Prima deum magnis canimus freta peruia natis
Fatidicamque ratem, Scythici quae Phasidis oras
Ausa sequi mediosque inter iuga concita cursus
Rumpere flammifero tandem consedit Olympo.
5
Phoebe, mone, si Cumaeae mihi conscia uatis
Stat casta cortina domo, si laurea digna
Fronte uiret. tuque o pelagi cui maior aperti
Fama, Caledonius postquam tua carbasa uexit
Oceanus, Phrygios prius indignatus Iulos,
10
Eripe me populis et habenti nubila terrae,
Sancte pater, ueterumque faue ueneranda canenti
Facta uirum: uersam proles tua pandit Idumen
Namque potest, Solymo nigrantem puluere fratrem
Spargentemque faces et in omni turre furentem.
15
Ille tibi cultusque deum delubraque centum
Instituet cum tu, genitor, lucebis ab omni
Parte poli; neque enim Tyriae Cynosura carinae
Certior aut Grais Helice seruanda magistris
Tu <si> signa dabis, sed te duce Graecia mittet
20
Et Sidon Nilusque rates. nunc nostra serenus
Orsa iuues, haec ut Latias uox impleat urbes.
Haemoniam primis Pelias frenabat ab annis,
Iam grauis et longus populis metus; illius amnes
Ionium quicumque petunt, ille Othryn et Haemum
25
Atque imum felix uersabat uomere Olympum.
Sed non ulla quies animo fratrisque pauenti
Progeniem diuumque minas; hunc nam fore regi
Exitio uatesque canunt pecudumque per aras
Terrifici monitus iterant: super ipsius ingens
30
Instat fama uiri uirtusque haud laeta tyranno.
Ergo anteire metus iuuenemque exstinguere pergit
Aesonium letique uias ac tempora uersat.
Sed neque bella uidet Graias neque monstra per urbes
Vlla: Cleonaeo iam tempora clausus hiatu
35
Alcides, olim Lernae defensus ab angue
Arcas, et ambobus iam cornua fracta iuuencis.
Ira maris uastique placent discrimina ponti.
Tum iuuenem tranquilla tuens nec fronte timendus
Occupat et fictis dat uultum et pondera dictis.
40
"Hanc mihi militiam, ueterum quae pulchrior actis,
Adnue daque animum. nostri de sanguine Phrixus
Cretheos ut patrias audis effugerit aras.
Hunc ferus Aeetes, Scythiam Phasinque rigentem
Qui colit (heu magni Solis pudor), hospita uina
45
<>
Nil nostri diuumque memor. non nuntia tantum
Fama refert: ipsum iuuenem tam saeua gementem,
Ipsum ego, cum serus fessos sopor alligat artus,
Aspicio, lacera adsiduis namque illius umbra
50
Questibus et magni numen maris excitat Helle.
Si mihi quae quondam uires, tum pendere poenas
Colchida iam et regis caput hic atque arma uideres.
Olim annis ille ardor hebet, necdum mea proles
Imperio et belli rebus matura marique.
55
Tu, cui iam curaeque uigent animique uiriles,
I, decus, et pecoris Nephelaei uellera Graio
Redde tholo ac tantis temet dignare periclis."
Talibus hortatus iuuenem propiorque iubenti
Conticuit: cautes Scythico concurrere ponto
60
Cyaneas tantoque silet possessa dracone
Vellera, multifidas regis quem filia linguas
Vibrantem ex adytis cantu dapibusque uocabat
Et dabat externo liuentia mella ueneno.
Mox taciti patuere doli, nec uellera curae
65
Esse uiro, sed sese odiis immania cogi
In freta; qua iussos sed tandem quaerere Colchos
Arte queat? nunc aerii plantaria uellet
Perseos aut currus et quos frenasse dracones
Creditus ignaras Cereris qui uomere terras
70
Imbuit et flaua quercum damnauit arista.
Heu quid agat? populumne leuem ueterique tyranno
Infensum atque olim miserantes Aesona patres
Aduocet, an socia Iunone et Pallade fretus
Armisona speret magis et freta iussa capessat,
75
Siqua operis tanti domito consurgere ponto
Fama queat? tu sola animos mentemque peruris,
Gloria; te uiridem uidet immunemque senectae
Phasidis in ripa stantem iuuenesque uocantem.
Tandem animum incertum confusaque pectora firmat
80
Religio, tendensque pias ad sidera palmas
"Omnipotens regina," inquit "quam, turbidus atro
Aethere caeruleum quateret cum Iuppiter imbrem,
Ipse ego praecipiti tumidum per Enipea nimbo
In campos et tuta tuli nec credere quiui
85
Ante deam quam te tonitru nutuque reposci
Coniugis et subita raptam formidine uidi,
Da Scythiam Phasinque mihi; tuque, innuba Pallas,
Eripe me. uestris egomet tunc uellera templis
Illa dabo, dabit auratis et cornibus igni
90
Colla pater niueique greges altaria cingent."
Accepere deae celerique per aethera lapsu
Diuersas petiere uias. in moenia pernix
Thespiaca ad carum Tritonia deuolat Argum.
Moliri hunc puppem iubet et demittere ferro
95
Robora, Peliacas et iam comes exit in umbras.
At Iuno Argolicas pariter Macetumque per urbes
Spargit inexpertos temptare parentibus Austros
Aesoniden: iam stare ratem remisque superbam
Poscere quos reuehat rebusque in saecula tollat.
100
Omnis adest quae iam bellis spectataque fama
Turba ducum, primae seu quos in flore iuuentae
Temptamenta tenent necdum data copia rerum.
At quibus aruorum studiumque insontis aratri,
Hos stimulant magnaque ratem per lustra uiasque
105
Visi laude canunt manifesto in lumine Fauni
Siluarumque deae atque elatis cornibus Amnes.
