Statius Thebais 3

Testo base di riferimento: D. E. Hill, 1983

Cura dell'edizione digitale: G. C. Musa, 2009

Altre sezioni


At non Aoniae moderator perfidus aulae

Nocte sub ancipiti, quamuis umentibus astris

Longus ad auroram superet labor, otia somni

Accipit; inuigilant animo scelerisque parati

5

Supplicium exercent curae; tum plurima uersat,

Pessimus in dubiis augur, timor. 'ei mihi' clamat,

'Vnde morae?' (nam prona ratus facilemque tot armis

Tydea, nec numero uirtutem animumque rependit)

'Num regio diuersa uiae? num missus ab Argis

10

Subsidio globus? an sceleris data fama per urbes

Finitimas? paucosne, pater Gradiue, manuue

Legimus indecores? at enim fortissimus illic

Et Chromis et Dorylas et nostris turribus aequi

Thespiadae totos raperent mihi funditus Argos.

15

Nec tamen ille meis, reor, impenetrabilis armis

Aere gerens solidoque datos adamante lacertos

Venerat; heu segnes, quorum labor haeret in uno,

Si conserta manus.' uario sic turbidus aestu

Angitur ac sese culpat super omnia, qui non

20

Orantem in mediis legatum coetibus ense

Perculerit foedasque palam satiauerit iras.

Iam pudet incepti, iam paenitet. ac uelut ille

Fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno

Nec rudis undarum (portus sed linquere amicos

25

Purior Olenii frustra gradus impulit astri),

Cum fragor hiberni subitus Iouis, omnia mundi

Claustra tonant multusque polos inclinat Orion,

Ipse quidem malit terras pugnatque reuerti,

Fert ingens a puppe Notus, tunc arte relicta

30

Ingemit et caecas sequitur iam nescius undas:

Talis Agenoreus ductor caeloque morantem

Luciferum et seros maerentibus increpat ortus.

Ecce sub occiduas uersae iam Noctis habenas

Astrorumque obitus, ubi primum maxima Tethys

35

Impulit Eoo cunctantem Hyperiona ponto,

Ima flagellatis, signum lugubre malorum,

Ponderibus trepidauit humus, motusque Cithaeron

Antiquas dedit ire niues; tunc uisa leuari

Culmina septenaeque iugo concurrere portae.

40

Et prope sunt causae: gelido remeabat Eoo

Iratus fatis et tristis morte negata

Haemonides; necdum ora patent, dubiusque notari

Signa dabat magnae longe manifesta ruinae

Planctuque et gemitu; lacrimas nam protinus omnes

45

Fuderat. haud aliter saltu deuertitur orbus

Pastor ab agrestum nocturna strage luporum,

Cuius erile pecus siluis inopinus abegit

Imber et hibernae uentosa cacumina lunae.

Luce patent caedes; domino perferre recentes

50

Ipse timet casus, haustaque informis harena

Questibus implet agros, stabulique silentia magni

Odit et amissos longo ciet ordine tauros.

Illum congestae portarum ad limina matres

Vt solum uidere (nefas!), nulla agmina circum

55

Magnanimosque duces, nil ausae quaerere tollunt

Clamorem, qualis bello supremus apertis

Vrbibus, aut pelago iam descendente carina.

Vt primum inuisi cupido data copia regis:

'Hanc tibi de tanto donat ferus agmine Tydeus

60

Infelicem animam, siue haec sententia diuum,

Seu fortuna fuit, seu, quod pudet ira fateri,

Vis inuicta uiri. uix credo et nuntius: omnes

Procubuere, omnes. noctis uaga lumina testor

Et socium manes et te, mala protinus ales,

65

Qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astu

Crudelem ueniam atque inhonorae munera lucis;

Sed mihi iussa deum placitoque ignara moueri

Atropos atque olim non haec data ianua leti

Eripuere necem. iamque ut mihi prodiga uitae

70

Pectora et extremam nihil horrescentia mortem

Aspicias: bellum infandum ominibusque negatam

Mouisti, funeste, aciem, dum pellere leges

Et consanguineo gliscis regnare superbus

Exule; te series orbarum excisa domorum

75

Planctibus adsiduis, te diro horrore uolantes

Quinquaginta animae circum noctesque diesque

Adsilient, neque enim ipse moror.' iam mouerat iras

Rex ferus, et tristes ignescunt sanguine uultus.

Inde ultro Phlegyas et non cunctator iniqui

80

Labdacus (hos regni ferrum penes) ire manuque

Proturbare parant. sed iam nudauerat ensem

Magnanimus uates, et nunc trucis ora tyranni,

Nunc ferrum aspectans: 'numquam tibi sanguinis huius

Ius erit aut magno feries imperdita Tydeo

85

Pectora; uado equidem exultans ereptaque fata

Insequor et comites feror expectatus ad umbras.

Te superis fratrique -' et iam media orsa loquentis

Absciderat plenum capulo latus; ille dolori

Pugnat et ingentem nisu duplicatus in ictum

90

Corruit, extremisque animae singultibus errans

Alternus nunc ore uenit, nunc uulnere sanguis.

