Vergilius georgicon 1

Other sections


Quid faciat laetas segetes, quo sidere terram

Vertere, Maecenas, ulmisque adiungere uitis

Conueniat, quae cura boum, qui cultus habendo

Sit pecori, apibus quanta experientia parcis,

5

Hinc canere incipiam. uos, o clarissima mundi

Lumina, labentem caelo quae ducitis annum,

Liber et alma Ceres, uestro si munere tellus

Chaoniam pingui glandem mutauit arista,

Poculaque inuentis Acheloia miscuit uuis,

10

Et uos, agrestum praesentia numina, Fauni,

(Ferte simul Faunique pedem Dryadesque puellae)

Munera uestra cano. tuque o, cui prima frementem

Fudit equom magno tellus percussa tridenti,

Neptune; et cultor nemorum, cui pinguia Ceae

15

Ter centum niuei tondent dumeta iuuenci;

Ipse nemus linquens patrium saltusque Lycaei

Pan, ouium custos, tua si tibi Maenala curae,

Adsis, o Tegeaee, fauens, oleaeque Minerua

Inuentrix, uncique puer monstrator aratri,

20

Et teneram ab radice ferens, Siluane, cupressum;

Dique deaeque omnes, studium quibus arua tueri,

Quique nouas alitis non ullo semine fruges,

Quique satis largum caelo demittitis imbrem;

Tuque adeo, quem mox quae sint habitura deorum

25

Concilia incertum est, urbisne inuisere, Caesar.

Terrarumque uelis curam, et te maxumus orbis

Auctorem frugum tempestatumque potentem

Accipiat cingens materna tempora myrto,

An deus immensi uenias maris ac tua nautae

30

Numina sola colant, tibi seruiat ultima Thule,

Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis,

Anne nouum tardis sidus te mensibus addas,

Qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis

Panditur (ipse tibi iam bracchia contrahit ardens

35

Scorpios et caeli iusta plus parte reliquit)

Quidquid eris (nam te nec sperant Tartara regem,

Nec tibi regnandi ueniat tam dira cupido,

Quamuis Elysios miretur Graecia campos,

Nec repetita sequi curet Proserpina matrem)

40

Da facilem cursum, atque audacibus adnue coeptis,

Ignarosque uiae mecum miseratus agrestis

Ingredere et uotis iam nunc adsuesce uocari.

Vere nouo, gelidus canis cum montibus umor

Liquitur et Zephyro putris se gleba resoluit,

45

Depresso incipiat iam tum mihi taurus aratro

Ingemere, et sulco attritus splendescere uomer.

Illa seges demum uotis respondet auari

Agricolae, bis quae solem, bis frigora sensit;

Illius immensae ruperunt horrea messes.

50

Ac prius ignotum ferro quam scindimus aequor,

Ventos et uarium caeli praediscere morem

Cura sit ac patrios cultusque habitusque locorum,

Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset.

Hic segetes, illic ueniunt felicius uuae,

55

Arborei fetus alibi, atque iniussa uirescunt

Gramina. nonne uides, croceos ut Tmolus odores,

India mittit ebur, molles sua tura Sabaei,

At Chalybes nudi ferrum, uirosaque Pontus

Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum?

60

Continuo has leges aeternaque foedera certis

Imposuit natura locis, quo tempore primum

Deucalion uacuum lapides iactauit in orbem,

Vnde homines nati, durum genus. ergo age, terrae

Pingue solum primis extemplo a mensibus anni

65

Fortes inuertant tauri, glebasque iacentis

Puluerulenta coquat maturis solibus aestas;

At si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum

Arcturum tenui sat erit suspendere sulco:

Illic, officiant laetis ne frugibus herbae,

70

Hic, sterilem exiguus ne deserat umor harenam.

Alternis idem tonsas cessare noualis

Et segnem patiere situ durescere campum;

Aut ibi flaua seres mutato sidere farra,

Vnde prius laetum siliqua quassante legumen

75

Aut tenuis fetus uiciae tristisque lupini

Sustuleris fragilis calamos siluamque sonantem.

Vrit enim lini campum seges, urit auenae,

Vrunt Lethaeo perfusa papauera somno:

Sed tamen alternis facilis labor, arida tantum

80

Ne saturare fimo pingui pudeat sola neue

Effetos cinerem immundum iactare per agros.

Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arua,

Nec nulla interea est inaratae gratia terrae.