Protinus Inachiis ultro Tirynthius Argis
Aduolat, Arcadio cuius flammata ueneno
Tela puer facilesque umeris gaudentibus arcus
110
Gestat Hylas; uelit ille quidem, sed dextera nondum
Par oneri clauaeque capax. quos talibus amens
Insequitur solitosque nouat Saturnia questus:
"O utinam Graiae rueret non omne iuuentae
In noua fata decus, nostrique Eurystheos haec nunc
115
Iussa forent. imbrem et tenebras saeuumque tridentem
Iamiam ego et inuiti torsissem coniugis ignem.
Nunc quoque nec socium nostrae columenue carinae
Esse uelim, Herculeis nec me umquam fidere fas sit
Auxiliis comiti et tantum debere superbo."
120
Dixit et Haemonias oculos detorquet ad undas.
Feruere cuncta uirum coetu, simul undique cernit
Delatum nemus et docta resonare bipenni
Litora; iam pinus gracili dissoluere lamna
Thespiaden iungique latus lentoque sequaces
125
Molliri uidet igne trabes remisque paratis
Pallada uelifero quaerentem bracchia malo.
Constitit ut, longo moles non peruia ponto,
Puppis, et ut tenues subiere latentia cerae
Lumina, picturae uarios super addit honores.
130
Hic sperata ** Tyrrheni tergore piscis
Peleos in thalamos uehitur Thetis; aequora delphin
Corripit, <illa> sedet deiecta in lumina palla
Nec Ioue maiorem nasci suspirat Achillem.
Hanc Panope Dotoque soror laetataque fluctu
135
Prosequitur nudis pariter Galatea lacertis
Antra petens; Siculo reuocat de litore Cyclops.
Contra ignis uiridique torus de fronde dapesque
Vinaque et aequoreos inter cum coniuge diuos
Aeacides, pulsatque chelyn post pocula Chiron.
140
Parte alia Pholoe multoque insanus Iaccho
Rhoecus et Atracia subitae de uirgine pugnae.
Crateres mensaeque uolant araeque deorum
Poculaque, insignis ueterum labor. optimus hasta
Hic Peleus, hic ense furens agnoscitur Aeson;
145
Fert grauis inuito uictorem Nestora tergo
Monychus, ardenti peragit Clanis Actora quercu;
Nigro Nessus equo fugit acclinisque tapetis
In mediis uacuo condit caput Hippasus auro.
Haec quamquam miranda minus stupet Aesone natus
150
Et secum "heu miseros nostrum natosque patresque.
Hacine nos animae faciles rate nubila contra
Mittimur? in solum nunc saeuiet Aesona pontus?
Non iuuenem in casus eademque pericula Acastum
Abripiam? inuisae Pelias freta tuta carinae
155
Optet et exoret nostris cum matribus undas."
Talia iactanti laeuum Iouis armiger aethra
Aduenit et ualidis fixam erigit unguibus agnam.
At procul e stabulis trepidi clamore sequuntur
Pastores fremitusque canum; citus occupat auras
160
Raptor et Aegaei super effugit alta profundi.
Accipit augurium Aesonides laetusque superbi
Tecta petit Peliae. prior huic tum regia proles
Aduolat amplexus fraternaque pectora iungens.
Ductor ait "non degeneres, ut reris, Acaste,
165
Venimus ad questus: socium te iungere coeptis
Est animus; neque enim Telamon aut Canthus et Idas
Tyndareusque puer mihi uellere dignior Helles.
O quantum terrae, quantum cognoscere caeli
Permissum est! pelagus quantos aperimus in usus!
170
Nunc forsan graue reris opus, sed laeta recurret
Cum ratis et caram cum iam mihi reddet Iolcon
Quis pudor heu nostros tibi tunc audire labores,
Quam referam uisas tua per suspiria gentes!"
Nec passus rex plura uirum "sat multa parato
175
In quaecumque uocas; nec nos" ait, "optime, segnes
Credideris patriisue magis confidere regnis
Quam tibi, si primos duce te uirtutis honores
Carpere, fraternae si des accrescere famae.
Quin ego, nequa metu nimio me cura parentis
180
Impediat, fallam ignarum subitusque paratis
Tunc adero, primas linquet cum puppis harenas."
Dixerat. ille animos promissaque talia laetus
Accipit et gressus auidos ad litora uertit.
At ducis imperiis Minyae monituque frequentes
185
Puppem umeris subeunt et tento poplite proni
Decurrunt intrantque fretum; non clamor anhelis
Nauticus aut blandus testudine defuit Orpheus.
Tum laeti statuunt aras. tibi, rector aquarum,
Summus honor, tibi caeruleis in litore uittis
190
Et Zephyris Glaucoque bouem Thetidique iuuencam
Deicit Ancaeus: non illo certior alter
Pinguia letifera perfringere colla bipenni.
Ipse ter aequoreo libans carchesia patri
Sic ait Aesonides: "o qui spumantia nutu
195
Regna quatis terrasque salo complecteris omnes,
Da ueniam. scio me cunctis e gentibus unum
Illicitas temptare uias hiememque mereri:
Sed non sponte feror, nec nunc mihi iungere montes
Mens tamen aut summo deposcere fulmen Olympo.
200
Ne Peliae te uota trahant; ille aspera iussa
Repperit et Colchos in me luctumque meorum.
*illumetu* tantum non indignantibus undis
Hoc caput accipias et pressam regibus alnum."
Sic fatus pingui cumulat libamine flammam.
205
Protulit ut crinem densis luctatus in extis
Ignis et escendit salientia uiscera tauri,
Ecce sacer totusque dei per litora Mopsus
Immanis uisu uittamque comamque per auras
Surgentem laurusque rotat. uox reddita tandem,
210
Vox horrenda uiris; tum facta silentia uati.