Excussae procerum mentes, turbataque mussant

Concilia; ast illum coniunx fidique parentes

Seruantem uultus et toruum in morte peracta,

95

Non longum reducem laetati, in tecta ferebant.

Sed ducis infandi rabidae non hactenus irae

Stare queunt; uetat igne rapi, pacemque sepulcri

Impius ignaris nequiquam manibus arcet.

Tu tamen egregius fati mentisque nec umquam

100

(Sic dignum est) passure situm, qui comminus ausus

Vadere contemptum reges, quaque ampla ueniret

Libertas, sancire uiam: quo carmine dignam,

Quo satis ore tuis famam uirtutibus addam,

Augur amate deis? non te caelestia frustra

105

Edocuit lauruque sua dignatus Apollo est,

105

..............................

Et nemorum Dodona parens Cirrhaeaque uirgo

Audebit tacito populos suspendere Phoebo.

Nunc quoque Tartareo multum diuisus Auerno

Elysias, i, carpe plagas, ubi manibus axis

110

Inuius Ogygiis nec sontis iniqua tyranni

Iussa ualent; durant habitus et membra cruentis

Inuiolata feris, nudoque sub axe iacentem

Et nemus et tristis uolucrum reuerentia seruat.

At nuptae exanimes puerique aegrique parentes

115

Moenibus effusi per plana, per auia, passim

Quisque suas auidi ad lacrimas, miserabile, currunt,

Certamen, quos densa gradu comitantur euntes

Milia solandi studio, pars uisere flagrant

Vnius acta uiri et tantos in nocte labores:

120

Feruet iter gemitu et plangoribus arua reclamant.

Vt uero infames scopulos siluamque nefandam

Peruentum, ceu nulla prius lamenta nec atri

Manassent imbres, sic ore miserrimus uno

Exoritur fragor, aspectuque accensa cruento

125

Turba furit: stat sanguineo discissus amictu

Luctus atrox caesoque inuitat pectore matres.

Scrutantur galeas frigentum inuentaque monstrant

Corpora, prociduae super externosque suosque.

Hae pressant in tabe comas, hae lumina signant

130

Vulneraque alta rigant lacrimis, pars spicula dextra

Nequiquam parcente trahunt, pars molliter aptant

Bracchia trunca loco et ceruicibus ora reponunt.

At uaga per dumos uacuique in puluere campi

Magna parens iuuenum, gemini nunc funeris, Ide

135

Squalentem sublata comam liuentiaque ora

Vngue premens (nec iam infelix miserandaque, uerum

Terror inest lacrimis), per et arma et corpora passim

Canitiem impexam dira tellure uolutans

Quaerit inops natos omnique in corpore plangit.

140

Thessalis haud aliter bello gauisa recenti,

Cui gentile nefas hominem renouare canendo,

Multifida attollens antiqua lumina cedro

Nocte subit campos uersatque in sanguine functum

Vulgus et explorat manes, cui plurima busto

145

Imperet ad superos: animarum maesta queruntur

Concilia, et nigri pater indignatur Auerni.

Illi in secessu pariter sub rupe iacebant

Felices, quos una dies, manus abstulit una,

Peruia uulneribus media trabe pectora nexi.

150

Vt uidit lacrimisque oculi patuere profusis:

'Hosne ego complexus genetrix, haec oscula, nati,

Vestra tuor? sic uos extremo in fine ligauit

Ingenium crudele necis? quae uulnera tractem,

Quae prius ora premam? uosne illa potentia matris,

155

Vos uteri fortuna mei, qua tangere diuos

Rebar et Ogygias titulis anteire parentes?

At quanto melius dextraque in sorte iugatae,

Quis steriles thalami nulloque ululata dolore

Respexit Lucina domum! mihi quippe malorum

160

Causa labor; sed nec bellorum in luce patenti

Conspicui fatis aeternaque gentibus ausi

Quaesistis miserae uulnus memorabile matri,

Sed mortem obscuram † numerosaque funera passi, †

Heu quantus furto cruor et sine laude iacetis!

165

Quin ego non dextras miseris complexibus ausim

Diuidere et tanti consortia rumpere leti:

Ite diu fratres indiscretique supremis

Ignibus et caros urna confundite manes!'

Nec minus interea digesta strage suorum

170

Hic Cthonium coniunx, hic mater Penthea clamat

Astyoche, puerique rudes, tua, Phaedime, proles,

Amissum didicere patrem, Marpessaque pactum

Phyllea, sanguineumque lauant Acamanta sorores.