Saepe etiam sterilis incendere profuit agros

85

Atque leuem stipulam crepitantibus urere flammis:

Siue inde occultas uiris et pabula terrae

Pinguia concipiunt, siue illis omne per ignem

Excoquitur uitium atque exsudat inutilis umor,

Seu pluris calor ille uias et caeca relaxat

90

Spiramenta, nouas ueniat qua sucus in herbas,

Seu durat magis et uenas astringit hiantis,

Ne tenues pluuiae rapidiue potentia solis

Acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.

Multum adeo, rastris glebas qui frangit inertis

95

Vimineasque trahit cratis, iuuat arua, neque illum

Flaua Ceres alto nequiquam spectat Olympo;

Et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,

Rursus in obliquom uerso perrumpit aratro

Exercetque frequens tellurem atque imperat aruis.

100

Vmida solstitia atque hiemes orate serenas,

Agricolae; hiberno laetissima puluere farra,

Laetus ager: nullo tantum se Mysia cultu

Iactat et ipsa suas mirantur Gargara messes.

Quid dicam iacto qui semine comminus arua

105

Insequitur cumulosque ruit male pinguis harenae,

Deinde satis fluuium inducit riuosque sequentis,

Et, cum exustus ager morientibus aestuat herbis,

Ecce supercilio cliuosi tramitis undam

Elicit? illa cadens raucum per leuia murmur

110

Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arua.

Quid qui, ne grauidis procumbat culmus aristis,

Luxuriem segetum tenera depascit in herba,

Cum primum sulcos aequant sata, quique paludis

Collectum umorem bibula deducit harena?

115

Praesertim incertis si mensibus amnis abundans

Exit et obducto late tenet omnia limo,

Vnde cauae tepido sudant umore lacunae.

Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores

Versando terram experti, nihil improbus anser

120

Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris

Officiunt aut umbra nocet. pater ipse colendi

Haut facilem esse uiam uoluit primusque per artem

Mouit agros curis acuens mortalia corda,

Nec torpere graui passus sua regna ueterno.

125

Ante Iouem nulli subigebant arua coloni;

Ne signare quidem aut partiri limite campum

Fas erat: in medium quaerebant, ipsaque tellus

Omnia liberius nullo poscente ferebat.

Ille malum uirus serpentibus addidit atris,

130

Praedarique lupos iussit pontumque moueri,

Mellaque decussit foliis ignemque remouit,

Et passim riuis currentia uina repressit,

Vt uarias usus meditando extunderet artis

Paulatim, et sulcis frumenti quaereret herbam,

135

Vt silicis uenis abstrusum excuderet ignem.

Tunc alnos primum fluuii sensere cauatas;

Nauita tum stellis numeros et nomina fecit

Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton;

Tum laqueis captare feras et fallere uisco

140

Inuentum et magnos canibus circumdare saltus;

Atque alius latum funda iam uerberat amnem

Alta petens, pelagoque alius trahit umida lina;

Tum ferri rigor atque argutae lammina serrae

(Nam primi cuneis scindebant fissile lignum),

145

Tum uariae uenere artes. labor omnia uicit

Improbus et duris urgens in rebus egestas.

Prima Ceres ferro mortalis uertere terram

Instituit, cum iam glandes atque arbuta sacrae

Deficerent siluae et uictum Dodona negaret.

150

Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos

Esset robigo segnisque horreret in aruis

Carduus; intereunt segetes, subit aspera silua,

Lappaeque tribolique, interque nitentia culta

Infelix lolium et steriles dominantur auenae.

155

Quod nisi et adsiduis herbam insectabere rastris

Et sonitu terrebis aues et ruris opaci

Falce premes umbram uotisque uocaueris imbrem,

Heu magnum alterius frustra spectabis aceruom,

Concussaque famem in siluis solabere quercu.

160

Dicendum et quae sint duris agrestibus arma,

Quis sine nec potuere seri nec surgere messis:

Vomis et inflexi primum graue robur aratri,

Tardaque Eleusinae matris uoluentia plaustra,

Tribulaque traheaeque et iniquo pondere rastri;

165

Virgea praeterea Celei uilisque supellex,

Arbuteae crates et mystica uannus Iacchi.

Omnia quae multo ante memor prouisa repones,

Si te digna manet diuini gloria ruris.

Continuo in siluis magna ui flexa domatur

170

In burim et curui formam accipit ulmus aratri.

