, pariterque opponere cunctos

Vni ductores iuueni placet. arduus ipse

Tifata insidit, propior qua moenibus instat

Collis, et e tumulis subiectam despicit urbem.

Verum ubi tot sese circumfundentibus armis

490

Vallatas socium portas unaque negari

Intrauisse sibi Capuaeque erumpere cernit,

Amius euentus nunc ferro frangere coetum

Obstantum meditatur, init nunc auia coepto

Consilia atque astu quaerit tot milia portis

495

Abstrahere artatis cinctosque resoluere muros.

Sic igitur secum curasque ita corde fatigat:

"Quo, mens aegra, uocas? rursusne pericula sumam

Non aequus regione loci? Capuaque uidente

Terga dabo? an, residens uicini uertice montis,

500

Exscindi ante oculos patiar socialia tecta?

Non ita me experti Fabius Fabiique magister

Turbatum, Hesperio cum clausos milite colles

Euasi uictor sparsosque per arua iuuencos

Iactare accensis stimulaui cornibus ignes.

505

Haud dum omnes abiere doli. defendere nobis

Si Capuam ereptum est, dabitur circumdare Romam."

Haec postquam placita et tenuit sententia mentem,

Non exspectato, Titan dum gurgite lucem

Spirantes proferret equos, impellit in agmen

510

Voce manuque uiros et coepta immania pandit:

"Perge, age, uince omnem, miles, uirtute laborem

Et quantum humani possunt se tendere passus,

Arduus accelera. Romam petis. hoc iter Alpes,

Hoc Cannae strauere tibi. eia, incute muris

515

Vmbonem Iliacis Capuaeque repende ruinas.

Quam tanti fuerit cadere, ut Palatia cernas

Et demigrantem Tarpeia sede Tonantem.

Instincti glomerant gressus. Roma auribus haeret,

Roma oculis, creduntque ducis sollertibus actis

520

Aptius id coeptum, quam si duxisset ab ipso

Fatali Aeneadis campo. Vulturna citata

Tramittunt alno uada postremique relinquunt

Tardandis Italis corruptas igne carinas.

Tum Sidicina legunt pernicibus arua maniplis

525

Threiciamque Calen, uestras a nomine nati,

Orithyia, domos. hinc Allifanus Iaccho

Haud inamatus ager nymphisque habitata Casini

Rura euastantur; mox et uicinus Aquinas

Et quae fumantem texere giganta, Fregellae

530

Agmine carpuntur uolucri. fert concitus inde

Per iuga celsa gradum, duris qua rupibus haeret

Bellator Frusino et surgit suspensa tumenti

Dorso frugiferis Cerealis Anagnia glebis.

Iamque adeo est campos ingressus et arua Labici,

535

Linquens Telegoni pulsatos ariete muros,

Haud dignam inter tanta moram. nec amoena retentant

Algida nec iuxta Iunonis tecta Gabinae.

Praeceps ad ripas immani turbine fertur,

Sulphureis gelidus qua serpit leniter undis

540

Ad genitorem Anio labens sine murmure Thybrim.

Hic ut signa ferox dimensaque castra locauit

Et ripas tremefecit eques, perterrita pulsis

Ilia prima uadis sacro se coniugis antro

Condidit, et cunctae fugerunt gurgite nymphae.

545

At matres Latiae, ceu moenia nulla supersint,

Attonitae passim furibundis gressibus errant.

Ante oculos astant lacerae trepidantibus umbrae,

Quaeque grauem ad Trebiam quaeque ad Ticina fluenta

Oppetiere necem, Paulus Gracchusque cruenti

550

Flaminiusque simul miseris ante ora uagantur.

Clausit turba uias. stat celsus et asper ab ira

Ingentemque metum toruo domat ore senatus.

Interdum tamen erumpunt sub casside fusae

Per tacitum lacrimae, quidnam Fortuna minetur

555

Quidue parent superi. pubes dispersa per altas

Stat turres atque huc uentum sub corde uolutat,

Vt iam Roma satis credat defendere muros.

Poenus ut ad somnos uix totam cursibus actae

Indulsit pubi noctem, uigil ipse nec ullam

560

Ad requiem facilis credensque abscedere uitae

Quod sopor eripiat tempus, radiantibus armis

Induitur Nomadumque iubet prorumpere turmas.

Inde leuis frenis circum pauitantia fertur

Quadrupedante sono perculsae moenia Romae.

565

Nunc aditus lustrat, clausas nunc cuspide pulsat

Infesta portas fruiturque timore pauentum,

Nunc lentus celsis astans in collibus intrat

Vrbem oculis discitque locos causasque locorum,

Ac legeret uisu cuncta et penetraret in omnes

570

Spectando partes, ni magno turbine adesset

Fuluius haud tota Capuae obsidione relicta.

Tum demum castris turmas induxit ouantes

Spectata ductor satiatus pectora Roma.