Tunc ferro retegunt siluas collisque propinqui

175

Annosum truncant apicem, qui conscius actis

Noctis et inspexit gemitus; ibi grandior aeuo

Ante rogos, dum quisque suo nequit igne reuelli,

Concilium infaustum dictis mulcebat Aletes:

'Saepe quidem infelix uarioque exercita ludo

180

Fatorum gens nostra fuit, Sidonius ex quo

Hospes in Aonios iecit sata ferrea sulcos,

Vnde noui fetus et formidata colonis

Arua suis. sed nec ueteris cum regia Cadmi

Fulmineum in cinerem monitis Iunonis iniquae

185

Consedit, neque funerea cum laude potitus

Infelix Athamas trepido de monte ueniret,

Semianimem heu laeto referens clamore Learchum,

Hic gemitus Thebis, nec tempore clarius illo

Phoenissae sonuere domus, cum lassa furorem

190

Vicit et ad comitum lacrimas expauit Agaue.

Vna dies similis fato specieque malorum

Aequa fuit, qua magniloquos luit impia flatus

Tantalis, innumeris cum circumfusa ruinis

Corpora tot raperet terra, tot quaereret ignes.

195

Talis erat uulgi status, et sic urbe relicta

Primaeuique senesque et longo examine matres

Inuidiam planxere deis miseroque tumultu

Bina per ingentes stipabant funera portas.

Meque ipsum memini (necdum apta doloribus aetas)

200

Flesse tamen gemituque meos aequasse parentes.

Illa tamen superi. nec quod tibi, Delia, castos

Prolapsum fontes specula temerare profana

Heu dominum insani nihil agnouere Molossi,

Deflerim magis, aut uerso quod sanguine fluxit

205

In subitos regina lacus: sic dura Sororum

Pensa dabant uisumque Ioui. nunc regis iniqui

Ob noxam inmeritos patriae tot culmina ciues

Exuimus, nec adhuc calcati foederis Argos

Fama subit, et iam bellorum extrema dolemus.

210

Quantus equis quantusque uiris in puluere crasso

Sudor! io quanti crudele rubebitis amnes!

Viderit haec bello uiridis manus: ast ego doner

Dum licet igne meo terraque insternar auita!'

Haec senior, multumque nefas Eteoclis aceruat

215

Crudelem infandumque uocans poenasque daturum.

Vnde ea libertas? iuxta illi finis et aetas

Tota retro, seraeque decus uelit addere morti.

Haec sator astrorum iamdudum e uertice mundi

Prospectans primoque imbutas sanguine gentes

220

Gradiuum acciri propere iubet. ille furentes

Bistonas et Geticas populatus caedibus urbes

Turbidus aetherias currus urguebat ad arces,

Fulmine cristatum galeae iubar armaque in auro

Tristia, terrificis monstrorum animata figuris,

225

Incutiens: tonat axe polus clipeique cruenta

Lux rubet, et solem longe ferit aemulus orbis.

Hunc ubi Sarmaticos etiamnum efflare labores

Iuppiter et tota perfusum pectora belli

Tempestate uidet: 'talis mihi, nate, per Argos,

230

Talis abi, sic ense madens, hac nubilus ira.

Exturbent resides frenos et cuncta perosi

Te cupiant, tibi praecipites animasque manusque

Deuoueant; rape cunctantes et foedera turba,

Cui dedimus; tibi fas ipsos incendere bello

235

Caelicolas pacemque meam. iam semina pugnae

Ipse dedi: remeat portans inmania Tydeus

Ausa, ducis scelus et, turpis primordia belli,

Insidias fraudesque, suis quas ultus in armis.

Adde fidem. uos, o superi, meus ordine sanguis,

240

Ne pugnare odiis, neu me temptare precando

Certetis; sic Fata mihi nigraeque Sororum

Iurauere colus: manet haec ab origine mundi

Fixa dies bello, populique in proelia nati.

Quodni me ueterum poenas sancire malorum

245

Gentibus et diros sinitis punire nepotes

(Arcem hanc aeternam mentisque sacraria nostrae

Testor et Elysios, etiam mihi numina, fontes)

Ipse manu Thebas correptaque moenia fundo

Excutiam uersasque solo super Inacha tecta

250

Effundam turres aut stagna in caerula uerram

Imbre superiecto, licet ipsa in turbine rerum

Iuno suos colles templumque amplexa laboret.'

Dixit, et attoniti iussis; mortalia credas

Pectora, sic cuncti uocemque animosque tenebant:

255

Non secus ac longa uentorum pace solutum

Aequor et imbelli recubant ubi litora somno,

Siluarumque comas et abacto flamine nubes

Mulcet iners aestas; tunc stagna lacusque sonori

Detumuere, tacent exusti solibus amnes.

260

Gaudet ouans iussis et adhuc temone calenti

Feruidus in laeuum torsit Gradiuus habenas.

Iamque iter extremum caelique abrupta tenebat,

Cum Venus ante ipsos nulla formidine gressum

Figit equos; cessere retro iam iamque rigentes

265

Suppliciter posuere iubas. tunc pectora summo

Adclinata iugo uultumque obliqua madentem

Incipit (interea dominae uestigia iuxta

Spumantem proni mandunt adamanta iugales):

'Bella etiam in Thebas, socer o pulcherrime, bella

270

Ipse paras ferroque tuos abolere nepotes?

Nec genus Harmoniae nec te conubia caelo

Festa nec hae quicquam lacrimae, furibunde, morantur?