"Heu quaenam aspicio? nostris modo concitus ausis
Aequoreos uocat ecce deos Neptunus et ingens
Concilium. fremere et legem defendere cuncti
Hortantur. sic amplexu, sic, pectora fratris,
215
Iuno, tene, tuque o puppem ne desere, Pallas;
Nunc patrui, nunc, flecte minas. cessere ratemque
Accepere mari. per quot discrimina rerum
Expedior! subita cur pulcher harundine crines
Velat Hylas? unde urna umeris niueosque per artus
220
Caeruleae uestes? unde haec tibi uulnera, Pollux?
Quantus io tumidis taurorum e naribus ignis!
Tollunt se galeae sulcisque ex omnibus hastae
Et iam iamque umeri. quem circum uellera Martem
Aspicio? quaenam aligeris secat anguibus auras
225
Caede madens? quos ense ferit? miser, eripe paruos,
Aesonide. cerno et thalamos ardere iugales."
Iamdudum ** Minyas ambage ducemque
Terrificat; sed enim contra Phoebeius Idmon
Non pallore uiris, non ullo horrore comarum
230
Terribilis, plenus fatis Phoeboque quieto,
Cui genitor tribuit monitu praenoscere diuum
Omina, seu flammas seu lubrica comminus exta
Seu plenum certis interroget aera pinnis,
Sic sociis Mopsoque canit: "quantum augur Apollo
235
Flammaque prima docet, praeduri plena laboris
Cerno equidem, patiens sed quae ratis omnia uincet.
Ingentes durate animae dulcesque parentum
Tendite ad amplexus." lacrimae cecidere canenti
Quod sibi iam clausos inuenit in ignibus Argos.
240
Vix ea fatus erat iungit cum talia ductor
Aesonius: "superum quando consulta uidetis,
O socii, tantisque datur spes maxima coeptis,
Vos quoque nunc uires animosque afferte paternos.
Non mihi Thessalici pietas culpanda tyranni
245
Suspectiue doli: deus haec, deus, omine dextro
Imperat; ipse suo uoluit commercia mundo
Iuppiter et tantos hominum miscere labores.
Ite, uiri, mecum dubiisque euincite rebus
Quae meminisse iuuet nostrisque nepotibus instent.
250
Hanc uero, socii, uenientem <in> litore laeti
Dulcibus alloquiis ludoque educite noctem."
Paretur. molli iuuenes funduntur in alga,
Conspicuusque toris Tirynthius. exta ministri
Rapta simul ueribus Cereremque dedere canistris.
255
Iamque aderat summo decurrens uertice Chiron
Clamantemque patri procul ostendebat Achillem.
Vt puer ad notas erectum Pelea uoces
Vidit et ingenti tendentem bracchia passu,
Adsiluit caraque diu ceruice pependit.
260
Illum nec ualido spumantia pocula Baccho
Sollicitant ueteri nec conspicienda metallo
Signa tenent: stupet in ducibus magnumque sonantes
Haurit et Herculeo fert comminus ora leoni.
Laetus at impliciti Peleus rapit oscula nati
265
Suspiciensque polum "placido si currere fluctu
Pelea uultis" ait "uentosque optare ferentes,
Hoc, superi, seruate caput. tu cetera, Chilon,
Da mihi. te paruus lituos et bella loquentem
Miretur; sub te puerilia tela magistro
270
Venator ferat et nostram festinet ad hastam."
Omnibus inde uiae calor additus; ire per altum
Magna mente uolunt. Phrixi promittitur absens
Vellus et auratis Argo reditura corymbis.
Sol ruit et totum Minyis laetantibus undae
275
Deduxere diem. sparguntur litore curuo
Lumina nondum ullis terras monstrantia nautis.
Thracius hic noctem dulci testudine uates
Extrahit, ut steterit redimitus tempora uittis
Phrixus et iniustas contectus nubibus aras
280
Fugerit Inoo linquens Athamanta Learcho;
Aureus ut iuuenem miserantibus intulit undis
Vector et astrictis ut sedit cornibus Helle.
Septem Aurora uias totidemque peregerat umbras
Luna polo, dirimique procul non aequore uisa
285
Coeperat a gemina discedere Sestos Abydo.
Hic soror Aeoliden aeuum mansura per omne
Deserit, heu saeuae nequiquam erepta nouercae.
Illa quidem fessis longe petit umida palmis
Vellera, sed bibulas urgenti pondere uestes
290
Vnda trahit leuique manus labuntur ab auro.
Quis tibi, Phrixe, dolor, rapido cum concitus aestu
Respiceres miserae clamantia uirginis ora
Extremasque manus sparsosque per aequora crines!
Iamque mero ludoque modus positique quietis
295
Conticuere toris; solus quibus ordine fusis
Impatiens somni ductor manet. hunc grauis Aeson
Et pariter uigil Alcimede spectantque tenentque
Pleni oculos. illis placidi sermonis Iason
Suggerit affatus turbataque pectora mulcet.
300
Mox ubi uicta graui ceciderunt lumina somno
Visa coronatae fulgens tutela carinae
Vocibus his instare duci: "Dodonida quercum
Ingredior, nec fatidicis auellere siluis
Me nisi promisso potuit Saturnia caelo.
305
Tempus adest; age rumpe moras, dumque aequore toto
Currimus incertus si nubila duxerit aether,
Iam nunc mitte metus fidens superisque mihique."
Chaoniique uides famulam Iouis. aequora tecum
Dixerat. ille pauens, laeto quamquam omine diuum,
310
Prosiluit stratis. Minyas simul obtulit omnes
Alma nouo crispans pelagus Tithonia Phoebo.
Discurrunt transtris; hi celso cornua malo
Expediunt, alii tonsas in marmore summo
Praetemptant, prora funem legit Argus ab alta.
315
Increscunt matrum gemitus et fortia languent
Corda patrum; longis flentes amplexibus haerent.
Vox tamen Alcimedes planctus supereminet omnes.
Femineis tantum illa furens ululatibus obstat
Obruat Idaeam quantum tuba Martia buxum
320
Fatur et haec: "nate indignos aditure labores,
Diuidimur; nec ad hos animum componere casus
Ante datum, sed bella tibi terrasque timebam.