Atque ubi nox depulsa polo primaque rubescit

575

Lampade Neptunus reuocatque Aurora labores,

Effundit rupto persultans agmina uallo

Et, quantum clamare ualet: "per plurima nostra,

O socii, decora et sacratas sanguine dextras,

Vobis ite pares et tantum audete sub armis

580

Quantum Roma timet. reliquam hanc exscindite molem:

Nil quod uincatis toto restabit in orbe.

Neu populi uos Martigenae tardarit origo;

Intratam Senonum capietis milibus urbem

Assuetamque capi. fortasse curulibus altis

585

Iam uos exemplo proauorum ad nobile letum

Exspectant de more senes mortique parantur.

Talibus hinc Poenus; sed contra Oenotria pubes

Non ullas uoces ducis aut praecepta requirit.

Sat matres stimulant natique et cara supinas

590

Tendentum palmas lacrimantiaque ora parentum.

Ostentant paruos uagituque incita pulsant

Corda uirum, armatis infigunt oscula dextris.

Ire uolunt et pro muris opponere densi

Pectora respectantque suos fletumque resorbent.

595

Vt uero impulso patefactae cardine portae

Et simul erupit iunctis exercitus armis,

Funditur immixtus gemitu precibusque per altos

Ad caelum muros clangor, sparsaeque solutis

Crinibus exululant matres atque ubera nudant.

600

Fuluius anteuolans agmen "quis nesciat" inquit

"Non sponte ad nostros Poenum uenisse penates?

A portis fugit Capuae." subnectere plura

Conantem tristis caeli cum murmure uasto

Turbauit fragor et subita de nube procellae.

605

Iuppiter Aethiopum remeans tellure minantem

Romuleo Poenum ut uidit succedere uallo,

Caelicolis raptim excitis defendere tecta

Dardana et in septem discurrere iusserat arces.

Ipse e Tarpeio sublimis uertice cuncta,

610

Et uentos simul et nubes et grandinis iras

Fulminaque et tonitrus et nimbos conciet atros.

Concussi tremuere poli, caelumque tenebris

Clauditur, et terras caeco nox condit amictu.

Instat tempestas oculis, hostique propinquo

615

Roma latet. iactae in turmas per nubila flammae

Stridorem seruant, membrisque insibilat ignis.

Hinc Notus, hinc Boreas, hinc fuscis Africus alis

Bella mouent, quantis animos et pectora possint

Irati satiare Iouis. fluit agmen aquarum

620

Turbine confusum piceo et nigrante procella

Atque omnes circa campos spumantibus undis

Inuoluit. celsus summo de culmine montis

Regnator superum sublata fulmina dextra

Librauit clipeoque ducis non cedere certi

625

Incussit. summa liquefacta est cuspis in hasta,

Et fluxit ceu correptus fornacibus ensis.

Ambustis sed enim ductor Sidonius armis

Sistebat socios et caecum e nubibus ignem

Murmuraque a uentis misceri uana docebat.

630

Tandem post clades socium caelique ruinam

Non hoste in nimbis uiso, non †hoste†, referri

Signa iubet castris maestasque resuscitat iras:

"Ventis debebis nimirum hiemisque procellis

Vnum, Roma, diem. sed non te crastina nobis

635

Lux umquam eripiet, descendat Iuppiter ipse

In terras licet." infrendens dum talia fatur,

Ecce serenato clarum iubar emicat axe,

Purgatusque nitet discussis nubibus aether.

Aeneadae sensere deum telisque repostis

640

Summissas tendunt alta ad Capitolia dextras

Et festa cingunt montis penetralia lauro.

Tum uultus modo non paruo sudore madentes,

Nunc laetos Iouis aspectant: "da, summe deorum,

Da, pater, ut sacro Libys inter proelia telo

645

Concidat; haud alia potis est occumbere dextra."

Sic adeo orantes pressere silentia, postquam

Abstulerat terras nigrantibus Hesperus umbris.

Quem simul attollens rutilantem lampada Titan

Obruit et uitae rediit mortalibus usus,

650

Poenus adest, nec se castris Oenotria pubes

Continet. haud dum enses stricti, mediumque iacebat

Tantum ad bella loci, quantum tramittere iactae

Sufficerent hastae, cum fulgor hebescere caeli

Per subitum coepit densaeque subire tenebrae

655

Atque dies fugere atque armari ad proelia rursus

Iuppiter. incumbunt uenti, crassusque rotante

Austro nimborum feruet globus. intonat ipse,

Quod tremat et Rhodope Taurusque et Pindus et Atlas.

Audiuere lacus Erebi, mersusque profundis

660

Agnouit tenebris caelestia bella Typhoeus.

Inuadit Notus ac, piceam cum grandine multa

Intorquens nubem, cunctantem et uana minantem

Circumagit castrisque ducem succedere cogit.