Criminis haec merces? hoc fama pudorque relictus,

Hoc mihi Lemniacae de te meruere catenae?

275

Perge libens; at non eadem Volcania nobis

Obsequia, et laesi seruit tamen ira mariti!

Illum ego perpetuis mihi desudare caminis

Si iubeam uigilesque operi transmittere noctes,

Gaudeat ornatusque nouos ipsique laboret

280

Arma tibi; tu - sed scopulos et aena precando

Flectere corda paro; solum hoc tamen anxia, solum

Obtestor, quid me Tyrio sociare marito

Progeniem caram infaustisque dabas hymenaeis?

Dum fore praeclaros armis et uiuida rebus

285

Pectora uipereo Tyrios de sanguine iactas

Demissumque Iouis serie genus, a! mea quanto

Sithonia mallem nupsisset uirgo sub Arcto

Trans Borean Thracasque tuos! indigna parumne

Pertulimus, diuae Veneris quod filia longum

290

Reptat et Illyricas deiectat uirus in herbas?

Nunc gentem inmeritam -' lacrimas non pertulit ultra

Bellipotens; hastam laeua transumit et alto

(Haud mora) desiluit curru clipeoque receptam

Laedit in amplexu dictisque ita mulcet amicis:

295

'O mihi bellorum requies et sacra uoluptas

Vnaque pax animo; soli cui tanta potestas

Diuorumque hominumque meis occurrere telis

Impune et media quamuis in caede frementes

Hos adsistere equos, hunc ensem auellere dextrae:

300

Nec mihi Sidonii genialia foedera Cadmi

Nec tua cara fides (ne falsa incessere gaude!)

Exciderunt: prius in patrui deus infera mergar

Stagna et pallentes agar exarmatus ad umbras.

Sed nunc fatorum monitus mentemque supremi

305

Iussus obire patris (neque enim Vulcania tali

Imperio manus apta legi), quo pectore contra

Ire Iouem dictasque parem contemnere leges,

Cui modo (pro uires!) terras caelumque fretumque

Attremere oranti tantosque ex ordine uidi

310

Delituisse deos? sed ne mihi corde supremos

Concipe, cara, metus: quando haec mutare potestas

Nulla datur, cum iam Tyriis sub moenibus ambae

Bellabunt gentes, adero et socia arma iuuabo.

Tunc me sanguineo late deferuere campo

315

Res super Argolicas haud sic deiecta uidebis;

Hoc mihi ius, nec fata uetant.' sic orsus aperto

Flagrantes inmisit equos. non ocius alti

In terras cadit ira Iouis, si quando niualem

Othryn et Arctoae gelidum caput institit Ossae

320

Armauitque in nube manum: uolat ignea moles

Saeua dei mandata ferens, caelumque trisulca

Territat omne coma iamdudum aut ditibus agris

Signa dare aut ponto miseros inuoluere nautas.

Iamque remensus iter fesso Danaeia Tydeus

325

Arua gradu uiridisque legit deuexa Prosymnae

Terribilis uisu: stant fulti puluere crines,

Squalidus ex umeris cadit alta in uulnera sudor,

Insomnesque oculos rubor excitat, oraque retro

Sorbet anhela sitis; mens altum spirat honorem

330

Conscia factorum. sic nota in pascua taurus

Bellator redit, aduerso cui colla suoque

Sanguine proscissisque natant palearibus armi;

Tunc quoque lassa tumet uirtus multumque superbit

Pectore despecto; uacua iacet hostis harena

335

Turpe gemens crudosque uetat sentire dolores.

Talis erat; medias etiam non destitit urbes,

Quidquid et Asopon ueteresque interiacet Argos,

Inflammare odiis, multumque et ubique retexens

Legatum sese Graia de gente petendis

340

Isse super regnis profugi Polynicis, at inde

Vim, noctem, scelus, arma, dolos, ea foedera passum

Regis Echionii, fratri sua iura negari.

Prona fides populis; deus omnia credere suadet

Armipotens, geminatque acceptos Fama pauores.

345

Vtque introgressus portas (et forte uerendos

Concilio pater ipse duces cogebat Adrastus)

Improuisus adest, iam illinc a postibus aulae

Vociferans: 'arma, arma uiri, tuque optime Lernae

Ductor, magnanimum si quis tibi sanguis auorum,

350

Arma para! nusquam pietas, non gentibus aequum

Fas aut cura Iouis; melius legatus adissem

Sauromatas rabidos seruatoremque cruentum

Bebrycii nemoris. nec iussa incuso pigetue

Officii: iuuat isse, iuuat, Thebasque nocentes

355

Explorasse manu; bello me, credite, bello,

Ceu turrem ualidam aut artam compagibus urbem,

Delecti insidiis instructique omnibus armis

Nocte doloque uiri nudum ignarumque locorum

Nequiquam clausere; iacent in sanguine mixti

360

Ante urbem uacuam. nunc o nunc tempus in hostes,

Dum trepidi exanguesque metu, dum funera portant,

Nunc, socer, haec dum non manus excidit; ipse ego fessus

Quinquaginta illis heroum inmanibus umbris

Vulneraque ista ferens putri insiccata cruore

365

Protinus ire peto!' trepidi de sedibus astant

Inachidae, cunctisque prior Cadmeius heros

Accurrit uultum deiectus et 'o ego diuis

Inuisus uitaeque nocens haec uulnera cerno

Integer? hosne mihi reditus, germane, parabas?