Huic a stirpe pedes temo protentus in octo,

Binae aures, duplici aptantur dentalia dorso.

Caeditur et tilia ante iugo leuis altaque fagus

Stiuaque, quae currus a tergo torqueat imos,

175

Et suspensa focis explorat robora fumus.

Possum multa tibi ueterum praecepta referre,

Ni refugis tenuisque piget cognoscere curas.

Area cum primis ingenti aequanda cylindro

Et uertenda manu et creta solidanda tenaci,

180

Ne subeant herbae neu puluere uicta fatiscat,

Tum uariae illudant pestes: saepe exiguus mus

Sub terris posuitque domos atque horrea fecit,

Aut oculis capti fodere cubilia talpae,

Inuentusque cauis bufo et quae plurima terrae

185

Monstra ferunt, populatque ingentem farris aceruom

Curculio atque inopi metuens formica senectae.

Contemplator item, cum se nux plurima siluis

Induet in florem et ramos curuabit olentis:

Si superant fetus, pariter frumenta sequentur,

190

Magnaque cum magno ueniet tritura calore;

At si luxuria foliorum exuberat umbra,

Nequiquam pinguis palea teret area culmos.

Semina uidi equidem multos medicare serentis

Et nitro prius et nigra perfundere amurca,

195

Grandior ut fetus siliquis fallacibus esset,

Et quamuis igni exiguo properata maderent.

Vidi lecta diu et multo spectata labore

Degenerare tamen, ni uis humana quotannis

Maxima quaeque manu legeret. sic omnia fatis

200

In peius ruere ac retro sublapsa referri,

Non aliter quam qui aduerso uix flumine lembum

Remigiis subigit, si bracchia forte remisit,

Atque illum in praeceps prono rapit alueus amni.

Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis

205

Haedorumque dies seruandi et lucidus Anguis,

Quam quibus in patriam uentosa per aequora uectis

Pontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.

Libra dies somnique pares ubi fecerit horas

Et medium luci atque umbris iam diuidit orbem,

210

Exercete, uiri, tauros, serite hordea campis,

Vsque sub extremum brumae intractabilis imbrem;

Nec non et lini segetem et Cereale papauer

Tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,

Dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.

215

Vere fabis satio; tum te quoque, medica, putris

Accipiunt sulci et milio uenit annua cura,

Candidus auratis aperit cum cornibus annum

Taurus et auerso cedens Canis occidit astro.

At si triticeam in messem robustaque farra

220

Exercebis humum solisque instabis aristis,

Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur

Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,

Debita quam sulcis committas semina quamque

Inuitae properes anni spem credere terrae.

225

Multi ante occasum Maiae coepere; sed illos

Exspectata seges uanis elusit auenis.

Si uero uiciamque seres uilemque phaselum,

Nec Pelusiacae curam aspernabere lentis,

Haut obscura cadens mittet tibi signa Bootes:

230

Incipe et ad medias sementem extende pruinas.

Idcirco certis dimensum partibus orbem

Per duodena regit mundi sol aureus astra.

Quinque tenent caelum zonae: quarum una corusco

Semper sole rubens et torrida semper ab igni;

235

Quam circum extremae dextra laeuaque trahuntur

Caeruleae, glacie concretae atque imbribus atris;

Has inter mediamque duae mortalibus aegris

Munere concessae diuom, et uia secta per ambas,

Obliquus qua se signorum uerteret ordo.

240

Mundus, ut ad Scythiam Riphaeasque arduus arces

Consurgit, premitur Libyae deuexus in Austros.

Hic uertex nobis semper sublimis; at illum

Sub pedibus Styx atra uidet Manesque profundi.

Maxumus hic flexu sinuoso elabitur Anguis

245

Circum perque duas in morem fluminis Arctos,

Arctos Oceani metuentis aequore tingui.

Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox,

Semper et obtenta densentur nocte tenebrae;

Aut redit a nobis Aurora diemque reducit,

250

Nosque ubi primus equis Oriens afflauit anhelis

Illic sera rubens accendit lumina Vesper.

Hinc tempestates dubio praediscere caelo

Possumus, hinc messisque diem tempusque serendi,

Et quando infidum remis impellere marmor

255

Conueniat, quando armatas deducere classis,

Aut tempestiuam siluis euertere pinum.

Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,

Temporibusque parem diuersis quattuor annum.