Vota aliis facienda deis. si fata reducunt
Te mihi, si trepidis placabile matribus aequor,
325
Possum equidem lucemque pati longumque timorem.
Sin aliud fortuna parat, miserere parentum,
Mors bona, dum metus est nec adhuc dolor. ei mihi, Colchos
Vnde ego et auecti timuissem uellera Phrixi?
Quos iam mente dies, quam saeua insomnia curis
330
Prospicio! quotiens raucos ad litoris ictus
Deficiam Scythicum metuens pontumque polumque
Nec de te credam nostris ingrata serenis!
Da, precor, amplexus haesuraque uerba relinque
Auribus et dulci iam nunc preme lumina dextra."
335
Talibus Alcimede maeret; sed fortior Aeson
Attollens dictis animos "o si mihi sanguis
Quantus erat cum signiferum cratera minantem
Non leuiore Pholum manus haec compescuit auro!
Primus in aeratis posuissem puppibus arma
340
Concussoque ratem gauderem tollere remo.
Sed patriae ualuere preces auditaque magnis
Vota deis: uideo nostro tot in aequore reges
Teque ducem. tales, tales ego ducere suetus
Atque sequi. nunc ille dies (det Iuppiter oro),
345
Ille super quo te Scythici regisque marisque
Victorem atque umeros ardentem uellere rapto
Accipiam cedantque tuae mea facta iuuentae."
Sic ait. ille suo collapsam pectore matrem
Sustinuit magnaque senem ceruice recepit.
350
Et iam finis erat. Zephyrumque ratemque morantes
Soluerat amplexus tristi tuba tertia signo.
Dant remo sua quisque uiri, dant nomina transtris.
Hinc laeuum Telamon pelagus tenet, altior inde
Occupat Alcides aliud mare, cetera pubes
355
Diuiditur. celer Asterion, quem matre cadentem
Peresius gemino fouit pater amne Cometes,
Segnior Apidani uires ubi sentit Enipeus,
Nititur hinc Talaus fratrisque Leodocus urget
Remo terga sui, quos nobile contulit Argos.
360
Hinc quoque missus adest quamuis arcentibus Idmon
Alitibus; sed turpe uiro timuisse futura.
Hic et Naubolides tortas consurgit in undas
Iphitus, hic patrium frangit Neptunius aequor
Qui tenet undisonam Psamathen semperque patentem
365
Taenaron Euphemus, mollique a litore Pellae
Deucalion certus iaculis et comminus ense
Nobilis Amphion, pariter quos edidit Hypso
Nec potuit similes uoluitue ediscere uultus.
Tum ualida Clymenus percusso pectore tonsa
370
Frater et Iphiclus puppem trahit, et face saeua
In tua mox Danaos acturus saxa, Caphereu,
Nauplius, et tortum non a Ioue fulmen Oileus
Qui gemet Euboicas nato stridente per undas,
Quique Erymanthei sudantem pondere monstri
375
Amphitryoniaden Tegeaeo limine Cepheus
Iuuit, et Amphidamas (at frater plenior actis
Maluit Ancaeo uellus contingere Phrixi),
Tectus et Eurytion seruato colla capillo
Quem pater Aonias reducem tondebit ad aras.
380
Te quoque Thessalicae, Nestor, rapit in freta puppis
Fama, Mycenaeis olim qui candida uelis
Aequora nec nantes mirabere mille magistros.
Hic uates Phoebique fides non uana parentis
Mopsus, puniceo cui circumfusa cothurno
385
Palla imos ferit alba pedes uittataque fronte
Cassis et in summo laurus Peneia cono.
Quin etiam Herculeo consurgit ab ordine Tydeus
Nelidesque Periclymenus, quem parua Methone
*feleuis* Elis equis et fluctibus obuius Aulon
390
Caestibus aduersos uiderunt frangere uultus.
Tu quoque Phrixeos remo, Poeantie, Colchos
Bis Lemnon uisure petis, nunc cuspide patris
Inclitus, Herculeas olim torture sagittas.
Proximus hinc Butes Actaeis diues ab oris;
395
Innumeras nam claudit apes longaque superbus
Fuscat nube diem dum plenas nectare cellas
Pandit et in dulcem reges dimittit Hymetton.
Insequeris casusque tuos expressa, Phalere,
Arma geris; *uacua* nam lapsus ab arbore paruum
400
Te quater ardenti tergo circumuenit anguis,
Stat procul intendens dubium pater anxius arcum.
Tum caelata metus alios gerit arma Eribotes.
Nec Peleus fretus soceris et coniuge diua
Defuit, ac prora splendet tua cuspis ab alta,
405
Aeacide; tantum haec aliis excelsior hastis
Quantum Peliacas in uertice uicerat ornos.
Linquit et Actorides natum Chironis in antro
Vt socius caro pariter meditetur Achilli
Fila lyrae pariterque leues puer incitet hastas
410
Discat eques placidi conscendere terga magistri
Et quem fama genus non est decepta Lyaei
Phlias immissus patrios de uertice crines.
Nec timet Ancaeum genetrix committere ponto
Plena tulit quem rege maris. securus in aequor
415
Haud minus Erginus, proles Neptunia, fertur
Qui maris insidias, clarae qui sidera noctis
Norit et e clausis quem destinet Aeolus antris
Non metuat cui regna ratis, cui tradere caelum
Adsidua Tiphys uultum lassatus ab Arcto.
420
Taurea uulnifico portat celer aspera plumbo
Terga Lacon saltem in uacuos ut bracchia uentos
Spargat et Oebalium Pagaseia puppis alumnum
Spectet securo celebrantem litora ludo;
Oraque Thessalico melior contundere freno
425
Vectorem pauidae Castor dum quaereret Helles
Passus Amyclaea pinguescere Cyllaron herba.