370

In me haec tela dabas! pro uitae foeda cupido!

Infelix, facinus fratri tam grande negaui.

Et nunc uestra quidem maneant in pace quieta

Moenia, nec uobis tanti sim causa tumultus

Hospes adhuc. scio (nec me adeo res dextra leuauit)

375

Quam durum natis, thalamo quam triste reuelli,

Quam patria; non me ullius domus anxia culpet

Respectentue truces obliquo limine matres.

Ibo libens certusque mori, licet optima coniunx

Auditusque iterum reuocet socer; hunc ego Thebis,

380

Hunc, germane, tibi iugulum et tibi, maxime Tydeu,

Debeo.' sic uariis pertemptat pectora dictis

Obliquatque preces. commotae questibus irae

Et mixtus lacrimis caluit dolor; omnibus ultro

Non iuuenum modo, sed gelidis et inertibus aeuo

385

Pectoribus mens una subit, uiduare penates,

Finitimas adhibere manus, iamque ire. sed altus

Consiliis pater imperiique haud flectere molem

Inscius: 'ista quidem superis curaeque medenda

Linquite, quaeso, meae: nec te germanus inulto

390

Sceptra geret, neque nos auidi promittere bellum.

At nunc egregium tantoque in sanguine ouantem

Excipite Oeniden, animosaque pectora laxet

Sera quies: nobis dolor haud rationis egebit.'

Turbati extemplo comites et pallida coniunx

395

Tydea circum omnes fessum bellique uiaeque

Stipantur. laetus mediis in sedibus aulae

Constitit, ingentique exceptus terga columna,

Vulnera dum lymphis Epidaurius eluit Idmon

(Nunc uelox ferro, nunc ille tepentibus herbis

400

Mitior), ipse alta seductus mente renarrat

Principia irarum, quaeque orsus uterque uicissim,

Quis locus insidiis, tacito quae tempora bello,

Qui contra quantique duces, ubi maximus illi

Sudor, et indicio seruatum Maeona tristi

405

Exponit. cui fida manus proceresque socerque

Astupet oranti, Tyriusque incenditur exul.

Soluerat Hesperii deuexo margine ponti

Flagrantes Sol pronus equos rutilamque lauabat

Oceani sub fonte comam, cui turba profundi

410

Nereos et rapidis accurrunt passibus Horae,

Frenaque et auratae textum sublime coronae

Deripiunt, laxant calidis umentia loris

Pectora; pars meritos uertunt ad molle iugales

Gramen et erecto currum temone supinant.

415

Nox subiit curasque hominum motusque ferarum

Composuit nigroque polos inuoluit amictu,

Illa quidem cunctis, sed non tibi mitis, Adraste,

Labdacioque duci: nam Tydea largus habebat

Perfusum magna uirtutis imagine somnus.

420

Et iam noctiuagas inter deus armifer umbras

Desuper Arcadiae fines Nemeaeaque rura

Taenariumque cacumen Apollineasque Therapnas

Armorum tonitru ferit et trepidantia corda

Implet amore sui. comunt Furor Iraque cristas,

425

Frena ministrat equis Pauor armiger. at uigil omni

Fama sono uanos rerum succincta tumultus

Anteuolat currum flatuque impulsa gementum

Alipedum trepidas denso cum murmure plumas

Excutit: urguet enim stimulis auriga cruentis

430

Facta, infecta loqui, curruque infestus ab alto

Terga comasque deae Scythica pater increpat hasta.

Qualis ubi Aeolio dimissos carcere Ventos

Dux prae se Neptunus agit magnoque uolentes

Incitat Aegaeo; tristis comitatus eunti

435

Circum lora fremunt Nimbique Hiemesque profundae

Nubilaque et uulso terrarum sordida fundo

Tempestas: dubiae motis radicibus obstant

Cyclades, ipsa tua Mycono Gyaroque reuelli,

Dele, times magnique fidem testaris alumni.

440

Septima iam nitidum terris Aurora deisque

Purpureo uehit ore diem, Perseius heros

Cum primum arcana senior sese extulit aula,

Multa super bello generisque tumentibus amens

Incertusque animi, daret armis iura nouosque

445

Gentibus incuteret stimulos, an frena teneret

Irarum et motos capulis adstringeret enses.

Hinc pacis tranquilla mouent, atque inde pudori

Foeda quies, flectique noua dulcedine pugnae

Difficiles populi; dubio sententia tandem

450

Sera placet, uatum mentes ac prouida ueri

Sacra mouere deum. sollers tibi cura futuri,

Amphiarae, datur, iuxtaque Amythaone cretus

Iam senior (sed mente uiret Phoeboque) Melampus

Adsociat passus: dubium cui pronus Apollo

455

Oraque Cirrhaea satiarit largius unda.