Frigidus agricolam si quando continet imber,

260

Multa, forent quae mox caelo properanda sereno,

Maturare datur: durum procudit arator

Vomeris obtunsi dentem, cauat arbore lyntres

Aut pecori signum aut numeros impressit aceruis.

Exacuunt alii uallos furcasque bicornis,

265

Atque Amerina parant lentae retinacula uiti.

Nunc facilis rubea texatur fiscina uirga,

Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.

Quippe etiam festis quaedam exercere diebus

Fas et iura sinunt: riuos deducere nulla

270

Religio uetuit, segeti praetendere saepem,

Insidias auibus moliri, incendere uepres,

Balantumque gregem fluuio mersare salubri.

Saepe oleo tardi costas agitator aselli

Vilibus aut onerat pomis, lapidemque reuertens

275

Incussum aut atrae massam picis urbe reportat.

Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna

Felicis operum. quintam fuge: pallidus Orcus

Eumenidesque satae; tum partu Terra nefando

Coeumque Iapetumque creat saeuomque Typhoea

280

Et coniuratos caelum rescindere fratres.

Ter sunt conati imponere Pelio Ossam

Scilicet, atque Ossae frondosum inuoluere Olympum;

Ter pater exstructos disiecit fulmine montis.

Septuma post decimam felix et ponere uitem

285

Et prensos domitare boues et licia telae

Addere. nona fugae melior, contraria furtis.

Multa adeo gelida melius se nocte dedere,

Aut cum sole nouo terras irrorat Eous.

Nocte leues melius stipulae, nocte arida prata

290

Tondentur; noctis lentus non deficit umor.

Et quidam seros hiberni ad luminis ignes

Peruigilat ferroque faces inspicat acuto.

Interea longum cantu solata laborem

Arguto coniunx percurrit pectine telas,

295

Aut dulcis musti Vulcano decoquit umorem

Et foliis undam trepidi despumat aheni.

At rubicunda Ceres medio succiditur aestu,

Et medio tostas aestu terit area fruges.

Nudus ara, sere nudus. hiemps ignaua colono:

300

Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur

Mutuaque inter se laeti conuiuia curant.

Inuitat genialis hiemps curasque resoluit,

Ceu pressae cum iam portum tetigere carinae,

Puppibus et laeti nautae imposuere coronas.

305

Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus

Et lauri bacas oleamque cruentaque myrta,

Tum gruibus pedicas et retia ponere ceruis

Auritosque sequi lepores, tum figere dammas

Stuppea torquentem Balearis uerbera fundae,

310

Cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.

Quid tempestates autumni et sidera dicam,

Atque, ubi iam breuiorque dies et mollior aestas,

Quae uigilanda uiris? uel cum ruit imbriferum uer,

Spicea iam campis cum messis inhorruit et cum

315

Frumenta in uiridi stipula lactentia turgent?

Saepe ego, cum flauis messorem induceret aruis

Agricola et fragili iam stringeret hordea culmo,

Omnia uentorum concurrere proelia uidi,

Quae grauidam late segetem ab radicibus imis

320

Sublimem expulsam eruerent; ita turbine nigro

Ferret hiemps culmumque leuem stipulasque uolantes.

Saepe etiam immensum caelo uenit agmen aquarum

Et foedam glomerant tempestatem imbribus atris

Collectae ex alto nubes; ruit arduus aether,

325

Et pluuia ingenti sata laeta boumque labores

Diluit; implentur fossae et caua flumina crescunt

Cum sonitu feruetque fretis spirantibus aequor.

Ipse pater media nimborum in nocte corusca

Fulmina molitur dextra: quo maxima motu

330

Terra tremit; fugere ferae et mortalia corda

Per gentis humilis strauit pauor: ille flagranti

Aut Atho aut Rhodopen aut alta Ceraunia telo

Deicit; ingeminant Austri et densissimus imber:

Nunc nemora ingenti uento, nunc litora plangunt.

335

Hoc metuens caeli menses et sidera serua,

Frigida Saturni sese quo stella receptet,

Quos ignis caelo Cyllenius erret in orbis.

In primis uenerare deos, atque annua magnae

Sacra refer Cereri laetis operatus in herbis

340

Extremae sub casum hiemis, iam uere sereno.

Tum pingues agni et tum mollissima uina,

Tum somni dulces densaeque in montibus umbrae.

Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret:

Cui tu lacte fauos et miti dilue Baccho,

345

Terque nouas circum felix eat hostia fruges,

Omnis quam chorus et socii comitentur ouantes,

Et Cererem clamore uocent in tecta; neque ante

Falcem maturis quisquam supponat aristis

Quam Cereri torta redimitus tempora quercu

350

Det motus incompositos et carmina dicat.

Atque haec ut certis possemus discere signis,

Aestusque pluuiasque et agentis frigora uentos,

Ipse pater statuit quid menstrua luna moneret,

Quo signo caderent Austri, quid saepe uidentes

355

Agricolae propius stabulis armenta tenerent.

Continuo uentis surgentibus aut freta ponti

Incipiunt agitata tumescere et aridus altis

Montibus audiri fragor, aut resonantia longe

Litora misceri et nemorum increbrescere murmur.

360

Iam sibi tum curuis male temperat unda carinis,

Cum medio celeres reuolant ex aequore mergi

Clamoremque ferunt ad litora, cumque marinae

In sicco ludunt fulicae notasque paludis

Deserit atque altam supra uolat ardea nubem.

365

Saepe etiam stellas uento impendente uidebis

Praecipites caelo labi noctisque per umbram

Flammarum longos a tergo albescere tractus;

Saepe leuem paleam et frondes uolitare caducas,

Aut summa nantis in aqua colludere plumas.

370

At Boreae de parte trucis cum fulminat et cum

Eurique Zephyrique tonat domus, omnia plenis

Rura natant fossis atque omnis nauita ponto

Vmida uela legit. numquam imprudentibus imber

Offuit: aut illum surgentem uallibus imis

375

Aeriae fugere grues, aut bucula caelum

Suspiciens patulis captauit naribus auras,

Aut arguta lacus circumuolitauit hirundo

Et ueterem in limo ranae cecinere querellam;

Saepius et tectis penetralibus extulit oua

380

Angustum formica terens iter, et bibit ingens

Arcus, et e pastu decedens agmine magno

Coruorum increpuit densis exercitus alis.

Iam uariae pelagi uolucres et quae Asia circum

Dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri:

385

Certatim largos umeris infundere rores,

Nunc caput obiectare fretis, nunc currere in undas

Et studio incassum uideas gestire lauandi.

Tum cornix plena pluuiam uocat improba uoce

Et sola in sicca secum spatiatur harena.

390

Ne nocturna quidem carpentes pensa puellae

Nesciuere hiemem, testa cum ardente uiderent

Scintillare oleum et putris concrescere fungos.

Nec minus ex imbri soles et aperta serena

Prospicere et certis poteris cognoscere signis:

395

Nam neque tum stellis acies obtunsa uidetur,

Nec fratris radiis obnoxia surgere Luna,

Tenuia nec lanae per caelum uellera ferri;

Non tepidum ad solem pinnas in litore pandunt

Dilectae Thetidi alcyones, non ore solutos

400

Immundi meminere sues iactare maniplos.

At nebulae magis ima petunt campoque recumbunt,

Solis et occasum seruans de culmine summo

Nequiquam seros exercet noctua cantus.

Apparet liquido sublimis in aere Nisus,

405

Et pro purpureo poenas dat Scylla capillo:

Quacumque illa leuem fugiens secat aethera pinnis,

Ecce inimicus atrox magno stridore per auras

Insequitur Nisus; qua se fert Nisus ad auras,

Illa leuem fugiens raptim secat aethera pinnis.

410

Tum liquidas corui presso ter gutture uoces

Aut quater ingeminant, et saepe cubilibus altis

Nescio qua praeter solitum dulcedine laeti

Inter se in foliis strepitant: iuuat imbribus actis

Progeniem paruam dulcisque reuisere nidos:

415

Haud equidem credo, quia sit diuinitus illis

Ingenium aut rerum fato prudentia maior;

Verum ubi tempestas et caeli mobilis umor

Mutauere uias et Iuppiter uuidus Austris

Denset erant quae rara modo, et quae densa relaxat,

420

Vertuntur species animorum, et pectora motus

Nunc alios, alios dum nubila uentus agebat,

Concipiunt: hinc ille auium concentus in agris

Et laetae pecudes et ouantes gutture corui.

Si uero solem ad rapidum lunasque sequentis

425

Ordine respicies, numquam te crastina fallet

Hora, neque insidiis noctis capiere serenae.