Illis Taenario pariter tremit ignea fuco
Purpura, quod gemina mater spectabile tela
Duxit opus; bis Taygeton siluasque comantes
430
Struxerat, Eurotan molli bis fuderat auro;
Quemque suus sonipes niueo de stamine portat
Et uolat amborum patrius de pectore cycnus.
At tibi collectas soluit iam fibula uestes
Ostenditque umeros fortes spatiumque superbi
435
Pectoris Herculeis aequum, Meleagre, lacertis.
Hic numerosa phalanx, proles Cyllenia: certus
Aethalides subitas neruo redeunte sagittas
Cogere; tu medios gladio bonus ire per hostes,
Euryte; nec patrio Minyis ignobilis usu
440
Nuntia uerba ducis populis qui reddit Echion.
Sed non, Iphi, tuis Argo reditura lacertis
Heu cinerem Scythica te maesta relinquet harena
Cessantemque tuum lugebit in ordine remum.
Te quoque dant campi tanto pastore Pheraei
445
Felices, Admete; tuis nam pendit in aruis
Delius ingrato Steropen quod fuderat arcu.
A quotiens famulo notis soror obuia siluis
Fleuit ubi Ossaeae captaret frigora quercus
Perderet et pingui miseros Boebeide crines!
450
Insurgit transtris et remo Nerea uersat
Canthus, in Aeaeo uoluet quem barbara cuspis
Puluere; at interea clari decus adiacet orbis
Quem genitor gestabat Abas (secat aurea fluctu
Tegmina Chalcidicas fugiens Euripus harenas
455
Celsaque semiferum contorquens frena luporum
Surgis ab ostrifero medius, Neptune, Gerasto).
At tibi Palladia pinu, Polypheme, reuecto
Ante urbem ardentes restat deprendere patris
Reliquias, multum famulis pia iusta moratis
460
Si uenias. breuiore petit iam caerula remo
Occupat et longe sua transtra nouissimus Idas.
At frater magnos Lynceus seruatus in usus,
Quem tulit Arene, possit qui rumpere terras
Et Styga transmisso tacitam deprendere uisu.
465
Fluctibus e mediis terras dabit ille magistro
Et dabit astra rati, cumque aethera Iuppiter umbra
Perdiderit solus transibit nubila Lynceus.
Quin et Cecropiae proles uacat Orithyiae
Temperet ut tremulos Zetes fraterque ceruchos.
470
Nec uero Odrysius transtris impenditur Orpheus
Aut pontum remo subigit, sed carmine tonsas
Ire docet summo passim ne gurgite pugnent.
Donat et Iphiclo pelagus iuuenumque labores
Aesonides, fessum Phylace quem miserat aeuo
475
Non iam operum in partem, monitus sed tradat ut acres
Magnorumque uiros qui laudibus urat auorum.
Arge, tuae tibi cura ratis, te moenia doctum
Thespia Palladio dant munere; sors tibi nequa
Parte trahat tacitum puppis mare fissaque fluctu
480
Vel pice uel molli conducere uulnera cera.
Peruigil Arcadio Tiphys pendebat ab astro
Hagniades, felix stellis qui segnibus usum
Et dedit aequoreos caelo duce tendere cursus.
Ecce per obliqui rapidum compendia montis
485
Ductor ouans laetusque dolis agnoscit Acastum
Horrentem iaculis et parmae luce coruscum.
Ille ubi se mediae per scuta uirosque carinae
Intulit, ardenti Aesonides retinacula ferro
Abscidit: haud aliter saltus uastataque pernix
490
Venator quam lustra fugit dominoque timentem
Vrget equum, teneras compressus pectore tigres
Quas astu rapuit pauido, dum saeua relictis
Mater in auerso catulis uenatur Amano.
It pariter propulsa ratis; stant litore matres
495
Claraque uela oculis percussaque sole sequuntur
Scuta uirum, donec iam celsior arbore pontus
Immensusque ratem spectantibus abstulit aer.
Siderea tunc arce pater pulcherrima Graium
Coepta tuens tantamque operis consurgere molem
500
Laetatur; patrii neque enim probat otia regni.
Vna omnes gaudent superi uenturaque mundo
Tempora quaeque uias cernunt sibi crescere Parcae.
Sed non et Scythici genitor discrimine nati
Intrepidus tales fundit Sol pectore uoces:
505
"Summe sator, cui nostra dies uoluentibus annis
Tot peragit reficitque uices, tuane ista uoluntas
Graiaque nunc undis duce te nutuque secundo
It ratis? an meritos fas est mihi rumpere questus?
Hoc metuens et nequa foret manus inuida nato
510
Non mediae telluris opes, non improba legi
Diuitis arua plagae (teneant uberrima Teucer
Et Libys et uestri Pelopis domus): horrida saeuo
Quae premis arua gelu strictosque insedimus amnes.
Cederet his etiam et sese sine honore referret
515
Vlterius, sed nube rigens ac nescia *regum*
Stat super et nostros iam zona reuerberat ignes.
Quid regio immanis, quid barbarus amnibus ullis
Phasis et auersis proles mea gentibus obstat?
Quid Minyae meruere queri? num uellere Graio
520
Vi potitur? profugo quin agmina iungere Phrixo
Abnuit, Inoas ultro nec uenit ad aras,
Imperii sed parte uirum nataeque moratus
Coniugio uidet e Graia nunc stirpe nepotes
Et generos uocat et iunctas sibi sanguine terras.
525
Flecte ratem motusque, pater, nec uulnere nostro
Aequora pande uiris; ueteris sat conscia luctus
Silua Padi et uiso flentes genitore sorores."
Affremit his quassatque caput qui uellera dono
Bellipotens sibi fixa uidet, temptataque contra
530
Pallas et amborum gemuit Saturnia questus.