Principio fibris pecudumque in sanguine diuos

Explorant; iam tum pauidis maculosa bidentum

Corda negant diraque nefas minitantia uena.

Ire tamen uacuoque sedet petere omina caelo.

460

Mons erat audaci seductus in aethera dorso

(Nomine Lernaei memorant Aphesanta coloni)

Gentibus Argolicis olim sacer; inde ferebant

Nubila suspenso celerem temerasse uolatu

Persea, cum raptos pueri perterrita mater

465

Prospexit de rupe gradus ac paene secuta est.

Hoc gemini uates sanctam canentis oliuae

Fronde comam et niueis ornati tempora uittis

Euadunt pariter, madidos ubi lucidus agros

Ortus et algentes laxauit sole pruinas.

470

Ac prior Oeclides solitum prece numen amicat:

'Iuppiter omnipotens (nam te pernicibus alis

Addere consilium uolucresque implere futuri

Ominaque et causas caelo deferre latentes

Accipimus), non Cirrha deum promiserit antro

475

Certius, aut frondes lucis quas fama Molossis

Chaonias sonuisse tibi, licet aridus Hammon

Inuideat Lyciaeque parent contendere sortes

Niliacumque pecus patrioque aequalis honori

Branchus et undosae qui rusticus accola Pisae

480

Pana Lycaonia nocturnum exaudit in umbra:

Ditior ille animi, cui tu, Dictaee, secundas

Impuleris manifestus aues. mirum unde, sed olim

Hic honor alitibus, superae seu conditor aulae

Sic dedit effusum chaos in noua semina texens,

485

Seu quia mutatae nostraque ab origine uersis

Corporibus subiere notos, seu purior axis

Amotumque nefas et rarum insistere terris

Vera docent: tibi, summe sator terraeque deumque,

Scire licet: nos Argolicae primordia pugnae

490

Venturumque sinas caelo praenosse laborem.

Si datur et duris sedet haec sententia Parcis

Soluere Echionias Lernaea cuspide portas,

Signa feras laeuusque tones; tunc omnis in astris

Consonet arcana uolucris bona murmura lingua.

495

Si prohibes, hic necte moras dextrisque profundum

Alitibus praetexe diem.' sic fatus et alto

Membra locat scopulo; tunc plura ignotaque iungit

Numina et inmensi fruitur caligine mundi.

Postquam rite diu partiti sidera, cunctas

500

Perlegere animis oculisque sequacibus auras,

Tunc Amythaonius longo post tempore uates:

'Nonne sub excelso spirantis limite caeli,

Amphiarae, uides, cursus ut nulla serenos

Ales agat liquidoque polum complexa meatu

505

Pendeat aut fugiens placabile clanxerit omen?

Non comes obscurus tripodum, non fulminis ardens

Vector adest, flauaeque sonans auis unca Mineruae

Non uenit auguriis melior; quin uultur et altis

Desuper accipitres exultauere rapinis.

510

Monstra uolant: dirae stridunt in nube uolucres,

Nocturnaeque gemunt striges et feralia bubo

Damna canens. quae prima deum portenta sequamur?

Hisne dari, Thymbraee, polum? simul ora recuruo

Vngue secant rabidae planctumque imitantibus alis

515

Exagitant zephyros et plumea pectora caedunt.'

Ille sub haec: 'equidem uarii, pater, omina Phoebi

Saepe tuli: iam tum, prima cum pube uirentem

Semideos inter pinus me Thessala reges

Duceret, hic casus terraeque marisque canentem

520

Obstipuere duces, nec me uentura locuto

Saepius in dubiis auditus Iasoni Mopsus.

Sed similes non ante metus aut astra notaui

Prodigiosa magis; quamquam maiora parantur.

Huc aduerte animum: clara regione profundi

525

Aetheros innumeri statuerunt agmina cycni.

Siue hos Strymonia Boreas eiecit ab Arcto,

Seu fecunda refert placidi clementia Nili.

Fixerunt cursus: has rere in imagine Thebas:

Nam sese inmoti gyro atque in pace silentes

530

Ceu muris ualloque tenent. sed fortior ecce

Aduentat per inane cohors; septem ordine fuluo

Armigeras summi Iouis exultante caterua

Intuor: Inachii sint hi tibi, concipe, reges.

Inuasere globum niuei gregis uncaque pandunt

535

Caedibus ora nouis et strictis unguibus instant.

Cernis inexperto rorantes sanguine uentos,

Et plumis stillare diem? quae saeua repente

Victores agitat leto Iouis ira sinistri?

Hic excelsa petens subita face solus inarsit

540

Summisitque animos, illum uestigia adortum

Maiorum uolucrum tenerae deponitis alae.

Hic hosti implicitus pariter ruit, hunc fuga retro

Voluit agens sociae linquentem fata cateruae.