Verum ubi depositis saepsit sese aggere telis,

665

Laeta serenati facies aperitur Olympi,

Nullaque tam mitem credas habuisse Tonantem

Fulmina, nec placido commota tonitrua caelo.

Durat et affirmans non ultra spondet in ipsos

Venturam †crebro diem†, modo patria uirtus

670

In dextras redeat, nec Romam exscindere Poeni

Credant esse nefas. ubi nam tunc fulmina tandem

Inuicti iacuisse Iouis, cum sterneret ensis

Aetolos campos? ubi, cum Tyrrhena natarent

Stagna cruore uirum? "pugnat pro moenibus" inquit

675

"Si rector superum tot iactis fulmine telis,

Inter tot motus cur me contra arma ferentem

Afflixisse piget? uentis hiemique fugaces

Terga damus? remeet, quaeso, mens illa uigorque,

Qua uobis, cum pacta patrum, cum foedera adessent,

680

Integrare acies placitum." sic pectora flammat,

Donec equum Titan spumantia frena resoluit.

Nec nox composuit curas somnusue frementem

Ausus adire uirum, et redeunt cum luce furores.

Rursus in arma uocat trepidos clipeoque tremendum

685

Increpat atque †uenus† imitatur murmura caeli.

Vt uero accepit tantum confidere diuis

Ausonios patres summissaque Baetis ad oras

Auxilia et noctu progressum moenibus agmen,

Sic agitare fremens obsessos otia iamque

690

Securam Hannibalis Romam uiolentior instat.

Iamque propinquabat muro, cum Iuppiter aegram

Iunonem alloquitur curis mulcetque monendo:

"Nullane Sidonio iuueni, coniunxque sororque

Cara mihi, non ulla umquam sine fine feroci

695

Addes frena uiro? fuerit delere Saguntum,

Exaequare Alpes, imponere uincula sacro

Eridano, foedare lacus. etiamne parabit

Nostras ille domos, nostras perrumpere in arces?

Siste uirum. namque, ut cernis, iam flagitat ignes

700

Et parat accensis imitari fulmina flammis."

His dictis grates agit ac turbata per auras

Deuolat et prensa iuuenis Saturnia dextra

"Quo ruis, o uecors, maioraque bella capessis

Mortali quam ferre datum?" Iuno inquit et atram

705

Dimouit nubem ueroque apparuit ore.

"Non tibi cum Phrygio res Laurentiue colono.

En, age (namque oculis amota nube parumper

Cernere cuncta dabo) surgit qua celsus ad auras,

Aspice, montis apex, uocitata Palatia regi

710

Parrhasio plena tenet et resonante pharetra

Intenditque arcum et pugnas meditatur Apollo.

At qua uicinis tollit se collibus altae

Molis Auentinus, uiden ut Latonia uirgo

Accensas quatiat Phlegethontis gurgite taedas

715

Exsertos auide pugnae nudata lacertos?

Parte alia cerne, ut saeuis Gradiuus in armis

Implerit dictum proprio de nomine campum.

Hinc Ianus mouet arma manu, mouet inde Quirinus,

Quisque suo de colle deus. sed enim aspice, quantus

720

Aegida commoueat nimbos flammasque uomentem

Iuppiter et quantis pascat ferus ignibus iras.

Huc uultus flecte atque aude spectare Tonantem:

Quas hiemes, quantos concusso uertice cernis

Sub nutu tonitrus! oculis qui fulgurat ignis!

725

Cede deis tandem et Titania desine bella."

Sic affata uirum indocilem pacisque modique,

Mirantem superum uultus et flammea membra,

Abstrahit ac pacem terris caeloque reponit.

Respectans abit et castris auulsa moueri

730

Signa iubet ductor remeaturumque minatur.

Redditur extemplo flagrantior aethere lampas,

Et tremula infuso resplendent caerula Phoebo.

At procul e muris uidere ut signa reuelli

Aeneadae uersumque ducem, tacita ora uicissim

735

Ostentant nutuque docent, quod credere magno

Non audent haerente metu; nec abire uolentis,

Sed fraudem insidiasque putant et Punica corda,

Ac tacitae natis infigunt oscula matres,

Donec procedens oculis sese abstulit agmen

740

Suspectosque dolos dempto terrore resoluit.

Tum uero passim sacra in Capitolia pergunt

Inque uicem amplexi permixta uoce triumphum

Tarpeii clamant Iouis ac delubra coronant.

Iamque omnes pandunt portas. ruit undique laetum

745

Non sperata petens dudum sibi gaudia uulgus.

Hi spectant, quo fixa loco tentoria regis

Astiterint, hi, qua celsus de sede uocatas

Affatus fuerit turmas, ubi belliger Astur

Atque ubi atrox Garamas saeuusque tetenderit Hammon.

750

Corpora nunc uiua sparguntur gurgitis unda,

Nunc Anienicolis statuunt altaria nymphis.

Tum festam repetunt lustratis moenibus urbem.

Click on the blue words to get the apparatus