Vergilius eclogae 1

Reference basis text: M. Geymonat (2008)

Editing of the digital edition: M. Gioseffi, M. Venuti (2009)

Data insertion and check: M. Venuti

Other sections


MELIBOEVS

Tityre, tu patulae recubans sub tegmine fagi

Siluestrem tenui musam meditaris auena:

Nos patriae finis et dulcia linquimus arua.

Nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbra

5

Formosam resonare doces Amaryllida siluas.

TITYRVS

O Meliboee, deus nobis haec otia fecit.

Namque erit ille mihi semper deus, illius aram

Saepe tener nostris ab ouilibus imbuet agnus.

Ille meas errare boues, ut cernis, et ipsum

10

Ludere quae uellem calamo permisit agresti.

MELIBOEVS

Non equidem inuideo, miror magis; undique totis

Vsque adeo turbatur agris. en, ipse capellas

Protenus aeger ago; hanc etiam uix, Tityre, duco.

Hic inter densas corylos modo namque gemellos,

15

Spem gregis, a, silice in nuda conixa reliquit.

Saepe malum hoc nobis, si mens non laeua fuisset,

De caelo tactas memini praedicere quercus.

Sed tamen iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.

TITYRVS

Vrbem quam dicunt Romam, Meliboee, putaui

20

Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus

Pastores ouium teneros depellere fetus.

Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos

Noram, sic paruis componere magna solebam.

Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes

25

Quantum lenta solent inter uiburna cupressi.

MELIBOEVS

Et quae tanta fuit Romam tibi causa uidendi?

TITYRVS

Libertas, quae sera tamen respexit inertem,

Candidior postquam tondenti barba cadebat,

Respexit tamen et longo post tempore uenit,

30

Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.

Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,

Nec spes libertatis erat nec cura peculi.

Quamuis multa meis exiret uictima saeptis,

Pinguis et ingratae premeretur caseus urbi,

35

Non umquam grauis aere domum mihi dextra redibat.

MELIBOEVS

Mirabar quid maesta deos, Amarylli, uocares,

Cui pendere sua patereris in arbore poma;

Tityrus hinc aberat. ipsae te, Tityre, pinus,

Ipsi te fontes, ipsa haec arbusta uocabant.

TITYRVS

40

Quid facerem? neque seruitio me exire licebat

Nec tam praesentis alibi cognoscere diuos.

Hic illum uidi iuuenem, Meliboee, quotannis

Bis senos cui nostra dies altaria fumant.

Hic mihi responsum primus dedit ille petenti:

45

"Pascite ut ante boues, pueri; summittite tauros."

MELIBOEVS

Fortunate senex, ergo tua rura manebunt.

Et tibi magna satis, quamuis lapis omnia nudus

Limosoque palus obducat pascua iunco:

Non insueta grauis temptabunt pabula fetas,

50

Nec mala uicini pecoris contagia laedent.

Fortunate senex, hic inter flumina nota

Et fontis sacros frigus captabis opacum.

Hinc tibi quae semper uicino ab limite saepes

Hyblaeis apibus florem depasta salicti

55

Saepe leui somnum suadebit inire susurro:

Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;

Nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,

Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.

TITYRVS

Ante leues ergo pascentur in aethere cerui

60

Et freta destituent nudos in litore piscis,

Ante pererratis amborum finibus exul

Aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim,

Quam nostro illius labatur pectore uultus.

MELIBOEVS

At nos hinc alii sitientis ibimus Afros,

65

Pars Scythiam et rapidum cretae ueniemus Oaxen

Et penitus toto diuisos orbe Britannos.

En umquam patrios longo post tempore finis

Pauperis et tuguri congestum caespite culmen,

Post aliquot, mea regna, uidens mirabor aristas?

70

Impius haec tam culta noualia miles habebit,

Barbarus has segetes: en quo discordia ciuis

Produxit miseros: his nos conseuimus agros!

Insere nunc, Meliboee, piros, pone ordine uitis.

Ite meae, quondam felix pecus, ite capellae.

75

Non ego uos posthac uiridi proiectus in antro

Dumosa pendere procul de rupe uidebo;

Carmina nulla canam; non me pascente, capellae,

Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

TITYRVS

Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem

80

Fronde super uiridi: sunt nobis mitia poma,

Castaneae molles et pressi copia lactis,

Et iam summa procul uillarum culmina fumant,

Maioresque cadunt altis de montibus umbrae.


2

siluestrem P R

agrestem Quint. 9, 4, 85, Gloss.LI Ansil. SI 244

silvestrem, agrestem. Schol. Verg. Bern.