Hic nimbo glomeratus obit, hic praepete uiua

545

Pascitur inmoriens; spargit caua nubila sanguis.

Quid furtim inlacrimas? illum, uenerande Melampu,

Qui cadit, agnosco.' trepidos sic mole futuri

Cunctaque iam rerum certa sub imagine passos

Terror habet uates; piget inrupisse uolantum

550

Concilia et caelo mentem insertasse uetanti,

Auditique odere deos. unde iste per orbem

Primus uenturi miseris animantibus aeger

Creuit amor? diuumne feras hoc munus, an ipsi,

Gens auida et parto non umquam stare quieti,

555

Eruimus quae prima dies, ubi terminus aeui,

Quid bonus ille deum genitor, quid ferrea Clotho

Cogitet? hinc fibrae et uolucrum per nubila sermo

Astrorumque uices numerataque semita lunae

Thessalicumque nefas. at non prior aureus ille

560

Sanguis auum scopulisque satae uel robore gentes

Mentibus his usae; siluas amor unus humumque

Edomuisse manu; quid crastina uolueret aetas

Scire nefas homini. nos, prauum et flebile uulgus,

Scrutati penitus superos: hinc pallor et irae,

565

Hinc scelus insidiaeque et nulla modestia uoti.

Ergo manu uittas damnataque uertice serta

Deripit abiectaque inhonorus fronde sacerdos

Inuiso de monte redit; iam bella tubaeque

Comminus, absentesque fremunt sub pectore Thebae.

570

Ille nec aspectum uulgi, nec fida tyranni

Conloquia aut coetus procerum perferre, sed atra

Sede tegi, et superum clausus negat acta fateri

(Te pudor et curae retinent per rura, Melampu):

Bissenos premit ora dies populumque ducesque

575

Extrahit incertis. et iam suprema Tonantis

Iussa fremunt agrosque uiris annosaque uastant

Oppida; bellipotens prae se deus agmina passim

Mille rapit; liquere domos dilectaque laeti

Conubia et primo plorantes limine natos:

580

Tantus in attonitos cecidit deus. arma paternis

Postibus et fixos superum ad penetralia currus

Vellere amor; tunc fessa putri robigine pila

Haerentesque situ gladios in saeua recurant

Vulnera et attrito cogunt iuuenescere saxo.

585

Hi teretes galeas magnorumque aerea suta

Thoracum et tunicas Chalybum squalore crepantes

Pectoribus temptare, alii Gortynia lentant

Cornua; iam falces auidis et aratra caminis

Rastraque et incurui saeuum rubuere ligones.

590

Caedere nec ualidas sanctis e stirpibus hastas,

Nec pudor emerito clipeum uestisse iuuenco.

Inrupere Argos maestique ad limina regis

Bella animis, bella ore fremunt; it clamor ad auras,

Quantus Tyrrheni gemitus salis, aut ubi temptat

595

Enceladus mutare latus; super igneus antris

Mons tonat: exundant apices, fluctusque Pelorus

Contrahit, et sperat tellus abrupta reuerti.

Atque hic ingenti Capaneus Mauortis amore

Excitus et longam pridem indignantia pacem

600

Corda tumens (huic ampla quidem de sanguine prisco

Nobilitas; sed enim ipse manu praegressus auorum

Facta, diu tuto superum contemptor et aequi

Impatiens largusque animae, modo suaserit ira),

Vnus ut e siluis Pholoes habitator opacae

605

Inter et Aetnaeos aequus consurgere fratres,

Ante fores, ubi turba ducum uulgique frementis,

Amphiarae, tuas 'quae tanta ignauia' clamat,

'Inachidae uosque o socio de sanguine Achiui?

Vnius (heu pudeat!) plebeia ad limina ciuis

610

Tot ferro accinctae gentes animisque paratae

Pendemus? non si ipse cauo sub uertice Cirrhae

(Quisquis is est, timidis famaeque ita uisus) Apollo

Mugiat insano penitus seclusus in antro,

Expectare queam dum pallida uirgo tremendas

615

Nuntiet ambages. uirtus mihi numen et ensis

Quem teneo! iamque hic timida cum fraude sacerdos

Exeat, aut hodie, uolucrum quae tanta potestas,

Experiar.' laetum fremit adsensuque furentem

Implet Achaea manus. tandem prorumpere adactus

620

Oeclides: 'alio curarum agitante tumultu

Non equidem effreno iuuenis clamore profani

Dictorumque metu, licet hic insana minetur,

Elicior tenebris; alio mihi debita fato

Summa dies, uetitumque dari mortalibus armis.

625

Sed me uester amor nimiusque arcana profari

Phoebus agit; uobis uentura atque omne quod ultra est

Pandere maestus eo; nam te, uesane, moneri

Ante nefas, unique tacet tibi noster Apollo.

Quo, miseri, fatis superisque obstantibus arma,

630

Quo rapitis? quae uos Furiarum uerbera caecos

Exagitant? adeone animarum taedet? et Argos

Exosi? nil dulce domi? nulla omina curae?