Tum genitor "uetera haec nobis et condita pergunt
Ordine cuncta suo rerumque a principe cursu
Fixa manent; neque enim terris tum sanguis in ullis
Noster erat cum fata darem, iustique facultas
535
Hinc mihi cum uarios struerem per saecula reges.
Atque ego curarum repetam decreta mearum.
Iam pridem regio quae uirginis aequor ad Helles
Et Tanai tenus immenso descendit ab Euro
Vndat equis floretque uiris, nec tollere contra
540
Vlla pares animos nomenque capessere bellis
Ausa manus; sic fata, locos sic ipse fouebam.
Accelerat sed summa dies Asiamque labantem
Linquimus et poscunt iam me sua tempora Grai.
Inde meae quercus tripodesque animaeque parentum
545
Hanc pelago misere manum. uia facta per undas
Perque hiemes, Bellona, tibi. nec uellera tantum
Indignanda manent propiorque ex uirgine rapta
Ille dolor, sed (nulla magis sententia menti
Fixa meae) ueniet Phrygia iam pastor ab Ida
550
Qui gemitus irasque pares et mutua Grais
Dona ferat. quae classe dehinc effusa procorum
Bella, quot ad Troiam flentes hiberna Mycenas,
Quot proceres natosque deum, quae robora cernes
Oppetere et magnis Asiam concedere fatis!
555
Hinc Danaum de fine sedet gentesque fouebo
Mox alias. pateant montes siluaeque lacusque
Cunctaque claustra maris; spes et metus omnibus esto.
Arbiter ipse locos terrenaque summa mouendo
Experiar quaenam populis longissima cunctis
560
Regna uelim linquamque datas ubi certus habenas."
Tunc oculos Aegaea refert ad caerula, robur
Herculeum Ledaeque tuens genus, atque ita fatur:
"Tendite in astra, uiri: me primum regia mundo
Iapeti post bella trucis Phlegraeque labores
565
Imposuit; durum uobis iter et graue caeli
Institui. sic ecce meus, sic, orbe peracto
Liber et expertus terras remeauit Apollo."
Dixit et ingenti flammantem nubila sulco
Derexit per inane facem, quae puppe propinqua
570
In bifidum discessit iter fratresque petiuit
Tyndareos, placida et mediis in frontibus haesit
Protinus amborum lumenque innoxia fundit
Purpureum, miseris olim implorabile nautis.
Interea medio saeuus permissa profundo
575
Carbasa Pangaea Boreas speculatus ab arce
Continuo Aeoliam Tyrrhenaque tendit ad antra
Concitus. omne dei rapidis nemus ingemit alis,
Strata Ceres, motuque niger sub praepete pontus.
Aequore Trinacrio refugique a parte Pelori
580
Stat rupes horrenda fretis, quot in aethera surgit
Molibus, infernas totidem demissa sub undas.
Nec scopulos aut antra minor iuxta altera tellus
Cernitur. illam Acamans habitat nudusque Pyracmon,
Has nimbi uentique domos et naufraga seruat
585
Tempestas; hinc in terras latumque profundum
Est iter, hinc olim soliti miscere polumque
Infelixque fretum (neque enim tunc Aeolus illis
Rector erat Libya cum rumperet aduena Calpen
Oceanus, cum flens Siculos Oenotria fines
590
Perderet et mediis intrarent montibus undae),
Intonuit donec pauidis ex aethere uentis
Omnipotens regemque dedit, quem iussa uereri
Saeua cohors; tum monte chalybs iterataque muris
Saxa domant Euros. cum iam cohibere frementum
595
Ora nequit, rex tunc aditus et claustra refringit
Ipse uolens placatque data fera murmura porta.
Nuntius hunc solio Boreas proturbat ab alto.
"Pangaea quod ab arce nefas," ait "Aeole, uidi!
Graia nouam ferro molem commenta iuuentus
600
Pergit et ingenti gaudens domat aequora uelo,
Nec mihi libertas imis freta tollere harenis
Qualis eram nondum uinclis et carcere clausus.
Hinc animi structaeque uiris fiducia puppis
Quod Borean sub rege uident. da mergere Graios
605
Insanamque ratem; nil me mea pignora tangunt.
Tantum hominum compesce minas dum litora iuxta
Thessala necdum aliae uiderunt carbasa terrae."
Dixerat, at cuncti fremere intus et aequora uenti
Poscere. tum ualidam contorto turbine portam
610
Impulit Hippotades. fundunt se carcere laeti
Thraces equi Zephyrusque et nocti concolor alas
Nimborum cum prole Notus crinemque procellis
Hispidus et multa flauus caput Eurus harena.
Induxere hiemem raucoque ad litora tractu
615
Vnanimi freta curua ferunt. nec sola Tridentis
Regna mouent; uasto pariter ruit igneus aether
Cum tonitru piceoque premit nox omnia caelo.
Excussi manibus remi conuersaque frontem
Puppis in obliquum resonos latus accipit ictus
620
Vela super tremulum subitus uolitantia malum
Turbo rapit. qui tum Minyis trepidantibus horror
Cum picei fulsere poli pauidamque coruscae
Ante ratem cecidere faces antemnaque laeuo
Prona dehiscentem cornu cum sustulit undam!
625
Non hiemem missosque putant consurgere uentos
Ignari, sed tale fretum. tum murmure maesto
"Hoc erat illicitas temerare rudentibus undas
Quod nostri timuere patres. uix litore puppem
Soluimus, et quanto fremitu se sustulit Aegon!
630
Hocine Cyaneae concurrunt aequore cautes
Tristius an miseris superest mare? linquite, terrae,
Spem pelagi sacrosque iterum seponite fluctus."
Haec iterant segni flentes occumbere leto.
Magnanimus spectat pharetras et inutile robur
635
Amphitryoniades; miscent suprema pauentes
Verba alii iunguntque manus atque ora fatigant
Aspectu in misero toti, cum protinus alnus
Soluitur et uasto puppis mare sorbet hiatu.