Luna reuertentis cum primum colligit ignis,

Si nigrum obscuro comprenderit aera cornu,

Maximus agricolis pelagoque parabitur imber;

430

At si uirgineum suffuderit ore ruborem,

Ventus erit: uento semper rubet aurea Phoebe.

Sin ortu quarto (namque is certissimus auctor)

Pura neque obtunsis per caelum cornibus ibit,

Totus et ille dies et qui nascentur ab illo

435

Exactum ad mensem pluuia uentisque carebunt,

Votaque seruati soluent in litore nautae

Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.

Sol quoque et exoriens et cum se condet in undas

Signa dabit; solem certissima signa sequentur,

440

Et quae mane refert et quae surgentibus astris.

Ille ubi nascentem maculis uariauerit ortum

Conditus in nubem medioque refugerit orbe,

Suspecti tibi sint imbres: namque urget ab alto

Arboribusque satisque Notus pecorique sinister.

445

Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese

Diuersi rumpent radii, aut ubi pallida surget

Tithoni croceum linquens Aurora cubile,

Heu, male tum mitis defendet pampinus uuas;

Tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.

450

Hoc etiam, emenso cum iam decedit Olympo,

Profuerit meminisse magis; nam saepe uidemus

Ipsius in uultu uarios errare colores:

Caeruleus pluuiam denuntiat, igneus Euros;

Sin maculae incipiunt rutilo immiscerier igni,

455

Omnia tum pariter uento nimbisque uidebis

Feruere. non illa quisquam me nocte per altum

Ire neque a terra moneat conuellere funem.

At si, cum referetque diem condetque relatum,

Lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis

460

Et claro siluas cernes Aquilone moueri.

Denique, quid uesper serus uehat, unde serenas

Ventus agat nubes, quid cogitet umidus Auster,

Sol tibi signa dabit. solem quis dicere falsum

Audeat? ille etiam caecos instare tumultus

465

Saepe monet fraudemque et operta tumescere bella.

Ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam,

Cum caput obscura nitidum ferrugine texit

Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.

Tempore quamquam illo tellus quoque et aequora ponti,

470

Obscenaeque canes importunaeque uolucres

Signa dabant. quotiens Cyclopum efferuere in agros

Vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam,

Flammarumque globos liquefactaque uoluere saxa!

Armorum sonitum toto Germania caelo

475

Audiit, insolitis tremuerunt motibus Alpes.

Vox quoque per lucos uulgo exaudita silentis

Ingens, et simulacra modis pallentia miris

Visa sub obscurum noctis, pecudesque locutae

(Infandum!); sistunt amnes terraeque dehiscunt,

480

Et maestum illacrimat templis ebur aeraque sudant.

Proluit insano contorquens uertice siluas

Fluuiorum rex Eridanus camposque per omnis

Cum stabulis armenta tulit. nec tempore eodem

Tristibus aut extis fibrae apparere minaces

485

Aut puteis manare cruor cessauit, et altae

Per noctem resonare lupis ululantibus urbes.

Non alias caelo ceciderunt plura sereno

Fulgura nec diri totiens arsere cometae.

Ergo inter sese paribus concurrere telis

490

Romanas acies iterum uidere Philippi;

Nec fuit indignum superis bis sanguine nostro

Emathiam et latos Haemi pinguescere campos.

Scilicet et tempus ueniet cum finibus illis

Agricola incuruo terram molitus aratro

495

Exesa inueniet scabra robigine pila,

Aut grauibus rastris galeas pulsabit inanis,

Grandiaque effossis mirabitur ossa sepulchris.

Di patrii, Indigetes et Romule Vestaque mater,

Quae Tuscum Tiberim et Romana Palatia seruas,

500

Hunc saltem euerso iuuenem succurrere saeclo

Ne prohibete. satis iam pridem sanguine nostro

Laomedonteae luimus periuria Troiae;

Iam pridem nobis caeli te regia, Caesar,

Inuidet atque hominum queritur curare triumphos,

505

Quippe ubi fas uersum atque nefas; tot bella per orbem,

Tam multae scelerum facies, non ullus aratro

Dignus honos, squalent abductis arua colonis,

Et curuae rigidum falces conflantur in ensem.

Hinc mouet Euphrates, illinc Germania bellum;

510

Vicinae ruptis inter se legibus urbes

Arma ferunt; saeuit toto Mars impius orbe;

Vt cum carceribus sese effudere quadrigae,

Addunt in spatia et frustra retinacula tendens

Fertur equis auriga neque audit currus habenas.