Quid me Persei secreta ad culmina montis

Ire gradu trepido superumque inrumpere coetus

635

Egistis? potui pariter nescire quis armis

Casus, ubi atra dies, quae fati exordia cunctis,

Quae mihi. consulti testor penetralia mundi

Et uolucrum adfatus et te, Thymbraee, uocanti

Non alias tam saeue mihi, quae signa futuri

640

Pertulerim: uidi ingentis portenta ruinae,

Vidi hominum diuumque metus hilaremque Megaeram

Et Lachesin putri uacuantem saecula penso.

Proicite arma manu: deus ecce furentibus obstat,

Ecce deus! miseri, quid pulchrum sanguine uicto

645

Aoniam et diri saturare noualia Cadmi?

Sed quid uana cano, quid fixos arceo casus?

Ibimus.' hic presso gemuit semel ore sacerdos.

Illum iterum Capaneus: 'tuus o furor auguret uni

Ista tibi, ut serues uacuos inglorius annos

650

Et tua non umquam Tyrrhenus tempora circum

Clangor eat. quid uota uirum meliora moraris?

Scilicet ut uanis auibus natoque domoque

Et thalamis potiare iacens, sileamus inulti

Tydeos egregii perfossum pectus et arma

655

Foederis abrupti? quodsi bella effera Graios

Ferre uetas, i Sidonios legatus ad hostes:

Haec pacem tibi serta dabunt. tua prorsus inani

Verba polo causas abstrusa atque omina rerum

Eliciunt? miseret superum, si carmina curae

660

Humanaeque preces. quid inertia pectora terres?

Primus in orbe deos fecit timor! et tibi tuto

Nunc eat iste furor; sed prima ad classica cum iam

Hostilem Ismenon galeis Dircenque bibemus,

Ne mihi tunc, moneo, lituos atque arma uolenti

665

Obuius ire pares uenisque aut alite uisa

Bellorum proferre diem: procul haec tibi mollis

Infula terrificique aberit dementia Phoebi:

Illic augur ego et mecum quicumque parati

Insanire manu.' rursus fragor intonat ingens

670

Hortantum et uasto subter uolat astra tumultu.

Vt rapidus torrens, animos cui uerna ministrant

Flamina et exuti concreto frigore montes,

Cum uagus in campos frustra prohibentibus exit

Obicibus, resonant permixto turbine tecta,

675

Arua, armenta, uiri, donec stetit improbus alto

Colle minor magnoque inuenit in aggere ripas:

Haec alterna ducum nox interfusa diremit.

At gemitus Argia uiri non amplius aequo

Corde ferens sociumque animo miserata dolorem,

680

Sicut erat, laceris pridem turpata capillis,

Et fletu signata genas, ad celsa uerendi

Ibat tecta patris paruumque sub ubere caro

Thessandrum portabat auo iam nocte suprema

Ante nouos ortus, ubi sola superstite Plaustro

685

Arctos ad Oceanum fugientibus inuidet astris.

Vtque fores iniit magnoque adfusa parenti est:

'Cur tua cum lacrimis maesto sine coniuge supplex

Limina nocte petam, cessem licet ipsa profari,

Scis genitor. sed iura deum genialia testor

690

Teque, pater, non ille iubet sed peruigil angor.

Ex quo primus Hymen mouitque infausta sinistram

Iuno facem, semper lacrimis gemituque propinquo

Exturbata quies. non si mihi tigridis horror

Aequoreaeque super rigeant praecordia cautes,

695

Ferre queam; tu solus opem, tu summa medendi

Iura tenes; da bella, pater, generique iacentis

Aspice res humiles, atque hanc, pater, aspice prolem

Exulis; huic olim generis pudor. o ubi prima

Hospitia et iunctae testato numine dextrae?

700

Hic certe est quem fata dabant, quem dixit Apollo;

Non egomet tacitos Veneris furata calores

Culpatamue facem: tua iussa uerenda tuosque

Dilexi monitus. nunc qua feritate dolentis

Despiciam questus? nescis, pater optime, nescis

705

Quantus amor castae misero nupsisse marito.

Et nunc maesta quidem graue et inlaetabile munus,

Vt timeam doleamque, rego; sed cum oscula rumpet

Maesta dies, cum rauca dabunt abeuntibus armis

Signa tubae saeuoque genas fulgebitis auro,

710

Ei mihi, care parens, iterum fortasse rogabo!'

Illius umenti carpens pater oscula uultu:

'Non equidem has umquam culparim, nata, querelas;

Pone metus, laudanda rogas nec digna negari.

Sed mihi multa dei (nec tu sperare quod urgues

715

Desine), multa metus regnique uolubile pondus

Subiciunt animo. ueniet qui debitus istis,

Nata, modus neque te incassum fleuisse quereris.

Tu solare uirum, neu sint dispendia iustae

Dura morae: magnos cunctamur, nata, paratus.

720

Proficitur bello.' dicentem talia nascens

Lux mouet ingentesque iubent adsurgere curae.

Cliccare sulle parole in blu per vedere l'apparato