Illam huc atque illuc nunc torquens uerberat Eurus,
640
Nunc stridens Zephyris aufert Notus; undique feruent
Aequora, cum subitus trifida Neptunus in hasta
Caeruleum fundo caput extulit. "hanc mihi Pallas
Et soror hanc" inquit "mulcens mea pectora fletu
Abstulerint; ueniant Phariae Tyriaeque carinae
645
Permissumque putent. quotiens mox rapta uidebo
Vela Notis plenasque malis clamoribus undas!
Non meus Orion aut saeuus Pliade Taurus
Mortis causa nouae; miseris tu gentibus, Argo,
Fata paras, nec tam merito tibi, Tiphy, quietum
650
Vlla parens uolet Elysium manesque piorum."
Haec ait et pontum pater ac turbata reponit
Litora depellitque Notos, quos caerulus horror
Et madido grauis unda sinu longeque secutus
Imber ad Aeoliae tendunt simul aequore portam.
655
Emicuit reserata dies caelumque resoluit
Arcus et in summos redierunt nubila montes.
Iam placidis ratis exstat aquis, quam gurgite ab imo
Et Thetis et magnis Pelei socer erigit ulnis.
Ergo umeros ductor sacro uelatur amictu
660
Aesoniamque capit pateram, quam munere gaudens
Liquerat hospitio pharetrasque rependerat auro
Salmoneus, nondum ille furens, cum fingeret alti
Quadrifida trabe tela Iouis contraque ruenti
Aut Athon aut Rhodopen maestae nemora ardua Pisae
665
Aemulus et miseros ipse ureret Elidis agros.
Hac pelago libat latices et talibus infit:
"Di quibus undarum tempestatisque sonorae
Imperium et magno penitus par regia caelo,
Tuque, fretum diuosque pater sortite biformes,
670
Seu casus nox ista fuit seu, uoluitur axis
Vt superum, sic stare operam tollique uicissim
Pontus habet, seu te subitae noua puppis imago
Armorumque hominumque truces consurgere in iras
Impulit, haec luerim satis et tua numina, rector,
675
Iam fuerint meliora mihi. da reddere terris
Has animas patriaeque amplecti limina portae.
Tum quocumque loco meritas tibi plurimus aras
Pascit honos, ubicumque rotis horrendus equisque
Stas, pater, atque ingens utrimque fluentia Triton
680
Frena tenet, tantus nostras condere per urbes."
Dixerat haec. oritur clamor dextraeque sequentum
Verba ducis. sic cum stabulis et messibus ingens
Ira deum et Calabri populator Sirius arui
Incubuit, coit agrestum manus anxia priscum
685
In nemus et miseris dictat pia uota sacerdos.
Ecce autem molli Zephyros descendere lapsu
Aspiciunt; uolat immissis caua pinus habenis
Infinditque salum et spumas uomit aere tridenti;
Tiphys agit tacitique sedent ad iussa ministri:
690
Qualiter ad summi solium Iouis omnia circum
Prona parata deo, uentique imbresque niuesque
Fulguraque et tonitrus et adhuc in fontibus amnes.
At subitus curaque ducem metus acrior omni
Mensque mali praesaga quatit, quod regis adortus
695
Progeniem raptoque dolis crudelis Acasto
Cetera nuda neci medioque in crimine patrem
Liquerit ac nullis inopem uallauerit armis,
Ipse procul nunc tuta tenens; ruat omnis in illum
Quippe furor. nec uana pauet trepidatque futuris.
700
Saeuit atrox Pelias inimicaque uertice ab alto
Vela uidet nec qua se ardens effundere possit.
Nil animi, nil regna iuuant; fremit obice ponti
Clausa cohors, telisque salum facibusque coruscat.
Haud secus, aerisona uolucer cum Daedalus Ida
705
Prosiluit iuxtaque comes breuioribus alis,
Nube noua linquente domos Minoia frustra
Infremuit manus et uisu lassatur inani
Omnis eques plenisque redit Gortyna pharetris.
Quin etiam in thalamis primoque in limine Acasti
710
Fusus humo iuuenis gressus et inania signa
Ore premit sparsisque legens uestigia canis
"Te quoque iam maesti forsan genitoris imago,
Nate," ait "et luctus subeunt suspiria nostri
Iamque dolos circumque trucis discrimina leti
715
Mille uides. qua te, infelix, quibus insequar oris?
Non Scythicas ferus ille domos nec ad ostia Ponti
Tendit iter, falsae sed captum laudis amore
Te, puer, in nostrae durus tormenta senectae
Nunc lacerat. celsis an si freta puppibus essent
720
Peruia, non ultro iuuenes classemque dedissem?
O domus, o freti nequiquam prole penates!"
Dixit et extemplo furiis iraque minaci
Terribilis "sunt hic etiam tua uulnera, praedo,
Sunt lacrimae carusque parens": simul aedibus altis
725
Itque reditque fremens rerumque asperrima uersat.
Bistonas ad meritos cum cornua saeua Thyoneus
Torsit, et infelix iam mille furoribus Haemus,
Iam Rhodopes nemora alta gemunt, talem incita longis
Porticibus coniunxque fugit natique Lycurgum.
730
Tartareo tum sacra Ioui Stygiisque ferebat
Manibus Alcimede tanto super anxia nato,
Siquid ab excitis melius praenosceret umbris.
Ipsum etiam curisque parem talesque prementem
Corde metus ducit, facilem tamen, Aesona coniunx.
735
In scrobibus cruor et largus Phlegethontis operti
Stagnat honos, saeuoque uocat grandaeua tumultu
Thessalis exanimes atauos magnaeque nepotem
Pleiones. et iam tenues ad carmina uultus
Extulerat maestosque tuens natumque nurumque
740
Talia libato pandebat sanguine Cretheus:
"Mitte metus, uolat ille mari, quantumque propinquat
Iam magis atque magis uariis stupet Aea deorum
Prodigiis quatiuntque truces oracula Colchos.
Heu quibus ingreditur fatis, qui gentibus horror
745
Pergit! mox Scythiae spoliis nuribusque superbus
Adueniet; cuperem ipse graues tum rumpere terras.
Sed tibi triste nefas fraternaque turbidus arma
Rex parat et saeuos irarum concipit ignes.
Quin rapis hinc animam et famulos citus effugis artus?
750
I, meus es, iam te <in> lucos pia turba silentum
Secretisque ciet uolitans pater Aeolus aruis."
Horruit interea famulum clamore supremo
Maesta domus, regemque fragor per moenia differt
Mille ciere manus et iam dare iussa uocatis.
755
Flagrantes aras uestemque nemusque sacerdos
Praecipitat subitisque pauens circumspicit Aeson
Quid moueat. quam multa leo cunctatur in arta
Mole uirum rictuque genas et lumina pressit,
Sic curae subiere ducem, ferrumne capessat
760
Imbelle atque aeui senior gestamina primi,
An patres regnique acuat mutabile uulgus.
Contra effusa manus haerensque in pectore coniunx
"Me quoque" ait "casus comitem quicumque propinquat
Accipies, nec fata traham natumque uidebo
765
Te sine, sat caeli patiens, cum prima per altum
Vela dedit potui quae tantum ferre dolorem."
Talia per lacrimas. et iam circumspicit Aeson
Praeueniat quo fine minas, quae fata capessat
Digna satis; magnos obitus natumque domumque
770
Et genus Aeolium pugnataque poscere bella.
Est etiam ante oculos aeui rudis altera proles,
Ingentes animos et fortia discere facta
Quem uelit atque olim leti meminisse paterni.
Ergo sacra nouat. ueteris sub nocte cupressi
775
Sordidus et multa pallens ferrugine taurus
Stabat adhuc, cui caeruleae per cornua uittae
Et taxi frons hirta comis; ipse aeger anhelans
Impatiensque loci uisaque exterritus umbra.
Hunc sibi praecipuum gentis de more nefandae
780
Thessalis in seros Ditis seruauerat usus,
Tergeminam cum placat eram Stygiasque supremo
Obsecrat igne domos, iamiam exorabile retro
Carmen agens; neque enim ante leues niger auehit umbras
Portitor et cunctae primis stant faucibus Orci.
785
Illum ubi terrificis superesse in tempore sacris
Conspexit, statuit leto supremaque fatur
Ipse manu tangens damnati cornua tauri:
"Vos, quibus imperium Iouis et non segne peractum
Lucis iter, mihi conciliis, mihi cognita bellis
790
Nomina, magnorum fama sacrata nepotum;
Tuque, excite parens umbris ut nostra uideres
Funera et oblitos superum paterere dolores,
Da placidae mihi sedis iter, meque hostia uestris
Conciliet praemissa locis. tu, nuntia sontum
795
Virgo Ioui, terras oculis quae prospicis aequis,
Vltricesque deae Fasque et grandaeua Furorum
Poena parens, meritis regis succedite tectis
Et saeuas inferte faces. sacer effera raptet
Corda pauor, nec sola mei grauia affore nati
800
Arma ratemque putet; classes et Pontica signa
Atque indignatos temerato litore reges
Mente agitet semperque metu decurrat ad undas
Arma ciens: mors sera uiam temptataque claudat
Effugia et nostras nequeat praecurrere diras,
805
Sed reduces iam iamque uiros auroque coruscum
Cernat iter. stabo insultans et ouantia contra
Ora manusque feram. tum uobis siquod inausum
Arcanumque nefas et adhuc incognita leti
Sors superest, date fallaci pudibunda senectae
810
Exitia indecoresque obitus. non Marte nec armis
Aut precor ille mei nati dignatus ut umquam
Ense cadat; quae fida, manus, quae cara, suorum
Diripiat laceretque senem nec membra sepulchro
Contegat. haec noster de rege piacula sanguis
815
Sumat et, heu, cunctae, quas misit in aequora, gentes."
Astitit et nigro fumantia pocula tabo
Contigit ipsa graui Furiarum maxima dextra;
Illi auide exceptum pateris hausere cruorem.
Fit fragor; irrumpunt foribus qui saeua ferebant
820
Imperia et strictos iussis regalibus enses.
In media iam morte senes suffectaque leto
Lumina et undanti reuomentes ueste cruorem
Conspiciunt; primoque rudem sub limine rerum
Te, puer, et uisa pallentem morte parentum
825
Diripiunt adduntque tuis. procul horruit Aeson
Excedens memoremque tulit sub nubibus umbram.
Cardine sub nostro rebusque abscisa supernis
Tartarei sedet aula patris, non illa ruenti
Accessura polo, uictam si uoluere molem
829a
Iuppiter et primae uelit omnia reddere massae.
830
Ingenti iuuet ore Chaos, quod pondere fessam
Materiem lapsumque queat consumere mundum.
Hic geminae aeternum portae, quarum altera dura
Semper lege patens populos regesque receptat,
Ast aliam temptare nefas et tendere contra;
835
Rara et sponte patet, siquando pectore ductor
Vulnera nota gerens, galeis praefixa rotisque
Cui domus, aut studium mortales pellere curas,
Culta fides, longe metus atque ignota cupido,
Seu uenit in uittis castaque in ueste sacerdos
840
Quos omnes leuibus plantis et lampada quassans
Progenies Atlantis agit. lucet uia late
Igne dei, donec siluas et amoena piorum
Deueniant camposque, ubi sol totumque per annum
Durat aprica dies thiasique chorique uirorum
845
Carminaque et quorum populis iam nulla cupido.
Has pater in sedes aeternaque moenia natum
Inducitque nurum. tum porta quanta sinistra
Poena docet maneat Pelian, quot limine monstra.
Mirantur tantos strepitus turbamque ruentem
850
Et loca et infernos almae uirtutis honores.